Scaife ATLAS

CTS Library / Apologia

Apologia (71-75)

urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:71-75
Refs {'start': {'reference': '71', 'human_reference': 'Section 71'}, 'end': {'reference': '75', 'human_reference': 'Section 75'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Satis puto ex histis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam me fortasse prae ceteris maluisse. quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum. quod quidem illa ut faceret, filio suo potius quam animo obsecuta est. ita factum nec Aemilianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litteris matris confestim Romam aduolauit metuens, ne si quem auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti

p.79
domum conferret. ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant. auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies possidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat. hunc ille timorem mussitabat; aduersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere.

Cum in hoc statu res esset inter procationem matris et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. dixissem hercule quod utinam numquam euenisset, ni me uxoris meae respectus prohiberet. hiemps anni erat. ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios istos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo uenit ad me Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia circa honorem meum obseruanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide; quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam

p.80
me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat, orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. multis etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.

Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas. interibi reualesco; dissero aliquid postulantibus amicis publice; omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima uoce insigniter adclamant petentes, ut remanerem, fierem ciuis Oeensium. mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur)—si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho

p.81
facturum. nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram. mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem. persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio auebat. uix ab eo tantulam moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.

Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui herrorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem

p.82
aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus conflauit.

Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in histis quod sibi plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam.

in hac etiam aetate qua nunc estqui istum di perduint! multus honos auribus praefandus estdomus eius tota lenonia, tota familia contaminata: ipse propudiosus, uxor lupa, filii similes: prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis

p.83
ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium; neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit. ita ei lecti sui contumelia uectigalis est. olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret; cum ipso plerique, nec mentior, cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. iam illa inter uirum et uxorem nontam conlusio: qui amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat, suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint. quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem; nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, pax inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur. pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert: ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium XXX deuorandum; tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator
p.84
studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid habere ex fraude paterna diceretur; homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.

Tokens

Satis 1 w 5
puto 1 w 9
ex 1 w 11
h 1 w 12
istis 1 w 17
posse 1 w 22
cuiuis 1 w 28
liquere 1 w 35
Pudentillam 1 w 46
non 1 w 49
meis 1 w 53
carminibus 1 w 63
ab 1 w 65
obstinata 1 w 74
uiduitate 1 w 83
compulsam 1 w 92
sed 1 w 96
olim 1 w 100
sua 1 w 103
sponte 1 w 109
a 10 w 110
nubendo 1 w 117
non 2 w 120
alienam 1 w 127
uti 1 w 130
quam 1 w 134
me 2 w 136
fortasse 1 w 144
prae 1 w 148
ceteris 1 w 155
maluisse 1 w 163
quae 1 w 168
electio 1 w 175
tam 1 w 178
grauis 1 w 184
feminae 1 w 191
cur 1 w 194
mihi 1 w 198
crimini 1 w 205
potius 1 w 211
quam 2 w 215
honori 1 w 221
danda 1 w 226
sit 1 w 229
non 3 w 233
reperio 1 w 240
nisi 1 w 245
tamen 1 w 250
miror 1 w 255
quod 1 w 259
Aemilianus 1 w 269
et 2 w 271
Rufinus 1 w 278
id 2 w 280
iudicium 1 w 288
mulieris 1 w 296
aegre 1 w 301
ferant 1 w 307
cum 1 w 311
hi 2 w 313
qui 1 w 317
Pudentillam 2 w 328
in 6 w 330
matrimonium 1 w 341
petiuerunt 1 w 351
aequo 1 w 357
animo 1 w 362
patiantur 1 w 371
me 4 w 373
sibi 1 w 377
praelatum 1 w 386
quod 2 w 391
quidem 1 w 397
illa 3 w 401
ut 3 w 403
faceret 1 w 410
filio 1 w 416
suo 1 w 419
potius 2 w 425
quam 3 w 429
animo 2 w 434
obsecuta 1 w 442
est 1 w 445
ita 2 w 449
factum 1 w 455
nec 1 w 458
Aemilianus 2 w 468
poterit 1 w 475
negare 1 w 481
nam 2 w 485
Pontianus 1 w 494
acceptis 1 w 502
litteris 1 w 510
matris 1 w 516
confestim 1 w 525
Roma 1 w 529
m 38 w 530
aduolauit 1 w 539
metuens 1 w 546
ne 3 w 549
si 4 w 551
quem 1 w 555
auarum 1 w 561
uirum 1 w 566
nacta 1 w 571
esset 1 w 576
omnia 1 w 582
ut 5 w 585
saepe 1 w 590
fit 1 w 593
in 7 w 596
mariti 1 w 602
domum 1 w 607
conferret 1 w 616
ea 1 w 619
sollicitudo 1 w 630
non 4 w 633
mediocriter 1 w 644
animum 1 w 650
angebat 1 w 657
omnes 1 w 663
illi 1 w 667
fratrique 1 w 676
diuitiarum 1 w 686
spes 1 w 690
in 8 w 692
faculta 1 w 699
ti 17 w 701
bus 2 w 704
matris 2 w 710
sitae 1 w 715
erant 2 w 720
auus 1 w 725
modicum 1 w 732
reliquerat 1 w 742
mater 1 w 748
sestertium 1 w 758
quadragies 1 w 768
po 6 w 770
s 53 w 771
sidebat 1 w 778
ex 2 w 781
quo 4 w 784
sane 1 w 788
aliquantam 1 w 798
pecuniam 1 w 806
nullis 1 w 812
tabulis 1 w 819
sed 2 w 823
ut 6 w 826
aequum 1 w 832
erat 2 w 836
mera 1 w 841
fide 1 w 845
acceptam 1 w 853
filiis 1 w 859
debebat 1 w 866
hunc 1 w 871
ille 1 w 875
timorem 1 w 882
mus 1 w 885
s 61 w 886
itabat 1 w 892
a 90 w 894
d 24 w 895
uersari 1 w 902
propalam 1 w 910
non 5 w 913
audebat 1 w 920
ne 6 w 923
uideretur 1 w 932
diffidere 1 w 941
Cum 1 w 945
in 9 w 947
hoc 1 w 950
statu 1 w 955
res 1 w 958
esset 2 w 963
inter 1 w 968
procationem 1 w 979
matris 3 w 985
et 10 w 987
metum 1 w 992
fili 3 w 996
fortene 1 w 1004
an 14 w 1006
fato 1 w 1010
ego 1 w 1013
aduenio 1 w 1020
pergens 1 w 1027
Alexandream 1 w 1038
dixissem 1 w 1047
hercule 1 w 1054
quod 3 w 1058
utinam 1 w 1064
numquam 1 w 1071
euenisset 1 w 1080
ni 12 w 1083
me 9 w 1085
uxoris 1 w 1091
meae 1 w 1095
respectus 1 w 1104
prohiberet 1 w 1114
hiemps 1 w 1121
anni 1 w 1125
erat 3 w 1129
ego 2 w 1133
ex 4 w 1135
fatigatione 1 w 1146
itineris 1 w 1154
aduectus 1 w 1162
apud 1 w 1166
Appios 1 w 1172
i 135 w 1173
s 80 w 1174
tos 1 w 1177
amicos 1 w 1183
meos 1 w 1187
quos 1 w 1192
honoris 1 w 1199
et 14 w 1201
amoris 1 w 1207
gratia 1 w 1213
nomino 1 w 1219
aliquam 1 w 1227
multis 1 w 1233
diebus 1 w 1239
decumbo 1 w 1246
eo 2 w 1249
uenit 1 w 1254
ad 5 w 1256
me 12 w 1258
Pontianus 2 w 1267
nam 4 w 1271
fuerat 1 w 1277
mihi 2 w 1281
non 6 w 1284
ita 5 w 1287
pridem 1 w 1293
ante 1 w 1297
multos 1 w 1303
annos 1 w 1308
Athenis 1 w 1315
per 3 w 1318
quosdam 1 w 1325
communis 1 w 1333
amicos 2 w 1339
conciliatus 1 w 1350
et 15 w 1352
arto 1 w 1356
postea 1 w 1362
contubernio 1 w 1373
intime 1 w 1379
iunctus 1 w 1386
facit 1 w 1392
omnia 2 w 1397
circa 1 w 1402
ho 4 w 1404
no 12 w 1406
rem 2 w 1409
meum 1 w 1413
obseruanter 1 w 1424
circa 2 w 1430
salutem 1 w 1437
sollicite 1 w 1446
circa 3 w 1452
amorem 1 w 1458
callide 1 w 1465
quippe 1 w 1472
etenim 1 w 1478
uidebatur 1 w 1487
sibi 2 w 1491
peridoneum 1 w 1501
maritum 1 w 1508
matri 5 w 1513
repperisse 1 w 1523
cui 2 w 1527
bono 1 w 1531
periculo 1 w 1539
totam 1 w 1544
domus 1 w 1549
fortunam 1 w 1557
concrederet 1 w 1568
ac 8 w 1571
primo 1 w 1576
quidem 2 w 1582
uoluntatem 1 w 1592
meam 1 w 1596
uerbis 1 w 1602
inuersis 1 w 1610
periclitabundus 1 w 1625
quoniam 1 w 1633
me 16 w 1635
uiae 1 w 1639
cupidum 1 w 1646
et 18 w 1648
conuersum 1 w 1657
ab 5 w 1659
uxoria 1 w 1665
re 20 w 1667
uidebat 2 w 1674
orat 1 w 1679
saltem 1 w 1686
paulisper 1 w 1695
manerem 1 w 1702
uelle 1 w 1708
se 14 w 1710
mecum 1 w 1715
proficisci 1 w 1725
hiemem 1 w 1732
alteram 1 w 1739
propter 1 w 1746
Syrtis 1 w 1752
aestus 1 w 1758
et 19 w 1760
bestias 1 w 1767
opperiendam 1 w 1778
quod 4 w 1783
illam 3 w 1788
mihi 3 w 1792
infirmitas 1 w 1802
exemisset 1 w 1811
multis 2 w 1818
etiam 1 w 1823
precibus 1 w 1831
meis 2 w 1835
Appiis 1 w 1841
aufert 1 w 1847
ut 9 w 1850
ad 6 w 1852
sese 1 w 1856
in 17 w 1858
domum 2 w 1863
matris 4 w 1869
suae 1 w 1873
transferar 1 w 1883
salubriorem 1 w 1895
mihi 4 w 1899
habitationem 1 w 1911
futuram 1 w 1918
praeterea 1 w 1928
prospectum 1 w 1938
maris 1 w 1943
qui 5 w 1947
mihi 5 w 1951
gratissimus 1 w 1962
est 6 w 1965
liberius 1 w 1974
me 20 w 1976
ex 6 w 1978
ea 7 w 1980
fruiturum 1 w 1989
Haec 1 w 1994
omnia 3 w 1999
adnixus 1 w 2006
impenso 1 w 2013
studio 1 w 2019
persuadet 1 w 2028
matrem 1 w 2035
suam 1 w 2039
suumque 1 w 2046
fratrem 1 w 2053
puerum 1 w 2060
istum 1 w 2065
mihi 6 w 2070
commendat 1 w 2079
non 7 w 2083
nihil 1 w 2088
a 189 w 2089
me 22 w 2091
in 18 w 2093
communibus 1 w 2103
studiis 1 w 2110
adiuuantur 1 w 2120
augetur 1 w 2128
oppido 1 w 2134
familiaritas 1 w 2146
interibi 1 w 2155
reualesco 1 w 2164
dissero 1 w 2172
aliquid 1 w 2179
postulantibus 1 w 2192
amicis 1 w 2198
publice 1 w 2205
omnes 2 w 2211
qui 7 w 2214
aderant 1 w 2221
ingenti 1 w 2228
celebritate 1 w 2239
basilicam 1 w 2248
qui 8 w 2252
locus 1 w 2257
auditorii 1 w 2266
erat 5 w 2270
complentes 1 w 2281
inter 3 w 2286
alia 1 w 2290
pleraque 1 w 2298
congruentissima 1 w 2313
uoce 1 w 2317
insigniter 1 w 2327
adclamant 1 w 2336
petentes 1 w 2344
ut 11 w 2347
remanerem 1 w 2356
fierem 1 w 2363
ciuis 1 w 2368
Oeensium 1 w 2376
mox 1 w 2380
auditorio 1 w 2389
misso 1 w 2394
Pontianus 3 w 2403
eo 3 w 2405
principio 1 w 2414
me 23 w 2416
adortus 1 w 2423
consensum 1 w 2432
publicae 1 w 2440
uocis 1 w 2445
pro 7 w 2448
diuino 1 w 2454
auspicio 1 w 2462
interpretatur 1 w 2475
aperitque 1 w 2484
consilium 1 w 2493
sibi 3 w 2497
esse 3 w 2501
si 16 w 2504
ego 3 w 2507
non 8 w 2510
nolim 1 w 2515
matrem 2 w 2522
suam 2 w 2526
cui 3 w 2530
plurimi 1 w 2537
inhient 1 w 2544
mecum 2 w 2550
coniungere 1 w 2560
mihi 7 w 2565
quoniam 2 w 2572
soli 1 w 2576
ait 1 w 2579
rerum 1 w 2584
omnium 1 w 2590
confidere 1 w 2599
sese 2 w 2603
et 27 w 2605
credere 2 w 2612
ni 29 w 2616
id 18 w 2618
onus 1 w 2622
recipiam 1 w 2630
quoniam 3 w 2639
non 9 w 2642
formosa 1 w 2649
pupilla 1 w 2656
sed 3 w 2660
mediocri 2 w 2668
facie 1 w 2673
mater 2 w 2678
liberorum 1 w 2687
mihi 8 w 2691
offeratur 1 w 2700
si 17 w 2704
haec 1 w 2708
reputans 1 w 2716
formae 1 w 2722
et 28 w 2724
diuitiarum 2 w 2734
gratia 2 w 2740
me 26 w 2742
ad 13 w 2744
aliam 1 w 2749
condicionem 1 w 2760
reseruarem 1 w 2770
neque 1 w 2776
pro 8 w 2779
amico 3 w 2784
neque 2 w 2789
pro 9 w 2792
philosopho 1 w 2802
facturum 1 w 2810
nimis 1 w 2816
multa 1 w 2821
oratio 1 w 2827
est 7 w 2830
si 18 w 2833
uelim 1 w 2838
memorare 1 w 2846
quae 2 w 2851
ego 4 w 2854
contra 1 w 2860
responderim 1 w 2871
quam 6 w 2876
diu 5 w 2879
et 29 w 2881
quotiens 1 w 2889
inter 5 w 2894
nos 2 w 2897
uerbigeratum 1 w 2909
sit 3 w 2912
quot 2 w 2917
et 30 w 2919
qualibus 1 w 2927
precibus 2 w 2935
me 28 w 2937
adgressus 1 w 2946
haud 1 w 2950
prius 1 w 2955
omiserit 1 w 2963
quam 7 w 2967
de 22 w 2969
ni 32 w 2971
que 10 w 2974
impetrarit 1 w 2984
non 10 w 2988
quin 1 w 2992
ego 5 w 2995
Pudentillam 3 w 3006
iam 8 w 3009
anno 2 w 3013
perpeti 1 w 3020
adsiduo 1 w 3027
conuictu 1 w 3035
probe 1 w 3040
spectassem 1 w 3050
et 33 w 3052
uirtutium 1 w 3061
eius 1 w 3065
dotes 1 w 3070
explorassem 1 w 3081
sed 4 w 3085
utpote 1 w 3091
peregrinationis 1 w 3106
cupiens 1 w 3113
impedimentum 1 w 3125
matrimoni 2 w 3134
aliquantisper 1 w 3147
recusaueram 1 w 3158
mox 2 w 3162
tamen 2 w 3167
talem 1 w 3172
feminam 1 w 3179
nihilo 1 w 3185
segnius 1 w 3192
uolui 1 w 3197
quam 8 w 3201
si 21 w 3203
ultro 1 w 3208
appetissem 1 w 3218
persuaserat 1 w 3230
idem 4 w 3234
Pontianus 4 w 3243
matri 8 w 3248
suae 2 w 3252
ut 15 w 3255
me 31 w 3257
aliis 1 w 3262
omnibus 1 w 3269
mallet 1 w 3275
et 36 w 3278
quam 9 w 3282
primum 1 w 3288
hoc 2 w 3291
perficere 1 w 3300
incredibili 1 w 3311
studio 2 w 3317
auebat 1 w 3323
uix 1 w 3327
ab 7 w 3329
eo 4 w 3331
tantulam 1 w 3339
moram 1 w 3344
impetramus 1 w 3354
dum 2 w 3358
prius 2 w 3363
ipse 1 w 3367
uxorem 1 w 3373
duceret 1 w 3380
frater 1 w 3387
eius 2 w 3391
uirilis 1 w 3398
togae 1 w 3403
usum 1 w 3407
auspicaretur 1 w 3419
tunc 1 w 3424
deinde 1 w 3430
ut 16 w 3432
nos 3 w 3435
coniungeremur 1 w 3448
Vtinam 1 w 3455
hercule 2 w 3462
possem 1 w 3468
quae 3 w 3472
deinde 2 w 3478
dicenda 1 w 3485
sunt 1 w 3489
sine 1 w 3493
maximo 1 w 3499
causae 1 w 3505
dispendio 1 w 3514
tran 2 w 3518
s 244 w 3519
gredi 1 w 3524
ne 20 w 3527
Pontiano 1 w 3535
cui 4 w 3539
h 31 w 3540
errorem 1 w 3547
suum 2 w 3551
deprecanti 1 w 3561
simpliciter 1 w 3572
ignoui 1 w 3578
uidear 1 w 3585
nunc 1 w 3589
leuitatem 1 w 3598
exprobrare 1 w 3608
confiteor 1 w 3618
enim 2 w 3622
quod 5 w 3627
mihi 9 w 3631
obiectum 1 w 3639
est 8 w 3642
eum 3 w 3646
postquam 1 w 3655
uxorem 2 w 3661
duxerit 1 w 3668
a 306 w 3670
compecti 1 w 3678
fide 4 w 3682
desciuisse 1 w 3692
ac 11 w 3694
derepente 1 w 3703
animi 1 w 3708
mutatum 1 w 3715
quod 6 w 3719
antea 1 w 3724
nimio 1 w 3729
studio 3 w 3735
festinarat 1 w 3745
pari 1 w 3749
pertinacia 1 w 3759
prohibitum 1 w 3769
isse 9 w 3773
denique 1 w 3781
ne 21 w 3783
matrimonium 2 w 3794
nostrum 1 w 3801
coalesceret 1 w 3812
quiduis 1 w 3820
pati 2 w 3824
quiduis 2 w 3832
facere 2 w 3838
paratum 1 w 3845
fuisse 1 w 3851
quamquam 1 w 3860
omnis 1 w 3865
illa 7 w 3869
tam 7 w 3872
foeda 1 w 3877
animi 2 w 3882
mutatio 1 w 3889
et 41 w 3891
suscepta 1 w 3899
contra 2 w 3905
matrem 3 w 3911
simultas 1 w 3919
non 11 w 3922
ipsi 1 w 3926
uitio 1 w 3931
uortenda 1 w 3939
sit 4 w 3942
sed 5 w 3946
socero 1 w 3952
eius 3 w 3956
eccilli 1 w 3963
Herennio 1 w 3971
Rufino 1 w 3977
qui 12 w 3981
unum 1 w 3985
neminem 1 w 3992
in 40 w 3994
terris 1 w 4000
uiliorem 1 w 4008
se 38 w 4010
aut 1 w 4013
improbiorem 1 w 4024
aut 2 w 4027
inquinatiorem 1 w 4040
reliquit 1 w 4048
paucis 1 w 4055
hominem 1 w 4062
quam 13 w 4067
modestissime 1 w 4079
potero 1 w 4085
necessario 1 w 4096
demonstrabo 1 w 4107
ne 26 w 4110
si 28 w 4113
omnino 1 w 4119
de 37 w 4121
eo 6 w 4123
reticuero 1 w 4132
operam 1 w 4139
perdiderit 1 w 4149
quod 7 w 4154
negotium 1 w 4162
istud 1 w 4167
mihi 10 w 4171
ex 9 w 4173
summis 1 w 4179
uiribus 1 w 4186
conflauit 1 w 4195
Hic 1 w 4199
est 11 w 4202
enim 3 w 4206
pueruli 1 w 4213
huius 1 w 4218
instigator 1 w 4228
hic 1 w 4232
accusationis 1 w 4244
auctor 1 w 4250
hic 2 w 4254
aduocatorum 1 w 4265
conductor 1 w 4274
hic 3 w 4278
testium 1 w 4285
coemptor 1 w 4293
hic 4 w 4297
totius 1 w 4303
calumniae 1 w 4312
fornacula 1 w 4321
hic 5 w 4325
Aemiliani 1 w 4334
huius 2 w 4339
fax 1 w 4342
et 43 w 4344
flagellum 1 w 4353
idque 1 w 4359
apud 2 w 4363
omnis 2 w 4368
intemperantissime 1 w 4385
gloriatur 1 w 4394
me 34 w 4397
suo 2 w 4400
machinatu 1 w 4409
reum 1 w 4413
postulatum 1 w 4423
et 44 w 4426
sane 2 w 4430
habet 1 w 4435
in 48 w 4437
h 45 w 4438
istis 2 w 4443
quod 8 w 4447
sibi 4 w 4451
plaudat 1 w 4458
est 13 w 4462
enim 4 w 4466
omnium 2 w 4472
litium 1 w 4478
depector 1 w 4486
omnium 3 w 4493
falsorum 1 w 4501
commentator 1 w 4512
omnium 4 w 4519
simulationum 1 w 4531
architectus 1 w 4542
omnium 5 w 4549
malorum 1 w 4556
seminarium 1 w 4566
nec 3 w 4570
non 12 w 4573
idem 5 w 4577
libidinum 1 w 4586
ganearumque 1 w 4597
locus 2 w 4602
lustrum 1 w 4610
lupanar 1 w 4618
iam 9 w 4622
inde 3 w 4626
ab 10 w 4628
ineunte 1 w 4635
aeuo 1 w 4639
cunctis 1 w 4646
probris 1 w 4653
palam 2 w 4658
notus 1 w 4663
olim 3 w 4668
in 53 w 4670
pueritia 1 w 4678
priusquam 1 w 4688
isto 1 w 4692
caluitio 1 w 4700
deformaretur 1 w 4712
emasculatoribus 1 w 4728
suis 1 w 4732
ad 17 w 4734
omnia 4 w 4739
infanda 1 w 4746
morigerus 1 w 4755
mox 3 w 4759
in 55 w 4761
iuuentute 1 w 4770
saltandis 1 w 4779
fabulis 1 w 4786
exossis 1 w 4793
plane 1 w 4798
et 47 w 4800
eneruis 1 w 4807
sed 6 w 4811
ut 22 w 4814
audio 1 w 4819
indocta 1 w 4827
et 48 w 4829
rudi 1 w 4833
mollitia 1 w 4841
negatur 1 w 4849
enim 5 w 4853
quicquam 1 w 4861
histrionis 1 w 4871
habuisse 1 w 4879
praeter 2 w 4886
impudicitiam 1 w 4898
in 57 w 4901
hac 1 w 4904
etiam 2 w 4909
aetate 1 w 4915
qua 23 w 4918
nunc 2 w 4922
est 14 w 4925
qui 16 w 4929
istum 2 w 4934
di 33 w 4936
perduint 1 w 4944
multus 1 w 4951
honos 1 w 4956
auribus 1 w 4963
praefandus 1 w 4973
est 15 w 4976
domus 2 w 4982
eius 4 w 4986
tota 2 w 4990
lenonia 1 w 4997
tota 3 w 5002
familia 2 w 5009
contaminata 1 w 5020
ipse 2 w 5025
propudiosus 1 w 5036
uxor 5 w 5041
lupa 2 w 5045
filii 2 w 5051
similes 1 w 5058
prorsus 1 w 5066
diebus 2 w 5072
ac 18 w 5074
noctibus 1 w 5082
ludibrio 1 w 5090
iuuentutis 1 w 5100
ianua 1 w 5105
calcibus 1 w 5113
propulsata 1 w 5123
fenestrae 1 w 5133
canticis 1 w 5141
circumstrepitae 1 w 5156
triclinium 1 w 5167
comisatoribus 1 w 5180
inquietum 1 w 5189
cubiculum 1 w 5199
adulteris 1 w 5208
peruium 1 w 5215
neque 3 w 5221
enim 6 w 5225
ulli 2 w 5229
ad 19 w 5231
introeundum 1 w 5242
metus 1 w 5247
est 17 w 5250
nisi 2 w 5255
qui 18 w 5258
pretium 1 w 5265
marito 1 w 5271
non 14 w 5274
attulit 1 w 5281
ita 13 w 5285
ei 9 w 5287
lecti 2 w 5292
sui 2 w 5295
contumelia 1 w 5305
uectigalis 1 w 5315
est 18 w 5318
olim 4 w 5323
sollers 1 w 5330
suo 3 w 5333
nunc 3 w 5338
coniugis 1 w 5346
corpore 1 w 5353
uulgo 1 w 5358
meret 1 w 5363
cum 7 w 5367
ipso 1 w 5371
plerique 1 w 5379
nec 4 w 5383
mentior 1 w 5390
cum 8 w 5394
ipso 2 w 5398
inquam 1 w 5405
de 43 w 5408
uxoris 2 w 5414
noctibus 2 w 5422
paciscuntur 1 w 5433
iam 12 w 5437
illa 8 w 5441
inter 6 w 5446
uirum 2 w 5451
et 56 w 5453
uxorem 3 w 5459
no 36 w 5461
n 329 w 5462
ta 48 w 5464
m 386 w 5465
conlusio 1 w 5473
qui 19 w 5477
amplam 1 w 5483
stipem 1 w 5489
mulieri 2 w 5496
detulerunt 1 w 5506
nemo 1 w 5511
eos 2 w 5514
obseruat 1 w 5522
suo 4 w 5526
arbitratu 1 w 5535
discedunt 1 w 5544
qui 20 w 5548
inaniores 1 w 5557
uenere 1 w 5563
signo 1 w 5569
dato 1 w 5573
pro 18 w 5576
adulteris 2 w 5585
deprehenduntur 1 w 5599
et 58 w 5602
quasi 1 w 5607
ad 21 w 5609
discendum 1 w 5618
uenerint 1 w 5626
non 15 w 5630
prius 4 w 5635
abeunt 1 w 5641
quam 17 w 5645
aliquid 2 w 5652
scripserint 1 w 5663
quid 7 w 5668
enim 7 w 5672
faciat 1 w 5678
homo 1 w 5682
miser 2 w 5687
ampliuscula 1 w 5698
fortuna 2 w 5705
deuolutus 1 w 5714
quam 18 w 5719
tamen 3 w 5724
fraude 1 w 5730
patris 1 w 5736
ex 11 w 5738
inopinato 1 w 5747
inuenerat 1 w 5756
pater 1 w 5762
eius 5 w 5766
plurimis 1 w 5774
creditoribus 1 w 5786
defaeneratus 1 w 5798
maluit 1 w 5804
pecuniam 2 w 5812
quam 19 w 5816
pudorem 1 w 5823
nam 8 w 5827
cum 9 w 5830
undique 1 w 5837
uersum 2 w 5843
tabulis 2 w 5850
flagitaretur 1 w 5862
et 60 w 5864
quasi 2 w 5869
insanus 1 w 5876
ab 15 w 5878
omnibus 2 w 5885
obuiis 1 w 5891
teneretur 1 w 5900
pax 1 w 5904
inquit 1 w 5910
negat 2 w 5916
posse 3 w 5921
dissoluere 1 w 5931
anulos 1 w 5938
aureos 1 w 5944
et 62 w 5946
omnia 5 w 5951
insignia 1 w 5959
dignitatis 1 w 5969
abicit 1 w 5975
cum 10 w 5979
creditoribus 2 w 5991
depaciscitur 1 w 6003
pleraque 2 w 6012
tamen 4 w 6017
rei 1 w 6020
familiaris 1 w 6030
in 74 w 6032
nomen 1 w 6037
uxoris 3 w 6043
callidissima 1 w 6055
fraude 2 w 6061
confert 1 w 6068
ipse 4 w 6073
egens 1 w 6078
nudus 1 w 6084
et 63 w 6086
ignominia 1 w 6095
sua 8 w 6098
tutus 1 w 6103
reliquit 2 w 6111
Rufino 2 w 6117
huic 1 w 6121
non 16 w 6125
mentior 2 w 6132
sestertium 2 w 6143
XXX 1 w 6147
deuorandum 1 w 6158
tantum 1 w 6165
enim 8 w 6169
ad 22 w 6171
eum 5 w 6174
ex 12 w 6176
bonis 1 w 6181
matris 5 w 6187
liberum 1 w 6194
uenit 2 w 6199
praeter 3 w 6206
quod 9 w 6210
ei 12 w 6212
uxor 9 w 6216
sua 9 w 6219
cotidianis 1 w 6229
dotibus 1 w 6236
quaesiuit 1 w 6245
quae 5 w 6250
tamen 5 w 6255
omnia 6 w 6260
in 77 w 6262
paucis 2 w 6268
annis 1 w 6273
ita 16 w 6276
hic 6 w 6279
degulator 1 w 6288
studiose 1 w 6296
in 78 w 6298
uentrem 1 w 6305
condidit 1 w 6313
et 65 w 6315
omnimodis 1 w 6324
conlurchinationibus 1 w 6343
dilapidauit 1 w 6354
ut 26 w 6357
crederes 1 w 6365
metuere 1 w 6372
ne 45 w 6375
quid 8 w 6379
habere 1 w 6385
ex 13 w 6387
fraude 3 w 6393
paterna 1 w 6400
diceretur 1 w 6409
homo 2 w 6414
iustus 1 w 6420
et 68 w 6422
morum 1 w 6427
dedit 1 w 6432
operam 2 w 6438
quod 10 w 6443
male 1 w 6447
partum 1 w 6453
erat 11 w 6457
ut 27 w 6459
male 2 w 6463
periret 1 w 6470
nec 5 w 6474
quicquam 2 w 6482
ei 13 w 6484
relictum 1 w 6492
est 20 w 6495
ex 14 w 6497
largiore 1 w 6505
fortuna 3 w 6512
praeter 4 w 6519
ambitionem 1 w 6529
miseram 1 w 6536
et 71 w 6538
profundam 1 w 6547
gulam 1 w 6552