<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p>Satis puto ex <del>h</del>istis posse cuiuis liquere Pudentillam
non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam,
sed olim sua sponte a nubendo non alienam <add>uti</add>quam
me fortasse prae ceteris maluisse. quae electio tam grauis
feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit,
non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus
id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam
in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me
sibi praelatum. quod quidem illa ut faceret, filio suo
potius quam animo obsecuta est. ita factum nec Aemilianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litteris
matris confestim Roma<del>m</del> aduolauit metuens, ne si quem
auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti <pb n="p.79"/>
domum conferret. ea sollicitudo non mediocriter animum
angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in faculta<add>ti</add>bus matris sitae erant. auus modicum reliquerat, mater
sestertium quadragies po<add>s</add>sidebat, ex quo sane aliquantam
pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide
acceptam filiis debebat. hunc ille timorem mus<add>s</add>itabat;
a<add>d</add>uersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere.</p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p>Cum in hoc statu res esset inter procationem matris
et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. dixissem hercule <q>quod utinam numquam euenisset,</q> ni me uxoris meae respectus prohiberet. hiemps
anni erat. ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios i<add>s</add>tos amicos meos, quos honoris et amoris gratia
nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo uenit ad me
Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos
annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus
et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia
circa ho<add>no</add>rem meum obseruanter, circa salutem sollicite,
circa amorem callide; quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo
totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem
uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam <pb n="p.80"/>
me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat,
orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias
opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. multis
etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum
matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem
futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.</p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p>Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem
suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat.
non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas. interibi reualesco; dissero aliquid
postulantibus amicis publice; omnes qui aderant ingenti
celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes
inter alia pleraque congruentissima uoce <q>insigniter</q> adclamant petentes, ut remanerem, fierem ciuis Oeensium.
mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus
consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur
aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem
suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere);
ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed
mediocri facie mater liberorum mihi offeratur)—si haec
reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho <pb n="p.81"/>
facturum. nimis multa oratio est, si uelim memorare,
quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter
nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam de<add>ni</add>que impetrarit,
non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum
matrimoni aliquantisper recusaueram. mox tamen talem
feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem.
persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili
studio auebat. uix ab eo tantulam moram impetramus,
dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae
usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.</p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p>Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt
sine maximo causae dispendio tran<add>s</add>gredi, ne Pontiano, cui
<del>h</del>errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc
leuitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum
est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio
studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique
ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis
facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda
animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non
ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio
Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem <pb n="p.82"/>
aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem,
quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si
omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium
istud mihi ex summis uiribus conflauit.</p><p>Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis
auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor,
hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et
flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur,
me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in
<del>h</del>istis quod sibi plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non
idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam
inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim
in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut
audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam
histrionis habuisse praeter impudicitiam.</p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p>in hac etiam
aetate qua nunc est—qui istum di perduint! multus
honos auribus praefandus est—domus eius tota lenonia,
tota familia contaminata: ipse propudiosus, uxor lupa,
filii similes: prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis <pb n="p.83"/>
ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae,
triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris
peruium; neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi
qui pretium marito non attulit. ita ei lecti sui contumelia uectigalis est. olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret; cum ipso plerique, nec mentior, cum
ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. iam illa
inter uirum et uxorem no<del>n</del>ta<del>m</del> conlusio: qui
amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat,
suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato
pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum
uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint. quid
enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus,
quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? pater
eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam
quam pudorem; nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, <q>pax</q>
inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia
insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur.
pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima
fraude confert: ipse egens, nudus et ignominia sua tutus
reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium ⟨XXX⟩ deuorandum; tantum enim ad eum ex bonis matris liberum
uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator <pb n="p.84"/>
studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid
habere ex fraude paterna diceretur; homo iustus et morum
dedit operam, quod male partum erat ut male periret,
nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter
ambitionem miseram et profundam gulam.</p></div></div></body></text></TEI>