Satis puto ex h istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam uti quam me fortasse prae ceteris maluisse. quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum. quod quidem illa ut faceret, filio suo potius quam animo obsecuta est. ita factum nec Aemilianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litteris matris confestim Roma m aduolauit metuens, ne si quem auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti domum conferret. ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in faculta ti bus matris sitae erant. auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies po s sidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat. hunc ille timorem mus s itabat; a d uersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere. Cum in hoc statu res esset inter procationem matris et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. dixissem hercule quod utinam numquam euenisset, ni me uxoris meae respectus prohiberet. hiemps anni erat. ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios i s tos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo uenit ad me Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia circa ho no rem meum obseruanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide; quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat, orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. multis etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum. Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas. interibi reualesco; dissero aliquid postulantibus amicis publice; omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima uoce insigniter adclamant petentes, ut remanerem, fierem ciuis Oeensium. mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur)—si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum. nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam de ni que impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram. mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem. persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio auebat. uix ab eo tantulam moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur. Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio tran s gredi, ne Pontiano, cui h errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus conflauit. Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in h istis quod sibi plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam. in hac etiam aetate qua nunc est—qui istum di perduint! multus honos auribus praefandus est—domus eius tota lenonia, tota familia contaminata: ipse propudiosus, uxor lupa, filii similes: prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium; neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit. ita ei lecti sui contumelia uectigalis est. olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret; cum ipso plerique, nec mentior, cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. iam illa inter uirum et uxorem no n ta m conlusio: qui amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat, suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint. quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem; nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, pax inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur. pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert: ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium ⟨XXX⟩ deuorandum; tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid habere ex fraude paterna diceretur; homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.