Scaife ATLAS

CTS Library / Apologia

Apologia (6-10)

urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:6-10
Refs {'start': {'reference': '6', 'human_reference': 'Section 6'}, 'end': {'reference': '10', 'human_reference': 'Section 10'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune. nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:


Calpurniane, salue properis uersibus.
misi, ut petisti, tibi munditias dentium,
nitelas oris ex Arabicis frugibus,
tenuem, candificum, nobilem puluisculum,
complanatorem tumidulae gingiuulae,
conuerritorem pridianae reliquiae,
ne qua uisatur tetra labes sordium,
restrictis forte si labellis riseris.
p.7
quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina dentem atque russam pumicare gingiuam.

uidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum. quidni? crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum quicquam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget: omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur. dares nunc aliquem similiter grandiloquum: diceret suo more, cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero corpore os colendum, quod esset animi uestibulum et orationis ianua et cogitationum comitium; ego certe pro meo captu dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero et liberali uiro competere. est enim ea pars hominis loco celsa, uisu prompta, usu facunda; nam quidem feris et pecudibus os humile et deorsum ad pedes deiectum, uestigio et pabulo proximum, nunquam ferme nisi mortuis

p.8
aut ad morsum exasperatis conspicitur: hominis uero nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere.

uelim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne ipse soleat pedes lauare; uel, si id non negat, contendat maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit, neque saltem communi aqua perluat: quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat. nam quae malum ratio est linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo denticulo atrum uenenum inspirare? ceterum qui sese sciat orationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur. et quid ego de homine nato diutius? belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet. nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hirundines dentibus implectuntur; eas illi, cum egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus

p.9
fluuialibus amica auis iniecto rostro sine noxae periculo exculpit.

Mitto haec. uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent. sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui? an ideo magus, quia poeta? quis unquam fando audiuit tam uerisimilem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? fecit uorsus Apuleius. si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, quid accusas? at enim ludicros et amatorios fecit. num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis? fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Ciuis cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet, apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. at philosophi non fuere. num igitur etiam Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis, cuius ille lasciuissimus uersus est: μηρῶν ἱμείρων καὶ γλυκεροῦ στόματος? et quid tam petulans habent omnes uersus mei, si cum isto uno contendantur? ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris

p.10
id genus plurima. recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere:

et Critias mea delicia est et salua, Charine,
pars in amore meo, uita, tibi remanet;
ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut uult,
hasce duas flammas, dum potiar, patiar.
hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est:
hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.
recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere:

florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.
carmina dono tibi, serta tuo genio,
carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur,
quae bis septeno uere tibi remeat,
serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent,
aetatis florem floribus ut decores.
tu mihi das contra pro uerno flore tuum uer,
ut nostra exuperes munera muneribus;
pro implexis sertis complexum corpore reddes,
proque rosis oris sauia purpurei.
quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra
cedent uicta tuo dulciloquo calamo.

Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum. hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam

p.11
dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu. etquidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat. sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere. etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos? cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia; nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit. disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:
ἀστὴρ πρὶν μὲν ἔλαμπες ἐνὶ ξωοῖσιν Ἑῷος·
νῦν δὲ θανὼν λάμπεις Ἕσπερος ἐν φθιμένοις. item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine:

νῦν ὅτε μηδὲν Ἄλεξις ὅσον μόνον εἶφ ὅτι καλός,
ὦπται καὶ πάντῃ πᾶσι περιβλέπεται.
p.12

θυμέ,[*]μηνύεις κυσὶν ὀστέον; εἶτ ἀνιήσει
ὕστερον. οὐχ οὕτω Φαῖδρον ἀπωλέσαμεν;
ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam: ἐμὸν ἐκμήνας θυμὸν ἔρωτι Δίων.

Tokens

Primo 1 w 5
igitur 1 w 11
legerunt 1 w 19
e 3 w 20
ludicris 1 w 28
meis 1 w 32
epistolium 1 w 42
de 1 w 44
dentifricio 1 w 55
uersibus 1 w 63
scriptum 1 w 71
ad 1 w 73
quendam 1 w 80
Calpurnianum 1 w 92
qui 1 w 96
cum 1 w 99
aduersum 1 w 107
me 2 w 109
eas 1 w 112
litteras 1 w 120
promeret 1 w 128
non 1 w 132
uidit 1 w 137
profecto 1 w 145
cupiditate 1 w 155
laedendi 1 w 163
si 2 w 166
quid 1 w 170
mihi 1 w 174
ex 1 w 176
illis 1 w 181
fieret 1 w 187
criminosum 1 w 197
id 4 w 200
mihi 2 w 204
secum 1 w 209
esse 1 w 213
commune 1 w 220
nam 1 w 224
petisse 1 w 231
eum 1 w 234
a 11 w 235
me 4 w 237
aliquid 1 w 244
tersui 1 w 250
dentibus 1 w 258
uersus 1 w 264
testantur 1 w 273
Calpurniane 1 w 285
salue 1 w 291
properis 1 w 299
uersibus 2 w 307
misi 1 w 312
ut 1 w 315
petisti 1 w 322
tibi 1 w 327
munditias 1 w 336
dentium 1 w 343
nitelas 1 w 351
oris 1 w 355
ex 2 w 357
Arabicis 1 w 365
frugibus 1 w 373
tenuem 1 w 380
candificum 1 w 391
nobilem 1 w 399
puluisculum 1 w 410
complanatorem 1 w 424
tumidulae 1 w 433
gingiuulae 1 w 443
conuerritorem 1 w 457
pridianae 1 w 466
reliquiae 1 w 475
ne 3 w 478
qua 1 w 481
uisatur 1 w 488
tetra 1 w 493
labes 1 w 498
sordium 1 w 505
restrictis 1 w 516
forte 1 w 521
si 5 w 523
labellis 1 w 531
riseris 1 w 538
quaeso 1 w 545
quid 3 w 550
habent 1 w 556
isti 2 w 560
uersus 2 w 566
re 7 w 568
aut 1 w 571
uerbo 1 w 576
pudendum 1 w 584
quid 4 w 589
omnino 1 w 595
quod 1 w 599
philosophus 1 w 610
suum 1 w 614
nolit 1 w 619
uideri 1 w 625
nisi 1 w 630
forte 2 w 635
in 4 w 637
eo 1 w 639
reprehendendus 1 w 653
sum 3 w 656
quod 2 w 661
Calpurniano 1 w 672
puluisculum 2 w 683
ex 3 w 685
Arabicis 2 w 693
frugibus 2 w 701
miserim 1 w 708
quem 1 w 713
multo 1 w 718
aequius 1 w 725
erat 1 w 729
spurcissimo 1 w 740
ritu 1 w 744
Hiberorum 1 w 753
ut 3 w 756
ait 1 w 759
Catullus 1 w 767
sua 1 w 771
sibi 1 w 775
urina 1 w 780
dentem 1 w 786
atque 1 w 791
russam 1 w 797
pumicare 1 w 805
gingiuam 1 w 813
uidi 2 w 818
ego 1 w 821
dudum 1 w 826
uix 1 w 829
risum 1 w 834
quosdam 1 w 841
tenentis 1 w 849
cum 4 w 853
munditias 2 w 862
oris 2 w 866
uidelicet 1 w 875
orator 1 w 881
ille 1 w 885
aspere 1 w 891
accusaret 1 w 900
et 8 w 902
dentifricium 1 w 914
tanta 1 w 919
indignatione 1 w 931
pronuntiaret 1 w 943
quanta 1 w 950
nemo 1 w 954
quisquam 1 w 962
uenenum 1 w 969
quidni 1 w 976
crimen 1 w 983
haud 1 w 987
contemnendum 1 w 999
philosopho 1 w 1009
nihil 1 w 1015
in 8 w 1017
se 6 w 1019
sordidum 1 w 1027
sinere 1 w 1033
nihil 2 w 1039
uspiam 1 w 1045
corporis 1 w 1053
aperti 1 w 1059
immundum 1 w 1067
pati 1 w 1071
ac 2 w 1073
fetulentum 1 w 1083
praesertim 1 w 1094
os 5 w 1096
cuius 1 w 1102
in 10 w 1104
propatulo 1 w 1113
et 11 w 1115
conspicuo 1 w 1124
usus 1 w 1128
homini 1 w 1134
creberrimus 1 w 1145
siue 1 w 1150
ille 2 w 1154
cuipiam 1 w 1161
osculum 1 w 1168
ferat 1 w 1173
seu 1 w 1176
cum 5 w 1179
qui 10 w 1182
c 37 w 1183
quam 2 w 1187
sermocinetur 1 w 1199
siue 2 w 1203
in 13 w 1205
auditorio 1 w 1214
dissertet 1 w 1223
siue 3 w 1227
in 14 w 1229
templo 1 w 1235
preces 1 w 1241
alleget 1 w 1248
omnem 1 w 1254
quippe 1 w 1260
hominis 1 w 1267
actum 1 w 1272
sermo 2 w 1277
praeit 1 w 1283
qui 12 w 1287
ut 4 w 1290
ait 2 w 1293
poeta 1 w 1298
praecipuus 1 w 1308
dentium 2 w 1316
muro 1 w 1320
proficiscitur 1 w 1333
dares 1 w 1339
nunc 1 w 1343
aliquem 1 w 1350
similiter 1 w 1359
grandiloquum 1 w 1371
diceret 1 w 1379
suo 1 w 1382
more 1 w 1386
cum 6 w 1390
primis 1 w 1396
cui 3 w 1399
ulla 1 w 1403
fandi 1 w 1408
cura 1 w 1412
sit 1 w 1415
impensius 1 w 1424
cetero 1 w 1430
corpore 1 w 1437
os 7 w 1439
colendum 1 w 1447
quod 3 w 1452
esset 1 w 1457
animi 1 w 1462
uestibulum 1 w 1472
et 19 w 1474
orationis 1 w 1483
ianua 1 w 1488
et 20 w 1490
cogitationum 1 w 1502
comitium 1 w 1510
ego 2 w 1514
certe 1 w 1519
pro 7 w 1522
meo 1 w 1525
captu 1 w 1530
dixerim 1 w 1537
nihil 3 w 1542
minus 1 w 1547
quam 3 w 1551
oris 4 w 1555
illuuiem 1 w 1563
libero 1 w 1569
et 21 w 1571
liberali 1 w 1579
uiro 1 w 1583
competere 1 w 1592
est 4 w 1596
enim 1 w 1600
ea 2 w 1602
pars 1 w 1606
hominis 2 w 1613
loco 1 w 1617
celsa 1 w 1622
uisu 1 w 1627
prompta 1 w 1634
usu 2 w 1638
facunda 1 w 1645
nam 2 w 1649
quidem 1 w 1655
feris 1 w 1660
et 23 w 1662
pecudibus 1 w 1671
os 8 w 1673
humile 1 w 1679
et 24 w 1681
deorsum 1 w 1688
ad 3 w 1690
pedes 1 w 1695
deiectum 1 w 1703
uestigio 1 w 1712
et 25 w 1714
pabulo 1 w 1720
proximum 1 w 1728
nunquam 1 w 1736
ferme 1 w 1741
nisi 2 w 1745
mortuis 1 w 1752
aut 2 w 1755
ad 4 w 1757
morsum 1 w 1763
exasperatis 1 w 1774
conspicitur 1 w 1785
hominis 3 w 1793
uero 1 w 1797
nihil 4 w 1802
prius 1 w 1807
tacentis 1 w 1815
nihil 5 w 1821
saepius 1 w 1828
loquentis 1 w 1837
contemplere 1 w 1848
uelim 1 w 1854
igitur 2 w 1860
censor 1 w 1866
meus 1 w 1870
Aemilianus 1 w 1880
respondeat 1 w 1890
unquamne 1 w 1899
ipse 1 w 1903
soleat 1 w 1909
pedes 2 w 1914
lauare 1 w 1920
uel 2 w 1924
si 17 w 1927
id 16 w 1929
non 2 w 1932
negat 1 w 1937
contendat 1 w 1947
maiorem 1 w 1954
curam 1 w 1959
munditiarum 1 w 1970
pedibus 1 w 1977
quam 6 w 1981
dentibus 2 w 1989
inpertiendam 1 w 2001
plane 1 w 2007
quidem 2 w 2013
si 18 w 2016
quis 2 w 2020
ita 3 w 2023
ut 6 w 2025
tu 19 w 2027
Aemiliane 1 w 2037
nunquam 2 w 2045
ferme 2 w 2050
os 9 w 2052
suum 2 w 2056
nisi 3 w 2060
maledictis 1 w 2070
et 26 w 2072
calumniis 1 w 2081
aperiat 1 w 2088
censeo 1 w 2095
ne 16 w 2097
ulla 2 w 2101
cura 3 w 2105
os 10 w 2107
percolat 1 w 2115
neque 1 w 2120
ille 3 w 2124
exotico 1 w 2131
puluere 1 w 2138
dentis 1 w 2144
emaculet 1 w 2152
quos 2 w 2157
iustius 1 w 2164
carbone 1 w 2171
de 22 w 2173
rogo 1 w 2177
obteruerit 1 w 2187
neque 2 w 2193
saltem 1 w 2199
communi 1 w 2206
aqua 1 w 2210
perluat 1 w 2217
quin 1 w 2222
ei 4 w 2224
nocens 1 w 2230
lingua 1 w 2236
mendaciorum 1 w 2247
et 28 w 2249
amaritudinum 1 w 2261
praeministra 1 w 2273
semper 1 w 2279
in 24 w 2281
fetutinis 1 w 2290
et 30 w 2292
olenticetis 1 w 2303
suis 1 w 2307
iaceat 1 w 2313
nam 3 w 2317
quae 2 w 2321
malum 1 w 2326
ratio 2 w 2331
est 6 w 2334
linguam 1 w 2341
mundam 1 w 2347
et 32 w 2349
laetam 1 w 2355
uocem 1 w 2361
contra 1 w 2367
spurcam 1 w 2374
et 34 w 2376
tetram 1 w 2382
possidere 1 w 2391
uiperae 1 w 2399
ritu 3 w 2403
niueo 1 w 2408
denticulo 1 w 2417
atrum 1 w 2422
uenenum 2 w 2429
inspirare 1 w 2438
ceterum 1 w 2446
qui 17 w 2449
sese 1 w 2453
sciat 1 w 2458
o 130 w 2459
rationem 1 w 2467
prompturum 1 w 2477
neque 3 w 2482
inutilem 1 w 2490
neque 4 w 2495
iniucundam 1 w 2505
eius 1 w 2510
merito 1 w 2516
os 13 w 2518
ut 9 w 2521
bono 1 w 2525
potui 1 w 2530
poculum 1 w 2537
praelauitur 1 w 2549
et 37 w 2552
quid 8 w 2556
ego 3 w 2559
de 25 w 2561
homine 1 w 2567
nato 2 w 2571
diutius 1 w 2578
belua 1 w 2584
immanis 1 w 2591
crocodillus 1 w 2603
ille 4 w 2607
qui 19 w 2610
in 31 w 2612
Nilo 1 w 2616
gignitur 1 w 2624
ea 6 w 2627
quoque 1 w 2633
ut 11 w 2636
comperior 1 w 2645
purgandos 1 w 2655
sibi 2 w 2659
dentis 2 w 2665
innoxio 1 w 2672
hiatu 1 w 2677
praebet 1 w 2684
nam 4 w 2688
quod 4 w 2692
est 7 w 2695
ore 6 w 2698
amplo 1 w 2703
set 2 w 2707
elingui 1 w 2714
et 40 w 2716
plerumque 1 w 2725
in 34 w 2727
aqua 2 w 2731
recluso 1 w 2738
multae 1 w 2745
hiru 1 w 2749
n 166 w 2750
dines 1 w 2755
dentibus 3 w 2763
implectuntur 1 w 2775
eas 2 w 2779
illi 2 w 2783
cum 7 w 2787
egressus 1 w 2795
in 36 w 2797
praeripia 1 w 2806
fluminis 1 w 2814
hiauit 1 w 2820
una 1 w 2824
ex 6 w 2826
auibus 1 w 2832
fluuialibus 1 w 2843
amica 1 w 2848
auis 1 w 2852
iniecto 1 w 2859
rostro 1 w 2865
sine 2 w 2869
noxae 1 w 2874
periculo 1 w 2882
exculpit 1 w 2890
Mitto 1 w 2896
haec 1 w 2900
uenio 1 w 2906
ad 5 w 2908
ceteros 1 w 2915
uorsus 1 w 2921
ut 12 w 2923
illi 3 w 2927
uocant 1 w 2933
amatorios 1 w 2942
quos 3 w 2947
tamen 1 w 2952
tam 3 w 2955
dure 1 w 2959
et 42 w 2961
rustice 1 w 2968
legere 1 w 2974
ut 13 w 2977
odium 1 w 2982
mouerent 1 w 2990
sed 1 w 2994
quid 9 w 2998
ad 6 w 3000
magica 1 w 3006
maleficia 1 w 3015
quod 5 w 3020
ego 4 w 3023
pueros 1 w 3029
Scriboni 1 w 3037
Laeti 1 w 3042
amici 1 w 3048
mei 2 w 3051
carmine 1 w 3059
laudaui 1 w 3066
an 20 w 3069
ideo 1 w 3073
magus 1 w 3078
quia 2 w 3083
poeta 2 w 3088
quis 3 w 3093
unquam 4 w 3099
fando 1 w 3104
audiuit 1 w 3111
tam 4 w 3114
ueri 2 w 3118
similem 1 w 3125
suspicionem 1 w 3136
tam 5 w 3140
aptam 1 w 3145
coniecturam 1 w 3156
tam 7 w 3160
proxumum 1 w 3168
argumentum 1 w 3178
fecit 1 w 3184
uorsus 2 w 3190
Apuleius 1 w 3198
si 24 w 3201
malos 1 w 3206
crimen 2 w 3213
est 8 w 3216
nec 1 w 3220
id 22 w 3222
tamen 2 w 3227
philosophi 1 w 3237
sed 2 w 3241
poetae 1 w 3247
sin 3 w 3251
bonos 1 w 3256
quid 10 w 3261
accusas 1 w 3268
at 30 w 3271
enim 2 w 3275
ludicros 1 w 3283
et 46 w 3285
amatorios 2 w 3294
fecit 2 w 3299
num 6 w 3303
ergo 1 w 3307
haec 2 w 3311
sunt 1 w 3315
crimina 1 w 3322
mea 1 w 3325
et 47 w 3327
nomine 1 w 3333
erratis 1 w 3340
qui 24 w 3344
me 18 w 3346
magiae 1 w 3352
detulistis 1 w 3362
fecere 1 w 3369
tamen 3 w 3374
et 49 w 3376
alii 1 w 3380
talia 1 w 3385
etsi 1 w 3390
uos 4 w 3393
ignoratis 1 w 3402
apud 1 w 3407
Graecos 1 w 3414
Teius 1 w 3419
quidam 1 w 3425
et 51 w 3427
Lacedaemonius 1 w 3440
et 52 w 3442
Ciu 1 w 3445
i 413 w 3446
s 238 w 3447
cum 8 w 3450
aliis 1 w 3455
innumeris 1 w 3464
etiam 1 w 3470
mulier 1 w 3476
Lesbia 1 w 3482
lasciue 1 w 3490
illa 1 w 3494
quidem 3 w 3500
tantaque 1 w 3508
gratia 1 w 3514
ut 14 w 3517
nobis 1 w 3522
insolentiam 1 w 3533
linguae 1 w 3540
suae 1 w 3544
dulcedine 1 w 3553
carminum 1 w 3561
commendet 1 w 3570
apud 2 w 3575
nos 3 w 3578
uero 3 w 3582
Aedituus 1 w 3590
et 55 w 3592
Porcius 1 w 3599
et 56 w 3601
Catulus 1 w 3608
isti 4 w 3613
quoque 2 w 3619
cum 9 w 3622
aliis 2 w 3627
innumeris 2 w 3636
at 36 w 3639
philosophi 2 w 3649
non 3 w 3652
fuere 1 w 3657
num 10 w 3661
igitur 3 w 3667
etiam 2 w 3672
Solonem 1 w 3679
fuisse 1 w 3685
serium 1 w 3691
uirum 1 w 3696
et 58 w 3698
philosophum 1 w 3709
negabis 1 w 3716
cuius 2 w 3722
ille 5 w 3726
lasciuissimus 1 w 3739
uersus 3 w 3745
est 9 w 3748
μηρῶν 1 w 3754
ἱμείρων 1 w 3761
καὶ 1 w 3764
γλυκεροῦ 1 w 3772
στόματος 1 w 3780
et 59 w 3783
quid 13 w 3787
tam 10 w 3790
petulans 1 w 3798
habent 2 w 3804
omnes 1 w 3809
uersus 4 w 3815
mei 3 w 3818
si 28 w 3821
cum 10 w 3824
isto 2 w 3828
uno 1 w 3831
contendantur 1 w 3843
ut 15 w 3846
taceam 1 w 3852
scripta 1 w 3859
Diogenis 1 w 3867
Cynici 1 w 3873
et 61 w 3875
Zenonis 1 w 3882
Stoicae 1 w 3889
sectae 1 w 3895
conditoris 1 w 3905
id 27 w 3907
genus 1 w 3912
plurima 1 w 3919
recitem 1 w 3927
denuo 1 w 3932
ut 16 w 3935
sciant 1 w 3941
me 24 w 3943
eorum 1 w 3948
non 5 w 3951
pigere 1 w 3957
et 62 w 3960
Critias 1 w 3967
mea 2 w 3970
delicia 1 w 3977
est 10 w 3980
et 63 w 3982
salua 1 w 3987
Charine 1 w 3995
pars 2 w 4000
in 51 w 4002
amore 1 w 4007
meo 2 w 4010
uita 1 w 4015
tibi 2 w 4020
remanet 1 w 4027
ne 37 w 4030
metuas 1 w 4036
nam 5 w 4040
me 28 w 4042
ignis 1 w 4047
et 66 w 4049
ignis 2 w 4054
torreat 1 w 4061
ut 17 w 4063
uult 1 w 4067
hasce 1 w 4073
duas 1 w 4077
flammas 1 w 4084
dum 7 w 4088
potiar 1 w 4094
patiar 1 w 4101
hoc 1 w 4105
modo 1 w 4109
sim 5 w 4112
uobis 1 w 4117
unus 1 w 4122
sibi 3 w 4126
quisque 1 w 4133
quod 6 w 4137
ipse 2 w 4141
est 11 w 4144
hoc 2 w 4148
mihi 3 w 4152
uos 5 w 4155
eritis 1 w 4161
quod 7 w 4166
duo 1 w 4169
sunt 2 w 4173
oculi 1 w 4178
recitem 2 w 4186
nunc 2 w 4190
et 67 w 4192
alios 1 w 4197
quos 4 w 4202
illi 4 w 4206
quasi 1 w 4211
intemperantissimos 1 w 4229
postremum 1 w 4238
legere 2 w 4244
florea 1 w 4251
serta 1 w 4256
meum 1 w 4261
mel 1 w 4264
et 68 w 4267
haec 3 w 4271
tibi 3 w 4275
carmina 1 w 4282
dono 1 w 4286
carmina 2 w 4294
dono 2 w 4298
tibi 4 w 4302
serta 2 w 4308
tuo 1 w 4311
genio 1 w 4316
carmina 3 w 4324
uti 4 w 4328
Critia 2 w 4335
lux 1 w 4339
haec 4 w 4343
optata 1 w 4349
canatur 1 w 4356
quae 3 w 4361
bis 4 w 4364
septeno 1 w 4371
uere 4 w 4375
tibi 5 w 4379
remeat 1 w 4385
serta 3 w 4391
autem 1 w 4396
ut 20 w 4399
laeto 1 w 4404
tibi 6 w 4408
tempore 1 w 4415
tempora 1 w 4422
uernent 1 w 4429
aetatis 1 w 4437
florem 1 w 4443
floribus 1 w 4451
ut 21 w 4453
decores 1 w 4460
tu 41 w 4463
mihi 4 w 4467
das 1 w 4470
contra 2 w 4476
pro 12 w 4479
uerno 1 w 4484
flore 3 w 4489
tuum 1 w 4493
uer 21 w 4496
ut 22 w 4499
nostra 1 w 4505
exuperes 1 w 4513
munera 1 w 4519
muneribus 1 w 4528
pro 13 w 4532
implexis 1 w 4540
sertis 1 w 4546
complexum 1 w 4555
corpore 2 w 4562
redde 1 w 4567
s 322 w 4568
proque 1 w 4575
rosis 1 w 4580
oris 6 w 4584
sauia 1 w 4589
purpurei 1 w 4597
quod 8 w 4602
si 34 w 4604
animam 1 w 4610
inspires 1 w 4618
donaci 1 w 4624
iam 6 w 4628
carmina 4 w 4635
nostra 2 w 4641
cedent 1 w 4647
uicta 1 w 4652
tuo 2 w 4655
dulciloquo 1 w 4665
calamo 1 w 4671
Habes 1 w 4677
crimen 3 w 4683
meum 2 w 4687
Maxime 1 w 4694
quasi 2 w 4700
improbi 1 w 4707
comisatoris 1 w 4718
de 37 w 4720
sertis 2 w 4726
et 71 w 4728
canticis 1 w 4736
compositum 1 w 4746
hic 1 w 4750
illud 1 w 4755
etiam 3 w 4760
reprehendi 1 w 4770
animaduertisti 1 w 4784
quod 9 w 4789
cum 11 w 4793
aliis 3 w 4798
nominibus 1 w 4807
pueri 1 w 4812
uocentur 1 w 4820
ego 5 w 4824
eos 1 w 4827
Charinum 1 w 4835
et 73 w 4837
Critian 1 w 4844
appellitarim 1 w 4856
eadem 1 w 4862
igitur 4 w 4868
opera 1 w 4873
accusent 1 w 4881
C 13 w 4882
Catul 3 w 4888
l 171 w 4889
um 84 w 4891
quod 10 w 4896
Lesbiam 1 w 4903
pro 16 w 4906
Clodia 1 w 4912
nominarit 1 w 4921
et 74 w 4924
Ticidam 1 w 4931
similiter 2 w 4940
quod 11 w 4945
quae 4 w 4949
Metella 1 w 4956
erat 4 w 4960
Perillam 1 w 4968
scripserit 1 w 4978
et 76 w 4981
Propertium 1 w 4991
qui 29 w 4995
Cunthiam 1 w 5003
dicat 1 w 5008
Hostiam 1 w 5016
dissimulet 1 w 5026
et 78 w 5029
Tibullum 1 w 5037
quod 12 w 5042
ei 11 w 5044
sit 3 w 5047
Plania 1 w 5053
in 61 w 5055
animo 1 w 5060
Delia 1 w 5066
in 62 w 5068
uersu 6 w 5073
e 544 w 5075
t 351 w 5076
quidem 4 w 5082
C 17 w 5083
Lucilium 1 w 5092
quanquam 1 w 5101
sit 4 w 5104
iambicus 1 w 5112
tamen 4 w 5118
improbarim 1 w 5128
quod 13 w 5133
Gentium 1 w 5140
et 79 w 5142
Macedonem 1 w 5151
pueros 2 w 5157
directis 1 w 5165
nominibus 2 w 5174
carmine 2 w 5181
suo 2 w 5184
prostituerit 1 w 5196
quanto 1 w 5203
modestius 1 w 5212
tandem 1 w 5218
Mantuanus 1 w 5227
poeta 4 w 5232
qui 31 w 5236
itidem 1 w 5242
ut 23 w 5244
ego 6 w 5247
puerum 1 w 5253
amici 2 w 5258
sui 3 w 5261
Pollionis 1 w 5270
bucolico 1 w 5278
ludicro 2 w 5285
laudans 1 w 5292
et 81 w 5294
abstinens 1 w 5303
nominum 1 w 5310
sese 2 w 5314
quidem 5 w 5320
Corydonem 1 w 5329
puerum 2 w 5336
uero 5 w 5340
Alexin 1 w 5346
uocat 1 w 5351
sed 3 w 5355
Aemilianus 2 w 5365
uir 3 w 5369
ultra 1 w 5374
Virgilianos 1 w 5385
opiliones 1 w 5394
et 82 w 5396
busequas 1 w 5404
rusticanus 1 w 5414
agrestis 1 w 5423
quidem 6 w 5429
semper 2 w 5435
et 83 w 5437
barbarus 1 w 5445
uerum 3 w 5451
longe 1 w 5456
austerior 1 w 5465
ut 24 w 5467
putat 1 w 5472
Serranis 1 w 5480
et 84 w 5482
Curiis 1 w 5488
et 85 w 5490
Fabriciis 1 w 5499
negat 2 w 5505
id 33 w 5507
genus 2 w 5512
uersus 5 w 5518
Platonico 1 w 5527
philosopho 2 w 5537
competere 2 w 5546
etiamne 1 w 5554
Aemiliane 2 w 5564
si 41 w 5567
Platonis 1 w 5575
ipsius 1 w 5581
exemplo 1 w 5588
doceo 1 w 5593
factos 1 w 5599
cuius 3 w 5605
nulla 1 w 5610
carmina 5 w 5617
extant 1 w 5623
nisi 4 w 5627
amoris 1 w 5633
elegia 1 w 5639
nam 6 w 5643
cetera 1 w 5649
omnia 1 w 5654
credo 1 w 5660
quod 14 w 5664
tam 12 w 5667
lepida 1 w 5673
non 6 w 5676
erant 2 w 5681
igni 4 w 5686
deussit 1 w 5693
disce 1 w 5699
igitur 5 w 5705
uersus 6 w 5711
Platonis 2 w 5719
philosophi 3 w 5729
in 69 w 5731
puerum 3 w 5737
Astera 1 w 5743
si 45 w 5746
tamen 5 w 5751
tantus 1 w 5757
natu 2 w 5761
potes 1 w 5766
litteras 2 w 5774
discere 1 w 5781
ἀστὴρ 1 w 5787
πρὶν 1 w 5791
μὲν 1 w 5794
ἔλαμπες 1 w 5801
ἐνὶ 1 w 5804
ξωοῖσιν 1 w 5811
Ἑῷος 1 w 5815
νῦν 1 w 5819
δὲ 1 w 5821
θανὼν 1 w 5826
λάμπεις 1 w 5833
Ἕσπερος 1 w 5840
ἐν 2 w 5842
φθιμένοις 1 w 5851
item 3 w 5856
eiusdem 1 w 5863
Platonis 3 w 5871
in 70 w 5873
Alexin 2 w 5879
Phaedrumque 1 w 5890
pueros 3 w 5896
coniuncto 1 w 5905
carmine 3 w 5912
νῦν 2 w 5916
ὅτε 1 w 5919
μηδὲν 1 w 5924
Ἄλεξις 1 w 5930
ὅσον 1 w 5934
μόνον 1 w 5939
εἶφ 1 w 5942
ὅτι 1 w 5945
καλός 1 w 5950
ὦπται 1 w 5956
καὶ 2 w 5959
πάντῃ 1 w 5964
πᾶσι 1 w 5968
περιβλέπεται 1 w 5980
θυμέ 1 w 5985
τί 1 w 5988
μηνύεις 1 w 5995
κυσὶν 1 w 6000
ὀστέον 1 w 6006
εἶτ 1 w 6010
ἀνιήσει 1 w 6017
ὕστερον 1 w 6024
οὐχ 1 w 6028
οὕτω 1 w 6032
Φαῖδρον 1 w 6039
ἀπωλέσαμεν 1 w 6049
ne 50 w 6052
pluris 1 w 6058
commemorem 1 w 6068
nouissimum 1 w 6079
uersum 2 w 6085
eius 5 w 6089
de 47 w 6091
Dione 1 w 6096
Syracusano 1 w 6106
si 47 w 6108
dixero 1 w 6114
finem 1 w 6120
faciam 1 w 6126
2 w 6128
ἐμὸν 1 w 6132
ἐκμήνας 1 w 6139
θυμὸν 1 w 6144
ἔρωτι 1 w 6149
Δίων 1 w 6153