Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune. nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur: Calpurniane, salue properis uersibus. misi, ut petisti, tibi munditias dentium, nitelas oris ex Arabicis frugibus, tenuem, candificum, nobilem puluisculum, complanatorem tumidulae gingiuulae, conuerritorem pridianae reliquiae, ne qua uisatur tetra labes sordium, restrictis forte si labellis riseris. quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina dentem atque russam pumicare gingiuam. uidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum. quidni? crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum qui c quam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget: omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur. dares nunc aliquem similiter grandiloquum: diceret suo more, cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero corpore os colendum, quod esset animi uestibulum et orationis ianua et cogitationum comitium; ego certe pro meo captu dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero et liberali uiro competere. est enim ea pars hominis loco celsa, uisu prompta, usu facunda; nam quidem feris et pecudibus os humile et deorsum ad pedes deiectum, uestigio et pabulo proximum, nunquam ferme nisi mortuis aut ad morsum exasperatis conspicitur: hominis uero nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere. uelim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne ipse soleat pedes lauare; uel, si id non negat, contendat maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit, neque saltem communi aqua perluat: quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat. nam quae malum ratio est linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo denticulo atrum uenenum inspirare? ceterum qui sese sciat o rationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur. et quid ego de homine nato diutius? belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet. nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hiru n dines dentibus implectuntur; eas illi, cum egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus fluuialibus amica auis iniecto rostro sine noxae periculo exculpit. Mitto haec. uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent. sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui? an ideo magus, quia poeta? quis unquam fando audiuit tam ueri similem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? fecit uorsus Apuleius. si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, quid accusas? at enim ludicros et amatorios fecit. num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis? fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Ciu i s cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet, apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. at philosophi non fuere. num igitur etiam Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis, cuius ille lasciuissimus uersus est: μηρῶν ἱμείρων καὶ γλυκεροῦ στόματος ? et quid tam petulans habent omnes uersus mei, si cum isto uno contendantur? ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris id genus plurima. recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere: et Critias mea delicia est et salua, Charine, pars in amore meo, uita, tibi remanet; ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut uult, hasce duas flammas, dum potiar, patiar. hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est: hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi. recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere: florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono. carmina dono tibi, serta tuo genio, carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur, quae bis septeno uere tibi remeat, serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent, aetatis florem floribus ut decores. tu mihi das contra pro uerno flore tuum uer, ut nostra exuperes munera muneribus; pro implexis sertis complexum corpore redde s , proque rosis oris sauia purpurei. quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra cedent uicta tuo dulciloquo calamo. Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum. hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur opera accusent C. Catul l um, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu. e t quidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat. sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere. etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos? cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia; nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit. disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere: ἀστὴρ πρὶν μὲν ἔλαμπες ἐνὶ ξωοῖσιν Ἑῷος· νῦν δὲ θανὼν λάμπεις Ἕσπερος ἐν φθιμένοις. item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine: νῦν ὅτε μηδὲν Ἄλεξις ὅσον μόνον εἶφ᾽ ὅτι καλός, ὦπται καὶ πάντῃ πᾶσι περιβλέπεται. θυμέ, τί μηνύεις κυσὶν ὀστέον ; εἶτ᾽ ἀνιήσει ὕστερον. οὐχ οὕτω Φαῖδρον ἀπωλέσαμεν; ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam: ὦ ἐμὸν ἐκμήνας θυμὸν ἔρωτι Δίων .