Scaife ATLAS

CTS Library / Apologia

Apologia (36-40)

urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:36-40
Refs {'start': {'reference': '36', 'human_reference': 'Section 36'}, 'end': {'reference': '40', 'human_reference': 'Section 40'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim, quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur, accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos, Aristotelen dico et Theophrastum et tEudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis

p.41
περὶ ζῴων γενέσεως, περὶ ζῴων ἀνατομῆς, περὶ ζῴων ἱστορίας multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus uaria tractantur. quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere? permittite, si operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare. prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt. interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens dixero.

Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent. ibi ego comperior omanis

p.42
iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.

Inuenisti tu librum? beasti. cedo enim experiamur, an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse. lege pauca de principio, dein quaedam de piscibus. at tu interea, dum legit, taquamquam sustine.—

Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud antiquos philosophorum. et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni cuiusque eorum generis feminae subentant, mares suriant, quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum et ouiparosita enim Latine appello quae Graeci ζῳοτόκα et ᾠοτόκαet, ne operose animalium genitum pergam, deinde de differentia et uictu et membris et aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum memorabiles res et cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis

p.43
prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. uel dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec pronuntiata uocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera animalia nisi in communibus differentis attingam. ausculta igitur quae dicam. iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere: σελάχεια, μαλάκεια, μαλακόστρακα, χονδράκανθα, ὀστρακόδερμα, καρχαρόδοντα, ἀμφίβια, λεπιδωτά, φολιδωτά, δερμόπτερα, στεγανόποδα, μονήρη, συναγελαστικάpossum etiam pergere; sed non est operae in istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera. haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.—

Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an de diis immortalibus matri et patri credere? Q. Ennius hedyphagetica a uersibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. paucos uersus memini, eos dicam:


Omnibus ut Clipea praestat mustela marina,
mures sunt Aeni, aspera ostrea plurima Abydimus.
p.44

Mytilenae est pecten Charadrumque apud Ambraciae sus.
Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume.
apriculum piscem scito primum esse Tarenti;
Surrenti tu elopem fac emas, glaucumque aput Cumas.
quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene suppremi
(Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque)
melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam.
p.45

polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae,
purpuram, murriculi, mures, dulces quoque echini.
alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.

Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine. nihil enim, quod salutis ferendae gratia fit, criminosum est. at enim inquit piscem cui rei nisi malae proscidisti, quem tibi Themiscon seruus attulit? quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis omnium animalium, de situ earum denique numero

p.46
denique causa conscribere ac libros ἀνατομῶν Aristoteli et explorare studio et augere. atque adeo summe miror quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim, praesertim quod nihil ego clanculo, sed omnia in propatulo ago, ut quiuis uel extrarius arbiter adsistat, more hoc et instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum et magnificum debere, si quo eat, in primori fronte animum gestare. hunc adeo pisciculum, quem uos leporem marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi; necdum etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda; quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt. quod Aristoteles si scisset, numquam profecto omisisset scribto prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio aluo corculum situm pro maximo memorauit.

Tokens

Ceterum 1 w 7
quam 1 w 11
ob 1 w 13
rem 1 w 16
plurimos 1 w 24
iam 1 w 27
piscis 1 w 33
cognouerim 1 w 43
quorundam 1 w 53
adhuc 1 w 58
nescius 1 w 65
esse 1 w 69
nolim 1 w 74
discat 1 w 81
Aemilianus 1 w 91
quoniam 1 w 99
usque 1 w 104
adeo 1 w 108
rebus 1 w 113
meis 1 w 117
curat 1 w 122
quanquam 1 w 131
est 1 w 134
iam 3 w 137
praecipiti 1 w 147
aeuo 1 w 151
et 2 w 153
occidua 1 w 160
senectute 1 w 169
tamen 1 w 175
si 1 w 178
uidetur 1 w 185
accipiat 1 w 194
doctrinam 1 w 203
seram 1 w 208
plane 1 w 213
et 4 w 215
postumam 1 w 223
legat 1 w 229
ueterum 1 w 236
philosophorum 1 w 249
monumenta 1 w 258
tandem 1 w 265
ut 2 w 267
intellegat 1 w 277
non 1 w 280
me 4 w 282
primum 1 w 288
haec 1 w 292
requisisse 1 w 302
sed 1 w 306
iam 4 w 309
pridem 1 w 315
maiores 1 w 322
meos 1 w 326
Aristotelen 1 w 338
dico 1 w 342
et 6 w 344
Theop 1 w 349
h 6 w 350
rastum 1 w 356
et 7 w 358
t 27 w 359
Eudemum 1 w 366
et 8 w 368
Lyconem 1 w 375
ceterosque 1 w 385
Platonis 1 w 393
minores 1 w 400
qui 2 w 404
plurimos 2 w 412
libros 1 w 418
de 6 w 420
genitu 1 w 426
animalium 1 w 435
deque 1 w 440
uictu 1 w 445
deque 2 w 450
particulis 1 w 460
deque 3 w 465
omni 1 w 469
differentia 1 w 480
reliquerunt 1 w 491
bene 1 w 496
quod 1 w 500
apud 1 w 504
te 7 w 506
Maxime 1 w 513
causa 1 w 519
agitur 1 w 525
qui 3 w 529
pro 1 w 532
tua 1 w 535
eruditione 1 w 545
legisti 1 w 552
profecto 1 w 560
Aristotelis 1 w 571
περὶ 1 w 575
ζῴων 1 w 579
γενέσεως 1 w 587
περὶ 2 w 592
ζῴων 2 w 596
ἀνατομῆς 1 w 604
περὶ 3 w 609
ζῴων 3 w 613
ἱστορίας 1 w 621
multiiuga 1 w 630
uolumina 1 w 638
praeterea 1 w 648
problemata 1 w 658
innumera 1 w 666
eiusdem 1 w 673
tum 3 w 677
ex 1 w 679
eadem 1 w 684
secta 1 w 689
ceterorum 1 w 698
in 6 w 701
quibus 1 w 707
id 4 w 709
genus 1 w 714
uaria 1 w 719
tractantur 1 w 729
quae 1 w 734
tanta 1 w 739
cura 2 w 743
conquisita 1 w 753
si 4 w 755
honestum 1 w 763
et 12 w 765
gloriosum 1 w 774
illis 1 w 779
fuit 1 w 783
scribere 1 w 791
cur 3 w 795
turpe 1 w 800
sit 2 w 803
nobis 1 w 808
experiri 1 w 816
praesertim 1 w 827
cum 1 w 830
ordinatius 1 w 840
et 13 w 842
cohibilius 1 w 852
eadem 2 w 857
Graece 1 w 863
et 14 w 865
Latine 1 w 871
adnitar 1 w 878
conscribere 1 w 889
et 15 w 891
in 9 w 893
omnibus 1 w 900
aut 1 w 903
omissa 1 w 909
adquirere 1 w 918
aut 2 w 921
defecta 1 w 928
supplere 1 w 936
permittite 1 w 947
si 6 w 950
operaest 1 w 958
quaedam 1 w 966
legi 2 w 970
de 14 w 972
magicis 1 w 979
meis 2 w 983
ut 5 w 986
sciat 1 w 991
me 9 w 993
Aemilianus 2 w 1003
plura 1 w 1008
quam 3 w 1012
putat 1 w 1017
quaerere 1 w 1025
et 16 w 1027
sedulo 1 w 1033
explorare 1 w 1042
prome 1 w 1048
tu 13 w 1050
librum 1 w 1056
e 131 w 1057
Graecis 1 w 1064
meis 3 w 1068
quos 1 w 1073
forte 1 w 1078
hic 1 w 1081
amici 1 w 1086
habuere 1 w 1093
sedulique 1 w 1102
naturalium 1 w 1113
quaestionum 1 w 1124
atque 1 w 1130
eum 1 w 1133
maxime 1 w 1139
in 10 w 1142
quo 5 w 1145
plura 2 w 1150
de 15 w 1152
piscium 1 w 1159
genere 1 w 1165
tractata 1 w 1173
sunt 1 w 1177
interea 1 w 1185
dum 1 w 1189
hic 2 w 1192
quaerit 1 w 1199
ego 1 w 1203
exemplum 1 w 1211
rei 1 w 1214
competens 1 w 1223
dixero 1 w 1229
Sophocles 1 w 1239
poeta 1 w 1244
Euripidi 1 w 1252
aemulus 1 w 1259
et 19 w 1261
superstes 1 w 1270
uixit 1 w 1276
enim 1 w 1280
ad 7 w 1282
extremam 1 w 1290
senectam 1 w 1298
cum 2 w 1302
igitur 1 w 1308
accusaretur 1 w 1319
a 104 w 1320
filio 1 w 1325
suomet 1 w 1331
dementiae 1 w 1340
quasi 1 w 1346
iam 5 w 1349
per 5 w 1352
aetatem 1 w 1359
desiperet 1 w 1368
protulisse 1 w 1379
dicitur 1 w 1386
Coloneum 1 w 1394
suam 1 w 1398
peregregiam 1 w 1410
tragoediarum 1 w 1422
quam 4 w 1427
forte 2 w 1432
tum 5 w 1435
in 12 w 1437
eo 4 w 1439
tempore 1 w 1446
conscribebat 1 w 1458
eam 1 w 1462
iudicibus 1 w 1471
legisse 1 w 1478
nec 3 w 1481
quicquam 1 w 1489
amplius 1 w 1496
pro 6 w 1499
defensione 1 w 1509
sua 2 w 1512
addidisse 1 w 1521
nisi 1 w 1526
ut 7 w 1528
audacter 1 w 1536
dementiae 2 w 1545
condemnarent 1 w 1557
si 11 w 1560
carmina 1 w 1567
senis 1 w 1572
displicerent 1 w 1584
ibi 2 w 1588
ego 2 w 1591
comperior 1 w 1600
om 8 w 1602
a 127 w 1603
nis 4 w 1606
iudices 1 w 1613
tanto 1 w 1618
poetae 1 w 1624
adsurrexisse 1 w 1636
miris 1 w 1642
laudibus 1 w 1650
eum 3 w 1653
tulisse 2 w 1660
ob 4 w 1662
argumenti 1 w 1671
sollertiam 1 w 1681
et 25 w 1683
coturnum 1 w 1691
facundiae 1 w 1700
nec 4 w 1704
ita 3 w 1707
multum 1 w 1713
omnis 1 w 1718
afuisse 1 w 1725
quin 1 w 1729
accusatorem 1 w 1740
potius 1 w 1746
dementiae 3 w 1755
condemnarent 2 w 1767
Inuenisti 1 w 1777
tu 23 w 1779
librum 2 w 1785
beasti 1 w 1792
cedo 1 w 1797
enim 2 w 1801
experiamur 1 w 1811
an 10 w 1814
et 26 w 1816
mihi 1 w 1820
possint 1 w 1827
in 16 w 1829
iudicio 1 w 1836
litterae 1 w 1844
meae 1 w 1848
prodesse 1 w 1856
lege 1 w 1861
pauca 1 w 1866
de 24 w 1868
principio 1 w 1877
dein 1 w 1882
quaedam 2 w 1889
de 26 w 1891
piscibus 1 w 1899
at 18 w 1902
tu 24 w 1904
interea 2 w 1911
dum 2 w 1915
legit 1 w 1920
t 142 w 1922
aquam 1 w 1927
quam 7 w 1931
sustine 1 w 1938
Audisti 1 w 1947
Maxime 2 w 1954
quorum 1 w 1961
pleraque 1 w 1969
scilicet 1 w 1977
legeras 1 w 1984
apud 2 w 1988
antiquos 1 w 1996
philosophorum 2 w 2009
et 28 w 2012
memento 1 w 2019
de 27 w 2021
solis 1 w 2026
piscibus 2 w 2034
haec 2 w 2038
uolumina 2 w 2046
a 163 w 2047
me 22 w 2049
conscripta 1 w 2059
qui 9 w 2063
eorum 1 w 2068
coitu 1 w 2073
progignantur 1 w 2085
qui 10 w 2089
ex 8 w 2091
limo 1 w 2095
coalescant 1 w 2105
quotiens 1 w 2114
et 29 w 2116
quid 1 w 2120
anni 1 w 2124
cuiusque 1 w 2132
eorum 2 w 2137
generis 1 w 2144
feminae 1 w 2151
subent 1 w 2157
ant 7 w 2160
mares 1 w 2166
suriant 1 w 2173
quibus 2 w 2180
membris 1 w 2187
et 30 w 2189
causis 1 w 2195
discrerit 1 w 2204
natura 2 w 2210
uiuiparos 1 w 2219
eorum 3 w 2224
et 31 w 2226
ouiparos 1 w 2234
ita 4 w 2238
enim 3 w 2242
Latine 2 w 2248
appello 1 w 2255
quae 7 w 2259
Graeci 2 w 2265
ζῳοτόκα 1 w 2272
et 32 w 2274
ᾠοτόκα 1 w 2280
et 33 w 2283
ne 18 w 2286
o 115 w 2287
perose 1 w 2293
animalium 2 w 2302
genitum 1 w 2309
pergam 1 w 2315
deinde 1 w 2322
de 30 w 2324
differentia 2 w 2335
et 34 w 2337
uictu 2 w 2342
et 35 w 2344
membris 2 w 2351
et 36 w 2353
aetatibus 1 w 2362
ceterisque 1 w 2372
plurimis 1 w 2380
scitu 1 w 2385
quidem 1 w 2391
necessariis 1 w 2402
sed 4 w 2406
in 25 w 2408
iudicio 2 w 2415
alienis 1 w 2422
pauca 2 w 2428
etiam 1 w 2433
de 32 w 2435
Latinis 1 w 2442
scribtis 1 w 2450
meis 4 w 2454
ad 10 w 2456
eandem 1 w 2462
peritiam 1 w 2470
pertinentibus 1 w 2483
legi 5 w 2487
iubebo 1 w 2493
in 28 w 2496
quibus 3 w 2502
animaduertes 1 w 2514
cum 3 w 2517
me 26 w 2519
morabiles 1 w 2528
res 4 w 2531
et 40 w 2533
cognitu 1 w 2540
raras 1 w 2545
tum 8 w 2549
nomina 1 w 2555
etiam 2 w 2560
Romanis 1 w 2567
inusitata 1 w 2576
et 42 w 2578
in 31 w 2580
hodiernum 1 w 2589
quod 2 w 2593
sciam 1 w 2598
infecta 1 w 2605
ea 10 w 2608
tamen 2 w 2613
nomina 2 w 2619
labore 1 w 2625
meo 2 w 2628
et 43 w 2630
studio 1 w 2636
ita 6 w 2639
de 34 w 2641
Graecis 2 w 2648
prouenire 1 w 2657
ut 8 w 2660
tamen 3 w 2665
Latina 1 w 2671
moneta 1 w 2677
percussa 1 w 2685
sint 2 w 2689
uel 1 w 2693
dicant 1 w 2699
nobis 2 w 2704
Aemiliane 1 w 2714
patroni 1 w 2722
tui 1 w 2725
ubi 1 w 2729
legerint 1 w 2737
Latine 3 w 2743
haec 3 w 2747
pronuntiata 1 w 2758
uocabula 1 w 2766
de 35 w 2769
solis 2 w 2774
aquatilibus 1 w 2785
dicam 1 w 2790
nec 6 w 2793
cetera 1 w 2799
animalia 1 w 2807
nisi 2 w 2811
in 38 w 2813
communibus 1 w 2823
differentis 1 w 2834
attingam 1 w 2842
ausculta 1 w 2851
igitur 2 w 2857
quae 8 w 2861
dicam 2 w 2866
iam 13 w 2870
me 30 w 2872
clamabis 1 w 2880
magica 1 w 2886
nomina 3 w 2892
Aegyptio 1 w 2900
uel 2 w 2903
Babylonico 1 w 2913
ritu 1 w 2917
percensere 1 w 2927
σελάχεια 1 w 2936
μαλάκεια 1 w 2945
μαλακόστρακα 1 w 2958
χονδράκανθα 1 w 2970
ὀστρακόδερμα 1 w 2983
καρχαρόδοντα 1 w 2996
ἀμφίβια 1 w 3004
λεπιδωτά 1 w 3013
φολιδωτά 1 w 3022
δερμόπτερα 1 w 3033
στεγανόποδα 1 w 3045
μονήρη 1 w 3052
συναγελαστικά 1 w 3066
possum 1 w 3073
etiam 3 w 3078
pergere 1 w 3085
sed 5 w 3089
non 2 w 3092
est 5 w 3095
operae 2 w 3101
in 41 w 3103
istis 1 w 3108
diem 1 w 3112
terere 1 w 3118
ut 9 w 3121
sit 4 w 3124
mihi 2 w 3128
tempus 1 w 3134
adgredi 1 w 3141
ad 13 w 3143
cetera 2 w 3149
haec 4 w 3154
interim 1 w 3161
quae 9 w 3165
dixi 1 w 3169
pauca 3 w 3174
recita 1 w 3180
Latine 4 w 3186
a 261 w 3187
me 31 w 3189
enuntiata 1 w 3198
Vtrum 1 w 3205
igitur 3 w 3211
putas 1 w 3216
philosopho 3 w 3226
non 3 w 3229
secundum 1 w 3237
Cynicam 1 w 3244
temeritatem 1 w 3255
rudi 2 w 3259
et 48 w 3261
indocto 1 w 3268
sed 6 w 3272
qui 15 w 3275
se 25 w 3277
Platonicae 1 w 3287
scolae 1 w 3293
meminerit 1 w 3302
utrum 1 w 3308
ei 9 w 3310
putas 2 w 3315
turpe 2 w 3320
scire 1 w 3325
ista 1 w 3329
an 24 w 3331
nescire 1 w 3338
neglegere 1 w 3348
an 25 w 3350
curare 1 w 3356
nosse 1 w 3362
quanta 1 w 3368
sit 5 w 3371
etiam 4 w 3376
in 46 w 3378
istis 2 w 3383
prouidentiae 1 w 3395
ratio 1 w 3400
an 27 w 3402
de 37 w 3404
diis 1 w 3408
immortalibus 1 w 3420
matri 1 w 3425
et 50 w 3427
patri 1 w 3432
credere 1 w 3439
Q 1 w 3441
Ennius 1 w 3448
hedyphagetica 1 w 3461
a 286 w 3462
uersibus 1 w 3470
scribsit 1 w 3478
innumerabilia 1 w 3492
genera 1 w 3498
piscium 2 w 3505
enumerat 1 w 3513
quae 10 w 3518
scilicet 2 w 3526
curiose 1 w 3533
cognorat 1 w 3541
paucos 1 w 3548
uersus 1 w 3554
memini 1 w 3560
eos 2 w 3564
dicam 3 w 3569
Omnibus 1 w 3577
ut 13 w 3579
Clipea 1 w 3585
praestat 1 w 3593
mustela 1 w 3600
marina 1 w 3606
mures 1 w 3612
sunt 2 w 3616
Aeni 1 w 3620
asp 1 w 3624
e 436 w 3625
ra 38 w 3627
ostrea 1 w 3633
plurima 1 w 3640
Abydi 1 w 3645
mus 2 w 3648
Mytilenae 1 w 3658
est 7 w 3661
pecten 1 w 3667
C 5 w 3668
h 25 w 3669
aradrumque 1 w 3679
apud 3 w 3683
Ambraciae 1 w 3692
sus 3 w 3695
Brundisii 1 w 3705
sargus 1 w 3711
bonus 1 w 3716
est 8 w 3719
hunc 1 w 3724
magnus 1 w 3731
si 22 w 3733
erit 6 w 3737
sume 1 w 3742
apriculum 1 w 3752
piscem 1 w 3758
scito 1 w 3763
primum 2 w 3769
esse 3 w 3773
Tarenti 1 w 3780
Surrenti 1 w 3789
t 272 w 3790
u 291 w 3791
elopem 1 w 3797
fac 2 w 3800
emas 1 w 3804
glaucumque 1 w 3815
aput 1 w 3819
Cumas 1 w 3824
quid 3 w 3829
scarum 1 w 3835
praeterii 1 w 3844
cerebrum 1 w 3852
Iouis 1 w 3857
paene 1 w 3862
sup 3 w 3865
p 109 w 3866
remi 1 w 3870
Nestoris 1 w 3879
ad 15 w 3881
patriam 1 w 3888
hic 3 w 3891
capitur 1 w 3898
magnusque 1 w 3907
bonusque 1 w 3915
melanurum 1 w 3925
turdum 1 w 3932
merulamque 1 w 3943
umbramque 1 w 3952
marinam 1 w 3959
polypus 1 w 3967
Corcyrae 1 w 3975
caluaria 1 w 3984
pinguia 1 w 3991
a 338 w 3992
carnae 1 w 3998
purpura 1 w 4006
m 234 w 4007
mu 12 w 4010
r 242 w 4011
riculi 1 w 4017
mures 2 w 4023
dulces 1 w 4030
quoque 1 w 4036
echini 1 w 4042
alios 1 w 4048
etiam 5 w 4053
multis 1 w 4059
uersibus 2 w 4067
decorauit 1 w 4076
et 55 w 4079
ubi 2 w 4082
gentium 1 w 4089
quisque 1 w 4096
eorum 4 w 4101
qualiter 1 w 4110
assus 1 w 4115
aut 3 w 4118
iurulentus 1 w 4128
optime 1 w 4134
sapiat 1 w 4140
nec 7 w 4144
tamen 4 w 4149
ab 8 w 4151
eruditis 1 w 4159
reprehenditur 1 w 4172
ne 32 w 4175
ego 3 w 4178
reprehendar 1 w 4189
qui 18 w 4193
res 7 w 4196
paucissimis 1 w 4207
cognitas 1 w 4215
Graece 2 w 4221
et 56 w 4223
Latine 5 w 4229
propriis 1 w 4237
et 57 w 4239
elegantibus 1 w 4250
uocabulis 1 w 4259
conscribo 1 w 4268
Cum 2 w 4272
hoc 2 w 4275
satis 1 w 4280
dixi 2 w 4284
tum 9 w 4288
aliud 1 w 4293
accipe 1 w 4299
quid 4 w 4304
enim 4 w 4308
tandem 2 w 4314
si 25 w 4317
medicinae 1 w 4326
neque 1 w 4331
instudiosus 1 w 4342
neque 2 w 4347
imperitus 1 w 4356
quaepiam 1 w 4364
remedia 1 w 4371
ex 9 w 4373
piscibus 3 w 4381
quaero 1 w 4387
ut 16 w 4390
sane 1 w 4394
sunt 3 w 4398
plurima 2 w 4405
cum 5 w 4408
in 56 w 4410
aliis 1 w 4415
omnibus 2 w 4422
rebus 2 w 4427
eodem 1 w 4432
naturae 1 w 4439
munere 1 w 4445
interspersa 1 w 4456
atque 2 w 4461
interseminata 1 w 4474
tum 10 w 4478
etiam 6 w 4483
nonnulla 1 w 4491
in 60 w 4493
piscibus 4 w 4501
an 32 w 4504
remedia 2 w 4511
nosse 2 w 4516
et 59 w 4518
ea 13 w 4520
conquirere 1 w 4530
magi 3 w 4534
potius 2 w 4540
esse 4 w 4544
quam 8 w 4548
medici 2 w 4554
quam 9 w 4559
denique 1 w 4566
philosophi 1 w 4576
putas 3 w 4581
qui 21 w 4585
illis 2 w 4590
non 5 w 4593
ad 16 w 4595
quaestum 1 w 4603
sed 7 w 4607
ad 17 w 4609
suppetias 1 w 4618
usurust 1 w 4625
ueteres 1 w 4633
quidem 2 w 4639
medici 3 w 4645
etiam 7 w 4650
carmina 2 w 4657
remedia 3 w 4664
uulnerum 1 w 4672
norant 1 w 4678
ut 18 w 4681
omnis 2 w 4686
uetustatis 1 w 4696
certissimus 1 w 4707
auctor 1 w 4713
Homerus 1 w 4720
docet 1 w 4725
qui 23 w 4729
facit 1 w 4734
Vlixi 1 w 4739
de 44 w 4741
uulnere 1 w 4748
sanguinem 1 w 4757
profluentem 1 w 4768
sisti 1 w 4773
cantamine 1 w 4782
nihil 1 w 4788
enim 5 w 4792
quod 3 w 4797
salutis 1 w 4804
ferendae 1 w 4812
gratia 1 w 4818
fit 1 w 4821
criminosum 1 w 4832
est 11 w 4835
at 49 w 4838
enim 6 w 4842
inquit 1 w 4848
piscem 2 w 4854
cui 2 w 4857
rei 2 w 4860
nisi 3 w 4864
malae 1 w 4869
proscidisti 1 w 4880
quem 1 w 4885
tibi 1 w 4889
Themis 1 w 4895
c 179 w 4896
on 30 w 4898
seruus 1 w 4904
attulit 1 w 4911
quasi 2 w 4917
uero 1 w 4921
non 6 w 4924
paulo 1 w 4929
prius 1 w 4934
dixerim 1 w 4941
me 49 w 4943
de 45 w 4945
particulis 2 w 4955
omnium 1 w 4961
animalium 3 w 4970
de 46 w 4973
situ 1 w 4977
earum 1 w 4982
de 47 w 4984
ni 48 w 4986
que 25 w 4989
numero 1 w 4995
de 48 w 4997
ni 49 w 4999
que 26 w 5002
causa 2 w 5007
conscribere 2 w 5018
ac 12 w 5020
libros 2 w 5026
ἀνατομῶν 1 w 5034
Aristoteli 2 w 5044
et 65 w 5046
explorare 2 w 5055
studio 3 w 5061
et 66 w 5063
augere 1 w 5069
atque 3 w 5075
adeo 2 w 5079
summe 1 w 5084
miror 1 w 5089
quod 4 w 5093
unum 1 w 5097
a 422 w 5098
me 52 w 5100
pisciculum 1 w 5110
inspectum 1 w 5119
sciatis 1 w 5126
cum 6 w 5130
iam 21 w 5133
plurimos 3 w 5141
ubicumque 1 w 5151
locorum 1 w 5158
oblati 1 w 5164
sunt 4 w 5168
aeque 1 w 5174
inspexerim 1 w 5184
praesertim 2 w 5195
quod 5 w 5199
nihil 2 w 5204
ego 4 w 5207
clanculo 1 w 5215
sed 8 w 5219
omnia 1 w 5224
in 68 w 5226
propatulo 1 w 5235
ago 2 w 5238
ut 20 w 5241
quiuis 1 w 5247
uel 3 w 5250
extrarius 1 w 5259
arbiter 1 w 5266
adsistat 1 w 5274
more 1 w 5279
hoc 3 w 5282
et 67 w 5284
instituto 1 w 5293
magistrorum 1 w 5304
meorum 1 w 5310
qui 26 w 5314
aiunt 1 w 5319
hominem 1 w 5326
liberum 1 w 5333
et 68 w 5335
magnificum 1 w 5345
debere 1 w 5351
si 32 w 5354
qu 97 w 5356
o 233 w 5357
eat 1 w 5360
in 71 w 5363
primori 1 w 5370
fronte 1 w 5376
animum 1 w 5382
gestare 1 w 5389
hunc 2 w 5394
adeo 3 w 5398
pisciculum 2 w 5408
quem 2 w 5413
uos 3 w 5416
leporem 1 w 5423
marinum 1 w 5430
nominatis 1 w 5439
plurimis 2 w 5448
qui 27 w 5451
aderant 1 w 5458
ostendi 1 w 5465
necdum 1 w 5472
etiam 8 w 5477
decerno 1 w 5484
quid 6 w 5488
uocent 1 w 5494
nisi 4 w 5499
quaeram 1 w 5506
sane 2 w 5510
accuratius 1 w 5520
quod 6 w 5525
nec 9 w 5528
apud 4 w 5532
ueteres 2 w 5539
philosophos 1 w 5550
proprietatem 1 w 5562
eius 2 w 5566
piscis 2 w 5572
reperio 1 w 5579
quanquam 2 w 5588
sit 8 w 5591
omnium 2 w 5597
rarissima 1 w 5606
et 72 w 5608
hercule 1 w 5615
memoranda 1 w 5624
quippe 1 w 5631
solus 1 w 5636
ille 1 w 5640
quantum 1 w 5648
sciam 2 w 5653
cum 9 w 5657
sit 9 w 5660
cetera 3 w 5666
exossis 1 w 5673
duodecim 1 w 5682
numero 2 w 5688
ossa 1 w 5692
ad 22 w 5694
similitudinem 1 w 5707
talorum 1 w 5714
suillorum 1 w 5723
in 75 w 5725
uentre 1 w 5731
eius 3 w 5735
conexa 1 w 5741
et 74 w 5743
catenata 1 w 5751
sunt 5 w 5755
quod 7 w 5760
Aristoteles 1 w 5771
si 39 w 5773
scisset 1 w 5780
n 311 w 5782
umquam 1 w 5788
profecto 2 w 5796
omisisset 1 w 5805
scribto 1 w 5812
prodere 1 w 5819
qui 30 w 5823
aselli 1 w 5829
piscis 3 w 5835
solius 1 w 5841
omnium 3 w 5847
in 76 w 5849
medio 1 w 5854
aluo 1 w 5858
corculum 1 w 5866
situm 1 w 5871
pro 19 w 5874
maximo 1 w 5880
memorauit 1 w 5889