<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim,
quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus,
quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est
iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur,
accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non
me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos,
Aristotelen dico et Theop<add>h</add>rastum et <del>t</del>Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de
genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni
differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa
agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis <pb n="p.41"/>
                  <foreign xml:lang="grc">περὶ ζῴων γενέσεως, περὶ ζῴων ἀνατομῆς, περὶ ζῴων ἱστορίας</foreign>
multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus
uaria tractantur. quae tanta cura conquisita si honestum
et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem
Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut
omissa adquirere aut defecta supplere? permittite, si
operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me
Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare.
prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici
habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum
maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt.
interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens
dixero.</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit
enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a
filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet,
protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam
iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione
sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent,
si carmina senis displicerent. ibi ego comperior om<del>a</del>nis <pb n="p.42"/>
iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum
tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae,
nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius
dementiae condemnarent.</p><p>Inuenisti tu librum? beasti. cedo enim experiamur,
an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse.
lege pauca de principio, dein quaedam de piscibus. at
tu interea, dum legit, <del>t</del>aquam<del>quam</del> sustine.—</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras
apud antiquos philosophorum. et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni
cuiusque eorum generis feminae subent<del>ant</del>, mares suriant,
quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum
et ouiparos—ita enim Latine appello quae Graeci
<foreign xml:lang="grc">ζῳοτόκα</foreign> et <foreign xml:lang="grc">ᾠοτόκα</foreign>—et, ne <add>o</add>perose animalium genitum
pergam, deinde de differentia et uictu et membris et
aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed
in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad
eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum me<add>morabiles res et</add> cognitu raras, tum nomina
etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis <pb n="p.43"/>
prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. uel
dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec
pronuntiata uocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera
animalia nisi in communibus differentis attingam. ausculta
igitur quae dicam. iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere: <foreign xml:lang="grc">σελάχεια, μαλάκεια, μαλακόστρακα, χονδράκανθα, ὀστρακόδερμα, καρχαρόδοντα, ἀμφίβια,
λεπιδωτά, φολιδωτά, δερμόπτερα, στεγανόποδα, μονήρη, συναγελαστικά</foreign>—possum etiam pergere; sed non est operae in
istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera.
haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.—</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p>Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam
temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae
meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire,
neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an <add>de</add> diis immortalibus matri et patri
credere? Q. Ennius hedyphagetica <del>a</del> uersibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose
cognorat. paucos uersus memini, eos dicam:
<quote rend="blockquote"><lb/>Omnibus ut Clipea praestat mustela marina,
<lb/>mures sunt Aeni, asp<del>e</del>ra ostrea plurima Abydi<del>mus</del>. <pb n="p.44"/><lb/>Mytilenae est pecten C<add>h</add>aradrumque apud Ambraciae sus.
<lb/>Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume.
<lb/>apriculum piscem scito primum esse Tarenti;
<lb/>Surrenti t<add>u</add> elopem fac emas, glaucumque aput Cumas.
<lb/>quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene sup<del>p</del>remi
<lb/>(Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque)
<lb/>melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam. <pb n="p.45"/>
                     <lb/>polypus Corcyrae, caluaria pinguia <add>a</add>carnae,
<lb/>purpura<del>m</del>, mu<del>r</del>riculi, mures, dulces quoque echini.
</quote>
alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat,
nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar,
qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis
et elegantibus uocabulis conscribo.</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim
tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus
quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt
plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere
interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in
piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius
esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui
illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus
docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem
sisti cantamine. nihil enim, quod salutis ferendae gratia
fit, criminosum est. <q>at enim</q> inquit <q>piscem cui rei
nisi malae proscidisti, quem tibi Themis<del>c</del>on seruus attulit?</q>
quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis
omnium animalium, de situ earum de<del>ni</del>que numero <pb n="p.46"/>
de<del>ni</del>que causa conscribere ac libros <foreign xml:lang="grc">ἀνατομῶν</foreign> Aristoteli
et explorare studio et augere. atque adeo summe miror
quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam
plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim,
praesertim quod nihil ego clanculo, sed omnia in propatulo
ago, ut quiuis uel extrarius arbiter adsistat, more hoc et
instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum
et magnificum debere, si qu<add>o</add> eat, in primori fronte
animum gestare. hunc adeo pisciculum, quem uos leporem
marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi; necdum
etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius,
quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis
reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda; quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera
exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum
suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt. quod
Aristoteles si <add>scisset, n</add>umquam profecto omisisset scribto
prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio aluo
corculum situm pro maximo memorauit.</p></div></div></body></text></TEI>