Scaife ATLAS

CTS Library / Apologia

Apologia (41-45)

urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:41-45
Refs {'start': {'reference': '41', 'human_reference': 'Section 41'}, 'end': {'reference': '45', 'human_reference': 'Section 45'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

piscem inquit proscidisti. hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio uel coquo non fuisset? piscem proscidisti. quod crudum, id accusas? si cocto uentrem rusparer, hepatia suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obsonio discit, eam rem non putares accusandam; atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam inspicere. an hariolis licet iocinera rimari, philosopho

p.47
contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium haruspicem, omnium deum sacerdotem? hoc in me accusas, quod ego et Maximus in Aristotele miramur? cuius nisi libros bibliothecis exegeris et studiosorum manibus extorseris, accusare me non potes. sed de hoc paene plura quam debui.

Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant; aiunt mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterraneis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia repperientur. quod ego gratulor nescire istos legisse me Theophrasti quoque περὶ δακέτων καὶ βλητ [*] ῶν et Nicandri θηριακά; ceterum me etiam ueneficii reum postularent; at quidem hoc negotium ex lectione et aemulatione Aristoteli nactus sum, nonnihil et Platone meo adhortante, qui ait eum, qui ista uestiget, ἀμεταμέλητον παιδιὰν ἐν βίῳ παίζειν.

Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et nequius excogitatum. scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia

p.48
disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid de rebus peruulgatioribus etiam creditis fingendum esse. igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum. nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi; enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse. quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur. memini me apud Varronem philosophum, uirum accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum hoc etiam legere: Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse. itemque Fabium, cum quingentos denarium perdidisset, ad Nigidium consultum uenisse; ab eo pueros carmine instinctos indicauisse, ubi locorum defossa esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi; unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est.

Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego

p.49
equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare; quin et illud mecum reputo posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum auocamento siue odorum delenimento soporari et ad obliuionem praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae est immortalis scilicet et diuina, atque ita uelut quodam sopore futura rerum praesagare. uerum enimuero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facile resumatur. non enim ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exculpi. quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare. ceterum Thallus, quem nominastis, medico potius quam mago indiget; est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
p.50
maximus omnium magus est, quo praesente Thallus diu steterit: ita plerumque morbo ceu somno uergens inclinatur.

eum tamen uos carminibus meis subuersum dixistis, quod forte me coram semel decidit. conserui eius plerique adsunt, quos exhiberi denuntiastis. possunt dicere omnes, quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere. et quid ego de seruis? uos ipsi uidetis; negate Thallum multo prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius qui sunt in ministerio uestro; omnium rerum conuictum me fatebor, nisi rus a de omnium diu ablegatus est in longinquos agros, ne familiam contaminaret: quod ita factum nec ab illis negari potest. eo nec potuit hodie a nobis exhiberi. nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus. adsunt XIIII, qui in oppido erant. Thallus solus, ut dixi, quod ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus solus abest, sed misimus qui eum curriculo aduehat. interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum. non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum.

p.51
bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat, cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo responsum speret. uellem hercle adesset: tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares; iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.

XIIII seruos quos postulasti exhibeo. cur illis ad quaestionem nihil uteris? unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis. quae alia est euidentior calumnia? XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas. postremo quid uis? puta Thallum adesse: uis probare eum praesente me concidisse? ultro confiteor. carmine id factum dicis? hoc puer nescit, ego non factum reuinco; nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. cur ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina? an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus? quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur? etiam orbis a figulo circumactus non difficile eiusdem ualetudinis hominem uertigine sui corripit, ita spectaculum rotationis eius animum saucium debilitat; ac multo plus ad caducose consternendos figulus ualet quam

p.52
magus. tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem: ego non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem. unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim adfuisse se dicit; cuius pueritia etsi nihil ad religionem refragaretur, tamen accusatio fidem deroget. facilius fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares. puer cecidit, puer uidit: num etiam puer aliqui incantauit?

Tokens

piscem 1 w 6
inquit 1 w 12
proscidisti 1 w 23
hoc 1 w 27
quis 1 w 31
ferat 1 w 36
philosopho 1 w 46
crimen 1 w 52
esse 1 w 56
quod 1 w 61
lanio 1 w 66
uel 1 w 69
coquo 1 w 74
non 1 w 77
fuisset 1 w 84
piscem 2 w 91
proscidisti 2 w 102
quod 2 w 107
crudum 1 w 113
id 3 w 116
accusas 1 w 123
si 1 w 126
cocto 1 w 131
uentrem 1 w 138
rusparer 1 w 146
hepatia 1 w 154
suffoderem 1 w 164
ita 1 w 168
ut 1 w 170
apud 1 w 174
te 1 w 176
puerulus 1 w 184
ille 1 w 188
Sicinius 1 w 196
Pudens 1 w 202
suomet 1 w 208
obson 1 w 213
i 24 w 214
o 19 w 215
discit 1 w 221
eam 1 w 225
rem 3 w 228
non 2 w 231
putares 1 w 238
accusandam 1 w 248
atqui 1 w 254
maius 1 w 259
crimen 2 w 265
est 1 w 268
philosopho 2 w 278
comesse 1 w 285
piscis 1 w 291
quam 1 w 295
inspicere 1 w 304
an 3 w 307
hariolis 1 w 315
licet 1 w 320
iocinera 1 w 328
rimari 1 w 334
philosopho 3 w 345
contemplari 1 w 356
non 3 w 359
licebit 1 w 366
qui 4 w 370
se 4 w 372
sciat 1 w 377
omnium 1 w 383
animalium 1 w 392
haruspicem 1 w 402
omnium 2 w 409
deum 1 w 413
sacerdotem 1 w 423
hoc 2 w 427
in 5 w 429
me 5 w 431
accusas 2 w 438
quod 3 w 443
ego 1 w 446
et 4 w 448
Maximus 1 w 455
in 6 w 457
Aristotele 1 w 467
miramur 1 w 474
cuius 1 w 480
nisi 1 w 484
libros 1 w 490
bibliothecis 1 w 502
exegeris 1 w 510
et 5 w 512
studiosorum 1 w 523
manibus 1 w 530
extorseris 1 w 540
accusare 1 w 549
me 6 w 551
non 4 w 554
potes 1 w 559
sed 1 w 563
de 4 w 565
hoc 3 w 568
paene 1 w 573
plura 1 w 578
quam 2 w 582
debui 1 w 587
Nunc 1 w 592
praeterea 1 w 601
uide 1 w 605
quam 3 w 610
ipsi 1 w 614
sese 1 w 618
reuincant 1 w 627
aiunt 1 w 633
mulierem 1 w 641
magicis 1 w 648
artibus 1 w 655
marinis 1 w 663
illecebris 1 w 673
a 46 w 674
me 7 w 676
petitam 1 w 683
eo 1 w 685
in 9 w 687
tempore 1 w 694
quo 5 w 698
me 8 w 700
non 5 w 703
negabunt 1 w 711
in 10 w 713
Gaetuliae 1 w 722
mediterran 1 w 732
e 80 w 733
is 19 w 735
montibus 1 w 743
fuisse 2 w 749
ubi 1 w 753
pisces 1 w 759
per 1 w 762
Deucalionis 1 w 773
diluuia 1 w 780
repperientur 1 w 792
quod 4 w 797
ego 2 w 800
gratulor 1 w 808
nescire 1 w 815
istos 1 w 820
legisse 1 w 827
me 10 w 829
Theophrasti 1 w 840
quoque 1 w 846
περὶ 1 w 850
δακέτων 1 w 857
καὶ 1 w 860
βλητ 1 w 864
ικ 1 w 866
ῶν 1 w 868
et 9 w 870
Nicandri 1 w 878
θηριακά 1 w 885
ceterum 1 w 893
me 11 w 895
etiam 1 w 900
ueneficii 1 w 909
reum 1 w 913
postularent 1 w 924
at 6 w 927
quidem 1 w 933
hoc 4 w 936
negotium 1 w 944
ex 3 w 946
lectione 1 w 954
et 12 w 956
aemulatione 1 w 967
Aristoteli 1 w 977
nactus 1 w 983
sum 1 w 986
nonnihil 1 w 995
et 13 w 997
Platone 1 w 1004
meo 1 w 1007
adhortante 1 w 1017
qui 6 w 1021
ait 1 w 1024
eum 3 w 1027
qui 7 w 1031
ista 1 w 1035
uestiget 1 w 1043
ἀμεταμέλητον 1 w 1056
παιδιὰν 1 w 1063
ἐν 1 w 1065
βίῳ 1 w 1068
παίζειν 1 w 1075
Nunc 2 w 1080
quoniam 1 w 1087
pisces 2 w 1093
horum 1 w 1098
satis 1 w 1103
patuerunt 1 w 1112
accipe 1 w 1119
aliud 1 w 1124
pari 1 w 1128
quidem 2 w 1134
stultitia 1 w 1143
sed 2 w 1147
multo 1 w 1152
tanta 1 w 1157
uanius 1 w 1163
et 15 w 1165
nequius 1 w 1172
excogitatum 1 w 1183
scierunt 1 w 1192
et 16 w 1194
ipsi 2 w 1198
argumentum 1 w 1208
piscarium 1 w 1217
futile 1 w 1223
et 17 w 1225
nihil 2 w 1230
futurum 1 w 1237
praeterea 2 w 1247
nouitatem 1 w 1256
eius 1 w 1260
ridiculam 1 w 1269
quis 2 w 1275
enim 1 w 1279
fando 1 w 1284
audiuit 1 w 1291
ad 2 w 1293
magica 1 w 1299
maleficia 1 w 1308
disquamari 1 w 1318
et 19 w 1320
exdorsari 1 w 1329
piscis 2 w 1335
solere 1 w 1341
potius 1 w 1350
aliquid 1 w 1357
de 9 w 1359
rebus 1 w 1364
peruulgatioribus 1 w 1380
etiam 2 w 1385
creditis 1 w 1393
fingendum 1 w 1402
esse 3 w 1406
igitur 1 w 1413
ad 3 w 1415
praescriptum 1 w 1427
opinionis 1 w 1436
et 21 w 1438
famae 1 w 1443
confinxere 1 w 1453
puerum 1 w 1459
quempiam 1 w 1467
carmine 1 w 1474
cantatum 1 w 1482
remotis 1 w 1489
arbitris 1 w 1497
secreto 1 w 1505
loco 1 w 1509
arula 1 w 1515
et 23 w 1517
lucerna 1 w 1524
et 24 w 1526
paucis 1 w 1532
consciis 1 w 1540
testibus 1 w 1548
ubi 2 w 1552
incantatus 1 w 1562
sit 1 w 1565
corruisse 1 w 1575
postea 1 w 1582
nesciente 1 w 1591
m 81 w 1592
sui 1 w 1595
excitatum 1 w 1604
nec 1 w 1608
ultra 1 w 1613
isti 3 w 1617
quidem 3 w 1623
progredi 1 w 1631
mendacio 1 w 1639
ausi 1 w 1643
enim 2 w 1648
fabula 1 w 1654
ut 5 w 1656
impleretur 1 w 1666
addendum 1 w 1675
etiam 3 w 1680
illud 1 w 1685
fuit 1 w 1689
puerum 2 w 1696
eundem 1 w 1702
multa 1 w 1707
praesagio 1 w 1716
praedixisse 1 w 1727
quippe 1 w 1734
hoc 5 w 1737
emolumentum 1 w 1748
canticis 1 w 1756
accipimus 1 w 1765
praesagium 1 w 1776
et 27 w 1778
diuinationem 1 w 1790
nec 2 w 1794
modo 1 w 1798
uulgi 1 w 1803
opinione 1 w 1811
uerum 3 w 1817
etiam 4 w 1822
doctorum 1 w 1830
uirorum 1 w 1837
auctoritate 1 w 1848
hoc 6 w 1851
miraculum 1 w 1860
de 13 w 1862
pueris 1 w 1868
confirmatur 1 w 1879
memini 1 w 1886
me 17 w 1888
apud 2 w 1892
Varronem 1 w 1900
philosophum 1 w 1911
uirum 1 w 1917
accuratissime 1 w 1930
doctum 1 w 1936
atque 1 w 1941
eruditum 1 w 1949
cum 1 w 1953
alia 1 w 1957
eiusdem 1 w 1964
modi 1 w 1968
tum 9 w 1972
hoc 7 w 1975
etiam 5 w 1980
legere 1 w 1986
Trallibus 1 w 1996
de 15 w 1998
euentu 1 w 2004
Mithridatici 1 w 2016
belli 1 w 2021
magica 2 w 2027
percontatione 1 w 2040
consultantibus 1 w 2054
puerum 3 w 2060
in 19 w 2062
aqua 1 w 2066
simulacrum 1 w 2076
Mercuri 1 w 2083
contemplantem 1 w 2096
quae 1 w 2100
futura 1 w 2106
erant 1 w 2111
CLX 1 w 2114
uersibus 1 w 2122
cecinisse 1 w 2131
itemque 1 w 2139
Fabium 1 w 2145
cum 2 w 2149
quingentos 1 w 2159
denarium 1 w 2167
perdidisset 1 w 2178
ad 5 w 2181
Nigidium 1 w 2189
consultum 1 w 2198
uenisse 1 w 2205
ab 4 w 2208
eo 4 w 2210
pueros 1 w 2216
carmine 2 w 2223
instinctos 1 w 2233
indicauisse 1 w 2244
ubi 3 w 2248
locorum 1 w 2255
defossa 1 w 2262
esset 1 w 2267
crumina 1 w 2274
cum 3 w 2277
parti 1 w 2282
eorum 1 w 2287
ceteri 1 w 2294
ut 7 w 2296
forent 1 w 2302
distributi 1 w 2312
unum 1 w 2317
etiam 6 w 2322
denarium 2 w 2330
ex 7 w 2332
eo 6 w 2334
numero 1 w 2340
habere 1 w 2346
M 4 w 2347
Catonem 1 w 2355
philosophum 2 w 2366
quem 2 w 2371
se 21 w 2373
a 170 w 2374
pedisequo 1 w 2383
in 27 w 2385
stipe 1 w 2390
Apollinis 1 w 2399
accepisse 1 w 2408
Cato 2 w 2412
confessus 1 w 2421
est 4 w 2424
Haec 1 w 2429
et 34 w 2431
alia 2 w 2435
apud 3 w 2439
plerosque 1 w 2448
de 19 w 2450
magiis 1 w 2456
et 35 w 2458
pueris 2 w 2464
lego 1 w 2468
equidem 1 w 2475
sed 3 w 2479
dubius 1 w 2485
sententiae 1 w 2495
sum 2 w 2498
dicamne 1 w 2506
fieri 1 w 2511
posse 1 w 2516
an 19 w 2518
negem 1 w 2523
quamquam 1 w 2532
Platoni 1 w 2539
credam 1 w 2545
inter 1 w 2550
deos 1 w 2554
atque 2 w 2559
homines 1 w 2566
natura 1 w 2572
et 36 w 2574
loco 3 w 2578
medias 1 w 2584
quasdam 1 w 2591
diuorum 1 w 2598
potestates 1 w 2608
intersitas 1 w 2618
easque 1 w 2625
diuinationes 1 w 2637
cunctas 1 w 2644
et 37 w 2646
magorum 1 w 2653
miracula 1 w 2661
gubernare 1 w 2670
quin 2 w 2675
et 38 w 2677
illud 2 w 2682
mecum 1 w 2687
reputo 1 w 2693
posse 2 w 2698
animum 1 w 2704
humanum 1 w 2711
praesertim 1 w 2722
puerilem 1 w 2730
et 39 w 2732
simplicem 1 w 2741
seu 1 w 2745
carminum 1 w 2753
auocamento 1 w 2763
siue 1 w 2767
odorum 1 w 2773
delenimento 1 w 2784
soporari 1 w 2792
et 40 w 2794
ad 6 w 2796
obliuionem 1 w 2806
praesentium 1 w 2817
externari 1 w 2826
et 41 w 2828
paulisper 1 w 2837
remota 1 w 2843
corporis 1 w 2851
memoria 1 w 2858
redigi 1 w 2864
ac 15 w 2866
redire 1 w 2872
ad 7 w 2874
naturam 1 w 2881
suam 1 w 2885
quae 2 w 2890
est 6 w 2893
immortalis 1 w 2903
scilicet 1 w 2911
et 43 w 2913
diuina 3 w 2919
atque 3 w 2925
ita 8 w 2928
uelut 1 w 2933
quodam 1 w 2939
sopore 1 w 2945
futura 2 w 2951
rerum 1 w 2956
praesagare 1 w 2966
uerum 5 w 2972
enimuero 1 w 2980
ut 12 w 2983
ista 2 w 2987
sese 2 w 2991
habent 1 w 2997
si 13 w 3000
qua 11 w 3003
fides 1 w 3008
hisce 1 w 3013
rebus 2 w 3018
impertienda 1 w 3029
est 7 w 3032
debet 1 w 3038
ille 3 w 3042
nescio 1 w 3048
qui 17 w 3051
puer 9 w 3055
prouidus 1 w 3063
quantum 1 w 3071
ego 5 w 3074
audio 1 w 3079
et 45 w 3082
corpore 1 w 3089
decorus 1 w 3096
atque 4 w 3101
integer 1 w 3108
deligi 1 w 3114
et 46 w 3116
animo 1 w 3121
sollers 1 w 3128
et 47 w 3130
ore 5 w 3133
facundus 1 w 3141
ut 13 w 3144
in 37 w 3146
eo 8 w 3148
aut 1 w 3151
diuina 4 w 3157
potestas 1 w 3165
quasi 1 w 3170
bonis 1 w 3175
aedibus 1 w 3182
digne 1 w 3187
diuersetur 1 w 3197
si 15 w 3200
tamen 1 w 3205
ea 6 w 3207
pueri 4 w 3212
corpore 2 w 3219
includitur 1 w 3229
an 24 w 3232
ipse 1 w 3236
animus 1 w 3242
expergitus 1 w 3252
cito 1 w 3256
ad 8 w 3258
diuinationem 2 w 3270
suam 2 w 3274
redigatur 1 w 3283
quae 3 w 3288
ei 3 w 3290
prompte 1 w 3297
insita 1 w 3303
et 49 w 3305
nulla 1 w 3310
obliuione 2 w 3319
saucia 1 w 3325
et 50 w 3327
hebes 1 w 3332
facile 1 w 3338
resumatur 1 w 3347
non 7 w 3351
enim 5 w 3355
ex 10 w 3357
omni 3 w 3361
ligno 1 w 3366
ut 15 w 3369
Pythagoras 1 w 3379
dicebat 1 w 3386
debet 2 w 3392
Mercurius 1 w 3401
exculpi 1 w 3408
quod 6 w 3413
si 17 w 3415
ita 10 w 3418
est 9 w 3421
nominate 1 w 3430
quis 3 w 3435
ille 4 w 3439
fuerit 1 w 3445
puer 11 w 3449
sanus 1 w 3454
incolumis 1 w 3464
ingeniosus 1 w 3475
decorus 2 w 3483
quem 3 w 3488
ego 6 w 3491
carmine 3 w 3498
dignatus 1 w 3506
sim 4 w 3509
initiare 1 w 3517
ceterum 2 w 3525
Thallus 1 w 3532
quem 4 w 3537
nominastis 1 w 3547
medico 1 w 3554
potius 2 w 3560
quam 7 w 3564
mago 2 w 3568
indiget 1 w 3575
est 10 w 3579
enim 6 w 3583
miser 1 w 3588
morbo 1 w 3593
comitiali 1 w 3602
ita 11 w 3605
confectus 1 w 3614
ut 16 w 3617
ter 10 w 3620
an 27 w 3622
quater 1 w 3628
die 1 w 3631
saepe 1 w 3636
numero 2 w 3642
sine 1 w 3646
ullis 1 w 3651
cantaminibus 1 w 3663
corruat 1 w 3670
omniaque 1 w 3678
membra 1 w 3684
conflictationibus 1 w 3701
debilitet 1 w 3710
facie 1 w 3716
ulcerosus 1 w 3725
fronte 1 w 3732
et 55 w 3734
occipitio 1 w 3743
conquassatus 1 w 3755
oculis 1 w 3762
hebes 2 w 3767
naribus 1 w 3775
hiulcus 1 w 3782
pedibus 1 w 3790
caducus 1 w 3797
maximus 1 w 3805
omnium 3 w 3811
magus 1 w 3816
est 11 w 3819
quo 12 w 3823
praesente 1 w 3832
Thallus 2 w 3839
diu 10 w 3842
steterit 1 w 3850
ita 12 w 3854
plerumque 1 w 3863
morbo 2 w 3868
ceu 1 w 3871
somno 1 w 3876
uergens 1 w 3883
inclinatur 1 w 3893
eum 4 w 3897
tamen 2 w 3902
uos 1 w 3905
carminibus 1 w 3915
meis 1 w 3919
subuersum 1 w 3928
dixistis 1 w 3936
quod 7 w 3941
forte 1 w 3946
me 31 w 3948
coram 1 w 3953
semel 1 w 3958
decidit 1 w 3965
conserui 1 w 3974
eius 3 w 3978
plerique 1 w 3986
adsunt 1 w 3992
quos 1 w 3997
ex 12 w 3999
h 40 w 4000
iberi 1 w 4005
denuntiastis 1 w 4017
possunt 1 w 4025
dicere 1 w 4031
omnes 1 w 4036
quid 6 w 4041
in 54 w 4043
Thallo 1 w 4049
despuant 1 w 4057
cur 4 w 4061
nemo 1 w 4065
audeat 1 w 4071
cum 5 w 4074
eo 9 w 4076
ex 13 w 4078
eodem 1 w 4083
catino 1 w 4089
cenare 1 w 4095
eodem 2 w 4101
poculo 1 w 4107
bibere 1 w 4113
et 57 w 4116
quid 7 w 4120
ego 7 w 4123
de 36 w 4125
seruis 1 w 4131
uos 3 w 4135
ipsi 3 w 4139
uidetis 1 w 4146
negate 1 w 4153
Thallum 1 w 4160
multo 2 w 4165
prius 1 w 4170
quam 8 w 4175
ego 8 w 4178
Oeam 1 w 4182
uenirem 1 w 4189
corruere 1 w 4198
eo 12 w 4200
morbo 3 w 4205
solitum 1 w 4212
medicis 1 w 4220
saepe 2 w 4225
numero 3 w 4231
ostensum 1 w 4239
negent 1 w 4246
hoc 8 w 4249
conserui 2 w 4257
eius 4 w 4261
qui 21 w 4264
sunt 3 w 4268
in 56 w 4270
ministerio 1 w 4280
uestro 1 w 4286
omnium 4 w 4293
rerum 2 w 4298
conuictum 1 w 4307
me 35 w 4309
fatebor 1 w 4316
nisi 2 w 4321
rus 5 w 4324
a 309 w 4325
de 38 w 4328
omnium 5 w 4334
diu 11 w 4337
ablegatus 1 w 4346
est 13 w 4349
in 58 w 4351
longinquos 1 w 4361
agros 1 w 4366
ne 36 w 4369
familiam 1 w 4377
contaminaret 1 w 4389
quod 8 w 4394
ita 13 w 4397
factum 1 w 4403
nec 3 w 4406
ab 8 w 4408
illis 1 w 4413
negari 1 w 4419
potest 3 w 4425
eo 13 w 4428
nec 4 w 4431
potuit 1 w 4437
hodie 1 w 4442
a 321 w 4443
nobis 1 w 4448
exhiberi 1 w 4456
nam 1 w 4460
ut 17 w 4462
omnis 1 w 4467
ista 3 w 4471
accusatio 1 w 4480
temeraria 1 w 4489
et 60 w 4491
repentina 1 w 4500
fuit 2 w 4504
nudius 1 w 4511
tertius 1 w 4518
nobis 2 w 4523
Aemilianus 1 w 4533
denuntiauit 1 w 4544
ut 18 w 4547
seruos 1 w 4553
numero 4 w 4559
quindecim 1 w 4568
apud 4 w 4572
te 48 w 4574
exhiberemus 1 w 4585
adsunt 2 w 4592
XIIII 1 w 4597
qui 23 w 4601
in 63 w 4603
oppido 1 w 4609
erant 2 w 4614
Thallus 3 w 4622
solus 1 w 4627
ut 19 w 4630
dixi 3 w 4634
quod 9 w 4639
ferme 1 w 4644
ad 12 w 4646
centesimum 1 w 4656
lapidem 1 w 4663
longe 1 w 4668
exul 1 w 4672
est 15 w 4675
is 82 w 4678
Thallus 4 w 4685
solus 2 w 4690
abest 1 w 4695
sed 4 w 4699
misimus 1 w 4706
qui 24 w 4709
eum 5 w 4712
curriculo 1 w 4721
aduehat 1 w 4728
interroga 1 w 4738
Maxime 1 w 4745
XIIII 2 w 4751
seruos 2 w 4757
quos 3 w 4761
exhibemus 1 w 4770
Thallus 5 w 4778
puer 12 w 4782
ubi 5 w 4785
sit 4 w 4788
et 61 w 4790
quam 9 w 4794
salue 1 w 4799
agat 1 w 4803
interroga 2 w 4813
seruos 3 w 4819
accusatorum 1 w 4830
meorum 1 w 4836
non 8 w 4840
negabunt 2 w 4848
turpissimum 1 w 4859
puerum 4 w 4865
corpore 3 w 4873
putri 1 w 4878
et 62 w 4880
morbido 1 w 4887
caducum 1 w 4895
barbarum 1 w 4904
rusticanum 1 w 4915
bellum 1 w 4922
uero 3 w 4926
puerum 5 w 4932
elegistis 1 w 4941
quem 5 w 4946
quis 4 w 4950
sacrificio 1 w 4960
adhibeat 1 w 4968
cuius 2 w 4974
caput 1 w 4979
contingat 1 w 4988
quem 6 w 4993
puro 1 w 4997
pallio 1 w 5003
amiciat 1 w 5010
a 364 w 5012
quo 19 w 5015
responsum 1 w 5024
speret 1 w 5030
uelle 1 w 5036
m 294 w 5037
hercle 1 w 5043
adesset 1 w 5050
tibi 1 w 5055
eum 6 w 5058
Aemiliane 1 w 5068
permisissem 1 w 5080
et 65 w 5083
tenerem 1 w 5090
si 27 w 5093
tu 45 w 5095
interrogares 1 w 5107
iam 10 w 5111
in 68 w 5113
media 2 w 5118
quaestione 1 w 5128
hic 1 w 5131
ibidem 1 w 5137
pro 6 w 5140
tribunali 1 w 5149
oculos 1 w 5155
trucis 1 w 5161
in 69 w 5163
te 54 w 5165
inuertisset 1 w 5176
faciem 1 w 5183
tuam 1 w 5187
spumabundus 1 w 5198
conspuisset 1 w 5209
manus 1 w 5215
contraxisset 1 w 5227
caput 2 w 5233
succussisset 1 w 5245
postremo 1 w 5254
in 71 w 5256
sinu 1 w 5260
tuo 1 w 5263
corruisset 1 w 5273
XIIII 3 w 5279
seruos 4 w 5285
quos 4 w 5289
postulasti 1 w 5299
exhibeo 1 w 5306
cur 6 w 5310
illis 2 w 5315
ad 17 w 5317
quaestionem 1 w 5328
nihil 3 w 5333
uteris 1 w 5339
unum 2 w 5344
puerum 6 w 5350
atque 5 w 5355
eum 7 w 5358
caducum 2 w 5365
requiris 1 w 5373
quem 7 w 5378
olim 1 w 5382
abesse 1 w 5388
pariter 1 w 5395
mecum 2 w 5400
scis 3 w 5404
quae 6 w 5409
alia 3 w 5413
est 19 w 5416
euidentior 1 w 5426
calumnia 1 w 5434
XIIII 4 w 5440
serui 4 w 5445
petitu 1 w 5451
tuo 2 w 5454
adsunt 3 w 5460
eos 2 w 5464
dissimulas 1 w 5474
unus 1 w 5479
puerulus 2 w 5487
abest 2 w 5492
eum 8 w 5496
insimulas 1 w 5505
postremo 2 w 5514
quid 8 w 5518
uis 12 w 5521
puta 2 w 5526
Thallum 2 w 5533
adesse 2 w 5539
uis 13 w 5543
probare 1 w 5550
eum 9 w 5553
praesente 2 w 5562
me 43 w 5564
concidisse 1 w 5574
ultro 1 w 5580
confiteor 1 w 5589
carmine 4 w 5597
id 27 w 5599
factum 2 w 5605
dicis 2 w 5610
hoc 9 w 5614
puer 17 w 5618
nescit 1 w 5624
ego 9 w 5628
non 9 w 5631
factum 3 w 5637
reuinco 1 w 5644
nam 2 w 5648
caducum 3 w 5655
esse 8 w 5659
puerum 7 w 5665
nec 5 w 5668
tu 53 w 5670
audebis 1 w 5677
negare 1 w 5683
cur 7 w 5687
ergo 1 w 5691
carmini 2 w 5698
potius 3 w 5704
quam 10 w 5708
morbo 4 w 5713
attribuatur 1 w 5724
eius 5 w 5728
ruina 1 w 5733
an 35 w 5736
euenire 1 w 5743
non 10 w 5746
potuit 2 w 5752
ut 25 w 5755
forte 2 w 5760
praesente 3 w 5769
me 44 w 5771
idem 7 w 5775
pateretur 1 w 5784
quod 10 w 5789
saepe 3 w 5794
alias 1 w 5799
multis 1 w 5805
praesentibus 1 w 5817
quod 11 w 5822
si 32 w 5824
magnum 1 w 5830
putarem 1 w 5837
caducum 4 w 5844
deicere 1 w 5851
quid 9 w 5856
opus 1 w 5860
carmine 5 w 5867
fuit 3 w 5871
cum 11 w 5875
incensus 1 w 5883
gagates 1 w 5890
lapis 1 w 5895
ut 27 w 5898
apud 5 w 5902
physicos 1 w 5910
lego 2 w 5914
pulchre 1 w 5922
et 73 w 5924
facile 2 w 5930
hunc 1 w 5934
morbum 1 w 5940
exploret 1 w 5948
cuius 3 w 5954
odore 1 w 5959
etiam 7 w 5964
in 80 w 5966
uenaliciis 1 w 5976
uulgo 1 w 5981
sanitatem 1 w 5990
aut 2 w 5993
morbum 2 w 5999
uenalium 1 w 6007
experiantur 1 w 6018
etiam 8 w 6024
orbis 1 w 6029
a 435 w 6030
figulo 1 w 6036
circumactus 1 w 6047
non 11 w 6050
difficile 1 w 6059
eiusdem 2 w 6066
ualetudinis 1 w 6077
hominem 1 w 6084
uertigine 1 w 6093
sui 2 w 6096
corripit 1 w 6104
ita 15 w 6108
spectaculum 1 w 6119
rotationis 1 w 6129
eius 7 w 6133
animum 2 w 6139
saucium 1 w 6146
debilitat 1 w 6155
ac 29 w 6158
multo 3 w 6163
plus 1 w 6167
ad 23 w 6169
caducos 1 w 6176
e 702 w 6177
consternendos 1 w 6190
figulus 1 w 6197
ualet 2 w 6202
quam 11 w 6206
magus 2 w 6211
tu 60 w 6214
frustra 1 w 6221
postulasti 2 w 6231
ut 29 w 6234
seruos 5 w 6240
exhiberem 2 w 6249
ego 11 w 6253
non 12 w 6256
de 51 w 6258
nihilo 1 w 6264
postulo 1 w 6271
ut 30 w 6273
nomines 1 w 6280
quinam 1 w 6287
testes 1 w 6293
huic 1 w 6297
piaculari 1 w 6306
sacro 1 w 6311
adfuerint 1 w 6320
cum 13 w 6324
ego 12 w 6327
ruentem 1 w 6334
Thallum 3 w 6341
impellerem 1 w 6351
unum 3 w 6356
omnino 1 w 6362
nominas 2 w 6369
puerulum 1 w 6377
illum 1 w 6382
Sicinium 1 w 6390
Pudentem 1 w 6398
cuius 4 w 6404
me 45 w 6406
nomine 2 w 6412
accusas 3 w 6419
is 112 w 6422
enim 7 w 6426
adfuisse 1 w 6434
se 63 w 6436
dicit 1 w 6441
cuius 5 w 6447
pueritia 1 w 6455
etsi 1 w 6459
nihil 5 w 6464
ad 27 w 6466
re 74 w 6468
li 46 w 6470
gionem 1 w 6476
refragaretur 1 w 6488
tamen 3 w 6494
accusatio 2 w 6503
fidem 1 w 6508
deroget 1 w 6515
facilius 1 w 6524
fuit 4 w 6528
Aemiliane 2 w 6538
ac 35 w 6541
multo 4 w 6546
grauius 1 w 6553
tete 2 w 6558
ut 31 w 6560
ipsum 1 w 6565
diceres 1 w 6572
interfuisse 1 w 6583
et 83 w 6585
ex 22 w 6587
eo 18 w 6589
sacro 2 w 6594
coepisse 1 w 6602
dementire 1 w 6611
potius 4 w 6617
quam 12 w 6621
totum 1 w 6626
negotium 2 w 6634
quasi 2 w 6639
ludicrum 1 w 6647
pueris 3 w 6653
donares 1 w 6660
puer 22 w 6665
cecidit 1 w 6672
puer 23 w 6677
uidit 1 w 6682
num 12 w 6686
etiam 9 w 6691
puer 24 w 6695
aliqui 2 w 6701
incantauit 1 w 6711