Scaife ATLAS

CTS Library / Satyricon

Satyricon (86-90)

urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:86-90
Refs {'start': {'reference': '86', 'human_reference': 'Section 86'}, 'end': {'reference': '90', 'human_reference': 'Section 90'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et 'si hunc' inquam 'tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti.' Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri coepit, ne ego obdormiscerem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem me ingurgitavi. Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. Ut tertia nox licentiam dedit, consurrexi ad aurem male dormientis 'dii' inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit.' Nunquam altiore somno ephebus obdormivit. Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit, columbas gallosque gallinaceos emere quam asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ego aliquot horis spatiatus in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu, 'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco?
Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum, quem feceram, iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: aut dormi, aut ego iam dicam patri.” Nihil est tam arduum, quod non improbitas
extorqueat. Dum dicit: patrem excitabo,” irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum, videris tamen inquit non ero tui similis. Si quid vis, fac iterum.” Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad patiendum gestientibus. Itaque excitavit me sopitum et numquid vis?” inquit. Et non plane iam molestum erat munus. Utcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manu coepit et dicere: quare non facimus?” tum ego totiens excitatus plane vehementer excandui et reddidi illi voces suas: 'aut dormi, aut ego iam patri dicam'"
Erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi aetates tabularum et quaedam argumenta mihi obscura simulque causam desidiae praesentis excutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas pictura ne minimum quidem sui vestigium reliquisset. Tum ille pecuniae inquit "cupiditas haec tropica instituit.
Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda virtus [*] placeret, vigebant artes ingenuae summumque certamen inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu lateret. Itaque herbarum omnium sucos Democritus expressit, et ne lapidum virgultorumque, vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit. Eudoxos quidem in cacumine excelsissimi monis con
senuit, ut astrorum caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inventionem sufficeret, ter elleboro animum detersit. Verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem. At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus. Ubi est dialectica? Ubi astronomia? Ubi sapientiae cultissima[*] via? Quis unquam venit in templum et votum fecit, si ad eloquentiam pervenisset? Quis, si philosophiae fontem attigisset? Ac ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit. Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exornat. Noli ergo mirari, si pictura defecit, cum omnibus diis hominibusque formosior videatur massa auri, quam quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, fecerunt.
Sed video te totum in illa haerere tabula, quae Troiae halosin ostendit. Itaque conabor opus versibus pandere:
Iam decima maestos inter ancipites metus
Phrygas obsidebat messis et vatis fides
Calchantis atro dubia pendebat metu,
cum Delio profante caesi vertices
Idae trahuntur scissaque in molem cadunt
robora, minacem quae figurarent[*] equum.
Aperitur ingens antrum et obducti specus,
qui castra caperent. Huc decenni proelio
irata virtus abditur, stipant graves
Danai recessus, in suo voto latent.
O patria, pulsas mille credidimus rates
solumque bello liberum: hoc titulus fero
incisus, hoc ad furta[*] compositus Sinon
firmabat et mens semper[*] in damnum potens.
Iam turba portis libera ac bello carens
in vota properat. Fletibus manant genae
mentisque pavidae gaudium lacrimas habet,
quas metus abegit. Namque Neptuno sacer
crinem solutus omne Laocoon replet
clamore vulgus. Mox reducta cuspide
uterum notavit, fata sed tardant manus,
ictusque resilit et dolis addit fidem.
Iterum tamen confirmat invalidam manum
altaque bipenni latera pertemptat. Fremit
captiva pubes intus et, dum murmurat,
roborea moles spirat alieno metu.
Ibat iuventus capta, dum Troiam capit,
bellumque totum fraude ducebat nova.
Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare
dorso replevit, tumida consurgunt freta
undaque resultat scissa tranquillo minor,
qualis silenti nocte remorum sonus
longe refertur, cum premunt classes mare
pulsumque marmor abiete imposita gemit.
Respicimus: angues orbibus geminis ferunt
ad saxa fluctus, tumida quorum pectora
rates ut altae lateribus spumas agunt.
Dat cauda sonitum, liberae ponto[*] iubae
consentiunt luminibus, fulmineum iubar
incendit aequor sibilisque undae fremunt.
Stupuere mentes. Infulis stabant sacri
Phrygioque cultu gemina nati pignora
Lauconte. Quos repente tergoribus ligant
angues corusci. Parvulas illi manus
ad ora referunt, neuter auxilio sibi,
uterque fratri: transtulit pietas vices
morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.
Accumulat ecce liberum funus parens,
infirmus auxiliator. Invadunt virum
iam morte pasti membraque ad terram trahunt.
iacet sacerdos inter aras victima
terramque plangit. Sic profanatis sacris
peritura Troia perdidit primum deos.
Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar
minora ducens astra radianti face,
cum inter sepultos Priamidas nocte et mero
Danai relaxant claustra et effundunt viros.
Temptant in armis se duces, ceu ubi solet
nodo remissus Thessali quadrupes iugi
cervicem et altas quatere ad excursum iubas.
Gladios retractant, commovent orbes manu
bellumque sumunt. Hic graves alius mero
obtruncat et continuat in mortem ultimam
somnos, ab aris alius accendit faces
contraque Troas invocat Troiae sacra.

Ex is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in [*] Eumolpum recitantem miserunt. At ille, qui plausum ingenii sui noverat, operuit caput extraque tem
plum profugit. Timui ego, ne me poetam vocaret. Itaque subsecutus fugientem ad litus perveni, et ut primum extra teli coniectum licuit consistere, Rogo inquam quid tibi vis cum isto morbo? Minus quam duabus horis mecum moraris, et saepius poetice quam humane locutus es. Itaque non miror, si te populus lapidibus persequitur. Ego quoque sinum meum saxis onerabo, ut quotiescunque coeperis a te exire, sanguinem tibi a capite mittam.” Movit ille vultum et O mi inquit adulescens, non hodie primus auspicatus sum. Immo quoties theatrum, ut recitarem aliquid, intravi, hac me adventicia excipere frequentia solet Ceterum ne et tecum quoque habeam rixandum, toto die me ab hoc cibo abstinebo.” Immo inquam ego si eiuras hodiernam bilem, una cenabimus
Mando aedicularum custodi cenulae officium

Tokens

Proxima 1 w 7
nocte 1 w 12
cum 1 w 15
idem 1 w 19
liceret 1 w 26
mutavi 1 w 33
optionem 1 w 41
et 2 w 43
si 1 w 46
hunc 1 w 50
inquam 1 w 57
tractavero 1 w 68
improba 1 w 75
manu 1 w 79
et 3 w 82
ille 1 w 86
non 1 w 89
senserit 1 w 97
gallos 1 w 104
gallinaceos 1 w 115
pugnacissimos 1 w 128
duos 1 w 132
donabo 1 w 138
patienti 1 w 146
Ad 1 w 150
hoc 1 w 153
votum 1 w 158
ephebus 1 w 165
ultro 1 w 170
se 3 w 172
admovit 1 w 179
et 4 w 181
puto 1 w 186
vereri 1 w 193
coepit 1 w 199
ne 2 w 202
ego 1 w 205
obdormiscerem 1 w 218
Indulsi 1 w 226
ergo 1 w 230
sollicito 1 w 239
totoque 1 w 247
corpore 1 w 254
citra 1 w 259
summam 1 w 265
voluptatem 1 w 275
me 1 w 277
ingurgitavi 1 w 288
Deinde 1 w 295
ut 3 w 297
dies 1 w 301
venit 1 w 306
attuli 1 w 313
gaudenti 1 w 321
quicquid 1 w 329
promiseram 1 w 339
Ut 1 w 342
tertia 1 w 348
nox 1 w 351
licentiam 1 w 360
dedit 1 w 365
consurrexi 1 w 376
ad 2 w 378
aurem 1 w 383
male 1 w 387
dormientis 1 w 397
dii 1 w 401
inquam 2 w 408
immortales 1 w 419
si 4 w 422
ego 2 w 425
huic 1 w 429
dormienti 2 w 438
abstulero 1 w 447
coitum 1 w 453
plenum 1 w 459
et 5 w 461
optabilem 1 w 470
pro 3 w 474
hac 1 w 477
felicitate 1 w 487
cras 1 w 491
puero 1 w 496
asturconem 1 w 506
Macedonicum 1 w 517
optimum 1 w 524
donabo 2 w 530
cum 3 w 534
hac 2 w 537
tamen 1 w 542
exceptione 1 w 552
si 5 w 555
ille 2 w 559
non 2 w 562
senserit 2 w 570
Nunquam 1 w 579
altiore 1 w 586
somno 1 w 591
ephebus 2 w 598
obdormivit 1 w 608
Itaque 1 w 615
primum 1 w 621
implevi 1 w 628
lactentibus 1 w 639
papillis 1 w 647
manus 1 w 652
mox 1 w 656
basio 1 w 661
inhaesi 1 w 668
deinde 1 w 675
in 8 w 677
unum 1 w 681
omnia 1 w 686
vota 1 w 690
coniunxi 1 w 698
Mane 1 w 703
sedere 1 w 709
in 9 w 711
cubiculo 1 w 719
coepit 2 w 725
atque 1 w 730
expectare 1 w 739
consuetudinem 1 w 752
meam 1 w 756
Scis 1 w 761
quanto 1 w 767
facilius 1 w 775
sit 1 w 778
columbas 1 w 787
gallosque 1 w 796
gallinaceos 2 w 807
emere 1 w 812
quam 4 w 816
asturconem 2 w 826
et 7 w 829
praeter 1 w 836
hoc 2 w 839
etiam 1 w 844
timebam 1 w 851
ne 8 w 854
tam 2 w 857
grande 1 w 863
munus 1 w 868
suspectam 1 w 877
faceret 1 w 884
humanitatem 1 w 895
meam 2 w 899
Ego 1 w 903
aliquot 1 w 910
horis 1 w 915
spatiatus 1 w 924
in 12 w 926
hospitium 1 w 935
reverti 1 w 942
nihilque 1 w 950
aliud 1 w 955
quam 5 w 959
puerum 1 w 965
basiavi 1 w 972
At 1 w 975
ille 3 w 979
circumspiciens 1 w 993
ut 4 w 995
cervicem 1 w 1003
meam 3 w 1007
iunxit 1 w 1013
amplexu 1 w 1020
rogo 1 w 1026
inquit 1 w 1033
domine 1 w 1040
ubi 2 w 1044
est 1 w 1047
asturco 3 w 1054
Cum 1 w 1058
ob 4 w 1060
hanc 1 w 1064
offensam 1 w 1072
praeclusissem 1 w 1085
mihi 1 w 1089
aditum 1 w 1095
quem 1 w 1100
feceram 1 w 1107
iterum 1 w 1114
ad 4 w 1116
licentiam 2 w 1125
redii 1 w 1130
Interpositis 1 w 1143
enim 1 w 1147
paucis 1 w 1153
diebus 1 w 1159
cum 5 w 1163
similis 1 w 1170
casus 1 w 1175
nos 1 w 1178
in 15 w 1180
eandem 1 w 1186
fortunam 1 w 1194
rettulisset 1 w 1205
ut 5 w 1208
intellexi 1 w 1217
stertere 1 w 1225
patrem 1 w 1231
rogare 1 w 1238
coepi 3 w 1243
ephebum 1 w 1250
ut 6 w 1253
reverteretur 1 w 1265
in 17 w 1267
gratiam 1 w 1274
mecum 1 w 1279
id 3 w 1282
est 2 w 1285
ut 7 w 1287
pateretur 1 w 1296
satis 1 w 1301
fieri 1 w 1306
sibi 1 w 1310
et 15 w 1313
cetera 1 w 1319
quae 1 w 1323
libido 1 w 1329
distenta 1 w 1337
dictat 1 w 1343
At 2 w 1346
ille 4 w 1350
plane 1 w 1355
iratus 1 w 1361
nihil 2 w 1366
aliud 2 w 1371
dicebat 1 w 1378
nisi 1 w 1382
hoc 3 w 1385
aut 1 w 1390
dormi 5 w 1395
aut 2 w 1399
ego 3 w 1402
iam 5 w 1405
dicam 1 w 1410
patri 1 w 1415
Nihil 1 w 1422
est 3 w 1425
tam 4 w 1428
arduum 1 w 1434
quod 1 w 1439
non 3 w 1442
improbitas 1 w 1452
extorqueat 1 w 1462
Dum 1 w 1466
dicit 1 w 1471
patrem 2 w 1479
excitabo 1 w 1487
irrepsi 1 w 1496
tamen 2 w 1501
et 17 w 1503
male 2 w 1507
repugnanti 1 w 1517
gaudium 1 w 1524
extorsi 1 w 1531
At 3 w 1534
ille 5 w 1538
non 4 w 1541
indelectatus 1 w 1553
nequitia 1 w 1561
mea 4 w 1564
postquam 1 w 1573
diu 2 w 1576
questus 1 w 1583
est 5 w 1586
deceptum 1 w 1594
se 10 w 1596
et 18 w 1598
derisum 1 w 1605
traductumque 1 w 1617
inter 1 w 1622
condiscipulos 1 w 1635
quibus 1 w 1642
iactasset 1 w 1651
censum 1 w 1657
meum 1 w 1661
videris 1 w 1670
tamen 3 w 1675
inquit 2 w 1682
non 5 w 1686
ero 4 w 1689
tui 1 w 1692
similis 2 w 1699
Si 1 w 1702
quid 2 w 1706
vis 1 w 1709
fac 3 w 1713
iterum 2 w 1719
Ego 2 w 1724
vero 2 w 1728
deposita 1 w 1736
omni 2 w 1740
offensa 2 w 1747
cum 7 w 1750
puero 2 w 1755
in 21 w 1757
gratiam 2 w 1764
redii 2 w 1769
ususque 1 w 1776
beneficio 1 w 1785
eius 1 w 1789
in 22 w 1791
somnum 1 w 1797
delapsus 1 w 1805
sum 4 w 1808
Sed 1 w 1812
non 6 w 1815
fuit 1 w 1819
contentus 1 w 1828
iteratione 1 w 1838
ephebus 3 w 1845
plenae 1 w 1851
maturitatis 1 w 1862
et 20 w 1864
annis 1 w 1869
ad 6 w 1871
patiendum 1 w 1880
gestientibus 1 w 1892
Itaque 2 w 1899
excitavit 1 w 1908
me 13 w 1910
sopitum 1 w 1917
et 21 w 1919
numquid 1 w 1927
vis 2 w 1930
inquit 3 w 1938
Et 1 w 1941
non 7 w 1944
plane 2 w 1949
iam 7 w 1952
molestum 1 w 1960
erat 2 w 1964
munus 2 w 1969
Utcunque 1 w 1978
igitur 1 w 1984
inter 2 w 1989
anhelitus 1 w 1998
sudoresque 1 w 2008
tritus 1 w 2014
quod 2 w 2019
voluerat 1 w 2027
accepit 1 w 2035
rursusque 1 w 2045
in 25 w 2047
somnum 2 w 2053
decidi 1 w 2059
gaudio 1 w 2065
lassus 1 w 2071
Interposita 1 w 2083
minus 1 w 2088
hora 1 w 2092
pungere 1 w 2099
me 14 w 2101
manu 3 w 2105
coepit 3 w 2111
et 22 w 2113
dicere 1 w 2119
quare 1 w 2126
non 8 w 2129
facimus 1 w 2136
tum 8 w 2141
ego 4 w 2144
totiens 1 w 2151
excitatus 1 w 2160
plane 3 w 2165
vehementer 1 w 2175
excandui 1 w 2183
et 23 w 2185
reddidi 1 w 2192
illi 2 w 2196
voces 1 w 2201
suas 1 w 2205
aut 3 w 2210
dormi 6 w 2215
aut 4 w 2219
ego 5 w 2222
iam 8 w 2225
patri 2 w 2230
dicam 2 w 2235
Erectus 1 w 2244
his 1 w 2247
sermonibus 1 w 2257
consulere 1 w 2266
prudentiorem 1 w 2278
coepi 5 w 2283
aetates 1 w 2290
tabularum 1 w 2299
et 25 w 2301
quaedam 1 w 2308
argumenta 1 w 2317
mihi 2 w 2321
obscura 1 w 2328
simulque 1 w 2336
causam 1 w 2342
desidiae 1 w 2350
praesentis 1 w 2360
excutere 1 w 2368
cum 8 w 2372
pulcherrimae 1 w 2384
artes 1 w 2389
perissent 1 w 2398
inter 3 w 2404
quas 1 w 2408
pictura 1 w 2415
ne 16 w 2417
minimum 1 w 2424
quidem 1 w 2430
sui 1 w 2433
vestigium 1 w 2442
reliquisset 1 w 2453
Tum 1 w 2457
ille 6 w 2461
pecuniae 1 w 2470
inquit 4 w 2477
cupiditas 1 w 2487
haec 1 w 2491
tropica 1 w 2498
instituit 1 w 2507
Priscis 1 w 2515
enim 2 w 2519
temporibus 1 w 2529
cum 9 w 2533
adhuc 1 w 2538
nuda 1 w 2542
virtus 1 w 2548
LO 1 w 2550
placeret 1 w 2558
vigebant 1 w 2567
artes 2 w 2572
ingenuae 1 w 2580
summumque 1 w 2589
certamen 1 w 2597
inter 4 w 2602
homines 1 w 2609
erat 4 w 2613
ne 18 w 2616
quid 5 w 2620
profuturum 1 w 2630
saeculis 1 w 2638
diu 3 w 2641
lateret 1 w 2648
Itaque 3 w 2655
herbarum 1 w 2663
omnium 1 w 2669
sucos 1 w 2674
Democritus 1 w 2684
expressit 1 w 2693
et 29 w 2696
ne 19 w 2698
lapidum 1 w 2705
virgultorumque 1 w 2719
vis 3 w 2723
lateret 2 w 2730
aetatem 1 w 2738
inter 5 w 2743
experimenta 1 w 2754
consumpsit 1 w 2764
Eudoxos 1 w 2772
quidem 2 w 2778
in 35 w 2780
cacumine 1 w 2788
excelsissimi 1 w 2800
monis 1 w 2805
con 10 w 2808
senuit 1 w 2814
ut 14 w 2817
astrorum 1 w 2825
caelique 1 w 2833
motus 1 w 2838
deprehenderet 1 w 2851
et 33 w 2854
Chrysippus 1 w 2864
ut 15 w 2867
ad 8 w 2869
inventionem 1 w 2880
sufficeret 1 w 2890
ter 22 w 2894
elleboro 1 w 2902
animum 1 w 2908
detersit 1 w 2916
Verum 1 w 2922
ut 16 w 2924
ad 9 w 2926
plastas 1 w 2933
convertar 1 w 2942
Lysippum 1 w 2951
statuae 1 w 2958
unius 1 w 2963
lineamentis 1 w 2974
inhaerentem 1 w 2985
inopia 1 w 2991
extinxit 1 w 2999
et 36 w 3002
Myron 1 w 3007
qui 15 w 3011
paene 1 w 3016
animas 1 w 3022
hominum 1 w 3029
ferarumque 1 w 3039
aere 2 w 3043
comprehenderat 1 w 3057
non 9 w 3061
invenit 1 w 3068
heredem 1 w 3075
At 4 w 3078
nos 2 w 3081
vino 1 w 3085
scortisque 1 w 3095
demersi 1 w 3102
ne 24 w 3104
paratas 1 w 3111
quidem 3 w 3117
artes 3 w 3122
audemus 1 w 3129
cognoscere 1 w 3139
sed 2 w 3143
accusatores 1 w 3154
antiquitatis 1 w 3166
vitia 1 w 3171
tantum 1 w 3177
docemus 1 w 3184
et 37 w 3186
discimus 1 w 3194
Ubi 1 w 3198
est 9 w 3201
dialectica 1 w 3211
Ubi 2 w 3215
astronomia 1 w 3225
Ubi 3 w 3229
sapientiae 1 w 3239
cultissima 1 w 3249
cultissima 2 w 3259
cod 1 w 3262
Paris 1 w 3268
6842 1 w 3273
D 4 w 3274
consultissima 1 w 3288
other 1 w 3293
MSS 1 w 3296
via 1 w 3300
Quis 1 w 3305
unquam 2 w 3311
venit 3 w 3316
in 45 w 3318
templum 1 w 3325
et 38 w 3327
votum 2 w 3332
fecit 1 w 3337
si 33 w 3340
ad 10 w 3342
eloquentiam 1 w 3353
pervenisset 1 w 3364
Quis 2 w 3369
si 34 w 3372
philosophiae 1 w 3384
fontem 1 w 3390
attigisset 1 w 3400
Ac 1 w 3403
ne 25 w 3405
bonam 1 w 3410
quidem 4 w 3416
mentem 1 w 3422
aut 5 w 3425
bonam 2 w 3430
valitudinem 1 w 3441
petunt 1 w 3447
sed 3 w 3451
statim 1 w 3457
antequam 1 w 3465
limen 1 w 3470
Capitolii 1 w 3479
tangant 1 w 3486
alius 1 w 3492
donum 1 w 3497
promittit 1 w 3506
si 35 w 3509
propinquum 1 w 3519
divitem 1 w 3526
extulerit 1 w 3535
alius 2 w 3541
si 36 w 3544
thesaurum 1 w 3553
effoderit 1 w 3562
alius 3 w 3568
si 37 w 3571
ad 11 w 3573
trecenties 1 w 3583
sestertium 1 w 3593
salvus 1 w 3599
pervenerit 1 w 3609
Ipse 1 w 3614
senatus 1 w 3621
recti 1 w 3627
bonique 1 w 3634
praeceptor 1 w 3644
mille 1 w 3650
pondo 1 w 3655
auri 1 w 3659
Capitolio 1 w 3668
promittere 1 w 3678
solet 1 w 3683
et 43 w 3686
ne 28 w 3688
quis 2 w 3692
dubitet 1 w 3699
pecuniam 1 w 3707
concupiscere 1 w 3719
Iovem 1 w 3725
quoque 1 w 3731
peculio 1 w 3738
exornat 1 w 3745
Noli 1 w 3750
ergo 2 w 3754
mirari 1 w 3760
si 38 w 3763
pictura 2 w 3770
defecit 1 w 3777
cum 11 w 3781
omnibus 1 w 3788
diis 1 w 3792
hominibusque 1 w 3804
formosior 1 w 3813
videatur 1 w 3821
massa 1 w 3826
auri 2 w 3830
quam 9 w 3835
quicquid 2 w 3843
Apelles 1 w 3850
Phidiasque 1 w 3860
Graeculi 1 w 3869
delirantes 1 w 3879
fecerunt 1 w 3888
Sed 2 w 3892
video 1 w 3897
te 48 w 3899
totum 1 w 3904
in 49 w 3906
illa 1 w 3910
haerere 1 w 3917
tabula 2 w 3923
quae 3 w 3928
Troiae 1 w 3934
halosin 1 w 3941
ostendit 1 w 3949
Itaque 4 w 3956
conabor 1 w 3963
opus 1 w 3967
versibus 1 w 3975
pandere 1 w 3982
Iam 1 w 3987
decima 1 w 3993
maestos 1 w 4000
inter 6 w 4005
ancipites 1 w 4014
metus 1 w 4019
Phrygas 1 w 4026
obsidebat 1 w 4035
messis 1 w 4041
et 46 w 4043
vatis 1 w 4048
fides 1 w 4053
Calchantis 1 w 4063
atro 1 w 4067
dubia 1 w 4072
pendebat 1 w 4080
metu 2 w 4084
cum 12 w 4088
Delio 1 w 4093
profante 1 w 4101
caesi 1 w 4106
vertices 1 w 4114
Idae 1 w 4118
trahuntur 1 w 4127
scissaque 1 w 4136
in 52 w 4138
molem 1 w 4143
cadunt 1 w 4149
robora 1 w 4155
minacem 1 w 4163
quae 4 w 4167
figurarent 1 w 4177
figurarent 2 w 4187
Pithoeus 1 w 4195
Tomaesius 1 w 4205
figurabat 1 w 4215
equum 1 w 4221
Aperitur 1 w 4230
ingens 1 w 4236
antrum 1 w 4242
et 48 w 4244
obducti 1 w 4251
specus 1 w 4257
qui 22 w 4261
castra 1 w 4267
caperent 1 w 4275
Huc 1 w 4279
decenni 1 w 4286
proelio 1 w 4293
irata 1 w 4298
virtus 2 w 4304
abditur 1 w 4311
stipant 1 w 4319
graves 1 w 4325
Danai 1 w 4330
recessus 1 w 4338
in 55 w 4341
suo 1 w 4344
voto 1 w 4348
latent 1 w 4354
O 2 w 4356
patria 1 w 4362
pulsas 1 w 4369
mille 2 w 4374
credidimus 1 w 4384
rates 1 w 4389
solumque 1 w 4397
bello 1 w 4402
liberum 1 w 4409
hoc 4 w 4413
titulus 1 w 4420
fero 1 w 4424
incisus 1 w 4431
hoc 5 w 4435
ad 13 w 4437
furta 1 w 4442
furta 2 w 4447
Buecheler 1 w 4456
fata 1 w 4461
compositus 1 w 4472
Sinon 1 w 4477
firmabat 1 w 4485
et 49 w 4487
mens 1 w 4491
semper 1 w 4497
mens 2 w 4501
semper 2 w 4507
cod 2 w 4510
Autissiodurensis 1 w 4527
mendatium 1 w 4537
semper 3 w 4543
cod 3 w 4546
Paris 2 w 4552
6842 2 w 4557
D 7 w 4558
mendacium 1 w 4568
other 2 w 4573
MSS 2 w 4576
in 58 w 4579
damnum 1 w 4585
potens 1 w 4591
Iam 2 w 4595
turba 1 w 4600
portis 1 w 4606
libera 1 w 4612
ac 20 w 4614
bello 2 w 4619
carens 1 w 4625
in 59 w 4627
vota 2 w 4631
properat 1 w 4639
Fletibus 1 w 4648
manant 1 w 4654
genae 1 w 4659
mentisque 1 w 4668
pavidae 1 w 4675
gaudium 2 w 4682
lacrimas 1 w 4690
habet 1 w 4695
quas 2 w 4700
metus 2 w 4705
abegit 1 w 4711
Namque 1 w 4718
Neptuno 1 w 4725
sacer 1 w 4730
crinem 1 w 4736
solutus 1 w 4743
omne 1 w 4747
Laocoon 1 w 4754
replet 1 w 4760
clamore 1 w 4767
vulgus 1 w 4773
Mox 1 w 4777
reducta 1 w 4784
cuspide 1 w 4791
uterum 1 w 4797
notavit 1 w 4804
fata 2 w 4809
sed 4 w 4812
tardant 1 w 4819
manus 2 w 4824
ictusque 1 w 4833
resilit 1 w 4840
et 54 w 4842
dolis 1 w 4847
addit 1 w 4852
fidem 1 w 4857
Iterum 1 w 4864
tamen 5 w 4869
confirmat 1 w 4878
invalidam 1 w 4887
manum 1 w 4892
altaque 1 w 4899
bipenni 1 w 4906
latera 1 w 4912
pertemptat 1 w 4922
Fremit 1 w 4929
captiva 1 w 4936
pubes 1 w 4941
intus 1 w 4946
et 55 w 4948
dum 3 w 4952
murmurat 1 w 4960
roborea 1 w 4968
moles 2 w 4973
spirat 1 w 4979
alieno 1 w 4985
metu 4 w 4989
Ibat 1 w 4994
iuventus 1 w 5002
capta 1 w 5007
dum 4 w 5011
Troiam 1 w 5017
capit 1 w 5022
bellumque 1 w 5032
totum 2 w 5037
fraude 1 w 5043
ducebat 1 w 5050
nova 1 w 5054
Ecce 1 w 5059
alia 1 w 5063
monstra 1 w 5070
celsa 1 w 5076
qua 18 w 5079
Tenedos 1 w 5086
mare 1 w 5090
dorso 1 w 5095
replevit 1 w 5103
tumida 1 w 5110
consurgunt 1 w 5120
freta 1 w 5125
undaque 1 w 5132
resultat 1 w 5140
scissa 2 w 5146
tranquillo 1 w 5156
minor 1 w 5161
qualis 1 w 5168
silenti 1 w 5175
nocte 2 w 5180
remorum 1 w 5187
sonus 1 w 5192
longe 1 w 5197
refertur 1 w 5205
cum 13 w 5209
premunt 1 w 5216
classes 1 w 5223
mare 2 w 5227
pulsumque 1 w 5236
marmor 1 w 5242
abiete 1 w 5248
imposita 1 w 5256
gemit 1 w 5261
Respicimus 1 w 5272
angues 1 w 5279
orbibus 1 w 5286
geminis 1 w 5293
ferunt 1 w 5299
ad 15 w 5301
saxa 1 w 5305
fluctus 1 w 5312
tumida 2 w 5319
quorum 1 w 5325
pectora 1 w 5332
rates 2 w 5341
ut 21 w 5343
altae 1 w 5348
lateribus 1 w 5357
spumas 1 w 5363
agunt 1 w 5368
Dat 1 w 5372
cauda 1 w 5377
sonitum 1 w 5384
liberae 1 w 5392
ponto 1 w 5397
ponto 2 w 5402
Sambucus 1 w 5410
Tornaesius 1 w 5421
pontem 1 w 5428
L 4 w 5429
pontum 1 w 5436
O 3 w 5437
iubae 1 w 5443
consentiunt 1 w 5454
luminibus 1 w 5463
fulmineum 1 w 5473
iubar 1 w 5478
incendit 1 w 5486
aequor 1 w 5492
sibilisque 1 w 5502
undae 1 w 5507
fremunt 1 w 5514
Stupuere 1 w 5523
mentes 1 w 5529
Infulis 1 w 5537
stabant 1 w 5544
sacri 1 w 5549
Phrygioque 1 w 5559
cultu 1 w 5564
gemina 1 w 5570
nati 1 w 5574
pignora 1 w 5581
Lauconte 1 w 5589
Quos 1 w 5594
repente 1 w 5601
tergoribus 1 w 5611
ligant 1 w 5617
angues 2 w 5623
corusci 1 w 5630
Parvulas 1 w 5639
illi 3 w 5643
manus 3 w 5648
ad 16 w 5650
ora 5 w 5653
referunt 1 w 5661
neuter 1 w 5668
auxilio 1 w 5675
sibi 3 w 5679
uterque 1 w 5687
fratri 1 w 5693
transtulit 1 w 5704
pietas 1 w 5710
vices 1 w 5715
morsque 1 w 5722
ipsa 1 w 5726
miseros 1 w 5733
mutuo 1 w 5738
perdit 1 w 5744
metu 5 w 5748
Accumulat 1 w 5758
ecce 1 w 5762
liberum 2 w 5769
funus 1 w 5774
parens 1 w 5780
infirmus 1 w 5789
auxiliator 1 w 5799
Invadunt 1 w 5808
virum 1 w 5813
iam 12 w 5816
morte 1 w 5821
pasti 1 w 5826
membraque 1 w 5835
ad 18 w 5837
terram 1 w 5843
trahunt 2 w 5850
iacet 1 w 5856
sacerdos 1 w 5864
inter 7 w 5869
aras 1 w 5873
victima 1 w 5880
terramque 1 w 5889
plangit 1 w 5896
Sic 1 w 5900
profanatis 1 w 5910
sacris 1 w 5916
peritura 1 w 5924
Troia 3 w 5929
perdidit 1 w 5937
primum 2 w 5943
deos 1 w 5947
Iam 3 w 5951
plena 2 w 5956
Phoebe 1 w 5962
candidum 1 w 5970
extulerat 1 w 5979
iubar 2 w 5984
minora 1 w 5990
ducens 1 w 5996
astra 2 w 6001
radianti 1 w 6009
face 2 w 6013
cum 15 w 6017
inter 8 w 6022
sepultos 1 w 6030
Priamidas 1 w 6039
nocte 3 w 6044
et 62 w 6046
mero 1 w 6050
Danai 2 w 6055
relaxant 1 w 6063
claustra 1 w 6071
et 63 w 6073
effundunt 1 w 6082
viros 1 w 6087
Temptant 1 w 6096
in 73 w 6098
armis 1 w 6103
se 32 w 6105
duces 1 w 6110
ceu 1 w 6114
ubi 5 w 6117
solet 2 w 6122
nodo 1 w 6126
remissus 1 w 6134
Thessali 1 w 6142
quadrupes 1 w 6151
iugi 1 w 6155
cervicem 2 w 6163
et 65 w 6165
altas 1 w 6170
quatere 1 w 6177
ad 21 w 6179
excursum 1 w 6187
iubas 1 w 6192
Gladios 1 w 6200
retractant 1 w 6210
commovent 1 w 6220
orbes 1 w 6225
manu 7 w 6229
bellumque 2 w 6238
sumunt 1 w 6244
Hic 1 w 6248
graves 2 w 6254
alius 4 w 6259
mero 2 w 6263
obtruncat 1 w 6272
et 67 w 6274
continuat 1 w 6283
in 75 w 6285
mortem 1 w 6291
ultimam 1 w 6298
somnos 1 w 6304
ab 16 w 6307
aris 3 w 6311
alius 5 w 6316
accendit 1 w 6324
faces 1 w 6329
contraque 1 w 6338
Troas 1 w 6343
invocat 1 w 6350
Troiae 2 w 6356
sacra 1 w 6361
Ex 1 w 6367
is 71 w 6369
qui 24 w 6373
in 77 w 6375
porticibus 1 w 6385
spatiabantur 1 w 6397
lapides 1 w 6405
in 78 w 6407
L 6 w 6408
Eumolpum 1 w 6416
recitantem 1 w 6426
miserunt 1 w 6434
At 5 w 6437
ille 9 w 6441
qui 25 w 6445
plausum 1 w 6452
ingenii 1 w 6459
sui 2 w 6462
noverat 1 w 6469
operuit 1 w 6477
caput 1 w 6482
extraque 1 w 6490
tem 14 w 6493
plum 2 w 6497
profugit 1 w 6505
Timui 1 w 6511
ego 6 w 6514
ne 34 w 6517
me 39 w 6519
poetam 1 w 6525
vocaret 1 w 6532
Itaque 5 w 6539
subsecutus 1 w 6549
fugientem 1 w 6558
ad 23 w 6560
litus 2 w 6565
perveni 2 w 6572
et 70 w 6575
ut 27 w 6577
primum 3 w 6583
extra 2 w 6588
teli 1 w 6592
coniectum 1 w 6601
licuit 1 w 6607
consistere 1 w 6617
Rogo 1 w 6623
inquam 3 w 6630
quid 10 w 6635
tibi 1 w 6639
vis 4 w 6642
cum 16 w 6645
isto 1 w 6649
morbo 1 w 6654
Minus 1 w 6660
quam 11 w 6664
duabus 1 w 6670
horis 2 w 6675
mecum 2 w 6680
moraris 1 w 6687
et 71 w 6690
saepius 1 w 6697
poetice 1 w 6704
quam 12 w 6708
humane 1 w 6714
locutus 1 w 6721
es 58 w 6723
Itaque 6 w 6730
non 11 w 6733
miror 1 w 6738
si 56 w 6741
te 84 w 6743
populus 1 w 6750
lapidibus 1 w 6759
persequitur 1 w 6770
Ego 3 w 6774
quoque 2 w 6780
sinum 1 w 6785
meum 2 w 6789
saxis 1 w 6794
onerabo 1 w 6801
ut 29 w 6804
quotiescunque 1 w 6817
coeperis 1 w 6825
a 555 w 6826
te 85 w 6828
exire 1 w 6833
sanguinem 1 w 6843
tibi 2 w 6847
a 557 w 6848
capite 1 w 6854
mittam 1 w 6860
Movit 1 w 6867
ille 10 w 6871
vultum 1 w 6877
et 73 w 6879
O 4 w 6881
mi 44 w 6883
inquit 5 w 6890
adulescens 1 w 6901
non 12 w 6905
hodie 1 w 6910
primus 1 w 6916
auspicatus 1 w 6926
sum 11 w 6929
Immo 1 w 6934
quoties 2 w 6941
theatrum 1 w 6949
ut 30 w 6952
recitarem 1 w 6961
aliquid 1 w 6968
intravi 1 w 6976
hac 3 w 6980
me 42 w 6982
adventicia 1 w 6992
excipere 1 w 7000
frequentia 1 w 7010
solet 3 w 7015
Ceterum 1 w 7022
ne 38 w 7024
et 76 w 7026
tecum 1 w 7031
quoque 3 w 7037
habeam 1 w 7043
rixandum 1 w 7051
toto 2 w 7056
die 4 w 7059
me 43 w 7061
ab 21 w 7063
hoc 6 w 7066
cibo 1 w 7070
abstinebo 1 w 7079
Immo 2 w 7086
inquam 4 w 7093
ego 7 w 7097
si 58 w 7099
eiuras 1 w 7105
hodiernam 1 w 7114
bilem 2 w 7119
una 2 w 7123
cenabimus 1 w 7132
Mando 1 w 7139
aedicularum 1 w 7150
custodi 1 w 7157
cenulae 1 w 7164
officium 1 w 7172