Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et 'si hunc' inquam 'tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti.' Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri coepit, ne ego obdormiscerem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem me ingurgitavi. Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. Ut tertia nox licentiam dedit, consurrexi ad aurem male dormientis 'dii' inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit.' Nunquam altiore somno ephebus obdormivit. Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit, columbas gallosque gallinaceos emere quam asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ego aliquot horis spatiatus in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu, 'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco? Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum, quem feceram, iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: “aut dormi, aut ego iam dicam patri.” Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat. Dum dicit: “patrem excitabo,” irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum, “videris tamen” inquit “non ero tui similis. Si quid vis, fac iterum.” Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad patiendum gestientibus. Itaque excitavit me sopitum et “numquid vis?” inquit. Et non plane iam molestum erat munus. Utcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manu coepit et dicere: “quare non facimus?” tum ego totiens excitatus plane vehementer excandui et reddidi illi voces suas: 'aut dormi, aut ego iam patri dicam'" Erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi aetates tabularum et quaedam argumenta mihi obscura simulque causam desidiae praesentis excutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas pictura ne minimum quidem sui vestigium reliquisset. Tum ille “pecuniae” inquit "cupiditas haec tropica instituit. Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda virtus LO placeret, vigebant artes ingenuae summumque certamen inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu lateret. Itaque herbarum omnium sucos Democritus expressit, et ne lapidum virgultorumque, vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit. Eudoxos quidem in cacumine excelsissimi monis con senuit, ut astrorum caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inventionem sufficeret, ter elleboro animum detersit. Verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem. At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus. Ubi est dialectica? Ubi astronomia? Ubi sapientiae cultissima cultissima cod. Paris. 6842 D: consultissima other MSS. via? Quis unquam venit in templum et votum fecit, si ad eloquentiam pervenisset? Quis, si philosophiae fontem attigisset? Ac ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit. Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exornat. Noli ergo mirari, si pictura defecit, cum omnibus diis hominibusque formosior videatur massa auri, quam quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, fecerunt. Sed video te totum in illa haerere tabula, quae Troiae halosin ostendit. Itaque conabor opus versibus pandere: “ Iam decima maestos inter ancipites metus Phrygas obsidebat messis et vatis fides Calchantis atro dubia pendebat metu, cum Delio profante caesi vertices Idae trahuntur scissaque in molem cadunt robora, minacem quae figurarent figurarent Pithoeus, Tomaesius: figurabat. equum. Aperitur ingens antrum et obducti specus, qui castra caperent. Huc decenni proelio irata virtus abditur, stipant graves Danai recessus, in suo voto latent. O patria, pulsas mille credidimus rates solumque bello liberum: hoc titulus fero incisus, hoc ad furta furta Buecheler: fata. compositus Sinon firmabat et mens semper mens semper cod. Autissiodurensis: mendatium semper cod. Paris. 6842 D: mendacium other MSS. in damnum potens. Iam turba portis libera ac bello carens in vota properat. Fletibus manant genae mentisque pavidae gaudium lacrimas habet, quas metus abegit. Namque Neptuno sacer crinem solutus omne Laocoon replet clamore vulgus. Mox reducta cuspide uterum notavit, fata sed tardant manus, ictusque resilit et dolis addit fidem. Iterum tamen confirmat invalidam manum altaque bipenni latera pertemptat. Fremit captiva pubes intus et, dum murmurat, roborea moles spirat alieno metu. Ibat iuventus capta, dum Troiam capit, bellumque totum fraude ducebat nova. Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare dorso replevit, tumida consurgunt freta undaque resultat scissa tranquillo minor, qualis silenti nocte remorum sonus longe refertur, cum premunt classes mare pulsumque marmor abiete imposita gemit. Respicimus: angues orbibus geminis ferunt ad saxa fluctus, tumida quorum pectora ” “ ” “ rates ut altae lateribus spumas agunt. Dat cauda sonitum, liberae ponto ponto Sambucus, Tornaesius: pontem L: pontum O. iubae consentiunt luminibus, fulmineum iubar incendit aequor sibilisque undae fremunt. Stupuere mentes. Infulis stabant sacri Phrygioque cultu gemina nati pignora Lauconte. Quos repente tergoribus ligant angues corusci. Parvulas illi manus ad ora referunt, neuter auxilio sibi, uterque fratri: transtulit pietas vices morsque ipsa miseros mutuo perdit metu. Accumulat ecce liberum funus parens, infirmus auxiliator. Invadunt virum iam morte pasti membraque ad terram trahunt. iacet sacerdos inter aras victima terramque plangit. Sic profanatis sacris peritura Troia perdidit primum deos. Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar minora ducens astra radianti face, cum inter sepultos Priamidas nocte et mero Danai relaxant claustra et effundunt viros. Temptant in armis se duces, ceu ubi solet nodo remissus Thessali quadrupes iugi cervicem et altas quatere ad excursum iubas. Gladios retractant, commovent orbes manu bellumque sumunt. Hic graves alius mero obtruncat et continuat in mortem ultimam somnos, ab aris alius accendit faces contraque Troas invocat Troiae sacra. ” “ ” Ex is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in L Eumolpum recitantem miserunt. At ille, qui plausum ingenii sui noverat, operuit caput extraque tem plum profugit. Timui ego, ne me poetam vocaret. Itaque subsecutus fugientem ad litus perveni, et ut primum extra teli coniectum licuit consistere, “Rogo” inquam “quid tibi vis cum isto morbo? Minus quam duabus horis mecum moraris, et saepius poetice quam humane locutus es. Itaque non miror, si te populus lapidibus persequitur. Ego quoque sinum meum saxis onerabo, ut quotiescunque coeperis a te exire, sanguinem tibi a capite mittam.” Movit ille vultum et “O mi” inquit “adulescens, non hodie primus auspicatus sum. Immo quoties theatrum, ut recitarem aliquid, intravi, hac me adventicia excipere frequentia solet Ceterum ne et tecum quoque habeam rixandum, toto die me ab hoc cibo abstinebo.” “Immo” inquam “ego si eiuras hodiernam bilem, una cenabimus” “ Mando aedicularum custodi cenulae officium ”