Scaife ATLAS

CTS Library / Satyricon

Satyricon (76-80)

urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:76-80
Refs {'start': {'reference': '76', 'human_reference': 'Section 76'}, 'end': {'reference': '80', 'human_reference': 'Section 80'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
Ceterum, quemadmodum di volunt, dominus in domo factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. Quid multa? coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimonium laticlavium. Nemini tamen nihil satis est. Concupivi negotiari. Ne multis vos morer, quinque naves aedificavi, oneravi vinumet tunc erat contra aurummisi Romam. Putares me hoc iussisse: omnes naves naufragarunt, factum, non fabula. Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit. Putatis me defecisse? Non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti. Alteras feci maiores et meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem diceret. Scitis, magna navis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursus vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit; omne enim aurum suum, omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc fuit peculii mei fermentum. Cito fit, quod di volunt.
Uno cursu centies sestertium corrotundavi. Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant. Aedifico domum, venalicia coemo iumenta; quicquid tangebam, crescebat tanquam favus. Postquam coepi plus habere, quam tota patria mea habet, manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi libertos faenerare. Et sane nolentem me negotium meum agere exhortavit mathematicus, qui venerat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea, quae oblitus eram; ab acia et acu mi omnia exposuit; intestinas meas noverat; tantum quod mihi non dixerat, quid pridie cenaveram. Putasses illum semper mecum habitasse.
Rogo, Habinnaputo, interfuisti—: 'Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi hanc domum. Ut scitis, casula[*] erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem,[*] cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel
lam perbonam; hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim vobis ostendam. Credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, habeberis. Sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim. Stiche, profer vitalia, in quibus volo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lavari ossa mea.”
Non est moratus Stichus, sed et stragulam albam et praetextam in triclinium attulit iussitque nos temptare, an bonis lanis essent confecta. Tum subridens Vide tu inquit Stiche, ne ista mures tangant aut tineae? alioquin te vivum comburam. Ego gloriosus volo efferri, ut totus mihi populus bene imprecetur.” Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et Spero inquit futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam vivum.” Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et Putate vos ait ad parentalia mea invitatos esse.”
Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et Fingite me inquit mortuum esse. Dicite aliquid belli.” Consonuere cornicines funebri strepitu. Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam,
Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt. Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret [*] errantibus, nec silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat hue ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obfutura.[*] Itaque cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim pridie, cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae[*] lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset. Et forsitan pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis intervenisset X vehiculis dives. Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro[*] admisit. . .“
Qualis nox fuit illa, di deaeque,
quam mollis torus. Haesimus calentes
et transfudimus hinc et hinc labellis
errantes animas. Valete, curae
mortalis. Ego sic perire coepi.
sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero remisissem[*] ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectavigaudio despoliatum torum Si qua est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex citavi, Ascylton autem truci intuens vultu quoniam inquam fidem scelere violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem polluas, quaere.”
Non repugnavit ille, sed postquam optima fide partiti manubias sumus,
age inquit nunc et puerum dividamus.” Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu strinxit et non frueris inquit hac praeda, super quam solus incumbis. partem meam necesse est vel hoc gladio contemptus abscidam.”[*] Idem ego ex altera parte feci et intorto circa brachium pallio composui ad proeliandum gradum. Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. Quod si utique proclamabat facinore opus est, nudo ecce iugulum, convertite huc manus, imprimite mucrones. Ego mori debeo, qui amicitiae sacramentum delevi.” Inhibuimus ferrum post has preces, et prior Ascyltos ego inquit finem discordiae imponam. Puer ipse, quem vult,
sequatur, ut sit illi saltem in eligendo fratre salva libertas.” Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui commisique iudici litem. qui ne deliberavit quidem, ut videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi consurrexit et fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hac pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et attulissem mihi damnatus manus, si noninimicivictoriae invidissem. Egreditur superbus cum praemio Ascyltos et paulo ante carissimum sibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in loco peregrino destituit abiectum.
Nomen amicitiae sic, quatenus expedit, haeret;
[*]
calculus in tabula mobile ducit opus.
Cum fortuna manet, vultum servatis, amici;
cum cecidit, turpi vertitis ora fuga.
Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur,
filius hic, nomen divitis ille tenet.
Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,
vera redit facies, dum simulata[*] perit

Tokens

Ceterum 1 w 7
quemadmodum 1 w 19
di 1 w 21
volunt 1 w 27
dominus 1 w 35
in 2 w 37
domo 1 w 41
factus 1 w 47
sum 1 w 50
et 2 w 53
ecce 1 w 57
cepi 1 w 61
ipsimi 1 w 67
cerebellum 1 w 77
Quid 1 w 82
multa 1 w 87
coheredem 1 w 97
me 1 w 99
Caesari 1 w 106
fecit 1 w 111
et 3 w 114
accepi 1 w 120
patrimonium 1 w 131
laticlavium 1 w 142
Nemini 1 w 149
tamen 1 w 154
nihil 1 w 159
satis 1 w 164
est 1 w 167
Concupivi 1 w 177
negotiari 1 w 186
Ne 2 w 189
multis 1 w 195
vos 1 w 198
morer 1 w 203
quinque 1 w 211
naves 1 w 216
aedificavi 1 w 226
oneravi 1 w 234
vinum 1 w 239
et 4 w 242
tunc 1 w 246
erat 1 w 250
contra 1 w 256
aurum 1 w 261
misi 1 w 266
Romam 1 w 271
Putares 1 w 279
me 3 w 281
hoc 1 w 284
iussisse 1 w 292
omnes 1 w 298
naves 2 w 303
naufragarunt 1 w 315
factum 1 w 322
non 1 w 326
fabula 1 w 332
Uno 1 w 336
die 1 w 339
Neptunus 1 w 347
trecenties 1 w 357
sestertium 1 w 367
devoravit 1 w 376
Putatis 1 w 384
me 4 w 386
defecisse 1 w 395
Non 1 w 399
mehercules 1 w 409
mi 5 w 411
haec 1 w 415
iactura 1 w 422
gusti 1 w 427
fuit 1 w 431
tanquam 1 w 439
nihil 2 w 444
facti 1 w 449
Alteras 1 w 457
feci 3 w 461
maiores 1 w 468
et 5 w 470
meliores 1 w 478
et 6 w 480
feliciores 1 w 490
ut 3 w 493
nemo 1 w 497
non 2 w 500
me 7 w 502
virum 1 w 507
fortem 1 w 513
diceret 1 w 520
Scitis 1 w 527
magna 1 w 533
navis 1 w 538
magnam 1 w 544
fortitudinem 1 w 556
habet 1 w 561
Oneravi 1 w 569
rursus 1 w 575
vinum 2 w 580
lardum 1 w 587
fabam 1 w 593
seplasium 1 w 603
mancipia 1 w 612
Hoc 1 w 616
loco 1 w 620
Fortunata 1 w 629
rem 1 w 632
piam 1 w 636
fecit 2 w 641
omne 2 w 646
enim 1 w 650
aurum 2 w 655
suum 1 w 659
omnia 1 w 665
vestimenta 1 w 675
vendidit 1 w 683
et 9 w 685
mi 6 w 687
centum 1 w 693
aureos 1 w 699
in 8 w 701
manu 1 w 705
posuit 1 w 711
Hoc 2 w 715
fuit 2 w 719
peculii 1 w 726
mei 1 w 729
fermentum 1 w 738
Cito 1 w 743
fit 1 w 746
quod 1 w 751
di 8 w 753
volunt 2 w 759
Uno 2 w 763
cursu 1 w 768
centies 2 w 775
sestertium 2 w 785
corrotundavi 1 w 797
Statim 1 w 804
redemi 1 w 810
fundos 1 w 816
omnes 2 w 821
qui 2 w 825
patroni 1 w 832
mei 2 w 835
fuerant 1 w 842
Aedifico 1 w 851
domum 1 w 856
venalicia 1 w 866
coemo 1 w 871
iumenta 1 w 878
quicquid 1 w 887
tangebam 1 w 895
crescebat 1 w 905
tanquam 2 w 912
favus 1 w 917
Postquam 1 w 926
coepi 1 w 931
plus 1 w 935
habere 1 w 941
quam 4 w 946
tota 1 w 950
patria 1 w 956
mea 1 w 959
habet 2 w 964
manum 1 w 970
de 5 w 972
tabula 1 w 978
sustuli 1 w 986
me 14 w 988
de 6 w 990
negotiatione 1 w 1002
et 11 w 1004
coepi 2 w 1009
libertos 1 w 1017
faenerare 1 w 1026
Et 1 w 1029
sane 1 w 1033
nolentem 1 w 1041
me 15 w 1043
negotium 1 w 1051
meum 1 w 1055
agere 1 w 1060
exhortavit 1 w 1070
mathematicus 1 w 1082
qui 5 w 1086
venerat 1 w 1093
forte 2 w 1098
in 9 w 1100
coloniam 1 w 1108
nostram 1 w 1115
Graeculio 1 w 1125
Serapa 1 w 1132
nomine 1 w 1138
consiliator 1 w 1150
deorum 1 w 1156
Hic 1 w 1160
mihi 1 w 1164
dixit 1 w 1169
etiam 1 w 1174
ea 2 w 1176
quae 1 w 1181
oblitus 1 w 1188
eram 1 w 1192
ab 7 w 1195
acia 1 w 1199
et 13 w 1201
acu 1 w 1204
mi 10 w 1206
omnia 2 w 1211
exposuit 1 w 1219
intestinas 1 w 1230
meas 1 w 1234
noverat 1 w 1241
tantum 1 w 1248
quod 2 w 1252
mihi 2 w 1256
non 3 w 1259
dixerat 1 w 1266
quid 2 w 1271
pridie 1 w 1277
cenaveram 1 w 1286
Putasses 1 w 1295
illum 1 w 1300
semper 1 w 1306
mecum 1 w 1311
habitasse 1 w 1320
Rogo 1 w 1325
Habinna 1 w 1333
puto 1 w 1338
interfuisti 1 w 1350
Tu 1 w 1355
dominam 1 w 1362
tuam 1 w 1366
de 8 w 1368
rebus 1 w 1373
illis 1 w 1378
fecisti 1 w 1385
Tu 2 w 1388
parum 1 w 1393
felix 1 w 1398
in 16 w 1400
amicos 1 w 1406
es 20 w 1408
Nemo 1 w 1413
unquam 1 w 1419
tibi 1 w 1423
parem 1 w 1428
gratiam 1 w 1435
refert 1 w 1441
Tu 3 w 1444
latifundia 1 w 1454
possides 1 w 1462
Tu 4 w 1465
viperam 1 w 1472
sub 1 w 1475
ala 1 w 1478
nutricas 1 w 1486
et 14 w 1489
quod 3 w 1494
vobis 1 w 1499
non 4 w 1502
dixerim 1 w 1509
et 15 w 1512
nunc 1 w 1516
mi 14 w 1518
restare 1 w 1525
vitae 1 w 1530
annos 1 w 1535
triginta 1 w 1543
et 16 w 1545
menses 1 w 1551
quattuor 1 w 1559
et 17 w 1561
dies 1 w 1565
duos 1 w 1569
Praeterea 1 w 1579
cito 1 w 1583
accipiam 1 w 1591
hereditatem 1 w 1602
Hoc 3 w 1606
mihi 3 w 1610
dicit 1 w 1615
fatus 1 w 1620
meus 1 w 1624
Quod 1 w 1629
si 7 w 1631
contigerit 1 w 1641
fundos 2 w 1647
Apuliae 1 w 1654
iungere 1 w 1661
satis 2 w 1667
vivus 1 w 1672
pervenero 1 w 1681
Interim 1 w 1689
dum 3 w 1692
Mercurius 1 w 1701
vigilat 1 w 1708
aedificavi 2 w 1719
hanc 1 w 1723
domum 2 w 1728
Ut 1 w 1731
scitis 1 w 1737
casula 1 w 1744
casula 2 w 1750
Heinsius 1 w 1758
cusuc 1 w 1764
erat 5 w 1769
nunc 2 w 1774
templum 1 w 1781
est 7 w 1784
Habet 1 w 1790
quattuor 2 w 1798
cenationes 1 w 1808
cubicula 1 w 1817
viginti 1 w 1824
porticus 1 w 1833
marmoratos 1 w 1843
duos 2 w 1847
susum 1 w 1853
cenationem 1 w 1863
cenationem 2 w 1874
Scheffer 1 w 1882
cellationem 1 w 1894
cubiculum 1 w 1904
in 20 w 1906
quo 4 w 1909
ipse 1 w 1913
dormio 1 w 1919
viperae 1 w 1927
huius 1 w 1932
sessorium 1 w 1941
ostiarii 1 w 1950
cel 2 w 1953
lam 1 w 1956
perbonam 1 w 1964
hospitium 1 w 1974
hospites 1 w 1982
capit 1 w 1987
Ad 1 w 1990
summam 1 w 1996
Scaurus 1 w 2004
cum 2 w 2007
huc 1 w 2010
venit 1 w 2015
nusquam 1 w 2023
mavoluit 1 w 2031
hospitari 1 w 2040
et 20 w 2043
habet 3 w 2048
ad 2 w 2050
mare 1 w 2054
paternum 1 w 2062
hospitium 2 w 2071
Et 2 w 2074
multa 2 w 2079
alia 1 w 2083
sunt 1 w 2087
quae 2 w 2092
statim 1 w 2098
vobis 2 w 2103
ostendam 1 w 2111
Credite 1 w 2119
mihi 4 w 2123
assem 1 w 2129
habeas 1 w 2135
assem 2 w 2141
valeas 1 w 2147
habes 1 w 2153
habeberis 1 w 2163
Sic 1 w 2167
amicus 1 w 2173
vester 1 w 2179
qui 7 w 2183
fuit 3 w 2187
rana 1 w 2191
nunc 3 w 2196
est 9 w 2199
rex 1 w 2202
Interim 2 w 2210
Stiche 1 w 2217
profer 1 w 2224
vitalia 1 w 2231
in 21 w 2234
quibus 1 w 2240
volo 1 w 2244
me 21 w 2246
efferri 1 w 2253
Profer 1 w 2260
et 22 w 2262
unguentum 1 w 2271
et 23 w 2273
ex 4 w 2275
illa 1 w 2279
amphora 1 w 2286
gustum 1 w 2292
ex 5 w 2295
qua 11 w 2298
iubeo 1 w 2303
lavari 1 w 2309
ossa 1 w 2313
mea 3 w 2316
Non 2 w 2321
est 10 w 2324
moratus 1 w 2331
Stichus 1 w 2338
sed 1 w 2342
et 24 w 2344
stragulam 1 w 2353
albam 1 w 2358
et 25 w 2360
praetextam 1 w 2370
in 22 w 2372
triclinium 1 w 2382
attulit 1 w 2389
iussitque 1 w 2398
nos 3 w 2401
temptare 1 w 2409
an 13 w 2412
bonis 1 w 2417
lanis 1 w 2422
essent 1 w 2428
confecta 1 w 2436
Tum 1 w 2440
subridens 1 w 2449
Vide 1 w 2454
tu 22 w 2456
inquit 1 w 2463
Stiche 2 w 2470
ne 21 w 2473
ista 1 w 2477
mures 1 w 2482
tangant 1 w 2489
aut 1 w 2492
tineae 1 w 2498
alioquin 1 w 2507
te 22 w 2509
vivum 1 w 2514
comburam 1 w 2522
Ego 1 w 2526
gloriosus 1 w 2535
volo 2 w 2539
efferri 2 w 2546
ut 8 w 2549
totus 1 w 2554
mihi 5 w 2558
populus 1 w 2565
bene 1 w 2569
imprecetur 1 w 2579
Statim 2 w 2587
ampullam 1 w 2595
nardi 1 w 2600
aperuit 1 w 2607
omnesque 1 w 2615
nos 4 w 2618
unxit 1 w 2623
et 28 w 2625
Spero 1 w 2631
inquit 2 w 2638
futurum 1 w 2646
ut 10 w 2648
aeque 1 w 2653
me 23 w 2655
mortuum 1 w 2662
iuvet 1 w 2667
tanquam 3 w 2674
vivum 2 w 2679
Nam 1 w 2684
vinum 3 w 2689
quidem 1 w 2695
in 29 w 2697
vinarium 1 w 2705
iussit 2 w 2711
infundi 1 w 2718
et 30 w 2720
Putate 1 w 2727
vos 2 w 2730
ait 1 w 2734
ad 3 w 2737
parentalia 1 w 2747
mea 4 w 2750
invitatos 1 w 2759
esse 2 w 2763
Ibat 1 w 2769
res 8 w 2772
ad 4 w 2774
summam 2 w 2780
nausea 1 w 2786
cum 3 w 2790
Trimalchio 1 w 2800
ebrietate 1 w 2809
turpissima 1 w 2819
gravis 1 w 2825
novum 1 w 2830
acroama 1 w 2837
cornicines 1 w 2848
in 34 w 2851
triclinium 2 w 2861
iussit 3 w 2867
adduci 1 w 2873
fultusque 1 w 2883
cervicalibus 1 w 2895
multis 2 w 2901
extendit 1 w 2909
se 18 w 2911
super 1 w 2916
torum 1 w 2921
extremum 1 w 2929
et 32 w 2931
Fingite 1 w 2939
me 25 w 2941
inquit 3 w 2948
mortuum 2 w 2956
esse 3 w 2960
Dicite 1 w 2967
aliquid 1 w 2974
belli 1 w 2979
Consonuere 1 w 2991
cornicines 2 w 3001
funebri 1 w 3008
strepitu 1 w 3016
Unus 1 w 3021
praecipue 1 w 3030
servus 1 w 3036
libitinarii 1 w 3047
illius 1 w 3053
qui 15 w 3057
inter 2 w 3062
hos 5 w 3065
honestissimus 1 w 3078
erat 6 w 3082
tam 3 w 3086
valde 1 w 3091
intonuit 1 w 3099
ut 12 w 3102
totam 1 w 3107
concitaret 1 w 3117
viciniam 1 w 3125
Itaque 1 w 3132
vigiles 1 w 3139
qui 16 w 3143
custodiebant 1 w 3155
vicinam 1 w 3162
regionem 1 w 3170
rati 2 w 3175
ardere 1 w 3181
Trimalchionis 1 w 3194
domum 3 w 3199
effregerunt 1 w 3211
ianuam 1 w 3217
subito 1 w 3223
et 34 w 3225
cum 4 w 3228
aqua 1 w 3232
securibusque 1 w 3244
tumultuari 1 w 3254
suo 1 w 3257
iure 1 w 3261
coeperunt 1 w 3270
Nos 1 w 3274
occasionem 1 w 3284
opportunissimam 1 w 3299
nacti 1 w 3304
Agamemnoni 1 w 3314
verba 1 w 3319
dedimus 1 w 3326
raptimque 1 w 3335
tam 5 w 3338
plane 1 w 3343
quam 8 w 3347
ex 9 w 3349
incendio 1 w 3357
fugimus 1 w 3364
Neque 1 w 3370
fax 1 w 3373
ulla 2 w 3377
in 45 w 3379
praesidio 1 w 3388
erat 7 w 3392
quae 3 w 3397
iter 1 w 3401
aperiret 1 w 3409
L 1 w 3410
errantibus 1 w 3420
nec 1 w 3424
silentium 1 w 3433
noctis 1 w 3439
iam 7 w 3442
mediae 1 w 3448
promittebat 1 w 3459
occurrentium 1 w 3471
lumen 1 w 3476
Accedebat 1 w 3486
hue 1 w 3489
ebrietas 1 w 3497
et 37 w 3499
imprudentia 1 w 3510
locorum 1 w 3517
etiam 2 w 3522
interdiu 1 w 3530
obfutura 1 w 3538
obfutura 2 w 3547
Buecheler 1 w 3556
obscura 1 w 3564
Itaque 2 w 3571
cum 5 w 3574
hora 2 w 3578
paene 1 w 3583
tota 3 w 3587
per 11 w 3590
omnes 4 w 3595
scrupos 1 w 3602
gastrarumque 1 w 3614
eminentium 1 w 3624
fragmenta 1 w 3633
traxissemus 1 w 3644
cruentos 1 w 3652
pedes 1 w 3657
tandem 1 w 3664
expliciti 1 w 3673
acumine 1 w 3680
Gitonis 1 w 3687
sumus 1 w 3692
Prudens 1 w 3700
enim 2 w 3704
pridie 2 w 3710
cum 7 w 3714
luce 1 w 3718
etiam 3 w 3723
clara 1 w 3728
timeret 1 w 3735
errorem 1 w 3742
omnes 5 w 3748
pilas 1 w 3753
columnasque 1 w 3764
notaverat 1 w 3773
creta 1 w 3778
quae 4 w 3783
creta 2 w 3788
quae 5 w 3793
Puteanus 1 w 3801
certaque 1 w 3810
lineamenta 1 w 3821
evicerunt 1 w 3830
spississimam 1 w 3842
noctem 1 w 3848
et 43 w 3850
notabili 1 w 3858
candore 1 w 3865
ostenderunt 1 w 3876
errantibus 2 w 3886
viam 1 w 3890
Quamvis 1 w 3898
non 6 w 3901
minus 2 w 3906
sudoris 1 w 3913
habuimus 1 w 3921
etiam 4 w 3926
postquam 1 w 3934
ad 6 w 3936
stabulum 1 w 3944
pervenimus 1 w 3954
Anus 1 w 3959
enim 4 w 3963
ipsa 1 w 3967
inter 4 w 3972
deversitores 1 w 3984
diutius 1 w 3991
ingurgitata 1 w 4002
ne 39 w 4004
ignem 1 w 4009
quidem 2 w 4015
admotum 1 w 4022
sensisset 1 w 4031
Et 3 w 4034
forsitan 1 w 4042
pernoctassemus 1 w 4056
in 53 w 4058
limine 1 w 4064
ni 25 w 4067
tabellarius 1 w 4078
Trimalchionis 2 w 4091
intervenisset 1 w 4104
X 1 w 4105
vehiculis 1 w 4114
dives 1 w 4119
Non 3 w 4123
diu 3 w 4126
ergo 1 w 4130
tumultuatus 1 w 4141
stabuli 1 w 4148
ianuam 2 w 4154
effregit 1 w 4162
et 47 w 4164
nos 5 w 4167
per 14 w 4170
eandem 1 w 4176
intro 1 w 4181
intro 2 w 4186
Bourdelot 1 w 4195
terram 1 w 4202
admisit 1 w 4210
Qualis 1 w 4220
nox 1 w 4223
fuit 4 w 4227
illa 2 w 4231
di 33 w 4234
deaeque 1 w 4241
quam 10 w 4246
mollis 1 w 4252
torus 1 w 4257
Haesimus 1 w 4266
calentes 1 w 4274
et 48 w 4276
transfudimus 1 w 4288
hinc 1 w 4292
et 49 w 4294
hinc 2 w 4298
labellis 1 w 4306
errantes 1 w 4314
animas 1 w 4320
Valete 1 w 4327
curae 1 w 4333
mortalis 1 w 4341
Ego 2 w 4345
sic 1 w 4348
perire 2 w 4354
coepi 3 w 4359
sine 1 w 4365
causa 1 w 4370
gratulor 1 w 4378
mihi 6 w 4382
Nam 2 w 4386
cum 8 w 4389
solutus 1 w 4396
mero 1 w 4400
remisissem 1 w 4410
remisissem 2 w 4420
Jacobs 1 w 4426
amisissem 1 w 4436
ebrias 1 w 4443
manus 1 w 4448
Ascyltos 1 w 4457
omnis 1 w 4463
iniuriae 1 w 4471
inven- 1 w 4477
tor 5 w 4481
subduxit 1 w 4490
mihi 7 w 4494
nocte 2 w 4499
puerum 1 w 4505
et 51 w 4507
in 63 w 4509
lectum 1 w 4515
transtulit 1 w 4525
suum 2 w 4529
volutatusque 1 w 4542
liberius 1 w 4550
cum 9 w 4553
fratre 1 w 4559
non 7 w 4562
suo 2 w 4565
sive 1 w 4570
non 8 w 4573
sentiente 1 w 4582
iniuriam 1 w 4590
sive 2 w 4594
dissimulante 1 w 4606
indormivit 1 w 4617
alienis 1 w 4624
amplexibus 1 w 4634
oblitus 2 w 4641
iuris 1 w 4646
humani 1 w 4652
Itaque 3 w 4659
ego 4 w 4662
ut 19 w 4664
experrectus 1 w 4675
pertrectavigaudio 1 w 4692
despoliatum 1 w 4703
torum 2 w 4708
Si 2 w 4710
qua 20 w 4713
est 12 w 4716
amantibus 1 w 4725
fides 1 w 4730
ego 5 w 4734
dubitavi 1 w 4742
an 37 w 4745
utrumque 1 w 4753
traicerem 1 w 4762
gladio 1 w 4768
somnumque 1 w 4777
morti 1 w 4782
iungerem 1 w 4790
Tutius 1 w 4797
dein 1 w 4801
secutus 1 w 4808
consilium 1 w 4817
Gitona 1 w 4823
quidem 3 w 4829
verberibus 1 w 4839
ex 13 w 4841
citavi 1 w 4847
Ascylton 1 w 4856
autem 1 w 4861
truci 1 w 4866
intuens 1 w 4873
vultu 1 w 4878
quoniam 1 w 4886
inquam 1 w 4893
fidem 1 w 4899
scelere 1 w 4906
violasti 1 w 4914
et 52 w 4916
communem 1 w 4924
amicitiam 1 w 4933
res 10 w 4937
tuas 1 w 4941
ocius 1 w 4946
tolle 1 w 4951
et 53 w 4953
alium 1 w 4958
locum 1 w 4963
quem 2 w 4968
polluas 1 w 4975
quaere 1 w 4982
Non 4 w 4987
repugnavit 1 w 4997
ille 1 w 5001
sed 2 w 5005
postquam 2 w 5013
optima 1 w 5019
fide 3 w 5023
partiti 1 w 5030
manubias 1 w 5038
sumus 2 w 5043
age 2 w 5047
inquit 4 w 5054
nunc 4 w 5058
et 54 w 5060
puerum 2 w 5066
dividamus 1 w 5075
Iocari 1 w 5083
putabam 1 w 5090
discedentem 1 w 5101
At 1 w 5104
ille 2 w 5108
gladium 1 w 5115
parricidali 1 w 5126
manu 5 w 5130
strinxit 1 w 5138
et 55 w 5140
non 9 w 5144
frueris 1 w 5151
inquit 5 w 5158
hac 1 w 5162
praeda 1 w 5168
super 2 w 5174
quam 13 w 5178
solus 1 w 5183
incumbis 1 w 5191
partem 1 w 5198
meam 1 w 5202
necesse 1 w 5209
est 13 w 5212
vel 1 w 5215
hoc 2 w 5218
gladio 2 w 5224
contemptus 1 w 5234
abscidam 1 w 5242
contemptus 2 w 5254
Burmann 1 w 5261
contentus 1 w 5271
Idem 1 w 5276
ego 6 w 5279
ex 14 w 5281
altera 1 w 5287
parte 2 w 5292
feci 6 w 5296
et 56 w 5298
intorto 1 w 5305
circa 1 w 5310
brachium 1 w 5318
pallio 1 w 5324
composui 1 w 5332
ad 12 w 5334
proeliandum 1 w 5345
gradum 1 w 5351
Inter 3 w 5357
hanc 2 w 5361
miserorum 1 w 5370
dementiam 1 w 5379
infelicissimus 1 w 5393
puer 3 w 5397
tangebat 1 w 5405
utriusque 1 w 5414
genua 1 w 5419
cum 12 w 5422
fletu 1 w 5427
petebatque 1 w 5437
suppliciter 1 w 5448
ne 45 w 5451
Thebanum 1 w 5459
par 8 w 5462
humilis 1 w 5469
taberna 1 w 5476
spectaret 1 w 5485
neve 1 w 5490
sanguine 1 w 5498
mutuo 1 w 5503
pollueremus 1 w 5514
familiaritatis 1 w 5528
clarissimae 1 w 5539
sacra 1 w 5544
Quod 2 w 5550
si 36 w 5552
utique 1 w 5558
proclamabat 1 w 5570
facinore 1 w 5579
opus 1 w 5583
est 14 w 5586
nudo 1 w 5591
ecce 2 w 5595
iugulum 1 w 5602
convertite 1 w 5613
huc 2 w 5616
manus 2 w 5621
imprimite 1 w 5631
mucrones 1 w 5639
Ego 3 w 5643
mori 1 w 5647
debeo 1 w 5652
qui 21 w 5656
amicitiae 1 w 5665
sacramentum 1 w 5676
delevi 1 w 5682
Inhibuimus 1 w 5694
ferrum 1 w 5700
post 3 w 5704
has 1 w 5707
preces 1 w 5713
et 60 w 5716
prior 1 w 5721
Ascyltos 2 w 5729
ego 7 w 5733
inquit 6 w 5740
finem 1 w 5746
discordiae 1 w 5756
imponam 1 w 5763
Puer 1 w 5768
ipse 2 w 5772
quem 3 w 5777
vult 2 w 5781
sequatur 1 w 5790
ut 28 w 5793
sit 7 w 5796
illi 3 w 5800
saltem 1 w 5806
in 79 w 5808
eligendo 1 w 5816
fratre 2 w 5822
salva 1 w 5827
libertas 1 w 5835
Ego 4 w 5840
qui 23 w 5843
vetustissimam 1 w 5856
consuetudinem 1 w 5869
putabam 2 w 5876
in 81 w 5878
sanguinis 1 w 5887
pignus 1 w 5893
transisse 1 w 5902
nihil 3 w 5907
timui 1 w 5912
immo 1 w 5917
condicionem 1 w 5928
praecipiti 1 w 5938
festinatione 1 w 5950
rapui 1 w 5955
commisique 1 w 5965
iudici 1 w 5971
litem 1 w 5976
qui 24 w 5980
ne 53 w 5982
deliberavit 1 w 5993
quidem 4 w 5999
ut 30 w 6002
videretur 1 w 6011
cunctatus 1 w 6020
verum 1 w 6026
statim 2 w 6032
ab 26 w 6034
extrema 1 w 6041
parte 3 w 6046
verbi 1 w 6051
consurrexit 1 w 6062
et 64 w 6064
fratrem 1 w 6071
Ascylton 2 w 6079
elegit 1 w 6085
Fulminatus 1 w 6096
hac 2 w 6099
pronuntiatione 1 w 6113
sic 2 w 6117
ut 31 w 6119
eram 4 w 6123
sine 2 w 6128
gladio 3 w 6134
in 86 w 6136
lectulum 1 w 6144
decidi 1 w 6150
et 65 w 6153
attulissem 1 w 6163
mihi 8 w 6167
damnatus 1 w 6175
manus 3 w 6180
si 43 w 6183
noninimicivictoriae 1 w 6202
invidissem 1 w 6212
Egreditur 1 w 6222
superbus 1 w 6230
cum 13 w 6233
praemio 1 w 6240
Ascyltos 3 w 6248
et 66 w 6250
paulo 1 w 6255
ante 3 w 6259
carissimum 1 w 6269
sibi 1 w 6273
commilitonem 1 w 6285
fortunaeque 1 w 6296
etiam 5 w 6301
similitudine 1 w 6313
parem 2 w 6318
in 90 w 6320
loco 3 w 6324
peregrino 1 w 6333
destituit 1 w 6342
abiectum 1 w 6350
Nomen 1 w 6357
amicitiae 2 w 6366
sic 3 w 6369
quatenus 1 w 6378
expedit 1 w 6385
haeret 1 w 6392
LO 1 w 6395
calculus 1 w 6403
in 92 w 6405
tabula 2 w 6411
mobile 1 w 6417
ducit 1 w 6422
opus 2 w 6426
Cum 1 w 6430
fortuna 2 w 6437
manet 1 w 6442
vultum 1 w 6449
servatis 1 w 6457
amici 4 w 6463
cum 14 w 6467
cecidit 1 w 6474
turpi 2 w 6480
vertitis 1 w 6488
ora 6 w 6491
fuga 1 w 6495
Grex 1 w 6500
agit 1 w 6504
in 93 w 6506
scaena 1 w 6512
mimum 1 w 6517
pater 2 w 6523
ille 3 w 6527
vocatur 1 w 6534
filius 1 w 6541
hic 2 w 6544
nomen 1 w 6550
divitis 1 w 6557
ille 4 w 6561
tenet 1 w 6566
Mox 1 w 6570
ubi 6 w 6573
ridendas 1 w 6581
inclusit 1 w 6589
pagina 1 w 6595
partes 1 w 6601
vera 4 w 6606
redit 4 w 6611
facies 1 w 6617
dum 6 w 6621
simulata 1 w 6629
dum 7 w 6632
simulata 2 w 6640
Buecheler 2 w 6649
dissimulata 1 w 6661
perit 1 w 6667