<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="76" subtype="section"><ab>Ceterum, quemadmodum di volunt,
                        dominus in domo factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. Quid multa?
                        coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimonium laticlavium. Nemini tamen
                        nihil satis est. Concupivi negotiari. Ne multis vos morer, quinque naves
                        aedificavi, oneravi vinum—et tunc erat contra aurum—misi Romam. Putares me
                        hoc iussisse: omnes naves naufragarunt, factum, non fabula. Uno die Neptunus
                        trecenties sestertium devoravit. Putatis me defecisse? Non mehercules mi
                        haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti. Alteras feci maiores et
                        meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem diceret. Scitis, magna
                        navis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursus vinum, lardum, fabam,
                        seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit; omne enim aurum
                        suum, omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc fuit
                        peculii mei fermentum. Cito fit, quod di volunt.<pb xml:id="p.152"/> Uno
                        cursu centies sestertium corrotundavi. Statim redemi fundos omnes, qui
                        patroni mei fuerant. Aedifico domum, venalicia coemo iumenta; quicquid
                        tangebam, crescebat tanquam favus. Postquam coepi plus habere, quam tota
                        patria mea habet, manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi
                        libertos faenerare. Et sane nolentem me negotium meum agere exhortavit
                        mathematicus, qui venerat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa
                        nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea, quae oblitus eram; ab
                        acia et acu mi omnia exposuit; intestinas meas noverat; tantum quod mihi non
                        dixerat, quid pridie cenaveram. Putasses illum semper mecum habitasse.</ab></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><ab> Rogo, Habinna—puto, interfuisti—:
                        'Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo
                        unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala
                        nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos
                        triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam
                        hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae
                        iungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi
                        hanc domum. Ut scitis, casula<note>casula <hi rend="italics">Heinsius:</hi>
                            cusuc.</note> erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes,
                        cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum
                            cenationem,<note>cenationem <hi rend="italics">Scheffer:</hi>
                            cellationem.</note> cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius
                        sessorium, ostiarii cel<pb xml:id="p.154"/> lam perbonam; hospitium hospites
                        capit. Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit hospitari, et
                        habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim vobis
                        ostendam. Credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, habeberis. Sic
                        amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim. Stiche, profer vitalia,
                        in quibus volo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex
                        qua iubeo lavari ossa mea.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><ab>Non est moratus Stichus, sed et
                        stragulam albam et praetextam in triclinium attulit <gap reason="lost"/>
                        iussitque nos temptare, an bonis lanis essent confecta. Tum subridens “Vide
                        tu” inquit “Stiche, ne ista mures tangant aut tineae? alioquin te vivum
                        comburam. Ego gloriosus volo efferri, ut totus mihi populus bene
                        imprecetur.” Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et “Spero”
                        inquit “futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam vivum.” Nam vinum quidem
                        in vinarium iussit infundi et “Putate vos” ait “ad parentalia mea invitatos
                        esse.” <lb type="paragraph"/>Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio
                        ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit
                        adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et
                        “Fingite me” inquit “mortuum esse. Dicite aliquid belli.” Consonuere
                        cornicines funebri strepitu. Unus praecipue servus libitinarii illius, qui
                        inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret
                            viciniam,<pb xml:id="p.156"/> Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam
                        regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum
                        aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt. Nos occasionem
                        opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus raptimque tam plane quam ex
                        incendio fugimus. <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><ab><pb ed="org"/> Neque fax ulla in
                        praesidio erat, quae iter aperiret <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> errantibus, nec silentium noctis iam mediae
                        promittebat occurrentium lumen. Accedebat hue ebrietas et imprudentia
                        locorum etiam interdiu obfutura.<note>obfutura <hi rend="italics">Buecheler:</hi> obscura.</note> Itaque cum hora paene tota per
                        omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes,
                        tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim <del>pridie</del>, cum
                        luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta,
                            quae<note>creta, quae <hi rend="italics">Puteanus:</hi> certaque.</note>
                        lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt
                        errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad
                        stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata
                        ne ignem quidem admotum sensisset. Et forsitan pernoctassemus in limine, ni
                        tabellarius Trimalchionis intervenisset X vehiculis dives. Non diu ergo
                        tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro<note>intro <hi rend="italics">Bourdelot:</hi> terram.</note> admisit. . .“ <lg><l>Qualis nox fuit illa, di deaeque,</l><l>quam mollis torus. Haesimus calentes</l><l>et transfudimus hinc et hinc labellis</l><l>errantes animas. Valete, curae</l><l>mortalis. Ego sic perire coepi.</l></lg> ” <pb xml:id="p.158"/> sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero
                            remisissem<note>remisissem <hi rend="italics">Jacobs:</hi>
                            amisissem.</note> ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor,
                        subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque
                        liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante,
                        indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut
                        experrectus pertrectavigaudio despoliatum torum <gap reason="lost"/> Si qua
                        est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque traicerem gladio somnumque
                        morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex
                        citavi, Ascylton autem truci intuens vultu “quoniam” inquam “fidem scelere
                        violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem
                        polluas, quaere.” <lb type="paragraph"/>Non repugnavit ille, sed postquam
                        optima fide partiti manubias sumus,</ab></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><ab> age “inquit nunc et puerum
                        dividamus.” Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu
                        strinxit et “non frueris” inquit “hac praeda, super quam solus incumbis.
                        partem meam necesse est vel hoc gladio contemptus abscidam.”<note>contemptus
                                <hi rend="italics">Burmann:</hi> contentus.</note> Idem ego ex
                        altera parte feci et intorto circa brachium pallio composui ad proeliandum
                        gradum. Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat
                        utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis
                        taberna spectaret, neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis
                        clarissimae sacra. “Quod si utique” proclamabat “facinore opus est, nudo
                        ecce iugulum, convertite huc manus, imprimite mucrones. Ego mori debeo, qui
                        amicitiae sacramentum delevi.” Inhibuimus ferrum post has preces, et prior
                        Ascyltos “ego” inquit “finem discordiae imponam. Puer ipse, quem vult,<pb xml:id="p.160"/> sequatur, ut sit illi saltem in eligendo fratre
                            <del>salva</del> libertas.” Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam
                        in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti
                        festinatione rapui commisique iudici litem. qui ne deliberavit quidem, ut
                        videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi consurrexit <hi rend="italics">et</hi> fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hac
                        pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et attulissem
                        mihi damnatus manus, si noninimicivictoriae invidissem. Egreditur superbus
                        cum praemio Ascyltos et paulo ante carissimum sibi commilitonem fortunaeque
                        etiam similitudine parem in loco peregrino destituit abiectum. “ <lg><l part="I"><pb ed="org"/> Nomen amicitiae sic, quatenus expedit,
                                haeret;</l></lg>
                        <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        <lg><l part="M">calculus in tabula mobile ducit opus.</l><l part="I">Cum fortuna manet, vultum servatis, amici;</l><l part="M">cum cecidit, turpi vertitis ora fuga.</l><l part="I">Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur,</l><l part="M">filius hic, nomen divitis ille tenet.</l><l part="I">Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,</l><l part="M">vera redit facies, dum simulata<note>dum simulata <hi rend="italics">Buecheler:</hi> dissimulata.</note> perit
                                    <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” “ ” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>