Ceterum, quemadmodum di volunt, dominus in domo factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. Quid multa? coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimonium laticlavium. Nemini tamen nihil satis est. Concupivi negotiari. Ne multis vos morer, quinque naves aedificavi, oneravi vinum—et tunc erat contra aurum—misi Romam. Putares me hoc iussisse: omnes naves naufragarunt, factum, non fabula. Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit. Putatis me defecisse? Non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti. Alteras feci maiores et meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem diceret. Scitis, magna navis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursus vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit; omne enim aurum suum, omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc fuit peculii mei fermentum. Cito fit, quod di volunt. Uno cursu centies sestertium corrotundavi. Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant. Aedifico domum, venalicia coemo iumenta; quicquid tangebam, crescebat tanquam favus. Postquam coepi plus habere, quam tota patria mea habet, manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi libertos faenerare. Et sane nolentem me negotium meum agere exhortavit mathematicus, qui venerat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea, quae oblitus eram; ab acia et acu mi omnia exposuit; intestinas meas noverat; tantum quod mihi non dixerat, quid pridie cenaveram. Putasses illum semper mecum habitasse. Rogo, Habinna—puto, interfuisti—: 'Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi hanc domum. Ut scitis, casula casula Heinsius: cusuc. erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem, cenationem Scheffer: cellationem. cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel lam perbonam; hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim vobis ostendam. Credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, habeberis. Sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim. Stiche, profer vitalia, in quibus volo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lavari ossa mea.” Non est moratus Stichus, sed et stragulam albam et praetextam in triclinium attulit iussitque nos temptare, an bonis lanis essent confecta. Tum subridens “Vide tu” inquit “Stiche, ne ista mures tangant aut tineae? alioquin te vivum comburam. Ego gloriosus volo efferri, ut totus mihi populus bene imprecetur.” Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et “Spero” inquit “futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam vivum.” Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et “Putate vos” ait “ad parentalia mea invitatos esse.” Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et “Fingite me” inquit “mortuum esse. Dicite aliquid belli.” Consonuere cornicines funebri strepitu. Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt. Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus raptimque tam plane quam ex incendio fugimus. Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret L errantibus, nec silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat hue ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obfutura. obfutura Buecheler: obscura. Itaque cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim pridie , cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae creta, quae Puteanus: certaque. lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset. Et forsitan pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis intervenisset X vehiculis dives. Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro intro Bourdelot: terram. admisit. . .“ Qualis nox fuit illa, di deaeque, quam mollis torus. Haesimus calentes et transfudimus hinc et hinc labellis errantes animas. Valete, curae mortalis. Ego sic perire coepi. ” sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero remisissem remisissem Jacobs: amisissem. ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectavigaudio despoliatum torum Si qua est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex citavi, Ascylton autem truci intuens vultu “quoniam” inquam “fidem scelere violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem polluas, quaere.” Non repugnavit ille, sed postquam optima fide partiti manubias sumus, age “inquit nunc et puerum dividamus.” Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu strinxit et “non frueris” inquit “hac praeda, super quam solus incumbis. partem meam necesse est vel hoc gladio contemptus abscidam.” contemptus Burmann: contentus. Idem ego ex altera parte feci et intorto circa brachium pallio composui ad proeliandum gradum. Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. “Quod si utique” proclamabat “facinore opus est, nudo ecce iugulum, convertite huc manus, imprimite mucrones. Ego mori debeo, qui amicitiae sacramentum delevi.” Inhibuimus ferrum post has preces, et prior Ascyltos “ego” inquit “finem discordiae imponam. Puer ipse, quem vult, sequatur, ut sit illi saltem in eligendo fratre salva libertas.” Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui commisique iudici litem. qui ne deliberavit quidem, ut videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi consurrexit et fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hac pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et attulissem mihi damnatus manus, si noninimicivictoriae invidissem. Egreditur superbus cum praemio Ascyltos et paulo ante carissimum sibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in loco peregrino destituit abiectum. “ Nomen amicitiae sic, quatenus expedit, haeret; LO calculus in tabula mobile ducit opus. Cum fortuna manet, vultum servatis, amici; cum cecidit, turpi vertitis ora fuga. Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur, filius hic, nomen divitis ille tenet. Mox ubi ridendas inclusit pagina partes, vera redit facies, dum simulata dum simulata Buecheler: dissimulata. perit ” “ ”