Scaife ATLAS

CTS Library / Epistolae

Epistolae (94-98)

urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1:94-98
Refs {'start': {'reference': '94', 'human_reference': 'Letter 94'}, 'end': {'reference': '98', 'human_reference': 'Letter 98'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
EPISTOLA XCIV.—AD MAGISTRUM GAUFRIDUM.
Amico et cognato suo magistro G. suus Joannes Sar. salutem, et siquid ea jucundius.

Quum sæpe, rarius tamen quam vellem, litteras vestras receperim, nullarum gratior fuit adventus, quam illarum quæ mihi sub domesticæ eruditionis auctoritate necessitatem veritatis indixerunt. Gaudeo namque quod de thesauro scientiæ vestræ nunc tandem probitatis exemplum, quod vobis reservabatis, et mihi communicatum est. Potero quidem his et similibus animari ad fortia, et Domino provehente, ad altiora conscendere, si mihi propitiationis suæ manum porrexerit, qui illorum dumtaxat operum finem illustrat, quorum se meminit esse principium. Et licet illius nostri, quisquis fuerit, sit jucunda memoria, et sententia probabilis videatur, est tamen, ut arbitror, unde mœrori suo poterit quis exhibere solatium. Magnum equidem est honorum fascibus

140
illustrari, sed proculdubio majus est eosdem virtutum titulis promereri. Unde qui virtutis assequutus est meritum, etsi rerum opulentia vel fastus non accedat honoris, collato tamen bono debet esse contentus: ne si impatientis conscientiæ stimulo, quasi injuria, murmuraverit, vicio ingratitudinis, hoc ipso quod habere visus est se fecisse videatur indignum. Et utinam, si studiorum præmium non assequimur, saltem non destituamur et merito. Non tamen hæc idcirco propono, quod a senis nostri eruditione recedam, cui, Domino faciente, tota vigilantia mentis et corporis obtemperandum esse decrevi: quod pusillanimitatem spiritus veremini, et timorem timetis suspicionum, prudenter quidem facitis et amice. Non enim Pompeio, aut eo qui ipsum vicit, major, aut Augusto prudentior, Cicerone aut Curione disertior sum, quibus quantum suspicionis aura nocuerit, vos historiarum series trita perdocuit. Taceo quod totiens victorem Machabeum ante fregerit pusillanimitas, quam gentium fortitudo. Unde constat, quod illorum impetum a me sustinere non potero, nisi me interim foveat, qui protegit hominem a pusillanimitate spiritus et tempestate: in illius autem virtute non timebo, quid exterius ingerat homo, aut interius murmuret caro. Cæterum equus quamlibet velox cessante stimulo fit tardior, et ut ait quidam,
—— corrumpunt ocia mentem,
Et capiunt vitium ni moveantur aquæ:
sic et mens mea, quæ sui vicio, ne dicam natura, hebes est, innatam ignaviam non deponet, si non crebrius exhortationum aculeis excitetur. Erit ergo industriæ et diligentiæ vestræ frequentius somnolentiæ meæ torporem excutere, ut quem ad bene agendum non propria, saltem virtus accendat aliena: in eo
141
vero maxime veræ amicitiæ fidem agnoscam, si me sic mihi reddideritis, ut viciis non parcatur, et ut de cætero necentur cautius statuatis ea contra faciem meam, ne in eo deterius semper aliis displiceam, in quo mihi quoque non novero displicere.

EPISTOLA XCV.—AD JOSELINUM EPISC. SARESB.
Josselino episcopo Saresberiensi.

Fratres Hospitalis, novo quodam et inaudito humanitatis titulo, ut privatas faciant eleemosynas, calumnias ingerunt manifestas, rapiunt ut distribuant, de alieno placant Altissimum, et in contumeliam apostolorum ligandi et solvendi usurpant officium, usurpant claves ecclesiæ, liberalitate pontificum abutentes, ecclesias, quas semel occupaverint, episcoporum subtrahunt potestati, quorum nituntur potestate, vel auctoritate, si aliquem provincialium convenire voluerint. Si vero conveniantur ab alio, Pontificalis auctoritas evanescit, quum asserant se forum non habere nisi Romanum, vel Hierosolymitanum. Unde sublimitati vestræ consulendum et supplicandum decrevi, ne malitiæ eorum, quam exercent, adversus latorem præsentium, clericum et sacerdotem vestrum, indulgeatis: quum causa eorum magis vestram lædere videatur ecclesiam, quam istius personam. Omnem enim ecclesiam quam eis concesseritis, vobis et successoribus vestris auferetis.

EPISTOLA XCVI.—AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. [A.D. 1160.]
Abbati Cellensi.

Litteras beatitudinis vestræ mihi lator præsentium attulit, sed ipsis Paschalium solenniis feriaverunt.

142
Increpationis ergo vestræ querelas graviter accepi, et eodem animo quo eas noveram esse conscriptas, nisi quod in anima puriori sinceriorem esse credo caritatis affectum. Si enim super his, vel vitio arrogantiæ et ingratitudinis vobiscum contendero, præter eam quæ perspicuis et perpetuis virtutum titulis illustratur, domestica probatione convincor. Gratia siquidem Domini et vestra, sum quicquid sum, siquid tamen sum, et institutionis vestræ beneficio me spero semper futurum meliorem. Scripseram quidem vobis de adventu meo, quod ex subjectis causis fore credideram. Quod vero sententiam mutavi vel distuli, non levitas mea, sed consilium amicorum meorum fuit. Unde hoc aut nullam arbitror, aut levem culpam, quum et Altissimus sententiam mutet, cujus consilium manet in æternum. Non enim fortunæ insidias solus potui declinare, quum omnia quæ sub sole sunt, lubricæ sortis vana versentur in alea. Fluxus etenim temporis, motus rerum, caligo mentium, levitas animorum, axem fortunæ tanta sui agilitate circumferunt, ut non modo rotam ejus, sed et totius orbis molem facile constet esse volubilem. Verum ne non tam me excusare, quam rerum conditionem frustra videar accusare de omnibus, sed causa cognita judicare. Status itaque mei faciem parumper inspicite, serenissimi domini nostri regis Anglorum, ab anno præterito, gravis in me studio æmulorum excitata est indignatio. Si causam quæritis, professio libertatis, veritatis defensio crimina mea sunt: testis est mihi scrutator cordium, quem inutilis et perniciosa vita mea tota semper et nimis offendit, quia alterius culpæ, quod ad dominum regem, conscientiam nescio. Ipsum, ut audistis, adire disposueram, meam innocentiam purgaturus, sed per familiares suos didici, me nullomodo admit-
143
tendum in absentia domini Cantuariensis et eo mediante mihi posse gratiam reformari. Præterea domini regis reditus nobis in dies singulos promittebatur. Quid ergo facerem? Insulam egredi imaginem videbatur habere diffugii: calumniatorum declinare congressum, esset ream conscientiam profiteri: principis non expectare conspectum, caput meum læsæ majestatis obnoxium legibus faceret; ad summam, testimonium innocentis conscientiæ, auctoritas Romani pontificis, prudentum consilia, familiarium preces tandem persuaserunt, ut examen causæ, si fieri potest, domi expectem, ubi finis poterit esse, et sumptu facilior, et copia amicorum fertilior. Sed hæc, ut scribitis, renuntiasse debueram: has equidem partes fidelibus vestris amicis meis, venerabilibus viris, Joanni thesaurario Eboracensi, et Magistro Willelmo commiseram procurandas. Proprium nuntium idcirco destinare distuli, quia naufragii brevis, ut videbatur, licet magni, adhuc dubius erat eventus, et quia mallem læta quam tristia nuntiare. Unde et cursorem vestrum mecum retinui per dies aliquot in adventum illustris reginæ Anglorum, et clarissimi viri Cancellarii regis, qui, per misericordiam Domini, procellam mihi detumuisse dixerunt. Potens est autem Dominus vestris, et ecclesiæ suæ, pro qua patior, precibus, eam, quantacumque sit, in auram commutare, et innocentiam meam perducere ad portum quietis optatæ. Hæc hactenus. Ex quo fidelem nuntium inveneritis, mihi, si placet, epistolas beati Bernardi transmittite. Precor etiam, ut flores aliquos verborum ejus, et vestrorum, et Cantoris Trecensis, et si qui sunt similes, colligi faciatis: ita tamen ut florum lætitia non perimat aut minuat fructus utilitatem. Ego proculdubio, auctore Domino, vos in mea, aut proprii nuntii persona, antequam
144
Autumnus exeat, visitabo. De liberalitate, quam in fratrem meum exercuistis, quas possum, vobis gratias refero. Carissimum autem nostrum, T., præpositum vestrum, nomine meo persalutate; his quoque salutatis qui vos diligunt, et me noverunt, quos etsi non cartæ brevitas, mentis tamen complectitur latitudo.

EPISTOLA XCVII.—AD EUNDEM. [A.D. 1157.]
Ad eundem.

In adventu nuntii vestri ad nos serenissimi domini nostri regis Anglorum, qui ad Alpinos, et sub-Alpinos Britones profectus est expugnandos, expeditio nos tenebat occupatos quidem totius regni negotiis, sed præcipue sollicitos in custodia illustris reginæ Anglorum et liberorum domini regis, qui commissi sunt fidei domini Cantuariensis, a cujus ego latere non recedo: inde utique ut eminentiam vestram nec per nuncium meum tam cito potuerim visitare. Cæterum quid doloris et mœroris animæ meæ nuntius vester attulerit, prudens et sciens taceo, ne, si super dolorem vulnerum vestrorum, meum quoque addidero, ampliori tristitia absorbeamini, quum saucia mens recordatione, nedum inundatione tristium exulcerari soleat potius, quam foveri. Malorum quidem meminisse juvat, sed quum præterierint, tunc demum placet fuisse prostratum, quum fortior prævalueris. Miserum quoque fuisse jucundum est, sed jam de felicitate gaudenti. Sic, sic infortunii grata est recordatio, sed quum de fortunæ injuria triumpharis. Quis ædium suarum ruinam lætis oculis aspicit? quis domus suæ flagrantis aut fumantis incendia libens intuetur? Proinde, mi carissime, a tanti mœroris memoria animum pariter paululum avertamus,

145
conversi ad eum qui fideles suos tentari non patitur supra id quod possunt, faciens quidem de tentatione proventum, ut omnia cooperentur in bonum. In sorte namque justorum peccatorum virga non permanet, et quicquid ab iniquitate recedit, seu prosperi, seu adversi faciem induat, nihilominus proficit ad salutem, et conatur ad gloriam. Ex rerum namque difficultate crescit meritum fidei, et gloriosior est triumphus, quem assiduitas laborum, et periculorum susceptio, et jugis patientia præcesserunt. Si de se præsumit aliquis in quo deficit, si de Domino, in quo non proficit, Sine me, inquit, nihil potestis facere: et in eo cujus spiritu agitur apostolus, omnia potest. Quis virorum fortium et sublimium illud non libenter amplectitur?
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
Quam tua te fortuna sinat.
Quid ergo [ille] quem Verbum Patris invitat ad fortia, et animat in tribulatione malorum, et dolore? dicens, Confidite in me, ego vici mundum. Dilatare voluit Dominus nomen suum, et martyris sui gloriam transferre ad externas nationes, ut qui quasi sub modio Senonensis ecclesiæ latebat, respondeat in medio nationum, et multitudine populorum. In ædes suas tantum forte permisit incendium, ut quasi beneficio ignis examinatæ, auctore Domino, quum reædificatæ fuerint, sicut mundiores, ita appareant pulchriores. Quum vero ecclesiam Anglorum sollicitare placuerit, diligenti sollicitudine prudentes et honestos viros in hoc opus eligere studeatis, quorum peccata minime ruborem incutiant innocentiæ vestræ: veniant quidem muniti commendatitiis precibus principum vestrorum, non quo res aliter expediri non possit, sed quia facilius et felicius promovetur negotium, quod magnorum virorum est auctoritate subnixum. Affectum spondet dominus Cantuariensis,
146
effectus autem. Dominus procurabit. Quid de me dicam, qui totus vester sum, et illorum? De cætero liberalitati vestræ pro epistolis beati Bernardi gratias ago, antiquis insistens precibus, ut flores verborum ejus quos conquirere poteritis mihi transcribi faciatis, et si quid hujusmodi apud vos paratum est, per nostros nuntios afferatur. Præterea beati Aigulfi mihi pignora promisistis, cui satis gratulari non possum; sed licet mihi sufficiat gratia vestra, precor, si fieri potest, ut de reliquiis beatæ Savinæ, Memorii, Frodoberti, et aliorum, quorum pane nutritus sum, per eosdem mihi mittatis. Quod autem hujusmodi mitti placuerit, manu vestra signatum tradatur nuntiis, et litterarum. vestrarum prosequutione fiat authenticum.

EPISTOLA XCVIII.—AD HENRICUM EPISC. WINTONIENSEM. [A.D. 1157.]
Ad eundem.

Quot et quanta mala ecclesiis Christi procuret pastoris absentia, etsi antea nobis fuisset incognitum, ex solo peregrinationis vestræ dispendio potuimus didicisse. Biennium enim est ex quo fames cœpit in terra vestra, non equidem fames victualium, quorum satietate a cultu Domini avertitur, et plerumque recalcitrat populus incrassatus, impinguatus, dilatatus, sed fames audiendi verbum Domini. Parvuli siquidem petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Si ergo ad aliquem vicinorum solos evangelii tres panes, domui vestræ mutuaturi accedimus, creditorum continuo sustinemus difficultates, ea se copia excusationum opponit, ut filiis quiescentibus in cubili, ad importunitatem nostram vix surgat aliquis, et aperiat vel

147
nobis pro reverentia nostra. Si autem ad extraneum vel peregrinum urgente necessitate confugimus, timemus, ne pro pisce serpentem, aut ne pro ovo porrigat scorpionem. Præterea oves vestræ aut non audiunt, aut minus audiunt vocem alienorum. Quid multa? jacturam Domini, quæ quotidie fit in rebus et moribus, non sufficiunt enarrare. Audite ergo, dilectissime frater in Domino, planctum esurientium, audite voces vagientium parvulorum, audite vocem sponsæ quæ amore languet, et vestro desiderio intabescit. Audite denique vocem sponsi, qui vos constituit super familiam suam, ut ei cibum detis in tempore. Redite itaque ad ecclesiam vestram, et totam insulam sapientiæ et virtutis vestræ radiis illustrate. Nec vos moveant damna rerum, quem respiciunt pericula animarum. Proculdubio satius est et æquius, ut sollicitudinis vestræ vigilantiam commissis vobis ecclesiis impendatis, quam alienis. Dominus rex de securitate vestra nos fecit securos, et duobus, quos nominatim excludit, exceptis, quos volueritis, ad gratiam ejus poteritis introducere. Nos autem reditui vestro congratulabimur, et quicquid auxilii vel consilii poterimus, libenti animo conferemus. Vale.

Tokens

EPISTOLA 1 w 8
XCIV 1 w 12
AD 1 w 16
MAGISTRUM 1 w 25
GAUFRIDUM 1 w 34
Amico 1 w 40
et 1 w 42
cognato 1 w 49
suo 1 w 52
magistro 1 w 60
G 3 w 61
suus 1 w 66
Joannes 1 w 73
Sar 1 w 76
salutem 1 w 84
et 2 w 87
siquid 1 w 93
ea 1 w 95
jucundius 1 w 104
Quum 1 w 109
sæpe 1 w 113
rarius 1 w 120
tamen 1 w 125
quam 1 w 129
vellem 1 w 135
litteras 1 w 144
vestras 1 w 151
receperim 1 w 160
nullarum 1 w 169
gratior 1 w 176
fuit 1 w 180
adventus 1 w 188
quam 2 w 193
illarum 1 w 200
quæ 1 w 203
mihi 1 w 207
sub 1 w 210
domesticæ 1 w 219
eruditionis 1 w 230
auctoritate 1 w 241
necessitatem 1 w 253
veritatis 1 w 262
indixerunt 1 w 272
Gaudeo 1 w 279
namque 1 w 285
quod 1 w 289
de 2 w 291
thesauro 1 w 299
scientiæ 1 w 307
vestræ 1 w 313
nunc 1 w 317
tandem 1 w 323
probitatis 1 w 333
exemplum 1 w 341
quod 2 w 346
vobis 1 w 351
reservabatis 1 w 363
et 3 w 366
mihi 2 w 370
communicatum 1 w 382
est 4 w 385
Potero 1 w 392
quidem 1 w 398
his 1 w 401
et 4 w 403
similibus 1 w 412
animari 1 w 419
ad 2 w 421
fortia 1 w 427
et 5 w 430
Domino 1 w 436
provehente 1 w 446
ad 3 w 449
altiora 1 w 456
conscendere 1 w 467
si 4 w 470
mihi 3 w 474
propitiationis 1 w 488
suæ 1 w 491
manum 1 w 496
porrexerit 1 w 506
qui 3 w 510
illorum 1 w 517
dumtaxat 1 w 525
operum 1 w 531
finem 1 w 536
illustrat 1 w 545
quorum 1 w 552
se 2 w 554
meminit 1 w 561
esse 1 w 565
principium 1 w 575
Et 1 w 578
licet 1 w 583
illius 1 w 589
nostri 1 w 595
quisquis 1 w 604
fuerit 1 w 610
sit 2 w 614
jucunda 1 w 621
memoria 1 w 628
et 7 w 631
sententia 1 w 640
probabilis 1 w 650
videatur 1 w 658
est 5 w 662
tamen 2 w 667
ut 2 w 670
arbitror 1 w 678
unde 1 w 683
mœrori 1 w 689
suo 2 w 692
poterit 1 w 699
quis 3 w 703
exhibere 1 w 711
solatium 1 w 719
Magnum 1 w 726
equidem 1 w 733
est 6 w 736
honorum 1 w 743
fascibus 1 w 751
illustrari 1 w 761
sed 1 w 765
proculdubio 1 w 776
majus 1 w 781
est 7 w 784
eosdem 1 w 790
virtutum 1 w 798
titulis 1 w 805
promereri 1 w 814
Unde 1 w 819
qui 8 w 822
virtutis 1 w 830
assequutus 1 w 840
est 8 w 843
meritum 1 w 850
etsi 1 w 855
rerum 1 w 860
opulentia 1 w 869
vel 2 w 872
fastus 1 w 878
non 1 w 881
accedat 1 w 888
honoris 1 w 895
collato 1 w 903
tamen 3 w 908
bono 1 w 912
debet 1 w 917
esse 2 w 921
contentus 1 w 930
ne 4 w 933
si 7 w 935
impatientis 1 w 946
conscientiæ 1 w 957
stimulo 1 w 964
quasi 1 w 970
injuria 1 w 977
murmuraverit 1 w 990
vicio 1 w 996
ingratitudinis 1 w 1010
hoc 1 w 1014
ipso 1 w 1018
quod 3 w 1022
habere 1 w 1028
visus 1 w 1033
est 9 w 1036
se 8 w 1038
fecisse 1 w 1045
videatur 2 w 1053
indignum 1 w 1061
Et 2 w 1064
utinam 1 w 1070
si 9 w 1073
studiorum 1 w 1082
præmium 1 w 1089
non 2 w 1092
assequimur 1 w 1102
saltem 1 w 1109
non 3 w 1112
destituamur 1 w 1123
et 10 w 1125
merito 1 w 1131
Non 1 w 1135
tamen 4 w 1140
hæc 1 w 1143
idcirco 1 w 1150
propono 1 w 1157
quod 4 w 1162
a 72 w 1163
senis 1 w 1168
nostri 2 w 1174
eruditione 1 w 1184
recedam 1 w 1191
cui 1 w 1195
Domino 2 w 1202
faciente 1 w 1210
tota 1 w 1215
vigilantia 1 w 1225
mentis 1 w 1231
et 11 w 1233
corporis 1 w 1241
obtemperandum 1 w 1254
esse 3 w 1258
decrevi 1 w 1265
quod 5 w 1270
pusillanimitatem 1 w 1286
spiritus 1 w 1294
veremini 1 w 1302
et 12 w 1305
timorem 1 w 1312
timetis 1 w 1319
suspicionum 1 w 1330
prudenter 1 w 1340
quidem 3 w 1346
facitis 1 w 1353
et 14 w 1355
amice 1 w 1360
Non 2 w 1364
enim 1 w 1368
Pompeio 1 w 1375
aut 1 w 1379
eo 3 w 1381
qui 11 w 1384
ipsum 1 w 1389
vicit 1 w 1394
major 1 w 1400
aut 2 w 1404
Augusto 1 w 1411
prudentior 1 w 1421
Cicerone 1 w 1430
aut 3 w 1433
Curione 1 w 1440
disertior 1 w 1449
sum 2 w 1452
quibus 1 w 1459
quantum 1 w 1466
suspicionis 1 w 1477
aura 1 w 1481
nocuerit 1 w 1489
vos 1 w 1493
historiarum 1 w 1504
series 1 w 1510
trita 1 w 1515
perdocuit 1 w 1524
Taceo 1 w 1530
quod 6 w 1534
totiens 1 w 1541
victorem 1 w 1549
Machabeum 1 w 1558
ante 1 w 1562
fregerit 1 w 1570
pusillanimitas 1 w 1584
quam 3 w 1589
gentium 1 w 1596
fortitudo 1 w 1605
Unde 2 w 1610
constat 1 w 1617
quod 7 w 1622
illorum 2 w 1629
impetum 1 w 1636
a 100 w 1637
me 13 w 1639
sustinere 1 w 1648
non 4 w 1651
potero 1 w 1657
nisi 1 w 1662
me 14 w 1664
interim 1 w 1671
foveat 1 w 1677
qui 13 w 1681
protegit 1 w 1689
hominem 1 w 1696
a 102 w 1697
pusillanimitate 2 w 1712
spiritus 2 w 1720
et 16 w 1722
tempestate 1 w 1732
in 16 w 1735
illius 2 w 1741
autem 1 w 1746
virtute 1 w 1753
non 5 w 1756
timebo 1 w 1762
quid 5 w 1767
exterius 1 w 1775
ingerat 1 w 1782
homo 1 w 1786
aut 5 w 1790
interius 1 w 1798
murmuret 1 w 1806
caro 1 w 1810
Cæterum 1 w 1818
equus 1 w 1823
quamlibet 1 w 1832
velox 1 w 1837
cessante 1 w 1845
stimulo 2 w 1852
fit 1 w 1855
tardior 1 w 1862
et 19 w 1865
ut 13 w 1867
ait 1 w 1870
quidam 1 w 1876
corrumpunt 1 w 1889
ocia 1 w 1893
mentem 1 w 1899
Et 3 w 1902
capiunt 1 w 1909
vitium 1 w 1915
ni 15 w 1917
moveantur 1 w 1926
aquæ 1 w 1930
sic 1 w 1934
et 20 w 1936
mens 1 w 1940
mea 1 w 1943
quæ 3 w 1947
sui 1 w 1950
vicio 2 w 1955
ne 10 w 1958
dicam 1 w 1963
natura 1 w 1969
hebes 1 w 1975
est 12 w 1978
innatam 1 w 1986
ignaviam 1 w 1994
non 6 w 1997
deponet 1 w 2004
si 15 w 2007
non 7 w 2010
crebrius 1 w 2018
exhortationum 1 w 2031
aculeis 1 w 2038
excitetur 1 w 2047
Erit 1 w 2052
ergo 1 w 2056
industriæ 1 w 2065
et 23 w 2067
diligentiæ 1 w 2077
vestræ 2 w 2083
frequentius 1 w 2094
somnolentiæ 1 w 2105
meæ 1 w 2108
torporem 1 w 2116
excutere 1 w 2124
ut 15 w 2127
quem 1 w 2131
ad 4 w 2133
bene 1 w 2137
agendum 1 w 2144
non 8 w 2147
propria 1 w 2154
saltem 2 w 2161
virtus 1 w 2167
accendat 1 w 2175
aliena 1 w 2181
in 21 w 2184
eo 5 w 2186
vero 1 w 2190
maxime 1 w 2196
veræ 1 w 2200
amicitiæ 1 w 2208
fidem 1 w 2213
agnoscam 1 w 2221
si 16 w 2224
me 21 w 2226
sic 2 w 2229
mihi 4 w 2233
reddideritis 1 w 2245
ut 16 w 2248
viciis 1 w 2254
non 9 w 2257
parcatur 1 w 2265
et 24 w 2268
ut 17 w 2270
de 22 w 2272
cætero 1 w 2278
necentur 1 w 2286
cautius 1 w 2293
statuatis 1 w 2302
ea 7 w 2304
contra 1 w 2310
faciem 1 w 2316
meam 1 w 2320
ne 14 w 2323
in 22 w 2325
eo 6 w 2327
deterius 1 w 2335
semper 1 w 2341
aliis 1 w 2346
displiceam 1 w 2356
in 23 w 2359
quo 9 w 2362
mihi 5 w 2366
quoque 1 w 2372
non 10 w 2375
novero 1 w 2381
displicere 1 w 2391
EPISTOLA 2 w 2400
XCV 1 w 2403
AD 2 w 2407
JOSELINUM 1 w 2416
EPISC 1 w 2421
SARESB 1 w 2428
Josselino 1 w 2438
episcopo 1 w 2446
Saresberiensi 1 w 2459
Fratres 1 w 2467
Hospitalis 1 w 2477
novo 1 w 2482
quodam 1 w 2488
et 26 w 2490
inaudito 1 w 2498
humanitatis 1 w 2509
titulo 1 w 2515
ut 19 w 2518
privatas 1 w 2526
faciant 1 w 2533
eleemosynas 1 w 2544
calumnias 1 w 2554
ingerunt 1 w 2562
manifestas 1 w 2572
rapiunt 1 w 2580
ut 20 w 2582
distribuant 1 w 2593
de 24 w 2596
alieno 1 w 2602
placant 1 w 2609
Altissimum 1 w 2619
et 27 w 2622
in 27 w 2624
contumeliam 1 w 2635
apostolorum 1 w 2646
ligandi 1 w 2653
et 28 w 2655
solvendi 1 w 2663
usurpant 1 w 2671
officium 1 w 2679
usurpant 2 w 2688
claves 1 w 2694
ecclesiæ 1 w 2702
liberalitate 1 w 2715
pontificum 1 w 2725
abutentes 1 w 2734
ecclesias 1 w 2744
quas 2 w 2749
semel 1 w 2754
occupaverint 1 w 2766
episcoporum 1 w 2778
subtrahunt 1 w 2788
potestati 1 w 2797
quorum 2 w 2804
nituntur 1 w 2812
potestate 1 w 2821
vel 4 w 2825
auctoritate 2 w 2836
si 22 w 2839
aliquem 1 w 2846
provincialium 1 w 2859
convenire 1 w 2868
voluerint 1 w 2877
Si 1 w 2880
vero 3 w 2884
conveniantur 1 w 2896
ab 6 w 2898
alio 1 w 2902
Pontificalis 1 w 2915
auctoritas 1 w 2925
evanescit 1 w 2934
quum 1 w 2939
asserant 1 w 2947
se 19 w 2949
forum 1 w 2954
non 11 w 2957
habere 2 w 2963
nisi 2 w 2967
Romanum 1 w 2974
vel 5 w 2978
Hierosolymitanum 1 w 2994
Unde 3 w 2999
sublimitati 1 w 3010
vestræ 3 w 3016
consulendum 1 w 3027
et 29 w 3029
supplicandum 1 w 3041
decrevi 2 w 3048
ne 16 w 3051
malitiæ 1 w 3058
eorum 1 w 3063
quam 5 w 3068
exercent 1 w 3076
adversus 1 w 3085
latorem 1 w 3092
præsentium 1 w 3102
clericum 1 w 3111
et 30 w 3113
sacerdotem 1 w 3123
vestrum 1 w 3130
indulgeatis 1 w 3142
quum 2 w 3147
causa 1 w 3152
eorum 2 w 3157
magis 2 w 3162
vestram 1 w 3169
lædere 1 w 3175
videatur 3 w 3183
ecclesiam 1 w 3192
quam 6 w 3197
istius 1 w 3203
personam 1 w 3211
Omnem 1 w 3217
enim 2 w 3221
ecclesiam 2 w 3230
quam 7 w 3234
eis 2 w 3237
concesseritis 1 w 3250
vobis 2 w 3256
et 31 w 3258
successoribus 1 w 3271
vestris 1 w 3278
auferetis 1 w 3287
EPISTOLA 3 w 3296
XCVI 1 w 3300
AD 3 w 3304
PETRUM 1 w 3310
ABBATEM 1 w 3317
CELLENSEM 1 w 3326
A 15 w 3329
D 7 w 3331
1160 1 w 3336
Abbati 1 w 3344
Cellensi 1 w 3352
Litteras 1 w 3361
beatitudinis 1 w 3373
vestræ 4 w 3379
mihi 6 w 3383
lator 2 w 3388
præsentium 2 w 3398
attulit 1 w 3405
sed 2 w 3409
ipsis 1 w 3414
Paschalium 1 w 3424
solenniis 1 w 3433
feriaverunt 1 w 3444
Increpationis 1 w 3458
ergo 2 w 3462
vestræ 5 w 3468
querelas 1 w 3476
graviter 1 w 3484
accepi 1 w 3490
et 33 w 3493
eodem 1 w 3498
animo 1 w 3503
quo 13 w 3506
eas 1 w 3509
noveram 1 w 3516
esse 5 w 3520
conscriptas 1 w 3531
nisi 3 w 3536
quod 9 w 3540
in 33 w 3542
anima 2 w 3547
puriori 1 w 3554
sinceriorem 1 w 3565
esse 6 w 3569
credo 1 w 3574
caritatis 1 w 3583
affectum 1 w 3591
Si 2 w 3594
enim 3 w 3598
super 1 w 3603
his 3 w 3606
vel 6 w 3610
vitio 1 w 3615
arrogantiæ 1 w 3625
et 34 w 3627
ingratitudinis 2 w 3641
vobiscum 1 w 3649
contendero 1 w 3659
præter 1 w 3666
eam 3 w 3669
quæ 4 w 3672
perspicuis 1 w 3682
et 35 w 3684
perpetuis 1 w 3693
virtutum 2 w 3701
titulis 2 w 3708
illustratur 1 w 3719
domestica 1 w 3729
probatione 1 w 3739
convincor 1 w 3748
Gratia 1 w 3755
siquidem 1 w 3763
Domini 1 w 3769
et 37 w 3771
vestra 3 w 3777
sum 3 w 3781
quicquid 1 w 3789
sum 4 w 3792
siquid 3 w 3799
tamen 5 w 3804
sum 5 w 3807
et 38 w 3810
institutionis 1 w 3823
vestræ 6 w 3829
beneficio 1 w 3838
me 27 w 3840
spero 1 w 3845
semper 2 w 3851
futurum 1 w 3858
meliorem 1 w 3866
Scripseram 1 w 3877
quidem 5 w 3883
vobis 4 w 3888
de 33 w 3890
adventu 2 w 3897
meo 1 w 3900
quod 10 w 3905
ex 9 w 3907
subjectis 1 w 3916
causis 1 w 3922
fore 1 w 3926
credideram 1 w 3936
Quod 1 w 3941
vero 4 w 3945
sententiam 1 w 3955
mutavi 1 w 3961
vel 7 w 3964
distuli 1 w 3971
non 12 w 3975
levitas 1 w 3982
mea 3 w 3985
sed 3 w 3989
consilium 1 w 3998
amicorum 1 w 4006
meorum 1 w 4012
fuit 2 w 4016
Unde 4 w 4021
hoc 2 w 4024
aut 7 w 4027
nullam 1 w 4033
arbitror 2 w 4041
aut 8 w 4045
levem 1 w 4050
culpam 1 w 4056
quum 3 w 4061
et 39 w 4063
Altissimus 1 w 4073
sententiam 2 w 4083
mutet 1 w 4088
cujus 1 w 4094
consilium 2 w 4103
manet 1 w 4108
in 40 w 4110
æternum 1 w 4117
Non 3 w 4121
enim 4 w 4125
fortunæ 1 w 4132
insidias 1 w 4140
solus 1 w 4145
potui 1 w 4150
declinare 1 w 4159
quum 4 w 4164
omnia 1 w 4169
quæ 5 w 4172
sub 5 w 4175
sole 2 w 4179
sunt 1 w 4183
lubricæ 1 w 4191
sortis 1 w 4197
vana 1 w 4201
versentur 1 w 4210
in 43 w 4212
alea 1 w 4216
Fluxus 1 w 4223
etenim 1 w 4229
temporis 1 w 4237
motus 1 w 4243
rerum 2 w 4248
caligo 1 w 4255
mentium 1 w 4262
levitas 2 w 4270
animorum 1 w 4278
axem 1 w 4283
fortunæ 2 w 4290
tanta 1 w 4295
sui 2 w 4298
agilitate 1 w 4307
circumferunt 1 w 4319
ut 29 w 4322
non 13 w 4325
modo 1 w 4329
rotam 1 w 4334
ejus 1 w 4338
sed 4 w 4342
et 43 w 4344
totius 1 w 4350
orbis 1 w 4355
molem 1 w 4360
facile 1 w 4366
constet 1 w 4373
esse 7 w 4377
volubilem 1 w 4386
Verum 1 w 4392
ne 21 w 4394
non 14 w 4397
tam 8 w 4400
me 33 w 4402
excusare 1 w 4410
quam 8 w 4415
rerum 3 w 4420
conditionem 1 w 4431
frustra 1 w 4438
videar 1 w 4444
accusare 1 w 4452
de 38 w 4454
omnibus 1 w 4461
sed 5 w 4465
causa 2 w 4470
cognita 1 w 4477
judicare 1 w 4485
Status 1 w 4492
itaque 1 w 4498
mei 1 w 4501
faciem 2 w 4507
parumper 1 w 4515
inspicite 1 w 4524
serenissimi 1 w 4536
domini 1 w 4542
nostri 3 w 4548
regis 1 w 4553
Anglorum 1 w 4561
ab 8 w 4564
anno 1 w 4568
præterito 1 w 4577
gravis 1 w 4584
in 46 w 4586
me 35 w 4588
studio 2 w 4594
æmulorum 1 w 4602
excitata 1 w 4610
est 26 w 4613
indignatio 1 w 4623
Si 3 w 4626
causam 1 w 4632
quæritis 1 w 4640
professio 1 w 4650
libertatis 1 w 4660
veritatis 2 w 4670
defensio 1 w 4678
crimina 1 w 4685
mea 4 w 4688
sunt 2 w 4692
testis 1 w 4699
est 28 w 4702
mihi 7 w 4706
scrutator 1 w 4715
cordium 1 w 4722
quem 3 w 4727
inutilis 1 w 4735
et 45 w 4737
perniciosa 1 w 4747
vita 3 w 4751
mea 5 w 4754
tota 2 w 4758
semper 3 w 4764
et 46 w 4766
nimis 1 w 4771
offendit 1 w 4779
quia 1 w 4784
alterius 1 w 4792
culpæ 1 w 4797
quod 11 w 4802
ad 7 w 4804
dominum 1 w 4811
regem 1 w 4816
conscientiam 1 w 4829
nescio 1 w 4835
Ipsum 1 w 4841
ut 32 w 4844
audistis 1 w 4852
adire 1 w 4858
disposueram 1 w 4869
meam 2 w 4874
innocentiam 1 w 4885
purgaturus 1 w 4895
sed 6 w 4899
per 15 w 4902
familiares 1 w 4912
suos 1 w 4916
didici 1 w 4922
me 39 w 4925
nullomodo 1 w 4934
admit- 1 w 4940
tendum 1 w 4946
in 52 w 4948
absentia 1 w 4956
domini 2 w 4962
Cantuariensis 1 w 4975
et 47 w 4977
eo 12 w 4979
mediante 1 w 4987
mihi 8 w 4991
posse 1 w 4996
gratiam 1 w 5003
reformari 1 w 5012
Præterea 1 w 5021
domini 3 w 5027
regis 2 w 5032
reditus 1 w 5039
nobis 1 w 5044
in 55 w 5046
dies 1 w 5050
singulos 1 w 5058
promittebatur 1 w 5071
Quid 1 w 5076
ergo 3 w 5080
facerem 1 w 5087
Insulam 1 w 5095
egredi 1 w 5101
imaginem 1 w 5109
videbatur 1 w 5118
habere 3 w 5124
diffugii 1 w 5132
calumniatorum 1 w 5146
declinare 2 w 5155
congressum 1 w 5165
esset 1 w 5171
ream 1 w 5175
conscientiam 2 w 5187
profiteri 1 w 5196
principis 1 w 5206
non 15 w 5209
expectare 1 w 5218
conspectum 1 w 5228
caput 1 w 5234
meum 1 w 5238
læsæ 1 w 5242
majestatis 1 w 5252
obnoxium 1 w 5260
legibus 1 w 5267
faceret 1 w 5274
ad 10 w 5277
summam 1 w 5283
testimonium 1 w 5295
innocentis 1 w 5305
conscientiæ 2 w 5316
auctoritas 2 w 5327
Romani 1 w 5333
pontificis 1 w 5343
prudentum 1 w 5353
consilia 1 w 5361
familiarium 1 w 5373
preces 1 w 5379
tandem 2 w 5385
persuaserunt 1 w 5397
ut 34 w 5400
examen 1 w 5406
causæ 1 w 5411
si 43 w 5414
fieri 1 w 5419
potest 3 w 5425
domi 5 w 5430
expectem 1 w 5438
ubi 3 w 5442
finis 1 w 5447
poterit 2 w 5454
esse 9 w 5458
et 50 w 5461
sumptu 1 w 5467
facilior 1 w 5475
et 51 w 5478
copia 1 w 5483
amicorum 2 w 5491
fertilior 1 w 5500
Sed 1 w 5504
hæc 2 w 5507
ut 35 w 5510
scribitis 1 w 5519
renuntiasse 1 w 5531
debueram 1 w 5539
has 1 w 5543
equidem 2 w 5550
partes 1 w 5556
fidelibus 1 w 5565
vestris 2 w 5572
amicis 1 w 5578
meis 1 w 5582
venerabilibus 1 w 5596
viris 1 w 5601
Joanni 1 w 5608
thesaurario 1 w 5619
Eboracensi 1 w 5629
et 52 w 5632
Magistro 1 w 5640
Willelmo 1 w 5648
commiseram 1 w 5658
procurandas 1 w 5669
Proprium 1 w 5678
nuntium 1 w 5685
idcirco 2 w 5692
destinare 1 w 5701
distuli 2 w 5708
quia 2 w 5713
naufragii 1 w 5722
brevis 1 w 5728
ut 36 w 5731
videbatur 2 w 5740
licet 2 w 5746
magni 1 w 5751
adhuc 1 w 5757
dubius 1 w 5763
erat 2 w 5767
eventus 1 w 5774
et 54 w 5777
quia 3 w 5781
mallem 1 w 5787
læta 1 w 5791
quam 9 w 5795
tristia 1 w 5802
nuntiare 1 w 5810
Unde 5 w 5815
et 55 w 5817
cursorem 1 w 5825
vestrum 2 w 5832
mecum 1 w 5837
retinui 1 w 5844
per 17 w 5847
dies 2 w 5851
aliquot 1 w 5858
in 64 w 5860
adventum 1 w 5868
illustris 1 w 5877
reginæ 1 w 5883
Anglorum 2 w 5891
et 57 w 5894
clarissimi 1 w 5904
viri 2 w 5908
Cancellarii 1 w 5919
regis 3 w 5924
qui 25 w 5928
per 18 w 5932
misericordiam 1 w 5945
Domini 2 w 5951
procellam 1 w 5961
mihi 9 w 5965
detumuisse 1 w 5975
dixerunt 2 w 5983
Potens 1 w 5990
est 35 w 5993
autem 2 w 5998
Dominus 1 w 6005
vestris 3 w 6012
et 59 w 6015
ecclesiæ 2 w 6023
suæ 2 w 6026
pro 17 w 6030
qua 13 w 6033
patior 1 w 6039
precibus 1 w 6048
eam 6 w 6052
quantacumque 1 w 6065
sit 3 w 6068
in 68 w 6071
auram 1 w 6076
commutare 1 w 6085
et 60 w 6088
innocentiam 2 w 6099
meam 3 w 6103
perducere 1 w 6112
ad 13 w 6114
portum 1 w 6120
quietis 1 w 6127
optatæ 1 w 6133
Hæc 1 w 6137
hactenus 1 w 6145
Ex 1 w 6148
quo 18 w 6151
fidelem 1 w 6158
nuntium 2 w 6165
inveneritis 1 w 6176
mihi 10 w 6181
si 48 w 6184
placet 1 w 6190
epistolas 1 w 6200
beati 2 w 6205
Bernardi 1 w 6213
transmittite 1 w 6225
Precor 1 w 6232
etiam 1 w 6237
ut 39 w 6240
flores 1 w 6246
aliquos 1 w 6253
verborum 1 w 6261
ejus 2 w 6265
et 64 w 6268
vestrorum 1 w 6277
et 65 w 6280
Cantoris 1 w 6288
Trecensis 1 w 6297
et 66 w 6300
si 50 w 6302
qui 27 w 6305
sunt 3 w 6309
similes 1 w 6316
colligi 1 w 6324
faciatis 1 w 6332
ita 26 w 6336
tamen 6 w 6341
ut 40 w 6343
florum 1 w 6349
lætitia 1 w 6356
non 16 w 6359
perimat 1 w 6366
aut 10 w 6369
minuat 1 w 6375
fructus 1 w 6382
utilitatem 1 w 6392
Ego 1 w 6396
proculdubio 2 w 6407
auctore 1 w 6415
Domino 3 w 6421
vos 2 w 6425
in 73 w 6427
mea 8 w 6430
aut 11 w 6434
proprii 1 w 6441
nuntii 1 w 6447
persona 2 w 6454
antequam 1 w 6463
Autumnus 1 w 6471
exeat 1 w 6476
visitabo 1 w 6485
De 1 w 6488
liberalitate 2 w 6500
quam 11 w 6505
in 74 w 6507
fratrem 1 w 6514
meum 2 w 6518
exercuistis 1 w 6529
quas 3 w 6534
possum 1 w 6540
vobis 5 w 6546
gratias 1 w 6553
refero 1 w 6559
Carissimum 1 w 6570
autem 3 w 6575
nostrum 1 w 6582
T 9 w 6584
præpositum 1 w 6596
vestrum 3 w 6603
nomine 1 w 6610
meo 3 w 6613
persalutate 1 w 6624
his 4 w 6628
quoque 2 w 6634
salutatis 1 w 6643
qui 28 w 6646
vos 3 w 6649
diligunt 1 w 6657
et 67 w 6660
me 50 w 6662
noverunt 1 w 6670
quos 2 w 6675
etsi 2 w 6679
non 17 w 6682
cartæ 1 w 6687
brevitas 1 w 6695
mentis 2 w 6702
tamen 7 w 6707
complectitur 1 w 6719
latitudo 1 w 6727
EPISTOLA 4 w 6736
XCVII 1 w 6741
AD 4 w 6745
EUNDEM 1 w 6751
A 23 w 6754
D 15 w 6756
1157 1 w 6761
Ad 1 w 6765
eundem 1 w 6771
In 3 w 6774
adventu 4 w 6781
nuntii 2 w 6787
vestri 4 w 6793
ad 15 w 6795
nos 6 w 6798
serenissimi 2 w 6809
domini 4 w 6815
nostri 4 w 6821
regis 4 w 6826
Anglorum 3 w 6834
qui 29 w 6838
ad 16 w 6840
Alpinos 1 w 6847
et 69 w 6850
sub-Alpinos 1 w 6861
Britones 1 w 6869
profectus 1 w 6878
est 40 w 6881
expugnandos 1 w 6892
expeditio 1 w 6902
nos 10 w 6905
tenebat 1 w 6912
occupatos 1 w 6921
quidem 7 w 6927
totius 2 w 6933
regni 1 w 6938
negotiis 1 w 6946
sed 7 w 6950
præcipue 1 w 6958
sollicitos 1 w 6968
in 79 w 6970
custodia 1 w 6978
illustris 2 w 6987
reginæ 2 w 6993
Anglorum 4 w 7001
et 70 w 7003
liberorum 1 w 7012
domini 5 w 7018
regis 5 w 7023
qui 31 w 7027
commissi 1 w 7035
sunt 4 w 7039
fidei 1 w 7044
domini 6 w 7050
Cantuariensis 2 w 7063
a 473 w 7065
cujus 2 w 7070
ego 2 w 7073
latere 1 w 7079
non 18 w 7082
recedo 1 w 7088
inde 1 w 7093
utique 1 w 7099
ut 49 w 7101
eminentiam 1 w 7111
vestram 2 w 7118
nec 3 w 7121
per 23 w 7124
nuncium 1 w 7131
meum 3 w 7135
tam 11 w 7138
cito 2 w 7142
potuerim 1 w 7150
visitare 1 w 7158
Cæterum 2 w 7166
quid 13 w 7170
doloris 1 w 7177
et 71 w 7179
mœroris 1 w 7186
animæ 1 w 7191
meæ 2 w 7194
nuntius 1 w 7201
vester 1 w 7207
attulerit 1 w 7216
prudens 1 w 7224
et 72 w 7226
sciens 1 w 7232
taceo 1 w 7237
ne 33 w 7240
si 60 w 7243
super 2 w 7248
dolorem 1 w 7255
vulnerum 1 w 7263
vestrorum 2 w 7272
meum 4 w 7277
quoque 3 w 7283
addidero 1 w 7291
ampliori 1 w 7300
tristitia 1 w 7309
absorbeamini 1 w 7321
quum 5 w 7326
saucia 1 w 7332
mens 2 w 7336
recordatione 1 w 7348
nedum 1 w 7354
inundatione 1 w 7365
tristium 1 w 7373
exulcerari 1 w 7383
soleat 1 w 7389
potius 1 w 7395
quam 12 w 7400
foveri 1 w 7406
Malorum 1 w 7414
quidem 8 w 7420
meminisse 1 w 7429
juvat 1 w 7434
sed 8 w 7438
quum 6 w 7442
præterierint 1 w 7454
tunc 1 w 7459
demum 1 w 7464
placet 2 w 7470
fuisse 1 w 7476
prostratum 1 w 7486
quum 7 w 7491
fortior 1 w 7498
prævalueris 1 w 7509
Miserum 1 w 7517
quoque 4 w 7523
fuisse 2 w 7529
jucundum 1 w 7537
est 44 w 7540
sed 9 w 7544
jam 1 w 7547
de 60 w 7549
felicitate 1 w 7559
gaudenti 1 w 7567
Sic 1 w 7571
sic 3 w 7575
infortunii 1 w 7585
grata 1 w 7590
est 45 w 7593
recordatio 2 w 7603
sed 10 w 7607
quum 8 w 7611
de 62 w 7613
fortunæ 3 w 7620
injuria 2 w 7627
triumpharis 1 w 7638
Quis 1 w 7643
ædium 1 w 7648
suarum 1 w 7654
ruinam 1 w 7660
lætis 1 w 7665
oculis 1 w 7671
aspicit 1 w 7678
quis 4 w 7683
domus 1 w 7688
suæ 3 w 7691
flagrantis 1 w 7701
aut 13 w 7704
fumantis 1 w 7712
incendia 1 w 7720
libens 1 w 7726
intuetur 1 w 7734
Proinde 1 w 7742
mi 60 w 7745
carissime 1 w 7754
a 516 w 7756
tanti 1 w 7761
mœroris 2 w 7768
memoria 2 w 7775
animum 1 w 7781
pariter 1 w 7788
paululum 1 w 7796
avertamus 1 w 7805
conversi 1 w 7814
ad 18 w 7816
eum 6 w 7819
qui 35 w 7822
fideles 1 w 7829
suos 2 w 7833
tentari 1 w 7840
non 19 w 7843
patitur 1 w 7850
supra 1 w 7855
id 34 w 7857
quod 12 w 7861
possunt 1 w 7868
faciens 1 w 7876
quidem 9 w 7882
de 66 w 7884
tentatione 1 w 7894
proventum 1 w 7903
ut 51 w 7906
omnia 2 w 7911
cooperentur 1 w 7922
in 95 w 7924
bonum 1 w 7929
In 4 w 7932
sorte 1 w 7937
namque 2 w 7943
justorum 1 w 7951
peccatorum 1 w 7961
virga 1 w 7966
non 20 w 7969
permanet 1 w 7977
et 76 w 7980
quicquid 2 w 7988
ab 14 w 7990
iniquitate 1 w 8000
recedit 1 w 8007
seu 1 w 8011
prosperi 1 w 8019
seu 2 w 8023
adversi 1 w 8030
faciem 3 w 8036
induat 1 w 8042
nihilominus 1 w 8054
proficit 1 w 8062
ad 20 w 8064
salutem 2 w 8071
et 77 w 8074
conatur 1 w 8081
ad 21 w 8083
gloriam 1 w 8090
Ex 2 w 8093
rerum 4 w 8098
namque 3 w 8104
difficultate 1 w 8116
crescit 1 w 8123
meritum 2 w 8130
fidei 2 w 8135
et 78 w 8138
gloriosior 1 w 8148
est 46 w 8151
triumphus 1 w 8160
quem 4 w 8165
assiduitas 1 w 8175
laborum 1 w 8182
et 79 w 8185
periculorum 1 w 8196
susceptio 1 w 8205
et 80 w 8208
jugis 1 w 8213
patientia 1 w 8222
præcesserunt 1 w 8234
Si 5 w 8237
de 68 w 8239
se 59 w 8241
præsumit 1 w 8249
aliquis 1 w 8256
in 99 w 8258
quo 25 w 8261
deficit 1 w 8268
si 67 w 8271
de 70 w 8273
Domino 4 w 8279
in 101 w 8282
quo 26 w 8285
non 21 w 8288
proficit 2 w 8296
Sine 1 w 8301
me 61 w 8303
inquit 1 w 8310
nihil 2 w 8316
potestis 1 w 8324
facere 3 w 8330
et 81 w 8333
in 104 w 8335
eo 15 w 8337
cujus 3 w 8342
spiritu 3 w 8349
agitur 1 w 8355
apostolus 1 w 8364
omnia 3 w 8370
potest 5 w 8376
Quis 2 w 8381
virorum 1 w 8388
fortium 1 w 8395
et 82 w 8397
sublimium 1 w 8406
illud 1 w 8411
non 22 w 8414
libenter 1 w 8422
amplectitur 1 w 8433
Tu 1 w 8436
ne 41 w 8438
cede 1 w 8442
malis 1 w 8447
sed 11 w 8451
contra 2 w 8457
audentior 1 w 8466
ito 7 w 8469
Quam 1 w 8474
tua 5 w 8477
te 93 w 8479
fortuna 1 w 8486
sinat 1 w 8491
Quid 2 w 8496
ergo 4 w 8500
ille 2 w 8505
quem 5 w 8510
Verbum 1 w 8516
Patris 1 w 8522
invitat 1 w 8529
ad 22 w 8531
fortia 2 w 8537
et 83 w 8540
animat 1 w 8546
in 107 w 8548
tribulatione 1 w 8560
malorum 1 w 8567
et 84 w 8570
dolore 2 w 8576
dicens 1 w 8583
Confidite 1 w 8593
in 108 w 8595
me 62 w 8597
ego 3 w 8601
vici 5 w 8605
mundum 1 w 8611
Dilatare 1 w 8620
voluit 1 w 8626
Dominus 2 w 8633
nomen 1 w 8638
suum 1 w 8642
et 85 w 8645
martyris 1 w 8653
sui 3 w 8656
gloriam 2 w 8663
transferre 1 w 8673
ad 23 w 8675
externas 1 w 8683
nationes 1 w 8691
ut 53 w 8694
qui 42 w 8697
quasi 2 w 8702
sub 8 w 8705
modio 1 w 8710
Senonensis 1 w 8720
ecclesiæ 3 w 8728
latebat 1 w 8735
respondeat 1 w 8746
in 110 w 8748
medio 1 w 8753
nationum 1 w 8761
et 86 w 8764
multitudine 1 w 8775
populorum 1 w 8784
In 5 w 8787
ædes 1 w 8791
suas 2 w 8795
tantum 1 w 8801
forte 1 w 8806
permisit 1 w 8814
incendium 1 w 8823
ut 54 w 8826
quasi 3 w 8831
beneficio 2 w 8840
ignis 1 w 8845
examinatæ 1 w 8854
auctore 2 w 8862
Domino 5 w 8868
quum 9 w 8873
reædificatæ 1 w 8884
fuerint 1 w 8891
sicut 1 w 8897
mundiores 1 w 8906
ita 36 w 8910
appareant 1 w 8919
pulchriores 1 w 8930
Quum 2 w 8935
vero 5 w 8939
ecclesiam 3 w 8948
Anglorum 5 w 8956
sollicitare 1 w 8967
placuerit 1 w 8976
diligenti 2 w 8986
sollicitudine 1 w 8999
prudentes 1 w 9008
et 87 w 9010
honestos 1 w 9018
viros 1 w 9023
in 117 w 9025
hoc 3 w 9028
opus 1 w 9032
eligere 1 w 9039
studeatis 1 w 9048
quorum 3 w 9055
peccata 1 w 9062
minime 1 w 9068
ruborem 1 w 9075
incutiant 1 w 9084
innocentiæ 1 w 9094
vestræ 7 w 9100
veniant 2 w 9108
quidem 10 w 9114
muniti 1 w 9120
commendatitiis 1 w 9134
precibus 2 w 9142
principum 1 w 9151
vestrorum 3 w 9160
non 24 w 9164
quo 28 w 9167
res 11 w 9170
aliter 1 w 9176
expediri 1 w 9184
non 25 w 9187
possit 1 w 9193
sed 12 w 9197
quia 4 w 9201
facilius 1 w 9209
et 88 w 9211
felicius 1 w 9219
promovetur 1 w 9229
negotium 1 w 9237
quod 13 w 9242
magnorum 1 w 9250
virorum 2 w 9257
est 52 w 9260
auctoritate 3 w 9271
subnixum 1 w 9279
Affectum 1 w 9288
spondet 1 w 9295
dominus 1 w 9302
Cantuariensis 3 w 9315
effectus 1 w 9324
autem 4 w 9329
Dominus 3 w 9337
procurabit 1 w 9347
Quid 3 w 9352
de 79 w 9354
me 67 w 9356
dicam 2 w 9361
qui 45 w 9365
totus 1 w 9370
vester 2 w 9376
sum 12 w 9379
et 91 w 9382
illorum 3 w 9389
De 2 w 9392
cætero 2 w 9398
liberalitati 1 w 9410
vestræ 8 w 9416
pro 28 w 9419
epistolis 1 w 9428
beati 3 w 9433
Bernardi 2 w 9441
gratias 2 w 9448
ago 1 w 9451
antiquis 1 w 9460
insistens 1 w 9469
precibus 3 w 9477
ut 58 w 9480
flores 2 w 9486
verborum 2 w 9494
ejus 3 w 9498
quos 3 w 9502
conquirere 1 w 9512
poteritis 1 w 9521
mihi 11 w 9525
transcribi 1 w 9535
faciatis 2 w 9543
et 92 w 9546
si 79 w 9548
quid 18 w 9552
hujusmodi 1 w 9561
apud 1 w 9565
vos 4 w 9568
paratum 1 w 9575
est 55 w 9578
per 30 w 9582
nostros 1 w 9589
nuntios 1 w 9596
afferatur 1 w 9605
Præterea 2 w 9614
beati 4 w 9619
Aigulfi 1 w 9626
mihi 12 w 9630
pignora 1 w 9637
promisistis 1 w 9648
cui 5 w 9652
satis 1 w 9657
gratulari 1 w 9666
non 26 w 9669
possum 2 w 9675
sed 13 w 9679
licet 3 w 9684
mihi 13 w 9688
sufficiat 1 w 9697
gratia 4 w 9703
vestra 5 w 9709
precor 1 w 9716
si 81 w 9719
fieri 2 w 9724
potest 6 w 9730
ut 59 w 9733
de 80 w 9735
reliquiis 1 w 9744
beatæ 1 w 9749
Savinæ 1 w 9755
Memorii 1 w 9763
Frodoberti 1 w 9774
et 94 w 9777
aliorum 1 w 9784
quorum 4 w 9791
pane 1 w 9795
nutritus 1 w 9803
sum 14 w 9806
per 31 w 9810
eosdem 2 w 9816
mihi 14 w 9820
mittatis 1 w 9828
Quod 2 w 9833
autem 5 w 9838
hujusmodi 2 w 9847
mitti 2 w 9852
placuerit 2 w 9861
manu 3 w 9866
vestra 6 w 9872
signatum 1 w 9880
tradatur 1 w 9888
nuntiis 1 w 9895
et 95 w 9898
litterarum 1 w 9908
vestrarum 1 w 9918
prosequutione 1 w 9931
fiat 1 w 9935
authenticum 1 w 9946
EPISTOLA 5 w 9955
XCVIII 1 w 9961
AD 5 w 9965
HENRICUM 1 w 9973
EPISC 2 w 9978
WINTONIENSEM 1 w 9991
A 34 w 9994
D 23 w 9996
1157 2 w 10001
Ad 2 w 10005
eundem 2 w 10011
Quot 1 w 10016
et 96 w 10018
quanta 2 w 10024
mala 1 w 10028
ecclesiis 1 w 10037
Christi 1 w 10044
procuret 1 w 10052
pastoris 1 w 10060
absentia 2 w 10068
etsi 3 w 10073
antea 1 w 10078
nobis 2 w 10083
fuisset 1 w 10090
incognitum 1 w 10100
ex 23 w 10103
solo 1 w 10107
peregrinationis 1 w 10122
vestræ 9 w 10128
dispendio 1 w 10137
potuimus 1 w 10145
didicisse 1 w 10154
Biennium 1 w 10163
enim 6 w 10167
est 61 w 10170
ex 24 w 10172
quo 32 w 10175
fames 1 w 10180
cœpit 1 w 10185
in 128 w 10187
terra 1 w 10192
vestra 8 w 10198
non 27 w 10202
equidem 3 w 10209
fames 2 w 10214
victualium 1 w 10224
quorum 5 w 10231
satietate 1 w 10240
a 676 w 10241
cultu 1 w 10246
Domini 3 w 10252
avertitur 1 w 10261
et 101 w 10264
plerumque 1 w 10273
recalcitrat 1 w 10284
populus 1 w 10291
incrassatus 1 w 10302
impinguatus 1 w 10314
dilatatus 1 w 10324
sed 14 w 10328
fames 3 w 10333
audiendi 1 w 10341
verbum 1 w 10347
Domini 4 w 10353
Parvuli 1 w 10361
siquidem 2 w 10369
petierunt 1 w 10378
panem 1 w 10383
et 103 w 10386
non 28 w 10389
erat 4 w 10393
qui 52 w 10396
frangeret 1 w 10405
eis 4 w 10408
Si 7 w 10411
ergo 5 w 10415
ad 25 w 10417
aliquem 2 w 10424
vicinorum 1 w 10433
solos 1 w 10438
evangelii 1 w 10447
tres 2 w 10451
panes 1 w 10456
domui 1 w 10462
vestræ 10 w 10468
mutuaturi 1 w 10477
accedimus 1 w 10486
creditorum 1 w 10497
continuo 1 w 10505
sustinemus 1 w 10515
difficultates 1 w 10528
ea 38 w 10531
se 68 w 10533
copia 2 w 10538
excusationum 1 w 10550
opponit 1 w 10557
ut 65 w 10560
filiis 1 w 10566
quiescentibus 1 w 10579
in 136 w 10581
cubili 1 w 10587
ad 26 w 10590
importunitatem 1 w 10604
nostram 1 w 10611
vix 1 w 10614
surgat 1 w 10620
aliquis 2 w 10627
et 105 w 10630
aperiat 1 w 10637
vel 8 w 10640
nobis 3 w 10645
pro 32 w 10648
reverentia 1 w 10658
nostra 2 w 10664
Si 8 w 10667
autem 6 w 10672
ad 27 w 10674
extraneum 1 w 10683
vel 9 w 10686
peregrinum 1 w 10696
urgente 1 w 10703
necessitate 2 w 10714
confugimus 1 w 10724
timemus 1 w 10732
ne 57 w 10735
pro 33 w 10738
pisce 1 w 10743
serpentem 1 w 10752
aut 18 w 10756
ne 58 w 10758
pro 34 w 10761
ovo 2 w 10764
porrigat 1 w 10772
scorpionem 1 w 10782
Præterea 3 w 10791
oves 1 w 10795
vestræ 11 w 10801
aut 19 w 10804
non 29 w 10807
audiunt 1 w 10814
aut 20 w 10818
minus 6 w 10823
audiunt 2 w 10830
vocem 1 w 10835
alienorum 1 w 10844
Quid 4 w 10849
multa 1 w 10854
jacturam 1 w 10863
Domini 5 w 10869
quæ 7 w 10873
quotidie 1 w 10881
fit 3 w 10884
in 140 w 10886
rebus 1 w 10891
et 106 w 10893
moribus 1 w 10900
non 30 w 10904
sufficiunt 1 w 10914
enarrare 1 w 10922
Audite 1 w 10929
ergo 6 w 10933
dilectissime 1 w 10946
frater 1 w 10952
in 141 w 10954
Domino 6 w 10960
planctum 1 w 10969
esurientium 1 w 10980
audite 1 w 10987
voces 1 w 10992
vagientium 1 w 11002
parvulorum 1 w 11012
audite 2 w 11019
vocem 2 w 11024
sponsæ 1 w 11030
quæ 8 w 11033
amore 1 w 11038
languet 1 w 11045
et 108 w 11048
vestro 4 w 11054
desiderio 1 w 11063
intabescit 1 w 11073
Audite 2 w 11080
denique 1 w 11087
vocem 3 w 11092
sponsi 1 w 11098
qui 55 w 11102
vos 5 w 11105
constituit 1 w 11115
super 3 w 11120
familiam 1 w 11128
suam 1 w 11132
ut 70 w 11135
ei 9 w 11137
cibum 1 w 11142
detis 1 w 11147
in 144 w 11149
tempore 1 w 11156
Redite 1 w 11163
itaque 2 w 11169
ad 28 w 11171
ecclesiam 4 w 11180
vestram 3 w 11187
et 110 w 11190
totam 1 w 11195
insulam 1 w 11202
sapientiæ 1 w 11211
et 111 w 11213
virtutis 2 w 11221
vestræ 12 w 11227
radiis 1 w 11233
illustrate 1 w 11243
Nec 1 w 11247
vos 6 w 11250
moveant 2 w 11257
damna 1 w 11262
rerum 5 w 11267
quem 7 w 11272
respiciunt 1 w 11282
pericula 1 w 11290
animarum 1 w 11298
Proculdubio 1 w 11310
satius 1 w 11316
est 68 w 11319
et 112 w 11321
æquius 1 w 11327
ut 72 w 11330
sollicitudinis 1 w 11344
vestræ 13 w 11350
vigilantiam 1 w 11361
commissis 1 w 11370
vobis 6 w 11375
ecclesiis 2 w 11384
impendatis 1 w 11394
quam 13 w 11399
alienis 1 w 11406
Dominus 4 w 11414
rex 2 w 11417
de 89 w 11419
securitate 1 w 11429
vestra 10 w 11435
nos 14 w 11438
fecit 1 w 11443
securos 1 w 11450
et 113 w 11453
duobus 1 w 11459
quos 4 w 11464
nominatim 1 w 11473
excludit 1 w 11481
exceptis 1 w 11490
quos 5 w 11495
volueritis 1 w 11505
ad 30 w 11508
gratiam 2 w 11515
ejus 4 w 11519
poteritis 2 w 11528
introducere 1 w 11539
Nos 1 w 11543
autem 7 w 11548
reditui 1 w 11555
vestro 5 w 11561
congratulabimur 1 w 11576
et 114 w 11579
quicquid 3 w 11587
auxilii 1 w 11594
vel 10 w 11597
consilii 1 w 11605
poterimus 1 w 11614
libenti 1 w 11622
animo 3 w 11627
conferemus 1 w 11637
Vale 1 w 11642