EPISTOLA XCIV.—AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. Amico et cognato suo magistro G. suus Joannes Sar. salutem, et siquid ea jucundius. Quum sæpe, rarius tamen quam vellem, litteras vestras receperim, nullarum gratior fuit adventus, quam illarum quæ mihi sub domesticæ eruditionis auctoritate necessitatem veritatis indixerunt. Gaudeo namque quod de thesauro scientiæ vestræ nunc tandem probitatis exemplum, quod vobis reservabatis, et mihi communicatum est. Potero quidem his et similibus animari ad fortia, et Domino provehente, ad altiora conscendere, si mihi propitiationis suæ manum porrexerit, qui illorum dumtaxat operum finem illustrat, quorum se meminit esse principium. Et licet illius nostri, quisquis fuerit, sit jucunda memoria, et sententia probabilis videatur, est tamen, ut arbitror, unde mœrori suo poterit quis exhibere solatium. Magnum equidem est honorum fascibus illustrari, sed proculdubio majus est eosdem virtutum titulis promereri. Unde qui virtutis assequutus est meritum, etsi rerum opulentia vel fastus non accedat honoris, collato tamen bono debet esse contentus: ne si impatientis conscientiæ stimulo, quasi injuria, murmuraverit, vicio ingratitudinis, hoc ipso quod habere visus est se fecisse videatur indignum. Et utinam, si studiorum præmium non assequimur, saltem non destituamur et merito. Non tamen hæc idcirco propono, quod a senis nostri eruditione recedam, cui, Domino faciente, tota vigilantia mentis et corporis obtemperandum esse decrevi: quod pusillanimitatem spiritus veremini, et timorem timetis suspicionum, prudenter quidem facitis et amice. Non enim Pompeio, aut eo qui ipsum vicit, major, aut Augusto prudentior, Cicerone aut Curione disertior sum, quibus quantum suspicionis aura nocuerit, vos historiarum series trita perdocuit. Taceo quod totiens victorem Machabeum ante fregerit pusillanimitas, quam gentium fortitudo. Unde constat, quod illorum impetum a me sustinere non potero, nisi me interim foveat, qui protegit hominem a pusillanimitate spiritus et tempestate: in illius autem virtute non timebo, quid exterius ingerat homo, aut interius murmuret caro. Cæterum equus quamlibet velox cessante stimulo fit tardior, et ut ait quidam, —— corrumpunt ocia mentem, Et capiunt vitium ni moveantur aquæ: sic et mens mea, quæ sui vicio, ne dicam natura, hebes est, innatam ignaviam non deponet, si non crebrius exhortationum aculeis excitetur. Erit ergo industriæ et diligentiæ vestræ frequentius somnolentiæ meæ torporem excutere, ut quem ad bene agendum non propria, saltem virtus accendat aliena: in eo vero maxime veræ amicitiæ fidem agnoscam, si me sic mihi reddideritis, ut viciis non parcatur, et ut de cætero necentur cautius statuatis ea contra faciem meam, ne in eo deterius semper aliis displiceam, in quo mihi quoque non novero displicere. EPISTOLA XCV.—AD JOSELINUM EPISC. SARESB. Josselino episcopo Saresberiensi. Fratres Hospitalis, novo quodam et inaudito humanitatis titulo, ut privatas faciant eleemosynas, calumnias ingerunt manifestas, rapiunt ut distribuant, de alieno placant Altissimum, et in contumeliam apostolorum ligandi et solvendi usurpant officium, usurpant claves ecclesiæ, liberalitate pontificum abutentes, ecclesias, quas semel occupaverint, episcoporum subtrahunt potestati, quorum nituntur potestate, vel auctoritate, si aliquem provincialium convenire voluerint. Si vero conveniantur ab alio, Pontificalis auctoritas evanescit, quum asserant se forum non habere nisi Romanum, vel Hierosolymitanum. Unde sublimitati vestræ consulendum et supplicandum decrevi, ne malitiæ eorum, quam exercent, adversus latorem præsentium, clericum et sacerdotem vestrum, indulgeatis: quum causa eorum magis vestram lædere videatur ecclesiam, quam istius personam. Omnem enim ecclesiam quam eis concesseritis, vobis et successoribus vestris auferetis. EPISTOLA XCVI.—AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. [A.D. 1160.] Abbati Cellensi. Litteras beatitudinis vestræ mihi lator præsentium attulit, sed ipsis Paschalium solenniis feriaverunt. Increpationis ergo vestræ querelas graviter accepi, et eodem animo quo eas noveram esse conscriptas, nisi quod in anima puriori sinceriorem esse credo caritatis affectum. Si enim super his, vel vitio arrogantiæ et ingratitudinis vobiscum contendero, præter eam quæ perspicuis et perpetuis virtutum titulis illustratur, domestica probatione convincor. Gratia siquidem Domini et vestra, sum quicquid sum, siquid tamen sum, et institutionis vestræ beneficio me spero semper futurum meliorem. Scripseram quidem vobis de adventu meo, quod ex subjectis causis fore credideram. Quod vero sententiam mutavi vel distuli, non levitas mea, sed consilium amicorum meorum fuit. Unde hoc aut nullam arbitror, aut levem culpam, quum et Altissimus sententiam mutet, cujus consilium manet in æternum. Non enim fortunæ insidias solus potui declinare, quum omnia quæ sub sole sunt, lubricæ sortis vana versentur in alea. Fluxus etenim temporis, motus rerum, caligo mentium, levitas animorum, axem fortunæ tanta sui agilitate circumferunt, ut non modo rotam ejus, sed et totius orbis molem facile constet esse volubilem. Verum ne non tam me excusare, quam rerum conditionem frustra videar accusare de omnibus, sed causa cognita judicare. Status itaque mei faciem parumper inspicite, serenissimi domini nostri regis Anglorum, ab anno præterito, gravis in me studio æmulorum excitata est indignatio. Si causam quæritis, professio libertatis, veritatis defensio crimina mea sunt: testis est mihi scrutator cordium, quem inutilis et perniciosa vita mea tota semper et nimis offendit, quia alterius culpæ, quod ad dominum regem, conscientiam nescio. Ipsum, ut audistis, adire disposueram, meam innocentiam purgaturus, sed per familiares suos didici, me nullomodo admit- tendum in absentia domini Cantuariensis et eo mediante mihi posse gratiam reformari. Præterea domini regis reditus nobis in dies singulos promittebatur. Quid ergo facerem? Insulam egredi imaginem videbatur habere diffugii: calumniatorum declinare congressum, esset ream conscientiam profiteri: principis non expectare conspectum, caput meum læsæ majestatis obnoxium legibus faceret; ad summam, testimonium innocentis conscientiæ, auctoritas Romani pontificis, prudentum consilia, familiarium preces tandem persuaserunt, ut examen causæ, si fieri potest, domi expectem, ubi finis poterit esse, et sumptu facilior, et copia amicorum fertilior. Sed hæc, ut scribitis, renuntiasse debueram: has equidem partes fidelibus vestris amicis meis, venerabilibus viris, Joanni thesaurario Eboracensi, et Magistro Willelmo commiseram procurandas. Proprium nuntium idcirco destinare distuli, quia naufragii brevis, ut videbatur, licet magni, adhuc dubius erat eventus, et quia mallem læta quam tristia nuntiare. Unde et cursorem vestrum mecum retinui per dies aliquot in adventum illustris reginæ Anglorum, et clarissimi viri Cancellarii regis, qui, per misericordiam Domini, procellam mihi detumuisse dixerunt. Potens est autem Dominus vestris, et ecclesiæ suæ, pro qua patior, precibus, eam, quantacumque sit, in auram commutare, et innocentiam meam perducere ad portum quietis optatæ. Hæc hactenus. Ex quo fidelem nuntium inveneritis, mihi, si placet, epistolas beati Bernardi transmittite. Precor etiam, ut flores aliquos verborum ejus, et vestrorum, et Cantoris Trecensis, et si qui sunt similes, colligi faciatis: ita tamen ut florum lætitia non perimat aut minuat fructus utilitatem. Ego proculdubio, auctore Domino, vos in mea, aut proprii nuntii persona, antequam Autumnus exeat, visitabo. De liberalitate, quam in fratrem meum exercuistis, quas possum, vobis gratias refero. Carissimum autem nostrum, T., præpositum vestrum, nomine meo persalutate; his quoque salutatis qui vos diligunt, et me noverunt, quos etsi non cartæ brevitas, mentis tamen complectitur latitudo. EPISTOLA XCVII.—AD EUNDEM. [A.D. 1157.] Ad eundem. In adventu nuntii vestri ad nos serenissimi domini nostri regis Anglorum, qui ad Alpinos, et sub-Alpinos Britones profectus est expugnandos, expeditio nos tenebat occupatos quidem totius regni negotiis, sed præcipue sollicitos in custodia illustris reginæ Anglorum et liberorum domini regis, qui commissi sunt fidei domini Cantuariensis, a cujus ego latere non recedo: inde utique ut eminentiam vestram nec per nuncium meum tam cito potuerim visitare. Cæterum quid doloris et mœroris animæ meæ nuntius vester attulerit, prudens et sciens taceo, ne, si super dolorem vulnerum vestrorum, meum quoque addidero, ampliori tristitia absorbeamini, quum saucia mens recordatione, nedum inundatione tristium exulcerari soleat potius, quam foveri. Malorum quidem meminisse juvat, sed quum præterierint, tunc demum placet fuisse prostratum, quum fortior prævalueris. Miserum quoque fuisse jucundum est, sed jam de felicitate gaudenti. Sic, sic infortunii grata est recordatio, sed quum de fortunæ injuria triumpharis. Quis ædium suarum ruinam lætis oculis aspicit? quis domus suæ flagrantis aut fumantis incendia libens intuetur? Proinde, mi carissime, a tanti mœroris memoria animum pariter paululum avertamus, conversi ad eum qui fideles suos tentari non patitur supra id quod possunt, faciens quidem de tentatione proventum, ut omnia cooperentur in bonum. In sorte namque justorum peccatorum virga non permanet, et quicquid ab iniquitate recedit, seu prosperi, seu adversi faciem induat, nihilominus proficit ad salutem, et conatur ad gloriam. Ex rerum namque difficultate crescit meritum fidei, et gloriosior est triumphus, quem assiduitas laborum, et periculorum susceptio, et jugis patientia præcesserunt. Si de se præsumit aliquis in quo deficit, si de Domino, in quo non proficit, Sine me, inquit, nihil potestis facere: et in eo cujus spiritu agitur apostolus, omnia potest. Quis virorum fortium et sublimium illud non libenter amplectitur? Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, Quam tua te fortuna sinat. Quid ergo [ille] quem Verbum Patris invitat ad fortia, et animat in tribulatione malorum, et dolore? dicens, Confidite in me, ego vici mundum. Dilatare voluit Dominus nomen suum, et martyris sui gloriam transferre ad externas nationes, ut qui quasi sub modio Senonensis ecclesiæ latebat, respondeat in medio nationum, et multitudine populorum. In ædes suas tantum forte permisit incendium, ut quasi beneficio ignis examinatæ, auctore Domino, quum reædificatæ fuerint, sicut mundiores, ita appareant pulchriores. Quum vero ecclesiam Anglorum sollicitare placuerit, diligenti sollicitudine prudentes et honestos viros in hoc opus eligere studeatis, quorum peccata minime ruborem incutiant innocentiæ vestræ: veniant quidem muniti commendatitiis precibus principum vestrorum, non quo res aliter expediri non possit, sed quia facilius et felicius promovetur negotium, quod magnorum virorum est auctoritate subnixum. Affectum spondet dominus Cantuariensis, effectus autem. Dominus procurabit. Quid de me dicam, qui totus vester sum, et illorum? De cætero liberalitati vestræ pro epistolis beati Bernardi gratias ago, antiquis insistens precibus, ut flores verborum ejus quos conquirere poteritis mihi transcribi faciatis, et si quid hujusmodi apud vos paratum est, per nostros nuntios afferatur. Præterea beati Aigulfi mihi pignora promisistis, cui satis gratulari non possum; sed licet mihi sufficiat gratia vestra, precor, si fieri potest, ut de reliquiis beatæ Savinæ, Memorii, Frodoberti, et aliorum, quorum pane nutritus sum, per eosdem mihi mittatis. Quod autem hujusmodi mitti placuerit, manu vestra signatum tradatur nuntiis, et litterarum. vestrarum prosequutione fiat authenticum. EPISTOLA XCVIII.—AD HENRICUM EPISC. WINTONIENSEM. [A.D. 1157.] Ad eundem. Quot et quanta mala ecclesiis Christi procuret pastoris absentia, etsi antea nobis fuisset incognitum, ex solo peregrinationis vestræ dispendio potuimus didicisse. Biennium enim est ex quo fames cœpit in terra vestra, non equidem fames victualium, quorum satietate a cultu Domini avertitur, et plerumque recalcitrat populus incrassatus, impinguatus, dilatatus, sed fames audiendi verbum Domini. Parvuli siquidem petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Si ergo ad aliquem vicinorum solos evangelii tres panes, domui vestræ mutuaturi accedimus, creditorum continuo sustinemus difficultates, ea se copia excusationum opponit, ut filiis quiescentibus in cubili, ad importunitatem nostram vix surgat aliquis, et aperiat vel nobis pro reverentia nostra. Si autem ad extraneum vel peregrinum urgente necessitate confugimus, timemus, ne pro pisce serpentem, aut ne pro ovo porrigat scorpionem. Præterea oves vestræ aut non audiunt, aut minus audiunt vocem alienorum. Quid multa? jacturam Domini, quæ quotidie fit in rebus et moribus, non sufficiunt enarrare. Audite ergo, dilectissime frater in Domino, planctum esurientium, audite voces vagientium parvulorum, audite vocem sponsæ quæ amore languet, et vestro desiderio intabescit. Audite denique vocem sponsi, qui vos constituit super familiam suam, ut ei cibum detis in tempore. Redite itaque ad ecclesiam vestram, et totam insulam sapientiæ et virtutis vestræ radiis illustrate. Nec vos moveant damna rerum, quem respiciunt pericula animarum. Proculdubio satius est et æquius, ut sollicitudinis vestræ vigilantiam commissis vobis ecclesiis impendatis, quam alienis. Dominus rex de securitate vestra nos fecit securos, et duobus, quos nominatim excludit, exceptis, quos volueritis, ad gratiam ejus poteritis introducere. Nos autem reditui vestro congratulabimur, et quicquid auxilii vel consilii poterimus, libenti animo conferemus. Vale.