Scaife ATLAS

CTS Library / Epistolae

Epistolae (61-64b)

urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1:61-64b
Refs {'start': {'reference': '61', 'human_reference': 'Letter 61'}, 'end': {'reference': '64b', 'human_reference': 'Letter 64b'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
EPISTOLA LXI.—AD REGEM HENRICUM.
Domino Regi Anglorum.

Majestatem regiam excogitatis circumvenire fallaciis, sacrilegii instar est, præsertim ubi indignationem potestatis adversus innocentiam procurat dolus, et in

75
dispendia salutis laborans impietas odii seminatrix fraternam molitur extinguere caritatem. Quum alia crimina Deus oderit, hoc est quod ob insignem sui malitiam detestatur anima ejus. Vestram vero sanctitatem, sicut accepimus et dolemus, iniqui circumvenire conati sunt, litteras vobis nostro conceptas nomine porrigentes, quibus significabatur, me in extremæ difficultatis articulo positum pœnitere super promotione venerabilis fratris nostri Rogerii Eboracensis archiepiscopi, et majestati vestræ preces porrigere, ut quia mihi quod in hac parte deliqui negatum est emendare, vos illud per collatam vobis a Domino potestatem, accepto tempore justitias judicandi, et exercendi vindictas, in nationibus emendetis. Ecce Domino inspectore et judice loquar in auribus vestris quod verum est. Litteras istas nec scripsi, nec scribere volui, nec ab aliquo meorum scriptas novi. Falsæ sunt, et eis ad delusionem vestram, et sui damnationem solus falsarius scienter usus est, quisquis sit ille, plane suum portabit judicium, et ex auctoritate sacrorum canonum in laqueum anathematis incidet, quoniam qui talia agunt, tanquam discordiarum, scissurarumque satores et incentores detestatur anima Domini. Supplicamus itaque serenitati vestræ, ut tantæ malitiæ auctores, si placet, comprehendi jubeatis ad pœnam, et eos tam acerba administratione puniri faciatis, ut qui vindictam audierint doceantur, et doceant vero et justo principi fallacias, et malitiam non placere.

EPISTOLA LXII.—AD REGEM HENRICUM.
Regi Anglorum.

Virtus principum nullo clarius elucet indicio, quam si majestate ejus pacem populus, ecclesia quietem, et religio gratum Domino recipiat incrementum. Regum

76
enim thronus in eum vigore solido roboratur, qui tantarum virtutum nititur fundamentis. Hæc in auribus vestris crebro repetimus, eo quod constat ipsam gratam esse auditui vestro: et sicut in opere clariora, ita ex usu frequenti majestati vestræ gratiora sunt. Dum in his vestra versatur intentio, prosperabuntur in Domino, et in totius mundi gloria gressus vestri. Nam et hoc Sanctorum, quorum quieti prospicitis, suffragia impetrabunt. Incumbit orationibus pro vobis ad Dominum monasterium sanctæ Mariæ Eboracensis, quod tanto vobis fiducialius commendamus, quanto ex omnium provincialium testimonio illud, et veræ religionis cultu, et pia devotione in vos et liberos vestros commendatione dignius esse confidimus. Turbavit pacem ejus diutius, sicut pro certo accepimus, frater quidam, qui tandem urgente se malitia et levitate morum, velut palea inutilis ab area Domini avolavit. Deinde vestram adiit majestatem ut ex eo se odibilem Domino convinceret, quod monasterio detrahere non erubuit, et contra regulam B. Benedicti privilegium delinquendi conatus est impetrare: pro reverentia vestra voluerunt eum recipere fratres secundum statuta ordinis sui. At ipse non adquievit intrare, nisi ingressu ejus ordo monasticus solveretur. Vestræ itaque excellentiæ supplicamus ut ejusdem religiosos loci fratres benigne audiatis, et illi negetis auditum, qui fratres pro vobis jugiter orantes nititur impedire. Ad hæc causam universalis ecclesiæ ante pedes misericordiæ vestræ provoluti vobis attentius commendamus: rogantes Dominum pro nobis, et vos pro vobis et ecclesia vestra, ne ad preces imperatoris aliquid statuatur a vobis, unde furor schismatis amplius invalescat.

EPISTOLA LXIII.—AD EUNDEM.
Regi Anglorum.

77
Qui non spernit pauperum preces, misericors et miserator Dominus ecclesiæ suæ gemitus exaudivit, et per gratiam suam vobis restituit pacem, quam possitis, ut oportet, restituere subditis vestris. Justum enim est, ut sint consolationum participes qui contriti sunt in laboribus vestris, et qui facultates, corpora, animas, vestrum exposuerunt ad libitum, vobiscum, vel ad modicum valeant respirare, ut vestris postmodum obsequiis sint, quum opus fuerit, aptiores. Cæterum, quia in absentia vestra, nec spes quietis est coætaneis nostris, vultum vestrum desiderat universa terra, rogat Dominum, in cujus manu corda sunt regum, ut vobis veram pacem, et sibi vestram gratiam largiatur, et ut in regno vestro ad consolationem et utilitatem cleri et populi, placeat amplius commanere; eos qui pro vobis orant, audire consuevit Altissimus, et hanc ipsam petitionem humilium acceptam esse confidimus apud eum. Supplicamus itaque majestati vestræ, ut vobis placeat, quod placere Domino arbitramur, et ut redeatis ad peculiarem populum vestrum, pro cujus necessitate et precibus pacem vobis a Domino credimus undique reformatam. Moveat vos devotio populi, moveat affectus liberorum, a quorum aspectu vix rigidissimus parens posset tamdiu oculos continere: fides moveat conjugalis, moveat amœnitas locorum, et affluentia deliciarum, quas non sufficimus enarrare: et ne propriam prætereamus causam, moveat animum vestrum desolatio mea, qui præ ætate et ægritudine desideratum adventum vestrum diu non potero expectare. Pelli meæ consumptis carnibus adhæsit os meum, recessum minatur spiritus, hæret tamen mem-
78
bris in desiderio et spe adventus vestri, expectat quidem et sperat, et interim aurem surdam præstat vocanti naturæ, et recusat oculos claudere nisi prævisa facie vestra. Summa itaque precum et desiderii mei est, ut, quam cito opportune redire poteritis, redeatis. Præterea fama est quod imperator per cancellarium suum, vos in apostolicum suum, qualiscumque sit causa ejus, nititur inclinare, sed Domino protegente animum vestrum, Deum cuilibet homini præferetis. Scitis quia Maledictus est omnis qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Et quidem in rebus tam arduis et tam periculosis tutius est differre in tempus, quam ante tempus præcipitare consensum. Super hoc autem, et quibusdam aliis, vestro vel saltem archidiaconi mei consilio et præsenti colloquio plurimum indigerem.

EPISTOLA LXIV.—AD EUNDEM.
Anglorum Regi.

In eo maxime viget et proficit gloria principis Christiani, si pium Domino, a quo omnis principatus est, impendit famulatum, eique pacis, exultationis et gloriæ perpetuatur hæreditas, qui procellas componit Ecclesiæ laborantis, et fideli, et felici procurat obsequio, ut exultans sponsa cupitis sponsi queat amplexibus inhærere. In se vero provocat omnipotentem manum Altissimi, qui naufragium Christi pleno miserationis affectu non excipit, qui ecclesiæ collisiones aut operatur, aut negligit, et abutens potestate concessa, consensu fovet malitiam quam non reprimit aut extinguit. Collisio siquidem populorum, et indubitata regnorum subversio, et fomes schismatis est prædamnatia Domino, et jam jam labentis indicium principatus. Speramus autem in patre misericordiarum, auctore consolationum,

79
quod thronus vester benedictione perpetua solidabitur, et quod filii vestri, et filii filiorum solium regni, quod ab eo accepistis, et salubri administratione disponitis, feliciter hæreditabunt, quum in subditis vestris tantam, ipso propitio, invenerimus concordiæ unitatem, ut fidem eorum in petra ecclesiæ solidatam esse, fidelissimis et manifestissmis constet indiciis. Quum enim ex mandato vestro Anglorum convenisset ecclesia, proposita est in auribus sapientum quæstio, super qua fidei vestræ sinceritas, ut oportuit, optimates regni vestri dignata est consultare. Lecta sunt hinc inde plurima quibus pars alterutra sententiam suam tueri poterat, vel errorem. Deinde in medium prolata est norma fidei, regula gerendorum quæ in patrum sanctionibus invenitur, ut sic innotesceret universis, utrius causæ facies ei commodius posset aptari, adeoque propitiante patre misericordiarum, processum est, ut ex assertionibus partium veritas eluceret, quum et testes ab insperato procedentes, apud nos causam veritatis instruxerint, et nefanda schismatici opera præconante fama publicarentur. Itaque, secundum ea quae proposita sunt, non quidem judicatum est, quia nec licuit, non statutum aliquid in præjudicium regiæ majestatis, quia nec debuit: sed, quod licuit, quod debuit, quod jussio majestatis vestræ exegit, consilium, Domino teste et judice, formatum est, quod fidelis prudentia subditorum vero principi dictare debuerat non rogata: illud quoque ut prima, sicut justum est, vobis gratia debeatur, et operis gloria consummati, prout præcepistis, sine omni publicatione in libris conscientiæ signari fecimus, quos vobis a latoribus præsentium magistro Bartholomæo archidiacono, et Willelmo de Ver capellano nostro, jussimus aperiri. Nam prædictus archidiaconus scrutiniis et deliberationibus interfuit universis, et vota singulo-
80
rum, et omnium exploravit nobiscum. Et quæ accipietis ab eo, de nostro pectore processisse non dubitetis. Eos vobis commendamus, rogantes attentius, ut personas eorum, si placet, commendatas habeatis, et nostras, quæ in manibus sunt eorum, petitiones, benigne admittatis.

EPISTOLA LXIV.*—AD EUNDEM.

Amor fiduciam parit, et apud eum quem ardenter amat, fiducialius agere consuevit. Quo autem affectu vos semper amaverim, operibus quam verbis ostendere, semper honestius et utilius reputavi, quum tamen pro voto numquam affectum implere potuerim. Qui omnia novit mihi conscius est, quod devotio, quam in vos habui, vires meas semper excessit. Spero itaque quod et majestas vestra in affectu dulcedinis condescendet mihi, et parvulis meis. Et quidem omnes alumnos meos me pridem vobis memini commendasse. Nunc autem eum vobis commendo præ cæteris, qui in obsequio meo præ cæteris laboravit, et minimum accepit de manu mea, quum sinceritate fidei et exhibitione operis meruerit plurimum. Ad pedes ergo clementiæ vestræ provolvor, quanta possum devotione supplicans, ut eum commendatum habeatis, ipsique meum defectum suppleat benignitatis vestra, et quum me amiserit, ei pro me serenitas vestra, si placet, respondeat in affectu dulcedinis, et consolatione patris amissi. Is est Joannes de Sar. quem utique alii commendarem, si alium inter amicos et dominos haberem potiorem.

Tokens

EPISTOLA 1 w 8
LXI 1 w 11
AD 1 w 15
REGEM 1 w 20
HENRICUM 1 w 28
Domino 1 w 35
Regi 1 w 39
Anglorum 1 w 47
Majestatem 1 w 58
regiam 1 w 64
excogitatis 1 w 75
circumvenire 1 w 87
fallaciis 1 w 96
sacrilegii 1 w 107
instar 1 w 113
est 2 w 116
præsertim 1 w 126
ubi 1 w 129
indignationem 1 w 142
potestatis 1 w 152
adversus 1 w 160
innocentiam 1 w 171
procurat 1 w 179
dolus 1 w 184
et 1 w 187
in 5 w 189
dispendia 1 w 198
salutis 1 w 205
laborans 1 w 213
impietas 1 w 221
odii 1 w 225
seminatrix 1 w 235
fraternam 1 w 244
molitur 1 w 251
extinguere 1 w 261
caritatem 1 w 270
Quum 1 w 275
alia 1 w 279
crimina 1 w 286
Deus 1 w 290
oderit 1 w 296
hoc 1 w 300
est 4 w 303
quod 1 w 307
ob 1 w 309
insignem 1 w 317
sui 1 w 320
malitiam 1 w 328
detestatur 1 w 338
anima 1 w 343
ejus 1 w 347
Vestram 1 w 355
vero 1 w 359
sanctitatem 1 w 370
sicut 1 w 376
accepimus 1 w 385
et 4 w 387
dolemus 1 w 394
iniqui 1 w 401
circumvenire 2 w 413
conati 1 w 419
sunt 1 w 423
litteras 1 w 432
vobis 1 w 437
nostro 1 w 443
conceptas 1 w 452
nomine 1 w 458
porrigentes 1 w 469
quibus 1 w 476
significabatur 1 w 490
me 1 w 493
in 12 w 495
extremæ 1 w 502
difficultatis 1 w 515
articulo 1 w 523
positum 1 w 530
pœnitere 1 w 538
super 1 w 543
promotione 1 w 553
venerabilis 1 w 564
fratris 1 w 571
nostri 1 w 577
Rogerii 1 w 584
Eboracensis 1 w 595
archiepiscopi 1 w 608
et 5 w 611
majestati 1 w 620
vestræ 1 w 626
preces 1 w 632
porrigere 1 w 641
ut 3 w 644
quia 1 w 648
mihi 1 w 652
quod 2 w 656
in 13 w 658
hac 1 w 661
parte 1 w 666
deliqui 1 w 673
negatum 1 w 680
est 9 w 683
emendare 1 w 691
vos 1 w 695
illud 1 w 700
per 2 w 703
collatam 1 w 711
vobis 2 w 716
a 56 w 717
Domino 2 w 723
potestatem 1 w 733
accepto 1 w 741
tempore 1 w 748
justitias 1 w 757
judicandi 1 w 766
et 6 w 769
exercendi 1 w 778
vindictas 1 w 787
in 16 w 790
nationibus 1 w 800
emendetis 1 w 809
Ecce 1 w 814
Domino 3 w 820
inspectore 1 w 830
et 8 w 832
judice 1 w 838
loquar 1 w 844
in 19 w 846
auribus 1 w 853
vestris 1 w 860
quod 3 w 864
verum 1 w 869
est 12 w 872
Litteras 1 w 881
istas 1 w 886
nec 1 w 889
scripsi 1 w 896
nec 2 w 900
scribere 1 w 908
volui 1 w 913
nec 3 w 917
ab 4 w 919
aliquo 1 w 925
meorum 1 w 931
scriptas 1 w 939
novi 1 w 943
Falsæ 1 w 949
sunt 2 w 953
et 9 w 956
eis 1 w 959
ad 2 w 961
delusionem 1 w 971
vestram 1 w 978
et 10 w 981
sui 2 w 984
damnationem 1 w 995
solus 1 w 1000
falsarius 1 w 1009
scienter 1 w 1017
usus 1 w 1021
est 14 w 1024
quisquis 1 w 1033
sit 2 w 1036
ille 1 w 1040
plane 1 w 1046
suum 1 w 1050
portabit 1 w 1058
judicium 1 w 1066
et 11 w 1069
ex 5 w 1071
auctoritate 1 w 1082
sacrorum 1 w 1090
canonum 1 w 1097
in 20 w 1099
laqueum 1 w 1106
anathematis 1 w 1117
incidet 1 w 1124
quoniam 1 w 1132
qui 7 w 1135
talia 1 w 1140
agunt 1 w 1145
tanquam 1 w 1153
discordiarum 1 w 1165
scissurarumque 1 w 1180
satores 1 w 1187
et 13 w 1189
incentores 1 w 1199
detestatur 2 w 1209
anima 2 w 1214
Domini 1 w 1220
Supplicamus 1 w 1232
itaque 1 w 1238
serenitati 1 w 1248
vestræ 2 w 1254
ut 4 w 1257
tantæ 1 w 1262
malitiæ 1 w 1269
auctores 1 w 1277
si 9 w 1280
placet 1 w 1286
comprehendi 1 w 1298
jubeatis 1 w 1306
ad 3 w 1308
pœnam 1 w 1313
et 16 w 1316
eos 1 w 1319
tam 2 w 1322
acerba 1 w 1328
administratione 1 w 1343
puniri 1 w 1349
faciatis 1 w 1357
ut 5 w 1360
qui 8 w 1363
vindictam 1 w 1372
audierint 1 w 1381
doceantur 1 w 1390
et 17 w 1393
doceant 2 w 1400
vero 2 w 1404
et 18 w 1406
justo 1 w 1411
principi 1 w 1419
fallacias 1 w 1428
et 19 w 1431
malitiam 2 w 1439
non 2 w 1442
placere 1 w 1449
EPISTOLA 2 w 1458
LXII 1 w 1462
AD 2 w 1466
REGEM 2 w 1471
HENRICUM 2 w 1479
Regi 2 w 1484
Anglorum 2 w 1492
Virtus 1 w 1499
principum 1 w 1508
nullo 1 w 1513
clarius 1 w 1520
elucet 1 w 1526
indicio 1 w 1533
quam 2 w 1538
si 10 w 1540
majestate 1 w 1549
ejus 2 w 1553
pacem 1 w 1558
populus 1 w 1565
ecclesia 1 w 1574
quietem 1 w 1581
et 22 w 1584
religio 1 w 1591
gratum 1 w 1597
Domino 4 w 1603
recipiat 1 w 1611
incrementum 1 w 1622
Regum 1 w 1628
enim 1 w 1632
thronus 1 w 1639
in 32 w 1641
eum 2 w 1644
vigore 1 w 1650
solido 1 w 1656
roboratur 1 w 1665
qui 10 w 1669
tantarum 1 w 1677
virtutum 1 w 1685
nititur 1 w 1692
fundamentis 1 w 1703
Hæc 1 w 1707
in 33 w 1709
auribus 2 w 1716
vestris 2 w 1723
crebro 1 w 1729
repetimus 1 w 1738
eo 3 w 1741
quod 4 w 1745
constat 1 w 1752
ipsam 1 w 1757
gratam 1 w 1763
esse 1 w 1767
auditui 1 w 1774
vestro 1 w 1780
et 24 w 1783
sicut 2 w 1788
in 34 w 1790
opere 1 w 1795
clariora 1 w 1803
ita 7 w 1807
ex 6 w 1809
usu 2 w 1812
frequenti 1 w 1821
majestati 2 w 1830
vestræ 3 w 1836
gratiora 1 w 1844
sunt 3 w 1848
Dum 1 w 1852
in 35 w 1854
his 1 w 1857
vestra 2 w 1863
versatur 1 w 1871
intentio 1 w 1879
prosperabuntur 1 w 1894
in 37 w 1896
Domino 5 w 1902
et 25 w 1905
in 39 w 1907
totius 1 w 1913
mundi 1 w 1918
gloria 1 w 1924
gressus 1 w 1931
vestri 3 w 1937
Nam 1 w 1941
et 26 w 1943
hoc 2 w 1946
Sanctorum 1 w 1955
quorum 1 w 1962
quieti 1 w 1968
prospicitis 1 w 1979
suffragia 1 w 1989
impetrabunt 1 w 2000
Incumbit 1 w 2009
orationibus 1 w 2020
pro 5 w 2023
vobis 3 w 2028
ad 5 w 2030
Dominum 1 w 2037
monasterium 1 w 2048
sanctæ 1 w 2054
Mariæ 1 w 2059
Eboracensis 2 w 2070
quod 5 w 2075
tanto 1 w 2080
vobis 4 w 2085
fiducialius 1 w 2096
commendamus 1 w 2107
quanto 1 w 2114
ex 7 w 2116
omnium 1 w 2122
provincialium 1 w 2135
testimonio 1 w 2145
illud 2 w 2150
et 29 w 2153
veræ 1 w 2157
religionis 1 w 2167
cultu 1 w 2172
et 30 w 2175
pia 2 w 2178
devotione 1 w 2187
in 42 w 2189
vos 2 w 2192
et 31 w 2194
liberos 1 w 2201
vestros 1 w 2208
commendatione 1 w 2221
dignius 1 w 2228
esse 2 w 2232
confidimus 1 w 2242
Turbavit 1 w 2251
pacem 2 w 2256
ejus 3 w 2260
diutius 1 w 2267
sicut 3 w 2273
pro 7 w 2276
certo 1 w 2281
accepimus 2 w 2290
frater 2 w 2297
quidam 1 w 2303
qui 13 w 2307
tandem 1 w 2313
urgente 1 w 2320
se 6 w 2322
malitia 3 w 2329
et 32 w 2331
levitate 1 w 2339
morum 1 w 2344
velut 1 w 2350
palea 1 w 2355
inutilis 1 w 2363
ab 8 w 2365
area 1 w 2369
Domini 2 w 2375
avolavit 1 w 2383
Deinde 1 w 2390
vestram 2 w 2397
adiit 1 w 2402
majestatem 1 w 2412
ut 12 w 2414
ex 8 w 2416
eo 4 w 2418
se 7 w 2420
odibilem 1 w 2428
Domino 6 w 2434
convinceret 1 w 2445
quod 6 w 2450
monasterio 1 w 2460
detrahere 1 w 2469
non 3 w 2472
erubuit 1 w 2479
et 35 w 2482
contra 1 w 2488
regulam 1 w 2495
B 1 w 2496
Benedicti 1 w 2506
privilegium 1 w 2517
delinquendi 1 w 2528
conatus 1 w 2535
est 28 w 2538
impetrare 1 w 2547
pro 8 w 2551
reverentia 1 w 2561
vestra 4 w 2567
voluerunt 1 w 2576
eum 3 w 2579
recipere 1 w 2587
fratres 1 w 2594
secundum 1 w 2602
statuta 1 w 2609
ordinis 1 w 2616
sui 3 w 2619
At 1 w 2622
ipse 1 w 2626
non 4 w 2629
adquievit 1 w 2638
intrare 1 w 2645
nisi 1 w 2650
ingressu 1 w 2658
ejus 4 w 2662
ordo 1 w 2666
monasticus 1 w 2676
solveretur 1 w 2686
Vestræ 1 w 2693
itaque 2 w 2699
excellentiæ 1 w 2710
supplicamus 1 w 2721
ut 14 w 2723
ejusdem 1 w 2730
religiosos 1 w 2740
loci 1 w 2744
fratres 2 w 2751
benigne 1 w 2758
audiatis 1 w 2766
et 38 w 2769
illi 1 w 2773
negetis 1 w 2780
auditum 1 w 2787
qui 15 w 2791
fratres 3 w 2798
pro 9 w 2801
vobis 5 w 2806
jugiter 1 w 2813
orantes 1 w 2820
nititur 2 w 2827
impedire 1 w 2835
Ad 1 w 2838
hæc 1 w 2841
causam 1 w 2847
universalis 1 w 2858
ecclesiæ 1 w 2866
ante 2 w 2870
pedes 1 w 2875
misericordiæ 1 w 2887
vestræ 4 w 2893
provoluti 1 w 2902
vobis 6 w 2907
attentius 1 w 2916
commendamus 2 w 2927
rogantes 1 w 2936
Dominum 2 w 2943
pro 11 w 2946
nobis 1 w 2951
et 40 w 2954
vos 3 w 2957
pro 12 w 2960
vobis 7 w 2965
et 41 w 2967
ecclesia 2 w 2975
vestra 5 w 2981
ne 19 w 2984
ad 8 w 2986
preces 2 w 2992
imperatoris 1 w 3003
aliquid 1 w 3010
statuatur 1 w 3019
a 229 w 3020
vobis 8 w 3025
unde 1 w 3030
furor 1 w 3035
schismatis 1 w 3045
amplius 1 w 3052
invalescat 1 w 3062
EPISTOLA 3 w 3071
LXIII 1 w 3076
AD 3 w 3080
EUNDEM 1 w 3086
Regi 3 w 3091
Anglorum 3 w 3099
Qui 1 w 3103
non 5 w 3106
spernit 1 w 3113
pauperum 1 w 3121
preces 3 w 3127
misericors 1 w 3138
et 42 w 3140
miserator 1 w 3149
Dominus 1 w 3156
ecclesiæ 2 w 3164
suæ 1 w 3167
gemitus 1 w 3174
exaudivit 1 w 3183
et 43 w 3186
per 9 w 3189
gratiam 1 w 3196
suam 1 w 3200
vobis 9 w 3205
restituit 1 w 3214
pacem 3 w 3219
quam 3 w 3224
possitis 1 w 3232
ut 16 w 3235
oportet 1 w 3242
restituere 1 w 3253
subditis 1 w 3261
vestris 3 w 3268
Justum 1 w 3275
enim 2 w 3279
est 36 w 3282
ut 17 w 3285
sint 1 w 3289
consolationum 1 w 3302
participes 1 w 3312
qui 17 w 3315
contriti 1 w 3323
sunt 4 w 3327
in 56 w 3329
laboribus 1 w 3338
vestris 4 w 3345
et 45 w 3348
qui 18 w 3351
facultates 1 w 3361
corpora 1 w 3369
animas 1 w 3376
vestrum 1 w 3384
exposuerunt 1 w 3395
ad 9 w 3397
libitum 1 w 3404
vobiscum 1 w 3413
vel 2 w 3417
ad 10 w 3419
modicum 1 w 3426
valeant 1 w 3433
respirare 1 w 3442
ut 18 w 3445
vestris 5 w 3452
postmodum 1 w 3461
obsequiis 1 w 3470
sint 2 w 3474
quum 1 w 3479
opus 1 w 3483
fuerit 1 w 3489
aptiores 1 w 3498
Cæterum 1 w 3506
quia 2 w 3511
in 58 w 3513
absentia 1 w 3521
vestra 6 w 3527
nec 4 w 3531
spes 1 w 3535
quietis 1 w 3542
est 41 w 3545
coætaneis 1 w 3554
nostris 1 w 3561
vultum 1 w 3568
vestrum 2 w 3575
desiderat 1 w 3584
universa 2 w 3592
terra 1 w 3597
rogat 1 w 3603
Dominum 3 w 3610
in 60 w 3613
cujus 1 w 3618
manu 1 w 3622
corda 1 w 3627
sunt 5 w 3631
regum 1 w 3636
ut 19 w 3639
vobis 11 w 3644
veram 1 w 3649
pacem 4 w 3654
et 47 w 3657
sibi 1 w 3661
vestram 3 w 3668
gratiam 2 w 3675
largiatur 1 w 3684
et 48 w 3687
ut 20 w 3689
in 61 w 3691
regno 1 w 3696
vestro 3 w 3702
ad 11 w 3704
consolationem 1 w 3717
et 49 w 3719
utilitatem 1 w 3729
cleri 1 w 3734
et 50 w 3736
populi 1 w 3742
placeat 1 w 3750
amplius 2 w 3757
commanere 1 w 3766
eos 2 w 3770
qui 22 w 3773
pro 13 w 3776
vobis 12 w 3781
orant 2 w 3786
audire 1 w 3793
consuevit 1 w 3802
Altissimus 1 w 3812
et 51 w 3815
hanc 1 w 3819
ipsam 2 w 3824
petitionem 1 w 3834
humilium 1 w 3842
acceptam 1 w 3850
esse 3 w 3854
confidimus 2 w 3864
apud 1 w 3868
eum 4 w 3871
Supplicamus 2 w 3883
itaque 3 w 3889
majestati 3 w 3898
vestræ 5 w 3904
ut 22 w 3907
vobis 13 w 3912
placeat 2 w 3919
quod 7 w 3924
placere 2 w 3931
Domino 7 w 3937
arbitramur 1 w 3947
et 53 w 3950
ut 23 w 3952
redeatis 1 w 3960
ad 12 w 3962
peculiarem 1 w 3972
populum 1 w 3979
vestrum 3 w 3986
pro 14 w 3990
cujus 2 w 3995
necessitate 1 w 4006
et 54 w 4008
precibus 1 w 4016
pacem 5 w 4021
vobis 14 w 4026
a 302 w 4027
Domino 8 w 4033
credimus 1 w 4041
undique 1 w 4048
reformatam 1 w 4058
Moveat 1 w 4065
vos 4 w 4068
devotio 2 w 4075
populi 2 w 4081
moveat 1 w 4088
affectus 1 w 4096
liberorum 1 w 4105
a 308 w 4107
quorum 2 w 4113
aspectu 1 w 4120
vix 1 w 4123
rigidissimus 1 w 4135
parens 1 w 4141
posset 1 w 4147
tamdiu 1 w 4153
oculos 1 w 4159
continere 1 w 4168
fides 1 w 4174
moveat 2 w 4180
conjugalis 1 w 4190
moveat 3 w 4197
amœnitas 1 w 4205
locorum 1 w 4212
et 56 w 4215
affluentia 1 w 4225
deliciarum 1 w 4235
quas 1 w 4240
non 6 w 4243
sufficimus 1 w 4253
enarrare 1 w 4261
et 57 w 4264
ne 27 w 4266
propriam 1 w 4274
prætereamus 1 w 4285
causam 2 w 4291
moveat 4 w 4298
animum 1 w 4304
vestrum 4 w 4311
desolatio 1 w 4320
mea 1 w 4323
qui 23 w 4327
præ 3 w 4330
ætate 1 w 4335
et 58 w 4337
ægritudine 1 w 4347
desideratum 1 w 4358
adventum 1 w 4366
vestrum 5 w 4373
diu 3 w 4376
non 7 w 4379
potero 1 w 4385
expectare 1 w 4394
Pelli 1 w 4400
meæ 1 w 4403
consumptis 1 w 4413
carnibus 1 w 4421
adhæsit 1 w 4428
os 22 w 4430
meum 1 w 4434
recessum 1 w 4443
minatur 1 w 4450
spiritus 1 w 4458
hæret 1 w 4464
tamen 1 w 4469
mem- 1 w 4473
bris 1 w 4477
in 67 w 4479
desiderio 1 w 4488
et 60 w 4490
spe 7 w 4493
adventus 1 w 4501
vestri 7 w 4507
expectat 1 w 4516
quidem 1 w 4522
et 61 w 4524
sperat 1 w 4530
et 62 w 4533
interim 1 w 4540
aurem 1 w 4545
surdam 1 w 4551
præstat 1 w 4558
vocanti 1 w 4565
naturæ 1 w 4571
et 63 w 4574
recusat 1 w 4581
oculos 2 w 4587
claudere 1 w 4595
nisi 2 w 4599
prævisa 1 w 4606
facie 1 w 4611
vestra 8 w 4617
Summa 1 w 4623
itaque 4 w 4629
precum 1 w 4635
et 64 w 4637
desiderii 1 w 4646
mei 1 w 4649
est 52 w 4652
ut 24 w 4655
quam 4 w 4660
cito 1 w 4664
opportune 1 w 4673
redire 1 w 4679
poteritis 1 w 4688
redeatis 2 w 4697
Præterea 1 w 4706
fama 1 w 4710
est 53 w 4713
quod 8 w 4717
imperator 2 w 4726
per 12 w 4729
cancellarium 1 w 4741
suum 2 w 4745
vos 5 w 4749
in 69 w 4751
apostolicum 1 w 4762
suum 3 w 4766
qualiscumque 1 w 4779
sit 6 w 4782
causa 3 w 4787
ejus 6 w 4791
nititur 3 w 4799
inclinare 1 w 4808
sed 1 w 4812
Domino 9 w 4818
protegente 1 w 4828
animum 2 w 4834
vestrum 6 w 4841
Deum 1 w 4846
cuilibet 1 w 4854
homini 1 w 4860
præferetis 1 w 4870
Scitis 1 w 4877
quia 3 w 4881
Maledictus 1 w 4891
est 55 w 4894
omnis 1 w 4899
qui 26 w 4902
confidit 1 w 4910
in 74 w 4912
homine 1 w 4918
et 67 w 4921
ponit 1 w 4926
carnem 1 w 4932
brachium 1 w 4940
suum 4 w 4944
Et 1 w 4947
quidem 2 w 4953
in 76 w 4955
rebus 1 w 4960
tam 9 w 4963
arduis 1 w 4969
et 68 w 4971
tam 10 w 4974
periculosis 1 w 4985
tutius 1 w 4991
est 56 w 4994
differre 1 w 5002
in 77 w 5004
tempus 1 w 5010
quam 5 w 5015
ante 4 w 5019
tempus 2 w 5025
præcipitare 1 w 5036
consensum 1 w 5045
Super 1 w 5051
hoc 3 w 5054
autem 1 w 5059
et 69 w 5062
quibusdam 1 w 5071
aliis 1 w 5076
vestro 4 w 5083
vel 3 w 5086
saltem 1 w 5092
archidiaconi 1 w 5104
mei 2 w 5107
consilio 1 w 5115
et 70 w 5117
præsenti 1 w 5125
colloquio 1 w 5134
plurimum 1 w 5142
indigerem 1 w 5151
EPISTOLA 4 w 5160
LXIV 1 w 5164
AD 4 w 5168
EUNDEM 2 w 5174
Anglorum 4 w 5183
Regi 4 w 5187
In 2 w 5190
eo 6 w 5192
maxime 1 w 5198
viget 1 w 5203
et 72 w 5205
proficit 1 w 5213
gloria 2 w 5219
principis 1 w 5228
Christiani 1 w 5238
si 35 w 5241
pium 1 w 5245
Domino 10 w 5251
a 387 w 5253
quo 13 w 5256
omnis 2 w 5261
principatus 1 w 5272
est 58 w 5275
impendit 1 w 5284
famulatum 1 w 5293
eique 1 w 5299
pacis 1 w 5304
exultationis 1 w 5317
et 73 w 5319
gloriæ 1 w 5325
perpetuatur 1 w 5336
hæreditas 1 w 5345
qui 30 w 5349
procellas 1 w 5358
componit 1 w 5366
Ecclesiæ 1 w 5374
laborantis 1 w 5384
et 75 w 5387
fideli 1 w 5393
et 76 w 5396
felici 1 w 5402
procurat 2 w 5410
obsequio 1 w 5418
ut 27 w 5421
exultans 1 w 5429
sponsa 1 w 5435
cupitis 1 w 5442
sponsi 1 w 5448
queat 1 w 5453
amplexibus 1 w 5463
inhærere 1 w 5471
In 3 w 5474
se 21 w 5476
vero 3 w 5480
provocat 1 w 5488
omnipotentem 1 w 5500
manum 1 w 5505
Altissimi 1 w 5514
qui 32 w 5518
naufragium 1 w 5528
Christi 2 w 5535
pleno 1 w 5540
miserationis 1 w 5552
affectu 2 w 5559
non 8 w 5562
excipit 1 w 5569
qui 33 w 5573
ecclesiæ 3 w 5581
collisiones 1 w 5592
aut 2 w 5595
operatur 1 w 5603
aut 3 w 5607
negligit 1 w 5615
et 77 w 5618
abutens 1 w 5625
potestate 2 w 5634
concessa 1 w 5642
consensu 2 w 5651
fovet 1 w 5656
malitiam 3 w 5664
quam 6 w 5668
non 9 w 5671
reprimit 1 w 5679
aut 4 w 5682
extinguit 1 w 5691
Collisio 1 w 5700
siquidem 1 w 5708
populorum 1 w 5717
et 79 w 5720
indubitata 1 w 5730
regnorum 1 w 5738
subversio 1 w 5747
et 80 w 5750
fomes 1 w 5755
schismatis 2 w 5765
est 60 w 5768
prædamnatia 1 w 5779
Domino 11 w 5785
et 81 w 5788
jam 1 w 5791
jam 2 w 5794
labentis 1 w 5802
indicium 1 w 5810
principatus 2 w 5821
Speramus 1 w 5830
autem 2 w 5835
in 88 w 5837
patre 1 w 5842
misericordiarum 1 w 5857
auctore 2 w 5865
consolationum 2 w 5878
quod 9 w 5883
thronus 2 w 5890
vester 1 w 5896
benedictione 1 w 5908
perpetua 2 w 5916
solidabitur 1 w 5927
et 83 w 5930
quod 10 w 5934
filii 1 w 5939
vestri 8 w 5945
et 84 w 5948
filii 2 w 5953
filiorum 1 w 5961
solium 1 w 5967
regni 1 w 5972
quod 11 w 5977
ab 15 w 5979
eo 7 w 5981
accepistis 1 w 5991
et 85 w 5994
salubri 1 w 6001
administratione 2 w 6016
disponitis 1 w 6026
feliciter 1 w 6036
hæreditabunt 1 w 6048
quum 2 w 6053
in 90 w 6055
subditis 2 w 6063
vestris 6 w 6070
tantam 1 w 6076
ipso 1 w 6081
propitio 1 w 6089
invenerimus 1 w 6101
concordiæ 1 w 6110
unitatem 1 w 6118
ut 33 w 6121
fidem 1 w 6126
eorum 2 w 6131
in 92 w 6133
petra 3 w 6138
ecclesiæ 4 w 6146
solidatam 1 w 6155
esse 4 w 6159
fidelissimis 1 w 6172
et 87 w 6174
manifestissmis 1 w 6188
constet 1 w 6195
indiciis 1 w 6203
Quum 2 w 6208
enim 3 w 6212
ex 19 w 6214
mandato 1 w 6221
vestro 5 w 6227
Anglorum 5 w 6235
convenisset 1 w 6246
ecclesia 3 w 6254
proposita 1 w 6264
est 66 w 6267
in 94 w 6269
auribus 3 w 6276
sapientum 1 w 6285
quæstio 1 w 6292
super 2 w 6298
qua 11 w 6301
fidei 1 w 6306
vestræ 6 w 6312
sinceritas 1 w 6322
ut 34 w 6325
oportuit 1 w 6333
optimates 1 w 6343
regni 2 w 6348
vestri 10 w 6354
dignata 1 w 6361
est 69 w 6364
consultare 1 w 6374
Lecta 1 w 6380
sunt 6 w 6384
hinc 1 w 6388
inde 2 w 6392
plurima 1 w 6399
quibus 3 w 6405
pars 1 w 6409
alterutra 1 w 6418
sententiam 1 w 6428
suam 2 w 6432
tueri 1 w 6437
poterat 1 w 6444
vel 4 w 6448
errorem 1 w 6455
Deinde 2 w 6462
in 99 w 6464
medium 1 w 6470
prolata 1 w 6477
est 70 w 6480
norma 1 w 6485
fidei 2 w 6490
regula 2 w 6497
gerendorum 1 w 6507
quæ 2 w 6510
in 100 w 6512
patrum 1 w 6518
sanctionibus 1 w 6530
invenitur 1 w 6539
ut 36 w 6542
sic 4 w 6545
innotesceret 1 w 6557
universis 1 w 6566
utrius 1 w 6573
causæ 1 w 6578
facies 1 w 6584
ei 10 w 6586
commodius 1 w 6595
posset 2 w 6601
aptari 1 w 6607
adeoque 1 w 6615
propitiante 1 w 6626
patre 2 w 6631
misericordiarum 2 w 6646
processum 1 w 6656
est 71 w 6659
ut 38 w 6662
ex 20 w 6664
assertionibus 1 w 6677
partium 1 w 6684
veritas 1 w 6691
eluceret 1 w 6699
quum 3 w 6704
et 93 w 6706
testes 1 w 6712
ab 17 w 6714
insperato 1 w 6723
procedentes 1 w 6734
apud 2 w 6739
nos 4 w 6742
causam 3 w 6748
veritatis 1 w 6757
instruxerint 1 w 6769
et 94 w 6772
nefanda 1 w 6779
schismatici 1 w 6790
opera 2 w 6795
præconante 1 w 6805
fama 2 w 6809
publicarentur 1 w 6822
Itaque 1 w 6829
secundum 2 w 6838
ea 20 w 6840
quae 1 w 6844
proposita 2 w 6853
sunt 7 w 6857
non 10 w 6861
quidem 4 w 6867
judicatum 1 w 6876
est 73 w 6879
quia 4 w 6884
nec 6 w 6887
licuit 1 w 6893
non 11 w 6897
statutum 1 w 6905
aliquid 2 w 6912
in 106 w 6914
præjudicium 1 w 6925
regiæ 1 w 6930
majestatis 1 w 6940
quia 5 w 6945
nec 7 w 6948
debuit 1 w 6954
sed 2 w 6958
quod 12 w 6963
licuit 2 w 6969
quod 13 w 6974
debuit 2 w 6980
quod 14 w 6985
jussio 1 w 6991
majestatis 2 w 7001
vestræ 7 w 7007
exegit 1 w 7013
consilium 1 w 7023
Domino 12 w 7030
teste 2 w 7035
et 95 w 7037
judice 2 w 7043
formatum 1 w 7052
est 78 w 7055
quod 15 w 7060
fidelis 2 w 7067
prudentia 1 w 7076
subditorum 1 w 7086
vero 4 w 7090
principi 3 w 7098
dictare 1 w 7105
debuerat 1 w 7113
non 12 w 7116
rogata 1 w 7122
illud 3 w 7128
quoque 1 w 7134
ut 40 w 7136
prima 1 w 7141
sicut 4 w 7147
justum 1 w 7153
est 79 w 7156
vobis 15 w 7162
gratia 3 w 7168
debeatur 1 w 7176
et 96 w 7179
operis 1 w 7185
gloria 3 w 7191
consummati 1 w 7201
prout 1 w 7207
præcepistis 1 w 7218
sine 1 w 7223
omni 5 w 7227
publicatione 1 w 7239
in 110 w 7241
libris 1 w 7247
conscientiæ 1 w 7258
signari 1 w 7265
fecimus 1 w 7272
quos 1 w 7277
vobis 16 w 7282
a 528 w 7283
latoribus 1 w 7292
præsentium 1 w 7302
magistro 1 w 7310
Bartholomæo 1 w 7321
archidiacono 1 w 7333
et 97 w 7336
Willelmo 1 w 7344
de 50 w 7346
Ver 1 w 7349
capellano 1 w 7358
nostro 2 w 7364
jussimus 1 w 7373
aperiri 1 w 7380
Nam 2 w 7384
prædictus 1 w 7393
archidiaconus 1 w 7406
scrutiniis 1 w 7416
et 98 w 7418
deliberationibus 1 w 7434
interfuit 1 w 7443
universis 2 w 7452
et 99 w 7455
vota 1 w 7459
singulo- 1 w 7467
rum 36 w 7470
et 100 w 7473
omnium 2 w 7479
exploravit 1 w 7489
nobiscum 1 w 7497
Et 2 w 7500
quæ 3 w 7503
accipietis 1 w 7513
ab 18 w 7515
eo 10 w 7517
de 52 w 7520
nostro 3 w 7526
pectore 2 w 7533
processisse 1 w 7544
non 13 w 7547
dubitetis 1 w 7556
Eos 1 w 7560
vobis 17 w 7565
commendamus 3 w 7576
rogantes 2 w 7585
attentius 2 w 7594
ut 44 w 7597
personas 1 w 7605
eorum 3 w 7610
si 61 w 7613
placet 2 w 7619
commendatas 1 w 7631
habeatis 1 w 7639
et 104 w 7642
nostras 1 w 7649
quæ 4 w 7653
in 114 w 7655
manibus 1 w 7662
sunt 8 w 7666
eorum 4 w 7671
petitiones 1 w 7682
benigne 2 w 7690
admittatis 1 w 7700
EPISTOLA 5 w 7709
LXIV 2 w 7713
AD 5 w 7718
EUNDEM 3 w 7724
Amor 1 w 7729
fiduciam 1 w 7737
parit 1 w 7742
et 106 w 7745
apud 3 w 7749
eum 7 w 7752
quem 1 w 7756
ardenter 1 w 7764
amat 1 w 7768
fiducialius 2 w 7780
agere 1 w 7785
consuevit 2 w 7794
Quo 1 w 7798
autem 3 w 7803
affectu 3 w 7810
vos 6 w 7813
semper 1 w 7819
amaverim 1 w 7827
operibus 1 w 7836
quam 7 w 7840
verbis 1 w 7846
ostendere 1 w 7855
semper 2 w 7862
honestius 1 w 7871
et 107 w 7873
utilius 1 w 7880
reputavi 1 w 7888
quum 4 w 7893
tamen 2 w 7898
pro 30 w 7901
voto 1 w 7905
numquam 1 w 7912
affectum 1 w 7920
implere 1 w 7927
potuerim 1 w 7935
Qui 2 w 7939
omnia 1 w 7944
novit 1 w 7949
mihi 2 w 7953
conscius 1 w 7961
est 81 w 7964
quod 16 w 7969
devotio 3 w 7976
quam 9 w 7981
in 115 w 7983
vos 7 w 7986
habui 1 w 7991
vires 1 w 7997
meas 1 w 8001
semper 3 w 8007
excessit 1 w 8015
Spero 1 w 8021
itaque 5 w 8027
quod 17 w 8031
et 108 w 8033
majestas 1 w 8041
vestra 9 w 8047
in 116 w 8049
affectu 5 w 8056
dulcedinis 1 w 8066
condescendet 1 w 8078
mihi 3 w 8082
et 110 w 8085
parvulis 1 w 8093
meis 1 w 8097
Et 3 w 8100
quidem 5 w 8106
omnes 1 w 8111
alumnos 1 w 8118
meos 1 w 8122
me 26 w 8124
pridem 1 w 8130
vobis 18 w 8135
memini 1 w 8141
commendasse 1 w 8152
Nunc 1 w 8157
autem 4 w 8162
eum 8 w 8165
vobis 19 w 8170
commendo 1 w 8178
præ 15 w 8181
cæteris 1 w 8188
qui 41 w 8192
in 119 w 8194
obsequio 2 w 8202
meo 3 w 8205
præ 16 w 8208
cæteris 2 w 8215
laboravit 1 w 8224
et 111 w 8227
minimum 1 w 8234
accepit 1 w 8241
de 60 w 8243
manu 3 w 8247
mea 3 w 8250
quum 5 w 8255
sinceritate 1 w 8266
fidei 3 w 8271
et 112 w 8273
exhibitione 1 w 8284
operis 2 w 8290
meruerit 1 w 8298
plurimum 2 w 8306
Ad 2 w 8309
pedes 2 w 8314
ergo 1 w 8318
clementiæ 1 w 8327
vestræ 8 w 8333
provolvor 1 w 8342
quanta 1 w 8349
possum 1 w 8355
devotione 2 w 8364
supplicans 1 w 8374
ut 49 w 8377
eum 9 w 8380
commendatum 1 w 8391
habeatis 2 w 8399
ipsique 1 w 8407
meum 2 w 8411
defectum 1 w 8419
suppleat 1 w 8427
benignitatis 1 w 8439
vestra 10 w 8445
et 113 w 8448
quum 6 w 8452
me 36 w 8454
amiserit 1 w 8462
ei 13 w 8465
pro 32 w 8468
me 37 w 8470
serenitas 1 w 8479
vestra 11 w 8485
si 65 w 8488
placet 3 w 8494
respondeat 1 w 8505
in 122 w 8507
affectu 6 w 8514
dulcedinis 2 w 8524
et 115 w 8527
consolatione 2 w 8539
patris 1 w 8545
amissi 1 w 8551
Is 1 w 8554
est 87 w 8557
Joannes 1 w 8564
de 66 w 8566
Sar 1 w 8569
quem 2 w 8574
utique 1 w 8580
alii 2 w 8584
commendarem 1 w 8595
si 67 w 8598
alium 2 w 8603
inter 3 w 8608
amicos 1 w 8614
et 116 w 8616
dominos 1 w 8623
haberem 1 w 8630
potiorem 1 w 8638