EPISTOLA LXI.—AD REGEM HENRICUM. Domino Regi Anglorum. Majestatem regiam excogitatis circumvenire fallaciis, sacrilegii instar est, præsertim ubi indignationem potestatis adversus innocentiam procurat dolus, et in dispendia salutis laborans impietas odii seminatrix fraternam molitur extinguere caritatem. Quum alia crimina Deus oderit, hoc est quod ob insignem sui malitiam detestatur anima ejus. Vestram vero sanctitatem, sicut accepimus et dolemus, iniqui circumvenire conati sunt, litteras vobis nostro conceptas nomine porrigentes, quibus significabatur, me in extremæ difficultatis articulo positum pœnitere super promotione venerabilis fratris nostri Rogerii Eboracensis archiepiscopi, et majestati vestræ preces porrigere, ut quia mihi quod in hac parte deliqui negatum est emendare, vos illud per collatam vobis a Domino potestatem, accepto tempore justitias judicandi, et exercendi vindictas, in nationibus emendetis. Ecce Domino inspectore et judice loquar in auribus vestris quod verum est. Litteras istas nec scripsi, nec scribere volui, nec ab aliquo meorum scriptas novi. Falsæ sunt, et eis ad delusionem vestram, et sui damnationem solus falsarius scienter usus est, quisquis sit ille, plane suum portabit judicium, et ex auctoritate sacrorum canonum in laqueum anathematis incidet, quoniam qui talia agunt, tanquam discordiarum, scissurarumque satores et incentores detestatur anima Domini. Supplicamus itaque serenitati vestræ, ut tantæ malitiæ auctores, si placet, comprehendi jubeatis ad pœnam, et eos tam acerba administratione puniri faciatis, ut qui vindictam audierint doceantur, et doceant vero et justo principi fallacias, et malitiam non placere. EPISTOLA LXII.—AD REGEM HENRICUM. Regi Anglorum. Virtus principum nullo clarius elucet indicio, quam si majestate ejus pacem populus, ecclesia quietem, et religio gratum Domino recipiat incrementum. Regum enim thronus in eum vigore solido roboratur, qui tantarum virtutum nititur fundamentis. Hæc in auribus vestris crebro repetimus, eo quod constat ipsam gratam esse auditui vestro: et sicut in opere clariora, ita ex usu frequenti majestati vestræ gratiora sunt. Dum in his vestra versatur intentio, prosperabuntur in Domino, et in totius mundi gloria gressus vestri. Nam et hoc Sanctorum, quorum quieti prospicitis, suffragia impetrabunt. Incumbit orationibus pro vobis ad Dominum monasterium sanctæ Mariæ Eboracensis, quod tanto vobis fiducialius commendamus, quanto ex omnium provincialium testimonio illud, et veræ religionis cultu, et pia devotione in vos et liberos vestros commendatione dignius esse confidimus. Turbavit pacem ejus diutius, sicut pro certo accepimus, frater quidam, qui tandem urgente se malitia et levitate morum, velut palea inutilis ab area Domini avolavit. Deinde vestram adiit majestatem ut ex eo se odibilem Domino convinceret, quod monasterio detrahere non erubuit, et contra regulam B. Benedicti privilegium delinquendi conatus est impetrare: pro reverentia vestra voluerunt eum recipere fratres secundum statuta ordinis sui. At ipse non adquievit intrare, nisi ingressu ejus ordo monasticus solveretur. Vestræ itaque excellentiæ supplicamus ut ejusdem religiosos loci fratres benigne audiatis, et illi negetis auditum, qui fratres pro vobis jugiter orantes nititur impedire. Ad hæc causam universalis ecclesiæ ante pedes misericordiæ vestræ provoluti vobis attentius commendamus: rogantes Dominum pro nobis, et vos pro vobis et ecclesia vestra, ne ad preces imperatoris aliquid statuatur a vobis, unde furor schismatis amplius invalescat. EPISTOLA LXIII.—AD EUNDEM. Regi Anglorum. Qui non spernit pauperum preces, misericors et miserator Dominus ecclesiæ suæ gemitus exaudivit, et per gratiam suam vobis restituit pacem, quam possitis, ut oportet, restituere subditis vestris. Justum enim est, ut sint consolationum participes qui contriti sunt in laboribus vestris, et qui facultates, corpora, animas, vestrum exposuerunt ad libitum, vobiscum, vel ad modicum valeant respirare, ut vestris postmodum obsequiis sint, quum opus fuerit, aptiores. Cæterum, quia in absentia vestra, nec spes quietis est coætaneis nostris, vultum vestrum desiderat universa terra, rogat Dominum, in cujus manu corda sunt regum, ut vobis veram pacem, et sibi vestram gratiam largiatur, et ut in regno vestro ad consolationem et utilitatem cleri et populi, placeat amplius commanere; eos qui pro vobis orant, audire consuevit Altissimus, et hanc ipsam petitionem humilium acceptam esse confidimus apud eum. Supplicamus itaque majestati vestræ, ut vobis placeat, quod placere Domino arbitramur, et ut redeatis ad peculiarem populum vestrum, pro cujus necessitate et precibus pacem vobis a Domino credimus undique reformatam. Moveat vos devotio populi, moveat affectus liberorum, a quorum aspectu vix rigidissimus parens posset tamdiu oculos continere: fides moveat conjugalis, moveat amœnitas locorum, et affluentia deliciarum, quas non sufficimus enarrare: et ne propriam prætereamus causam, moveat animum vestrum desolatio mea, qui præ ætate et ægritudine desideratum adventum vestrum diu non potero expectare. Pelli meæ consumptis carnibus adhæsit os meum, recessum minatur spiritus, hæret tamen mem- bris in desiderio et spe adventus vestri, expectat quidem et sperat, et interim aurem surdam præstat vocanti naturæ, et recusat oculos claudere nisi prævisa facie vestra. Summa itaque precum et desiderii mei est, ut, quam cito opportune redire poteritis, redeatis. Præterea fama est quod imperator per cancellarium suum, vos in apostolicum suum, qualiscumque sit causa ejus, nititur inclinare, sed Domino protegente animum vestrum, Deum cuilibet homini præferetis. Scitis quia Maledictus est omnis qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. |Et quidem in rebus tam arduis et tam periculosis tutius est differre in tempus, quam ante tempus præcipitare consensum. Super hoc autem, et quibusdam aliis, vestro vel saltem archidiaconi mei consilio et præsenti colloquio plurimum indigerem. EPISTOLA LXIV.—AD EUNDEM. Anglorum Regi. In eo maxime viget et proficit gloria principis Christiani, si pium Domino, a quo omnis principatus est, impendit famulatum, eique pacis, exultationis et gloriæ perpetuatur hæreditas, qui procellas componit Ecclesiæ laborantis, et fideli, et felici procurat obsequio, ut exultans sponsa cupitis sponsi queat amplexibus inhærere. In se vero provocat omnipotentem manum Altissimi, qui naufragium Christi pleno miserationis affectu non excipit, qui ecclesiæ collisiones aut operatur, aut negligit, et abutens potestate concessa, consensu fovet malitiam quam non reprimit aut extinguit. Collisio siquidem populorum, et indubitata regnorum subversio, et fomes schismatis est prædamnatia Domino, et jam jam labentis indicium principatus. Speramus autem in patre misericordiarum, auctore consolationum, quod thronus vester benedictione perpetua solidabitur, et quod filii vestri, et filii filiorum solium regni, quod ab eo accepistis, et salubri administratione disponitis, feliciter hæreditabunt, quum in subditis vestris tantam, ipso propitio, invenerimus concordiæ unitatem, ut fidem eorum in petra ecclesiæ solidatam esse, fidelissimis et manifestissmis constet indiciis. Quum enim ex mandato vestro Anglorum convenisset ecclesia, proposita est in auribus sapientum quæstio, super qua fidei vestræ sinceritas, ut oportuit, optimates regni vestri dignata est consultare. Lecta sunt hinc inde plurima quibus pars alterutra sententiam suam tueri poterat, vel errorem. Deinde in medium prolata est norma fidei, regula gerendorum quæ in patrum sanctionibus invenitur, ut sic innotesceret universis, utrius causæ facies ei commodius posset aptari, adeoque propitiante patre misericordiarum, processum est, ut ex assertionibus partium veritas eluceret, quum et testes ab insperato procedentes, apud nos causam veritatis instruxerint, et nefanda schismatici opera præconante fama publicarentur. Itaque, secundum ea quae proposita sunt, non quidem judicatum est, quia nec licuit, non statutum aliquid in præjudicium regiæ majestatis, quia nec debuit: sed, quod licuit, quod debuit, quod jussio majestatis vestræ exegit, consilium, Domino teste et judice, formatum est, quod fidelis prudentia subditorum vero principi dictare debuerat non rogata: illud quoque ut prima, sicut justum est, vobis gratia debeatur, et operis gloria consummati, prout præcepistis, sine omni publicatione in libris conscientiæ signari fecimus, quos vobis a latoribus præsentium magistro Bartholomæo archidiacono, et Willelmo de Ver capellano nostro, jussimus aperiri. Nam prædictus archidiaconus scrutiniis et deliberationibus interfuit universis, et vota singulo- rum, et omnium exploravit nobiscum. Et quæ accipietis ab eo, de nostro pectore processisse non dubitetis. Eos vobis commendamus, rogantes attentius, ut personas eorum, si placet, commendatas habeatis, et nostras, quæ in manibus sunt eorum, petitiones, benigne admittatis. EPISTOLA LXIV.*—AD EUNDEM. Amor fiduciam parit, et apud eum quem ardenter amat, fiducialius agere consuevit. Quo autem affectu vos semper amaverim, operibus quam verbis ostendere, semper honestius et utilius reputavi, quum tamen pro voto numquam affectum implere potuerim. Qui omnia novit mihi conscius est, quod devotio, quam in vos habui, vires meas semper excessit. Spero itaque quod et majestas vestra in affectu dulcedinis condescendet mihi, et parvulis meis. Et quidem omnes alumnos meos me pridem vobis memini commendasse. Nunc autem eum vobis commendo præ cæteris, qui in obsequio meo præ cæteris laboravit, et minimum accepit de manu mea, quum sinceritate fidei et exhibitione operis meruerit plurimum. Ad pedes ergo clementiæ vestræ provolvor, quanta possum devotione supplicans, ut eum commendatum habeatis, ipsique meum defectum suppleat benignitatis vestra, et quum me amiserit, ei pro me serenitas vestra, si placet, respondeat in affectu dulcedinis, et consolatione patris amissi. Is est Joannes de Sar. quem utique alii commendarem, si alium inter amicos et dominos haberem potiorem.