Scaife ATLAS

CTS Library / Epistolae

Epistolae (179-180)

urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1:179-180
Refs {'start': {'reference': '179', 'human_reference': 'Letter 179'}, 'end': {'reference': '180', 'human_reference': 'Letter 180'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
EPISTOLA CLXXIX.—AD RICARDUM FRATREM SUUM. [A.D. 1166.]
Ricardo fratri suo.

In te, omnium moriturorum dulcissime, plane videbor injurius, si cuiquam a peregrinatione mea scripsero, subticens tibi, quem super statu meo, cum Domino amabili matre nostra, non ambigo præ cæteris mortalibus esse sollicitum. Licet enim interdum desit materia vel occasio scribendorum, hoc ipsum tibi scribendum arbitror, scribendi occasionem et materiam defuisse. Quod autem domino episcopo scripsi tibi pariter innotescet, sicut ea quæ tibi scripta sunt, sinceritati ejus poteris præsentare. Volo enim ut ei in omnibus adquiescas quæ ad te pertinebunt, et consilium ejus præferas meo, tum quia nobis sapientior est, tum quia eum uberiorem gratiam Domini habere confido, et nos quos semper dilexit caritate sincera, sicut auctoritate, sic et meritis antecedit. Quod autem ei scribendum fuerat, nisi deficientis protocolli brevitas obstitisset, ei meo nomine suaderi desidero, et utinam Spiritus sanctus persuadeat, qui in necessitatis articulo sperantes in se, solatio consilii destitutos esse non sinit. Hoc autem est, ut in hoc conflictu potestatis et juris ea moderatione incedat, prævia lege, duce gratia, juvante

291
ratione, ut nec temeritatis reus videri debeat adversus potestatem quam Deus ordinavit, nec metu potestatis, aut amore rerum evanescentium iniquitati consentiat in depressionem ecclesiæ, et in perniciem tam præsentium quam futurorum, non modo desertor officii, et professionis prævaricator, sed etiam impugnator justitiæ habeatur. Sed dices fortasse, quod mihi, sicut cuique facilius est dictu, facienda præscribere, quam factu quæ præscripta fuerint adimplere. Nam et liber vorandus dulcescit in ore prophetæ, sed ad interiora transmissus amarescit. Orator quoque in arte dicendi docet, quia in artem præcepta tradere, et de arte dicere facillimum est, sed ex arte difficillimum id est quæ præceperis observare mandata. Nusquam vero difficilius, quam in arte vivendi. Illa siquidem ars artium est, et sicut utilitate, sic et difficultate incomparabiliter alias transcendit universas. Illud quoque comici nostri adjicies, quia omnes quum valemus recta consilia ægrotis damus: tu autem si hic sis, aliter sentias.” Ad quod ego replicabo, quoniam licet hanc auream mediocritatem, quam præscribo, servare non noverim, aut non quæram, lyricum tamen licenter imitabor,
—— fungens vice cotis, acutum
Reddere quæ ferrum valet, exors ipsa secandi.
Non equidem hanc sollicitudinem gero, quod de tanto, et de tam sincero patre (Dominus scit) sinistram aliquam suspicionem conceperim, sed quia in periculis amici caritas non sollicitari non potest. Novi enim præpotentium persequutorum instantiam, et debilitatem ecclesiæ, licet dominus papa jam plurimum convalescat, et confortetur in Domino: novi et pusillanimitatem hinc quorumdam episcoporum, inde aliorum invidiam, ut nihil sit quod magis verear quam ne in falsis fratribus, et in his qui videbantur aliquid esse,
292
et auctoritate gradus, et litterarum et habitus simulatione præminent, periclitetur innocentia ejus. Nam et duces qui in Israel officio principabantur et merito, Moyses videlicet et Aaron, ad aquas contradictionis, impetu multitudinis lapsi sunt, ut terræ promissionis demererentur introitum. Apud nos vero fama vulgavit, Anglorum episcopos jam sæpius convenisse, ut deliberent et decernant quid facto opus sit. Sed quid quæso vere decernent, nisi se turbari et timere, et utrumque supra modum? quid decernent, nisi quod cedere maluerunt impudenter, quam injuriam viriliter propulsare? quid decernent vere, nisi quod iniquitas dominetur, et ipsi peccantibus non annunciant vitam suam, nec viam Domini ostendunt? Nec hoc dixerim, quod eum velim aut suadeam dirigere brachia contra torrentem,” aut ut se multitudini imprudenter opponat: et ecclesiam suam exponat periculis et ærumnis; sed ut imitetur quod bonos fecisse legimus, Cusai Arachitem, qui consilium et malitiam Achitophel moderatione adhibita studuit dissipare, et in eo etiam fidelius cum Absalone versatus est, quod ei materiam peccandi sustulit, et patricidii præclusit occasionem. Numquid enim fideles opinaris, qui peccandi vias domino regi expediunt, et in eo studiosi sunt, ut prosperetur in his, quæ adversus Domini justitiam præsumuntur? Uter tibi videtur fidelior, an qui ad nutum erronei ministrat culpas, an qui perniciosas abigit voluptates? Sentiat unusquisque quod voluerit. Ego numquam domino et amico reputabo fidelem, qui sic illius obtemperat voluptati, ut salutis et vitæ dispendium afferat: nisi forte Sauli fidelem putes fuisse Idumæum Doeth, qui sacerdotes Domini gladio, quo seipsum transfossurus erat, occidit, et Achitophel fuit necessarius Absaloni, quo suadente palam in uxorem patris com-
293
misit incestum, et parricidium committere disponebat. Dicitur (et utinam falsum sit!) dominum Londoniensem et illum meum amicum episcopum Cicestrensem ministros iniquitatis armare adversus Ecclesiam, et Cantuariensis Archiepiscopi sitire sanguinem, et id agere, ut ei numquam reditus pateat. Numquid timent ne feritas mansuescat, aut, ut a Cicerone usurpatum est, ne refrigeat hasta Cæsaris, aut gladius hebetetur? Sed ego quod non plurimi fabulam puto. Neque enim tanti sacerdotes sapientes sunt, ut faciant mala, præsertim quum ipsi noverint, quoniam si iniquitas prævaluerit.
Pœna reversura est in caput ista suum.
Neque enim eos latere potest quomodo de rhamno in regem sublimata ignis egressus est, qui devorat cedros Libani. Vale, et officiose saluta quos noveris salutandos, sed affectu præcipuo matrem. Impetra nobis orationum suffragia, ne nos a via sua patiatur Dominus aberrare, sed pro beneplacito suo, sive per prospera, sive per adversa, triumphatis affectionibus carnis, et vitiis omnibus eo deducat et pertrahat unde exulantes, in eo, et in nobis despiciamus inferiora, et compatiamur miseris, qui modo circa sarcinulas Ecclesiæ et nostras diripiendas inutiliter occupantur.

EPISTOLA CLXXX.—AD MAGISTRUM RADULFUM NIGRUM. [A.D. 1166.]
Magistro Radulfo Nigro Joan. Saresb.

Excusationem qua diuturnitatem silentii purgare studuistis, sicut probabilis est, ita probatam habeo et acceptam, sciens dilectioni vestræ nequaquam diligentiam defuisse, sed ipsi diligentiæ non astitisse fortunam. Eo autem de diligentia clarius liquet, quod

294
post diuturnam et odiosam mihi moram caritatis vestræ sedulitas ad instructionem meam compegit omnia, quæ ex opinione vestra vobis obesse poterunt vel prodesse. Et licet quædam eorum per alios ante cognoverim, nullus tamen sic speciatim universa peregit, et singula. Fuerunt autem omnia vera audistis, licet plurima falsa esse non ambigam. Quid aliud sine salutis dispendio facere possum, quam quod ex testimonio conscientiæ præscribit ratio, et ipsa officii mei necessitas inexorata compellit. Nonne quum ad domini regis curiam accessissem, in omni humilitate offerens quamcumque satisfactionem, jura permitterent, vel voluntas sua mihi indiceret, honestate incolumi, exclusus sum a forma pacis, quæ tunc magistro Philippo oblata est et allata? Quidnam erat ulterius faciendum? Numquid possessiones mihi pro lege Domini violenter et crudeliter ablatæ? quod secure protestor coram Domino qui, velit nolit mundus, judicaturus est causam istam, tam turpi erant commercio redimendæ, ut jurarem me observaturum consuetudines quas lex Domini condemnat, et omnem archiepiscopo meo obedientiam abjurarem? Possent hæc ad subversionem fidei meæ sufficere, sed tamen ulterius processum est in ea, quæ etiam ab adversariis honestius essent tacita quam expressa. Non utique in regem ista refundo, sed in eos qui se animum ejus plenius nosse dicebant, erantque, ut jactitabant, interpretes voluntatis ejus. Ipse enim me audiente non dixit quod aut meam, aut ipsius dedeceat honestatem, in eoque solo ipsum possum arguere, quod quum responsum flagitarem, de dispendio rerum et temporis conquerens, sic detorquebat verbum, ut tam majestati et honestati suæ quam meæ necessitati esset usquequaque inutile. Sciens ergo et prudens, pro in-
295
stantia temporis ab eo diverti, ut innocentiæ, necessitati et verecundiæ meæ prospicerem, immo et causæ Domini: reversurus tamen Domino propitio, si quando, quod spero, mihi cum indemnitate conscientiæ et famæ recta apparuerit pacis via, alioquin, ante mihi mortem inferat temporalem pius Jesus, quam ipsum pro pace vel gratia hominis recuperanda scienter offendam. Sed tu multas proponis difficultates; primo quod Ecclesia Anglorum in arcum pravum conversa calcaneum erigit adversus Dominum, et episcopi sub appellationis prætextu malitiam suam nituntur colorare et evacuare sententiam, qua de sedis apostolicæ judicio emanavit. Sed profecto, si Dominus nobiscum est, imo quia per misericordiam suam nobiscum est, pro se patientibus et proscriptis, quia ei in causa ista ex conscientia nostra decrevimus famulari usque ad mortem, plures nobiscum sunt, quam cum illis, certumque est amodo quod episcopis imminet labor et dolor, nisi salubriori consilio acquiescentes, pacem ecclesiæ, quam non prodendam, sed custodiendam susceperunt, citius studeant reformare. Rex in imperatore confidit, et in captione domini papæ, quam ei vaticinantur prophetæ Baal, falsa videntes et stulta, quia non loquuntur a Domino: sed ita Achab deceptum esse memineris, et dum speraret victoriam, hostium gladiis corruisse. Sapiens interim audiat a Catone,
In morte alterius spem tu tibi ponere noli,
præsertim innocentis et Domini, cujus diem prevenire, vel voto, parricidii instar est, sed, Domino auctore, dominus papa prosperatur, et capto nuper Albano, sicut certissime constat, dilatati sunt gressus ejus. Quum e contra Teutonici tyranni et hæresiarchæ sui vias sepiat Deus quotidie spinis, et quod dissimulare
296
non possunt, eorum minuantur vires, et evanescat auctoritas. Quod audistis de Siculo, falsissimum esse dicunt milites Remenses, qui stipendiarii ejus fuerunt anno integro, et pridie reversi sunt. Quod illi non evitantur, quos dominus Cantuariensis denuntiavit excommunicatos, non tam ipsum lædit, quam eos qui eis communicant. Ipsi viderint qua conscientia communicent, et qui excommunicati sunt, qua innocentia aut negent, aut excusent crimina, quæ eis impinguntur. Ego scio quod neque in ferenda sententia præsens fui, neque de consilio meo, aut de conscientia lata est, et necdum, Domino teste, quosdam eorum, qui notati sunt, novi, nec, quod meminerim, vidi. Tentabo utique, ut consulitis, archiepiscopum flectere pro archidiacono Pictaviensi, si tamen intellexeritis, quod ad pacem Ecclesiæ possit proficere labor meus. Alioquin probrosum esset et turpe patrem circumvenire, et dominum. Sed nostis quod, quum hoc ab anno præterito egerimus, nec semel nobis responsum est ab archidiacono verbum unum. De itinere autem vestro quid consulam nescio, sed iter præcise dictarem, nisi quia non video quomodo a participio excommunicatorum possitis abstinere. Nam quod sententiam meruerunt, vobis aliquatenus, sed illis ex testimonio conscientiæ plenius liquet. Eum, qui seminat discordias inter fratres detestetur anima Domini: quid ergo eum, qui cum Idumæo satellite persequitur sacerdotes, et tabernaculi Domini succendit vicum, et gladio principis in Leviticum ordinem debacchatur. In hoc ergo articulo consulite conscientiam, et aliquem religiosum et discretum arbitrum adhibete: et quum effuderitis cor vestrum in conspectu ejus, sequimini quod Dominus inspirabit. Si vero vos ad curiam, suadentibus amicis contigerit proficisci, archidiacono, quem diligitis, et ego, qua-
297
tenus permittit sinceritas caritatis, tota mente veneror, et amplector, persuadete, ut juxta quod Propheta monet, reflectat oculos mentis ad suas et domini sui vias, et ponat cor super illas, et non amodo subjiciat ei mollia, sperans in incerto divitiarum et variis lenocinantis fortunæ blandimentis, memineritque, quod summis negatum est stare diu, et ante ruinam exaltatur cor. Nam quantumcumque dissimulet, novit sententiam pastoris, justa sit an injusta, timendam esse. Quid multa? si potest Loth esse in Sodomis, Joseph in aula Pharaonis, Cusai in colloquiis et consiliis Absalon, Abdias in obsequio Achab et consortio Jezabel, si Daniel in Babylone: illuc salubriter tibi et illis proficisceris, quibus persuadebis, ut custodiant innocentiam, et videant æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico: et quum injusti simul dispereant, salus justorum expectatur a Domino, qui fidelis est in promissis, et electos suos supra id quod possunt, tentari non patitur, sed eis universa cooperantur in bonum. Iter et actus tuos dirigat Dominus.

Tokens

EPISTOLA 1 w 8
CLXXIX 1 w 14
AD 1 w 18
RICARDUM 1 w 26
FRATREM 1 w 33
SUUM 1 w 37
A 5 w 40
D 3 w 42
1166 1 w 47
Ricardo 1 w 56
fratri 1 w 62
suo 1 w 65
In 1 w 68
te 1 w 70
omnium 1 w 77
moriturorum 1 w 88
dulcissime 1 w 98
plane 1 w 104
videbor 1 w 111
injurius 1 w 119
si 2 w 122
cuiquam 1 w 129
a 5 w 130
peregrinatione 1 w 144
mea 1 w 147
scripsero 1 w 156
subticens 1 w 166
tibi 1 w 170
quem 1 w 175
super 1 w 180
statu 1 w 185
meo 1 w 188
cum 1 w 192
Domino 1 w 198
amabili 1 w 205
matre 1 w 210
nostra 1 w 216
non 1 w 220
ambigo 1 w 226
præ 1 w 229
cæteris 1 w 236
mortalibus 1 w 246
esse 1 w 250
sollicitum 1 w 260
Licet 1 w 266
enim 1 w 270
interdum 1 w 278
desit 1 w 283
materia 1 w 290
vel 1 w 293
occasio 1 w 300
scribendorum 1 w 312
hoc 1 w 316
ipsum 1 w 321
tibi 2 w 325
scribendum 1 w 335
arbitror 1 w 343
scribendi 1 w 353
occasionem 1 w 363
et 2 w 365
materiam 1 w 373
defuisse 1 w 381
Quod 1 w 386
autem 1 w 391
domino 1 w 397
episcopo 1 w 405
scripsi 1 w 412
tibi 3 w 416
pariter 1 w 423
innotescet 1 w 433
sicut 1 w 439
ea 2 w 441
quæ 1 w 444
tibi 4 w 448
scripta 1 w 455
sunt 1 w 459
sinceritati 1 w 471
ejus 1 w 475
poteris 1 w 482
præsentare 1 w 492
Volo 1 w 497
enim 2 w 501
ut 3 w 503
ei 1 w 505
in 8 w 507
omnibus 1 w 514
adquiescas 1 w 524
quæ 2 w 527
ad 2 w 529
te 10 w 531
pertinebunt 1 w 542
et 4 w 545
consilium 1 w 554
ejus 2 w 558
præferas 1 w 566
meo 2 w 569
tum 2 w 573
quia 1 w 577
nobis 1 w 582
sapientior 1 w 592
est 1 w 595
tum 3 w 599
quia 2 w 603
eum 1 w 606
uberiorem 1 w 615
gratiam 1 w 622
Domini 1 w 628
habere 1 w 634
confido 1 w 641
et 5 w 644
nos 2 w 647
quos 1 w 651
semper 1 w 657
dilexit 1 w 664
caritate 1 w 672
sincera 1 w 679
sicut 2 w 685
auctoritate 1 w 696
sic 3 w 700
et 6 w 702
meritis 1 w 709
antecedit 1 w 718
Quod 2 w 723
autem 2 w 728
ei 2 w 730
scribendum 2 w 740
fuerat 1 w 746
nisi 1 w 751
deficientis 1 w 762
protocolli 1 w 772
brevitas 1 w 780
obstitisset 1 w 791
ei 3 w 794
meo 3 w 797
nomine 1 w 803
suaderi 1 w 810
desidero 1 w 818
et 8 w 821
utinam 1 w 827
Spiritus 1 w 835
sanctus 1 w 842
persuadeat 1 w 852
qui 4 w 856
in 14 w 858
necessitatis 1 w 870
articulo 1 w 878
sperantes 1 w 887
in 15 w 889
se 7 w 891
solatio 1 w 899
consilii 1 w 907
destitutos 1 w 917
esse 2 w 921
non 2 w 924
sinit 1 w 929
Hoc 1 w 933
autem 3 w 938
est 3 w 941
ut 9 w 944
in 17 w 946
hoc 2 w 949
conflictu 1 w 958
potestatis 1 w 968
et 9 w 970
juris 1 w 975
ea 4 w 977
moderatione 1 w 988
incedat 1 w 995
prævia 1 w 1002
lege 1 w 1006
duce 1 w 1011
gratia 2 w 1017
juvante 1 w 1025
ratione 2 w 1032
ut 10 w 1035
nec 2 w 1038
temeritatis 1 w 1049
reus 1 w 1053
videri 1 w 1059
debeat 1 w 1065
adversus 1 w 1073
potestatem 1 w 1083
quam 2 w 1087
Deus 1 w 1091
ordinavit 1 w 1100
nec 3 w 1104
metu 1 w 1108
potestatis 2 w 1118
aut 4 w 1122
amore 1 w 1127
rerum 1 w 1132
evanescentium 1 w 1145
iniquitati 1 w 1155
consentiat 1 w 1165
in 21 w 1167
depressionem 1 w 1179
ecclesiæ 1 w 1187
et 11 w 1190
in 22 w 1192
perniciem 1 w 1201
tam 1 w 1204
præsentium 1 w 1214
quam 3 w 1218
futurorum 1 w 1227
non 3 w 1231
modo 1 w 1235
desertor 1 w 1243
officii 1 w 1250
et 12 w 1253
professionis 1 w 1265
prævaricator 1 w 1277
sed 1 w 1281
etiam 1 w 1286
impugnator 1 w 1296
justitiæ 1 w 1304
habeatur 1 w 1312
Sed 1 w 1316
dices 1 w 1321
fortasse 1 w 1329
quod 1 w 1334
mihi 1 w 1338
sicut 3 w 1344
cuique 1 w 1350
facilius 1 w 1358
est 7 w 1361
dictu 1 w 1366
facienda 1 w 1375
præscribere 1 w 1386
quam 4 w 1391
factu 1 w 1396
quæ 3 w 1399
præscripta 1 w 1409
fuerint 1 w 1416
adimplere 1 w 1425
Nam 1 w 1429
et 14 w 1431
liber 1 w 1436
vorandus 1 w 1444
dulcescit 1 w 1453
in 24 w 1455
ore 3 w 1458
prophetæ 1 w 1466
sed 2 w 1470
ad 7 w 1472
interiora 1 w 1481
transmissus 1 w 1492
amarescit 1 w 1501
Orator 1 w 1508
quoque 1 w 1514
in 26 w 1516
arte 1 w 1520
dicendi 1 w 1527
docet 1 w 1532
quia 3 w 1537
in 27 w 1539
artem 1 w 1544
præcepta 1 w 1552
tradere 1 w 1559
et 17 w 1562
de 16 w 1564
arte 3 w 1568
dicere 1 w 1574
facillimum 1 w 1584
est 8 w 1587
sed 3 w 1591
ex 2 w 1593
arte 4 w 1597
difficillimum 1 w 1610
id 5 w 1612
est 9 w 1615
quæ 4 w 1618
præceperis 1 w 1628
observare 1 w 1637
mandata 1 w 1644
Nusquam 1 w 1652
vero 1 w 1656
difficilius 1 w 1667
quam 6 w 1672
in 28 w 1674
arte 5 w 1678
vivendi 1 w 1685
Illa 1 w 1690
siquidem 1 w 1698
ars 1 w 1701
artium 1 w 1707
est 10 w 1710
et 18 w 1713
sicut 4 w 1718
utilitate 1 w 1727
sic 6 w 1731
et 19 w 1733
difficultate 1 w 1745
incomparabiliter 1 w 1761
alias 1 w 1766
transcendit 1 w 1777
universas 1 w 1786
Illud 1 w 1792
quoque 2 w 1798
comici 1 w 1804
nostri 1 w 1810
adjicies 1 w 1818
quia 4 w 1823
omnes 1 w 1829
quum 1 w 1833
valemus 1 w 1840
recta 1 w 1845
consilia 1 w 1853
ægrotis 1 w 1860
damus 1 w 1865
tu 15 w 1868
autem 4 w 1873
si 26 w 1875
hic 1 w 1878
sis 1 w 1881
aliter 1 w 1888
sentias 1 w 1895
Ad 1 w 1899
quod 2 w 1903
ego 1 w 1906
replicabo 1 w 1915
quoniam 1 w 1923
licet 1 w 1928
hanc 1 w 1932
auream 1 w 1938
mediocritatem 1 w 1951
quam 7 w 1956
præscribo 1 w 1965
servare 2 w 1973
non 4 w 1976
noverim 1 w 1983
aut 6 w 1987
non 5 w 1990
quæram 1 w 1996
lyricum 1 w 2004
tamen 1 w 2009
licenter 1 w 2017
imitabor 1 w 2025
fungens 1 w 2035
vice 1 w 2039
cotis 1 w 2044
acutum 1 w 2051
Reddere 1 w 2058
quæ 6 w 2061
ferrum 1 w 2067
valet 1 w 2072
exors 1 w 2078
ipsa 1 w 2082
secandi 1 w 2089
Non 1 w 2093
equidem 1 w 2100
hanc 2 w 2104
sollicitudinem 1 w 2118
gero 1 w 2122
quod 3 w 2127
de 20 w 2129
tanto 1 w 2134
et 22 w 2137
de 21 w 2139
tam 3 w 2142
sincero 1 w 2149
patre 1 w 2154
Dominus 1 w 2162
scit 3 w 2166
sinistram 1 w 2176
aliquam 1 w 2183
suspicionem 1 w 2194
conceperim 1 w 2204
sed 4 w 2208
quia 5 w 2212
in 34 w 2214
periculis 1 w 2223
amici 1 w 2228
caritas 1 w 2235
non 6 w 2238
sollicitari 1 w 2249
non 7 w 2252
potest 4 w 2258
Novi 1 w 2263
enim 3 w 2267
præpotentium 1 w 2279
persequutorum 1 w 2292
instantiam 1 w 2302
et 23 w 2305
debilitatem 1 w 2316
ecclesiæ 2 w 2324
licet 2 w 2330
dominus 1 w 2337
papa 1 w 2341
jam 1 w 2344
plurimum 1 w 2352
convalescat 1 w 2363
et 25 w 2366
confortetur 1 w 2377
in 37 w 2379
Domino 2 w 2385
novi 1 w 2390
et 27 w 2392
pusillanimitatem 1 w 2408
hinc 1 w 2412
quorumdam 1 w 2421
episcoporum 1 w 2432
inde 1 w 2437
aliorum 1 w 2444
invidiam 1 w 2452
ut 20 w 2455
nihil 1 w 2460
sit 3 w 2463
quod 4 w 2467
magis 1 w 2472
verear 1 w 2478
quam 9 w 2482
ne 16 w 2484
in 42 w 2486
falsis 1 w 2492
fratribus 1 w 2501
et 28 w 2504
in 43 w 2506
his 1 w 2509
qui 11 w 2512
videbantur 1 w 2522
aliquid 1 w 2529
esse 3 w 2533
et 29 w 2536
auctoritate 2 w 2547
gradus 1 w 2553
et 30 w 2556
litterarum 1 w 2566
et 31 w 2568
habitus 1 w 2575
simulatione 1 w 2586
præminent 1 w 2595
periclitetur 1 w 2608
innocentia 1 w 2618
ejus 3 w 2622
Nam 2 w 2626
et 33 w 2628
duces 1 w 2633
qui 13 w 2636
in 46 w 2638
Israel 1 w 2644
officio 1 w 2651
principabantur 1 w 2665
et 34 w 2667
merito 1 w 2673
Moyses 1 w 2680
videlicet 1 w 2689
et 36 w 2691
Aaron 1 w 2696
ad 11 w 2699
aquas 1 w 2704
contradictionis 1 w 2719
impetu 1 w 2726
multitudinis 1 w 2738
lapsi 1 w 2743
sunt 2 w 2747
ut 21 w 2750
terræ 1 w 2755
promissionis 1 w 2767
demererentur 1 w 2779
introitum 1 w 2788
Apud 1 w 2793
nos 4 w 2796
vero 2 w 2800
fama 1 w 2804
vulgavit 1 w 2812
Anglorum 1 w 2821
episcopos 1 w 2830
jam 2 w 2833
sæpius 1 w 2839
convenisse 1 w 2849
ut 22 w 2852
deliberent 1 w 2862
et 38 w 2864
decernant 1 w 2873
quid 4 w 2877
facto 1 w 2882
opus 1 w 2886
sit 4 w 2889
Sed 2 w 2893
quid 5 w 2897
quæso 1 w 2902
vere 2 w 2906
decernent 1 w 2915
nisi 2 w 2920
se 25 w 2922
turbari 1 w 2929
et 39 w 2931
timere 1 w 2937
et 40 w 2940
utrumque 1 w 2948
supra 1 w 2953
modum 1 w 2958
quid 6 w 2963
decernent 2 w 2972
nisi 3 w 2977
quod 5 w 2981
cedere 1 w 2987
maluerunt 1 w 2996
impudenter 1 w 3006
quam 10 w 3011
injuriam 1 w 3019
viriliter 1 w 3028
propulsare 1 w 3038
quid 7 w 3043
decernent 3 w 3052
vere 3 w 3056
nisi 4 w 3061
quod 6 w 3065
iniquitas 1 w 3074
dominetur 1 w 3083
et 42 w 3086
ipsi 2 w 3090
peccantibus 1 w 3101
non 8 w 3104
annunciant 1 w 3114
vitam 1 w 3119
suam 1 w 3123
nec 4 w 3127
viam 1 w 3131
Domini 2 w 3137
ostendunt 1 w 3146
Nec 1 w 3150
hoc 3 w 3153
dixerim 1 w 3160
quod 7 w 3165
eum 2 w 3168
velim 1 w 3173
aut 7 w 3176
suadeam 1 w 3183
dirigere 1 w 3192
brachia 1 w 3199
contra 2 w 3205
torrentem 1 w 3214
aut 8 w 3219
ut 26 w 3221
se 26 w 3223
multitudini 2 w 3234
imprudenter 1 w 3245
opponat 1 w 3252
et 43 w 3255
ecclesiam 1 w 3264
suam 2 w 3268
exponat 1 w 3275
periculis 2 w 3284
et 44 w 3286
ærumnis 1 w 3293
sed 5 w 3297
ut 27 w 3299
imitetur 1 w 3307
quod 8 w 3311
bonos 1 w 3316
fecisse 1 w 3323
legimus 1 w 3330
Cusai 1 w 3336
Arachitem 1 w 3345
qui 19 w 3349
consilium 2 w 3358
et 46 w 3360
malitiam 1 w 3368
Achitophel 1 w 3378
moderatione 2 w 3389
adhibita 1 w 3397
studuit 1 w 3404
dissipare 1 w 3413
et 47 w 3416
in 55 w 3418
eo 4 w 3420
etiam 2 w 3425
fidelius 1 w 3433
cum 3 w 3436
Absalone 1 w 3444
versatus 1 w 3452
est 12 w 3455
quod 9 w 3460
ei 4 w 3462
materiam 2 w 3470
peccandi 1 w 3478
sustulit 1 w 3486
et 49 w 3489
patricidii 1 w 3499
præclusit 1 w 3508
occasionem 2 w 3518
Numquid 1 w 3526
enim 4 w 3530
fideles 1 w 3537
opinaris 1 w 3545
qui 21 w 3549
peccandi 2 w 3557
vias 1 w 3561
domino 2 w 3567
regi 1 w 3571
expediunt 1 w 3580
et 50 w 3583
in 58 w 3585
eo 5 w 3587
studiosi 1 w 3595
sunt 3 w 3599
ut 28 w 3602
prosperetur 1 w 3613
in 59 w 3615
his 2 w 3618
quæ 8 w 3622
adversus 2 w 3630
Domini 3 w 3636
justitiam 1 w 3645
præsumuntur 1 w 3656
Uter 1 w 3661
tibi 5 w 3665
videtur 1 w 3672
fidelior 1 w 3680
an 25 w 3683
qui 22 w 3686
ad 16 w 3688
nutum 1 w 3693
erronei 1 w 3700
ministrat 1 w 3709
culpas 1 w 3715
an 26 w 3718
qui 23 w 3721
perniciosas 1 w 3732
abigit 1 w 3738
voluptates 1 w 3748
Sentiat 1 w 3756
unusquisque 1 w 3767
quod 10 w 3771
voluerit 1 w 3779
Ego 1 w 3783
numquam 1 w 3790
domino 3 w 3796
et 53 w 3798
amico 1 w 3803
reputabo 1 w 3811
fidelem 1 w 3818
qui 25 w 3822
sic 7 w 3825
illius 1 w 3831
obtemperat 1 w 3841
voluptati 1 w 3850
ut 31 w 3853
salutis 1 w 3860
et 54 w 3862
vitæ 1 w 3866
dispendium 1 w 3876
afferat 1 w 3883
nisi 5 w 3888
forte 2 w 3893
Sauli 1 w 3898
fidelem 2 w 3905
putes 1 w 3910
fuisse 2 w 3916
Idumæum 1 w 3923
Doeth 1 w 3928
qui 26 w 3932
sacerdotes 1 w 3942
Domini 4 w 3948
gladio 1 w 3954
quo 16 w 3958
seipsum 1 w 3965
transfossurus 1 w 3978
erat 6 w 3982
occidit 1 w 3990
et 56 w 3993
Achitophel 2 w 4003
fuit 1 w 4007
necessarius 1 w 4018
Absaloni 1 w 4026
quo 17 w 4030
suadente 1 w 4038
palam 1 w 4043
in 64 w 4045
uxorem 1 w 4051
patris 1 w 4057
com- 1 w 4061
misit 1 w 4066
incestum 1 w 4074
et 57 w 4077
parricidium 1 w 4088
committere 1 w 4098
disponebat 1 w 4108
Dicitur 1 w 4116
et 58 w 4119
utinam 2 w 4125
falsum 1 w 4131
sit 7 w 4134
dominum 1 w 4143
Londoniensem 1 w 4155
et 59 w 4157
illum 1 w 4162
meum 1 w 4166
amicum 1 w 4172
episcopum 1 w 4181
Cicestrensem 1 w 4193
ministros 1 w 4202
iniquitatis 1 w 4213
armare 1 w 4219
adversus 3 w 4227
Ecclesiam 1 w 4236
et 60 w 4239
Cantuariensis 1 w 4252
Archiepiscopi 1 w 4265
sitire 1 w 4271
sanguinem 1 w 4280
et 61 w 4283
id 26 w 4285
agere 1 w 4290
ut 35 w 4293
ei 7 w 4295
numquam 2 w 4302
reditus 1 w 4309
pateat 1 w 4315
Numquid 2 w 4323
timent 1 w 4329
ne 31 w 4331
feritas 1 w 4338
mansuescat 1 w 4348
aut 9 w 4352
ut 37 w 4355
a 302 w 4356
Cicerone 1 w 4364
usurpatum 1 w 4373
est 15 w 4376
ne 33 w 4379
refrigeat 1 w 4388
hasta 1 w 4393
Cæsaris 1 w 4400
aut 10 w 4404
gladius 1 w 4411
hebetetur 1 w 4420
Sed 3 w 4424
ego 2 w 4427
quod 11 w 4431
non 9 w 4434
plurimi 1 w 4441
fabulam 1 w 4448
puto 1 w 4452
Neque 1 w 4458
enim 5 w 4462
tanti 2 w 4467
sacerdotes 2 w 4477
sapientes 1 w 4486
sunt 4 w 4490
ut 40 w 4493
faciant 1 w 4500
mala 1 w 4504
præsertim 1 w 4514
quum 2 w 4518
ipsi 3 w 4522
noverint 1 w 4530
quoniam 2 w 4538
si 56 w 4540
iniquitas 2 w 4549
prævaluerit 1 w 4560
Pœna 1 w 4565
reversura 1 w 4574
est 16 w 4577
in 73 w 4579
caput 1 w 4584
ista 1 w 4588
suum 1 w 4592
Neque 2 w 4598
enim 6 w 4602
eos 1 w 4605
latere 1 w 4611
potest 5 w 4617
quomodo 1 w 4624
de 44 w 4626
rhamno 1 w 4632
in 74 w 4634
regem 1 w 4639
sublimata 1 w 4648
ignis 1 w 4653
egressus 1 w 4661
est 18 w 4664
qui 30 w 4668
devorat 1 w 4675
cedros 1 w 4681
Libani 1 w 4687
Vale 1 w 4692
et 64 w 4695
officiose 1 w 4704
saluta 1 w 4710
quos 2 w 4714
noveris 1 w 4721
salutandos 1 w 4731
sed 6 w 4735
affectu 1 w 4742
præcipuo 1 w 4750
matrem 1 w 4756
Impetra 1 w 4764
nobis 2 w 4769
orationum 1 w 4778
suffragia 1 w 4787
ne 34 w 4790
nos 6 w 4793
a 343 w 4794
via 4 w 4797
sua 7 w 4800
patiatur 1 w 4808
Dominus 2 w 4815
aberrare 1 w 4823
sed 7 w 4827
pro 7 w 4830
beneplacito 1 w 4841
suo 2 w 4844
sive 1 w 4849
per 17 w 4852
prospera 1 w 4860
sive 2 w 4865
per 19 w 4868
adversa 1 w 4875
triumphatis 1 w 4887
affectionibus 1 w 4900
carnis 1 w 4906
et 66 w 4909
vitiis 1 w 4915
omnibus 2 w 4922
eo 7 w 4924
deducat 1 w 4931
et 67 w 4933
pertrahat 1 w 4942
unde 1 w 4946
exulantes 1 w 4955
in 76 w 4958
eo 8 w 4960
et 68 w 4963
in 77 w 4965
nobis 3 w 4970
despiciamus 1 w 4981
inferiora 1 w 4990
et 69 w 4993
compatiamur 1 w 5004
miseris 1 w 5011
qui 31 w 5015
modo 3 w 5019
circa 1 w 5024
sarcinulas 1 w 5034
Ecclesiæ 1 w 5042
et 70 w 5044
nostras 1 w 5051
diripiendas 1 w 5062
inutiliter 1 w 5072
occupantur 1 w 5082
EPISTOLA 2 w 5091
CLXXX 1 w 5096
AD 2 w 5100
MAGISTRUM 1 w 5109
RADULFUM 1 w 5117
NIGRUM 1 w 5123
A 20 w 5126
D 17 w 5128
1166 2 w 5133
Magistro 1 w 5143
Radulfo 1 w 5150
Nigro 1 w 5155
Joan 1 w 5159
Saresb 1 w 5166
Excusationem 1 w 5179
qua 14 w 5182
diuturnitatem 1 w 5195
silentii 1 w 5203
purgare 1 w 5210
studuistis 1 w 5220
sicut 5 w 5226
probabilis 1 w 5236
est 19 w 5239
ita 23 w 5243
probatam 1 w 5251
habeo 1 w 5256
et 71 w 5258
acceptam 1 w 5266
sciens 1 w 5273
dilectioni 1 w 5283
vestræ 1 w 5289
nequaquam 1 w 5298
diligentiam 1 w 5309
defuisse 2 w 5317
sed 8 w 5321
ipsi 4 w 5325
diligentiæ 1 w 5335
non 10 w 5338
astitisse 1 w 5347
fortunam 1 w 5355
Eo 1 w 5358
autem 5 w 5363
de 50 w 5365
diligentia 2 w 5375
clarius 1 w 5382
liquet 1 w 5388
quod 12 w 5393
post 1 w 5397
diuturnam 1 w 5406
et 73 w 5408
odiosam 1 w 5415
mihi 2 w 5419
moram 1 w 5424
caritatis 1 w 5433
vestræ 2 w 5439
sedulitas 1 w 5448
ad 23 w 5450
instructionem 1 w 5463
meam 1 w 5467
compegit 1 w 5475
omnia 1 w 5480
quæ 9 w 5484
ex 7 w 5486
opinione 1 w 5494
vestra 1 w 5500
vobis 1 w 5505
obesse 1 w 5511
poterunt 1 w 5519
vel 3 w 5522
prodesse 1 w 5530
Et 1 w 5533
licet 4 w 5538
quædam 1 w 5544
eorum 1 w 5549
per 21 w 5552
alios 1 w 5557
ante 5 w 5561
cognoverim 1 w 5571
nullus 1 w 5578
tamen 2 w 5583
sic 9 w 5586
speciatim 1 w 5595
universa 2 w 5603
peregit 1 w 5610
et 75 w 5613
singula 1 w 5620
Fuerunt 1 w 5628
autem 6 w 5633
omnia 2 w 5638
vera 1 w 5642
audistis 1 w 5650
licet 5 w 5656
plurima 1 w 5663
falsa 1 w 5668
esse 6 w 5672
non 11 w 5675
ambigam 1 w 5682
Quid 1 w 5687
aliud 1 w 5692
sine 1 w 5696
salutis 2 w 5703
dispendio 1 w 5712
facere 1 w 5718
possum 1 w 5724
quam 14 w 5729
quod 13 w 5733
ex 8 w 5735
testimonio 1 w 5745
conscientiæ 1 w 5756
præscribit 1 w 5766
ratio 5 w 5771
et 77 w 5774
ipsa 2 w 5778
officii 2 w 5785
mei 1 w 5788
necessitas 1 w 5798
inexorata 1 w 5807
compellit 1 w 5816
Nonne 1 w 5822
quum 3 w 5826
ad 24 w 5828
domini 1 w 5834
regis 1 w 5839
curiam 1 w 5845
accessissem 1 w 5856
in 87 w 5859
omni 6 w 5863
humilitate 1 w 5873
offerens 1 w 5881
quamcumque 1 w 5891
satisfactionem 1 w 5905
jura 1 w 5910
permitterent 1 w 5922
vel 4 w 5926
voluntas 1 w 5934
sua 8 w 5937
mihi 3 w 5941
indiceret 1 w 5950
honestate 1 w 5960
incolumi 1 w 5968
exclusus 1 w 5977
sum 6 w 5980
a 440 w 5981
forma 1 w 5986
pacis 1 w 5991
quæ 11 w 5995
tunc 1 w 5999
magistro 1 w 6007
Philippo 1 w 6015
oblata 1 w 6021
est 25 w 6024
et 79 w 6026
allata 1 w 6032
Quidnam 1 w 6040
erat 7 w 6044
ulterius 1 w 6052
faciendum 1 w 6061
Numquid 3 w 6069
possessiones 1 w 6081
mihi 4 w 6085
pro 12 w 6088
lege 2 w 6092
Domini 5 w 6098
violenter 1 w 6107
et 80 w 6109
crudeliter 1 w 6119
ablatæ 1 w 6125
quod 14 w 6130
secure 1 w 6136
protestor 1 w 6145
coram 1 w 6150
Domino 3 w 6156
qui 33 w 6159
velit 1 w 6165
nolit 1 w 6170
mundus 1 w 6176
judicaturus 1 w 6188
est 27 w 6191
causam 1 w 6197
istam 1 w 6202
tam 9 w 6206
turpi 1 w 6211
erant 2 w 6216
commercio 1 w 6225
redimendæ 1 w 6234
ut 51 w 6237
jurarem 1 w 6244
me 21 w 6246
observaturum 1 w 6258
consuetudines 1 w 6271
quas 2 w 6275
lex 2 w 6278
Domini 6 w 6284
condemnat 1 w 6293
et 82 w 6296
omnem 1 w 6301
archiepiscopo 1 w 6314
meo 4 w 6317
obedientiam 1 w 6328
abjurarem 1 w 6337
Possent 1 w 6345
hæc 1 w 6348
ad 25 w 6350
subversionem 1 w 6362
fidei 1 w 6367
meæ 1 w 6370
sufficere 1 w 6379
sed 10 w 6383
tamen 3 w 6388
ulterius 2 w 6396
processum 1 w 6405
est 28 w 6408
in 94 w 6410
ea 13 w 6412
quæ 12 w 6416
etiam 3 w 6421
ab 17 w 6423
adversariis 1 w 6434
honestius 1 w 6443
essent 1 w 6449
tacita 1 w 6455
quam 16 w 6459
expressa 1 w 6467
Non 3 w 6471
utique 1 w 6477
in 95 w 6479
regem 2 w 6484
ista 3 w 6488
refundo 1 w 6495
sed 11 w 6499
in 96 w 6501
eos 2 w 6504
qui 34 w 6507
se 53 w 6509
animum 1 w 6515
ejus 4 w 6519
plenius 1 w 6526
nosse 1 w 6531
dicebant 1 w 6539
erantque 1 w 6548
ut 53 w 6551
jactitabant 1 w 6562
interpretes 1 w 6574
voluntatis 1 w 6584
ejus 5 w 6588
Ipse 1 w 6593
enim 7 w 6597
me 25 w 6599
audiente 1 w 6607
non 12 w 6610
dixit 1 w 6615
quod 15 w 6619
aut 13 w 6622
meam 2 w 6626
aut 14 w 6630
ipsius 1 w 6636
dedeceat 1 w 6644
honestatem 1 w 6654
in 98 w 6657
eoque 1 w 6662
solo 1 w 6666
ipsum 3 w 6671
possum 2 w 6677
arguere 1 w 6684
quod 16 w 6689
quum 4 w 6693
responsum 1 w 6702
flagitarem 1 w 6712
de 57 w 6715
dispendio 2 w 6724
rerum 2 w 6729
et 85 w 6731
temporis 1 w 6739
conquerens 1 w 6749
sic 10 w 6753
detorquebat 1 w 6764
verbum 1 w 6770
ut 56 w 6773
tam 11 w 6776
majestati 1 w 6785
et 87 w 6787
honestati 1 w 6796
suæ 1 w 6799
quam 17 w 6803
meæ 2 w 6806
necessitati 2 w 6817
esset 1 w 6822
usquequaque 1 w 6833
inutile 1 w 6840
Sciens 1 w 6847
ergo 1 w 6851
et 89 w 6853
prudens 1 w 6860
pro 15 w 6864
in- 1 w 6867
stantia 2 w 6874
temporis 2 w 6882
ab 19 w 6884
eo 14 w 6886
diverti 1 w 6893
ut 58 w 6896
innocentiæ 1 w 6906
necessitati 3 w 6918
et 90 w 6920
verecundiæ 1 w 6930
meæ 3 w 6933
prospicerem 1 w 6944
immo 1 w 6949
et 91 w 6951
causæ 1 w 6956
Domini 7 w 6962
reversurus 1 w 6973
tamen 4 w 6978
Domino 4 w 6984
propitio 1 w 6992
si 74 w 6995
quando 1 w 7001
quod 17 w 7006
spero 1 w 7011
mihi 5 w 7016
cum 6 w 7019
indemnitate 1 w 7030
conscientiæ 2 w 7041
et 92 w 7043
famæ 1 w 7047
recta 2 w 7052
apparuerit 1 w 7062
pacis 2 w 7067
via 5 w 7070
alioquin 1 w 7079
ante 6 w 7084
mihi 6 w 7088
mortem 1 w 7094
inferat 1 w 7101
temporalem 1 w 7111
pius 2 w 7115
Jesus 1 w 7120
quam 18 w 7125
ipsum 4 w 7130
pro 18 w 7133
pace 1 w 7137
vel 6 w 7140
gratia 3 w 7146
hominis 1 w 7153
recuperanda 1 w 7164
scienter 1 w 7172
offendam 1 w 7180
Sed 4 w 7184
tu 57 w 7186
multas 1 w 7192
proponis 1 w 7200
difficultates 1 w 7213
primo 1 w 7219
quod 18 w 7223
Ecclesia 2 w 7231
Anglorum 2 w 7239
in 108 w 7241
arcum 1 w 7246
pravum 1 w 7252
conversa 1 w 7260
calcaneum 1 w 7269
erigit 1 w 7275
adversus 4 w 7283
Dominum 1 w 7290
et 93 w 7293
episcopi 2 w 7301
sub 4 w 7304
appellationis 1 w 7317
prætextu 1 w 7325
malitiam 2 w 7333
suam 3 w 7337
nituntur 1 w 7345
colorare 1 w 7353
et 94 w 7355
evacuare 1 w 7363
sententiam 1 w 7373
qua 25 w 7377
de 61 w 7379
sedis 1 w 7384
apostolicæ 1 w 7394
judicio 1 w 7401
emanavit 1 w 7409
Sed 5 w 7413
profecto 1 w 7421
si 76 w 7424
Dominus 3 w 7431
nobiscum 1 w 7439
est 33 w 7442
imo 3 w 7446
quia 6 w 7450
per 26 w 7453
misericordiam 1 w 7466
suam 4 w 7470
nobiscum 2 w 7478
est 34 w 7481
pro 21 w 7485
se 60 w 7487
patientibus 1 w 7498
et 95 w 7500
proscriptis 1 w 7511
quia 7 w 7516
ei 10 w 7518
in 111 w 7520
causa 2 w 7525
ista 4 w 7529
ex 14 w 7531
conscientia 1 w 7542
nostra 3 w 7548
decrevimus 1 w 7558
famulari 1 w 7566
usque 2 w 7571
ad 28 w 7573
mortem 2 w 7579
plures 1 w 7586
nobiscum 3 w 7594
sunt 5 w 7598
quam 19 w 7603
cum 11 w 7606
illis 1 w 7611
certumque 1 w 7621
est 35 w 7624
amodo 1 w 7629
quod 19 w 7633
episcopis 1 w 7642
imminet 1 w 7649
labor 1 w 7654
et 97 w 7656
dolor 1 w 7661
nisi 6 w 7666
salubriori 1 w 7676
consilio 1 w 7684
acquiescentes 1 w 7697
pacem 1 w 7703
ecclesiæ 3 w 7711
quam 20 w 7716
non 13 w 7719
prodendam 1 w 7728
sed 13 w 7732
custodiendam 1 w 7744
susceperunt 1 w 7755
citius 1 w 7762
studeant 1 w 7770
reformare 1 w 7779
Rex 1 w 7783
in 113 w 7785
imperatore 1 w 7795
confidit 1 w 7803
et 98 w 7806
in 114 w 7808
captione 1 w 7816
domini 2 w 7822
papæ 1 w 7826
quam 21 w 7831
ei 11 w 7833
vaticinantur 1 w 7845
prophetæ 2 w 7853
Baal 1 w 7857
falsa 2 w 7863
videntes 1 w 7871
et 100 w 7873
stulta 1 w 7879
quia 8 w 7884
non 14 w 7887
loquuntur 1 w 7896
a 588 w 7897
Domino 5 w 7903
sed 14 w 7907
ita 34 w 7910
Achab 1 w 7915
deceptum 1 w 7923
esse 9 w 7927
memineris 1 w 7936
et 101 w 7939
dum 7 w 7942
speraret 1 w 7950
victoriam 1 w 7959
hostium 1 w 7967
gladiis 1 w 7974
corruisse 1 w 7983
Sapiens 1 w 7991
interim 1 w 7998
audiat 1 w 8004
a 597 w 8005
Catone 1 w 8011
In 2 w 8014
morte 3 w 8019
alterius 1 w 8027
spem 1 w 8031
tu 67 w 8033
tibi 6 w 8037
ponere 1 w 8043
noli 2 w 8047
præsertim 2 w 8057
innocentis 1 w 8067
et 103 w 8069
Domini 8 w 8075
cujus 1 w 8081
diem 1 w 8085
prevenire 1 w 8094
vel 7 w 8098
voto 1 w 8102
parricidii 1 w 8113
instar 1 w 8119
est 36 w 8122
sed 15 w 8126
Domino 6 w 8133
auctore 1 w 8140
dominus 2 w 8148
papa 2 w 8152
prosperatur 1 w 8163
et 104 w 8166
capto 1 w 8171
nuper 1 w 8176
Albano 1 w 8182
sicut 6 w 8188
certissime 1 w 8198
constat 1 w 8205
dilatati 1 w 8214
sunt 6 w 8218
gressus 2 w 8225
ejus 6 w 8229
Quum 1 w 8234
e 876 w 8235
contra 3 w 8241
Teutonici 1 w 8250
tyranni 1 w 8257
et 105 w 8259
hæresiarchæ 1 w 8270
sui 1 w 8273
vias 2 w 8277
sepiat 1 w 8283
Deus 2 w 8287
quotidie 1 w 8295
spinis 1 w 8301
et 106 w 8304
quod 20 w 8308
dissimulare 1 w 8319
non 15 w 8322
possunt 1 w 8329
eorum 2 w 8335
minuantur 1 w 8344
vires 1 w 8349
et 107 w 8352
evanescat 1 w 8361
auctoritas 1 w 8371
Quod 3 w 8376
audistis 2 w 8384
de 67 w 8386
Siculo 1 w 8392
falsissimum 1 w 8404
esse 10 w 8408
dicunt 1 w 8414
milites 1 w 8421
Remenses 1 w 8429
qui 40 w 8433
stipendiarii 1 w 8445
ejus 7 w 8449
fuerunt 1 w 8456
anno 1 w 8460
integro 1 w 8467
et 108 w 8470
pridie 1 w 8476
reversi 1 w 8483
sunt 8 w 8487
Quod 4 w 8492
illi 5 w 8496
non 16 w 8499
evitantur 1 w 8508
quos 3 w 8513
dominus 3 w 8520
Cantuariensis 2 w 8533
denuntiavit 1 w 8544
excommunicatos 1 w 8558
non 17 w 8562
tam 13 w 8565
ipsum 5 w 8570
lædit 1 w 8575
quam 22 w 8580
eos 3 w 8583
qui 41 w 8586
eis 1 w 8589
communicant 1 w 8600
Ipsi 1 w 8605
viderint 1 w 8613
qua 30 w 8616
conscientia 2 w 8627
communicent 1 w 8638
et 109 w 8641
qui 42 w 8644
excommunicati 1 w 8657
sunt 9 w 8661
qua 31 w 8665
innocentia 2 w 8675
aut 15 w 8678
negent 1 w 8684
aut 16 w 8688
excusent 1 w 8696
crimina 1 w 8703
quæ 13 w 8707
eis 2 w 8710
impinguntur 1 w 8721
Ego 2 w 8725
scio 1 w 8729
quod 21 w 8733
neque 1 w 8738
in 133 w 8740
ferenda 1 w 8747
sententia 2 w 8756
præsens 1 w 8763
fui 5 w 8766
neque 2 w 8772
de 70 w 8774
consilio 2 w 8782
meo 5 w 8785
aut 17 w 8789
de 71 w 8791
conscientia 3 w 8802
lata 4 w 8806
est 37 w 8809
et 110 w 8812
necdum 1 w 8818
Domino 7 w 8825
teste 1 w 8830
quosdam 1 w 8838
eorum 3 w 8843
qui 43 w 8847
notati 1 w 8853
sunt 10 w 8857
novi 2 w 8862
nec 10 w 8866
quod 22 w 8871
meminerim 1 w 8880
vidi 2 w 8885
Tentabo 1 w 8893
utique 2 w 8899
ut 65 w 8902
consulitis 1 w 8912
archiepiscopum 1 w 8927
flectere 1 w 8935
pro 26 w 8938
archidiacono 1 w 8950
Pictaviensi 1 w 8961
si 91 w 8964
tamen 5 w 8969
intellexeritis 1 w 8983
quod 23 w 8988
ad 30 w 8990
pacem 2 w 8995
Ecclesiæ 2 w 9003
possit 1 w 9009
proficere 1 w 9018
labor 2 w 9023
meus 1 w 9027
Alioquin 1 w 9036
probrosum 1 w 9045
esset 2 w 9050
et 112 w 9052
turpe 1 w 9057
patrem 1 w 9063
circumvenire 1 w 9075
et 113 w 9078
dominum 2 w 9085
Sed 6 w 9089
nostis 1 w 9095
quod 24 w 9099
quum 5 w 9104
hoc 4 w 9107
ab 24 w 9109
anno 2 w 9113
præterito 1 w 9122
egerimus 1 w 9130
nec 11 w 9134
semel 1 w 9139
nobis 7 w 9144
responsum 2 w 9153
est 39 w 9156
ab 25 w 9158
archidiacono 2 w 9170
verbum 2 w 9176
unum 1 w 9180
De 3 w 9183
itinere 1 w 9190
autem 7 w 9195
vestro 1 w 9201
quid 11 w 9205
consulam 1 w 9213
nescio 1 w 9219
sed 16 w 9223
iter 7 w 9227
præcise 1 w 9234
dictarem 1 w 9242
nisi 7 w 9247
quia 9 w 9251
non 18 w 9254
video 1 w 9259
quomodo 2 w 9266
a 669 w 9267
participio 1 w 9277
excommunicatorum 1 w 9293
possitis 1 w 9301
abstinere 1 w 9310
Nam 3 w 9314
quod 25 w 9318
sententiam 2 w 9328
meruerunt 1 w 9337
vobis 2 w 9343
aliquatenus 1 w 9354
sed 17 w 9358
illis 2 w 9363
ex 21 w 9365
testimonio 2 w 9375
conscientiæ 3 w 9386
plenius 2 w 9393
liquet 2 w 9399
Eum 1 w 9403
qui 47 w 9407
seminat 1 w 9414
discordias 1 w 9424
inter 5 w 9429
fratres 1 w 9436
detestetur 1 w 9446
anima 1 w 9451
Domini 9 w 9457
quid 12 w 9462
ergo 2 w 9466
eum 5 w 9469
qui 49 w 9473
cum 13 w 9476
Idumæo 1 w 9482
satellite 1 w 9491
persequitur 1 w 9502
sacerdotes 3 w 9512
et 117 w 9515
tabernaculi 1 w 9526
Domini 10 w 9532
succendit 1 w 9541
vicum 1 w 9546
et 118 w 9549
gladio 2 w 9555
principis 1 w 9564
in 146 w 9566
Leviticum 1 w 9575
ordinem 1 w 9582
debacchatur 1 w 9593
In 3 w 9596
hoc 5 w 9599
ergo 3 w 9603
articulo 2 w 9611
consulite 1 w 9620
conscientiam 1 w 9632
et 119 w 9635
aliquem 1 w 9642
religiosum 1 w 9652
et 120 w 9654
discretum 1 w 9663
arbitrum 1 w 9671
adhibete 1 w 9679
et 123 w 9682
quum 6 w 9686
effuderitis 1 w 9697
cor 5 w 9700
vestrum 1 w 9707
in 148 w 9709
conspectu 1 w 9718
ejus 8 w 9722
sequimini 1 w 9732
quod 26 w 9736
Dominus 4 w 9743
inspirabit 1 w 9753
Si 2 w 9756
vero 3 w 9760
vos 1 w 9763
ad 33 w 9765
curiam 2 w 9771
suadentibus 1 w 9783
amicis 1 w 9789
contigerit 1 w 9799
proficisci 1 w 9809
archidiacono 3 w 9822
quem 3 w 9827
diligitis 1 w 9836
et 124 w 9839
ego 3 w 9842
qua- 1 w 9847
tenus 2 w 9852
permittit 1 w 9861
sinceritas 1 w 9871
caritatis 2 w 9880
tota 1 w 9885
mente 1 w 9890
veneror 1 w 9897
et 125 w 9900
amplector 1 w 9909
persuadete 1 w 9920
ut 67 w 9923
juxta 1 w 9928
quod 27 w 9932
Propheta 1 w 9940
monet 1 w 9945
reflectat 1 w 9955
oculos 1 w 9961
mentis 1 w 9967
ad 36 w 9969
suas 1 w 9973
et 129 w 9975
domini 3 w 9981
sui 2 w 9984
vias 3 w 9988
et 130 w 9991
ponat 3 w 9996
cor 6 w 9999
super 2 w 10004
illas 1 w 10009
et 131 w 10012
non 19 w 10015
amodo 2 w 10020
subjiciat 1 w 10029
ei 14 w 10031
mollia 1 w 10037
sperans 1 w 10045
in 154 w 10047
incerto 1 w 10054
divitiarum 1 w 10064
et 132 w 10066
variis 1 w 10072
lenocinantis 1 w 10084
fortunæ 1 w 10091
blandimentis 1 w 10103
memineritque 1 w 10116
quod 28 w 10121
summis 1 w 10127
negatum 1 w 10134
est 44 w 10137
stare 1 w 10142
diu 7 w 10145
et 133 w 10148
ante 7 w 10152
ruinam 1 w 10158
exaltatur 1 w 10167
cor 7 w 10170
Nam 4 w 10174
quantumcumque 1 w 10187
dissimulet 1 w 10197
novit 1 w 10203
sententiam 3 w 10213
pastoris 1 w 10221
justa 1 w 10227
sit 14 w 10230
an 67 w 10232
injusta 1 w 10239
timendam 1 w 10248
esse 12 w 10252
Quid 3 w 10257
multa 2 w 10262
si 99 w 10265
potest 6 w 10271
Loth 1 w 10275
esse 13 w 10279
in 160 w 10281
Sodomis 1 w 10288
Joseph 1 w 10295
in 161 w 10297
aula 1 w 10301
Pharaonis 1 w 10310
Cusai 2 w 10316
in 162 w 10318
colloquiis 1 w 10328
et 135 w 10330
consiliis 1 w 10339
Absalon 3 w 10346
Abdias 1 w 10353
in 163 w 10355
obsequio 1 w 10363
Achab 2 w 10368
et 136 w 10370
consortio 1 w 10379
Jezabel 1 w 10386
si 101 w 10389
Daniel 1 w 10395
in 164 w 10397
Babylone 1 w 10405
illuc 1 w 10411
salubriter 1 w 10421
tibi 7 w 10425
et 137 w 10427
illis 3 w 10432
proficisceris 1 w 10445
quibus 1 w 10452
persuadebis 1 w 10463
ut 68 w 10466
custodiant 1 w 10476
innocentiam 1 w 10487
et 138 w 10490
videant 1 w 10497
æquitatem 1 w 10506
quoniam 3 w 10514
sunt 11 w 10518
reliquiæ 1 w 10526
homini 2 w 10532
pacifico 1 w 10540
et 139 w 10543
quum 7 w 10547
injusti 1 w 10554
simul 4 w 10559
dispereant 1 w 10569
salus 1 w 10575
justorum 1 w 10583
expectatur 1 w 10593
a 761 w 10594
Domino 8 w 10600
qui 57 w 10604
fidelis 1 w 10611
est 46 w 10614
in 169 w 10616
promissis 1 w 10625
et 140 w 10628
electos 1 w 10635
suos 1 w 10639
supra 2 w 10644
id 48 w 10646
quod 29 w 10650
possunt 2 w 10657
tentari 1 w 10665
non 20 w 10668
patitur 1 w 10675
sed 18 w 10679
eis 3 w 10682
universa 3 w 10690
cooperantur 1 w 10701
in 170 w 10703
bonum 1 w 10708
Iter 1 w 10713
et 141 w 10715
actus 1 w 10720
tuos 1 w 10724
dirigat 1 w 10731
Dominus 5 w 10738