EPISTOLA CLXXIX.—AD RICARDUM FRATREM SUUM. [A.D. 1166.] Ricardo fratri suo. In te, omnium moriturorum dulcissime, plane videbor injurius, si cuiquam a peregrinatione mea scripsero, subticens tibi, quem super statu meo, cum Domino amabili matre nostra, non ambigo præ cæteris mortalibus esse sollicitum. Licet enim interdum desit materia vel occasio scribendorum, hoc ipsum tibi scribendum arbitror, scribendi occasionem et materiam defuisse. Quod autem domino episcopo scripsi tibi pariter innotescet, sicut ea quæ tibi scripta sunt, sinceritati ejus poteris præsentare. Volo enim ut ei in omnibus adquiescas quæ ad te pertinebunt, et consilium ejus præferas meo, tum quia nobis sapientior est, tum quia eum uberiorem gratiam Domini habere confido, et nos quos semper dilexit caritate sincera, sicut auctoritate, sic et meritis antecedit. Quod autem ei scribendum fuerat, nisi deficientis protocolli brevitas obstitisset, ei meo nomine suaderi desidero, et utinam Spiritus sanctus persuadeat, qui in necessitatis articulo sperantes in se, solatio consilii destitutos esse non sinit. Hoc autem est, ut in hoc conflictu potestatis et juris ea moderatione incedat, prævia lege, duce gratia, juvante ratione, ut nec temeritatis reus videri debeat adversus potestatem quam Deus ordinavit, nec metu potestatis, aut amore rerum evanescentium iniquitati consentiat in depressionem ecclesiæ, et in perniciem tam præsentium quam futurorum, non modo desertor officii, et professionis prævaricator, sed etiam impugnator justitiæ habeatur. Sed dices fortasse, quod mihi, sicut cuique facilius est dictu, facienda præscribere, quam factu quæ præscripta fuerint adimplere. Nam et liber vorandus dulcescit in ore prophetæ, sed ad interiora transmissus amarescit. Orator quoque in arte dicendi docet, quia in artem præcepta tradere, et de arte dicere facillimum est, sed ex arte difficillimum id est quæ præceperis observare mandata. Nusquam vero difficilius, quam in arte vivendi. Illa siquidem ars artium est, et sicut utilitate, sic et difficultate incomparabiliter alias transcendit universas. Illud quoque comici nostri adjicies, quia “omnes quum valemus recta consilia ægrotis damus: tu autem si hic sis, aliter sentias.” Ad quod ego replicabo, quoniam licet hanc auream mediocritatem, quam præscribo, servare non noverim, aut non quæram, lyricum tamen licenter imitabor, —— fungens vice cotis, acutum Reddere quæ ferrum valet, exors ipsa secandi. Non equidem hanc sollicitudinem gero, quod de tanto, et de tam sincero patre (Dominus scit) sinistram aliquam suspicionem conceperim, sed quia in periculis amici caritas non sollicitari non potest. Novi enim præpotentium persequutorum instantiam, et debilitatem ecclesiæ, licet dominus papa jam plurimum convalescat, et confortetur in Domino: novi et pusillanimitatem hinc quorumdam episcoporum, inde aliorum invidiam, ut nihil sit quod magis verear quam ne in falsis fratribus, et in his qui videbantur aliquid esse, et auctoritate gradus, et litterarum et habitus simulatione præminent, periclitetur innocentia ejus. Nam et duces qui in Israel officio principabantur et merito, Moyses videlicet et Aaron, ad aquas contradictionis, impetu multitudinis lapsi sunt, ut terræ promissionis demererentur introitum. Apud nos vero fama vulgavit, Anglorum episcopos jam sæpius convenisse, ut deliberent et decernant quid facto opus sit. Sed quid quæso vere decernent, nisi se turbari et timere, et utrumque supra modum? quid decernent, nisi quod cedere maluerunt impudenter, quam injuriam viriliter propulsare? quid decernent vere, nisi quod iniquitas dominetur, et ipsi peccantibus non annunciant vitam suam, nec viam Domini ostendunt? Nec hoc dixerim, quod eum velim aut suadeam “dirigere brachia contra torrentem,” aut ut se multitudini imprudenter opponat: et ecclesiam suam exponat periculis et ærumnis; sed ut imitetur quod bonos fecisse legimus, Cusai Arachitem, qui consilium et malitiam Achitophel moderatione adhibita studuit dissipare, et in eo etiam fidelius cum Absalone versatus est, quod ei materiam peccandi sustulit, et patricidii præclusit occasionem. Numquid enim fideles opinaris, qui peccandi vias domino regi expediunt, et in eo studiosi sunt, ut prosperetur in his, quæ adversus Domini justitiam præsumuntur? Uter tibi videtur fidelior, an qui ad nutum erronei ministrat culpas, an qui perniciosas abigit voluptates? Sentiat unusquisque quod voluerit. Ego numquam domino et amico reputabo fidelem, qui sic illius obtemperat voluptati, ut salutis et vitæ dispendium afferat: nisi forte Sauli fidelem putes fuisse Idumæum Doeth, qui sacerdotes Domini gladio, quo seipsum transfossurus erat, occidit, et Achitophel fuit necessarius Absaloni, quo suadente palam in uxorem patris com- misit incestum, et parricidium committere disponebat. Dicitur (et utinam falsum sit!) dominum Londoniensem et illum meum amicum episcopum Cicestrensem ministros iniquitatis armare adversus Ecclesiam, et Cantuariensis Archiepiscopi sitire sanguinem, et id agere, ut ei numquam reditus pateat. Numquid timent ne feritas mansuescat, aut, ut a Cicerone usurpatum est, ne refrigeat hasta Cæsaris, aut gladius hebetetur? Sed ego quod non plurimi fabulam puto. Neque enim tanti sacerdotes sapientes sunt, ut faciant mala, præsertim quum ipsi noverint, quoniam si iniquitas prævaluerit. Pœna reversura est in caput ista suum. Neque enim eos latere potest quomodo de rhamno in regem sublimata ignis egressus est, qui devorat cedros Libani. Vale, et officiose saluta quos noveris salutandos, sed affectu præcipuo matrem. Impetra nobis orationum suffragia, ne nos a via sua patiatur Dominus aberrare, sed pro beneplacito suo, sive per prospera, sive per adversa, triumphatis affectionibus carnis, et vitiis omnibus eo deducat et pertrahat unde exulantes, in eo, et in nobis despiciamus inferiora, et compatiamur miseris, qui modo circa sarcinulas Ecclesiæ et nostras diripiendas inutiliter occupantur. EPISTOLA CLXXX.—AD MAGISTRUM RADULFUM NIGRUM. [A.D. 1166.] Magistro Radulfo Nigro Joan. Saresb. Excusationem qua diuturnitatem silentii purgare studuistis, sicut probabilis est, ita probatam habeo et acceptam, sciens dilectioni vestræ nequaquam diligentiam defuisse, sed ipsi diligentiæ non astitisse fortunam. Eo autem de diligentia clarius liquet, quod post diuturnam et odiosam mihi moram caritatis vestræ sedulitas ad instructionem meam compegit omnia, quæ ex opinione vestra vobis obesse poterunt vel prodesse. Et licet quædam eorum per alios ante cognoverim, nullus tamen sic speciatim universa peregit, et singula. Fuerunt autem omnia vera audistis, licet plurima falsa esse non ambigam. Quid aliud sine salutis dispendio facere possum, quam quod ex testimonio conscientiæ præscribit ratio, et ipsa officii mei necessitas inexorata compellit. Nonne quum ad domini regis curiam accessissem, in omni humilitate offerens quamcumque satisfactionem, jura permitterent, vel voluntas sua mihi indiceret, honestate incolumi, exclusus sum a forma pacis, quæ tunc magistro Philippo oblata est et allata? Quidnam erat ulterius faciendum? Numquid possessiones mihi pro lege Domini violenter et crudeliter ablatæ? quod secure protestor coram Domino qui, velit nolit mundus, judicaturus est causam istam, tam turpi erant commercio redimendæ, ut jurarem me observaturum consuetudines quas lex Domini condemnat, et omnem archiepiscopo meo obedientiam abjurarem? Possent hæc ad subversionem fidei meæ sufficere, sed tamen ulterius processum est in ea, quæ etiam ab adversariis honestius essent tacita quam expressa. Non utique in regem ista refundo, sed in eos qui se animum ejus plenius nosse dicebant, erantque, ut jactitabant, interpretes voluntatis ejus. Ipse enim me audiente non dixit quod aut meam, aut ipsius dedeceat honestatem, in eoque solo ipsum possum arguere, quod quum responsum flagitarem, de dispendio rerum et temporis conquerens, sic detorquebat verbum, ut tam majestati et honestati suæ quam meæ necessitati esset usquequaque inutile. Sciens ergo et prudens, pro in- stantia temporis ab eo diverti, ut innocentiæ, necessitati et verecundiæ meæ prospicerem, immo et causæ Domini: reversurus tamen Domino propitio, si quando, quod spero, mihi cum indemnitate conscientiæ et famæ recta apparuerit pacis via, alioquin, ante mihi mortem inferat temporalem pius Jesus, quam ipsum pro pace vel gratia hominis recuperanda scienter offendam. Sed tu multas proponis difficultates; primo quod Ecclesia Anglorum in arcum pravum conversa calcaneum erigit adversus Dominum, et episcopi sub appellationis prætextu malitiam suam nituntur colorare et evacuare sententiam, qua de sedis apostolicæ judicio emanavit. Sed profecto, si Dominus nobiscum est, imo quia per misericordiam suam nobiscum est, pro se patientibus et proscriptis, quia ei in causa ista ex conscientia nostra decrevimus famulari usque ad mortem, plures nobiscum sunt, quam cum illis, certumque est amodo quod episcopis imminet labor et dolor, nisi salubriori consilio acquiescentes, pacem ecclesiæ, quam non prodendam, sed custodiendam susceperunt, citius studeant reformare. Rex in imperatore confidit, et in captione domini papæ, quam ei vaticinantur prophetæ Baal, falsa videntes et stulta, quia non loquuntur a Domino: sed ita Achab deceptum esse memineris, et dum speraret victoriam, hostium gladiis corruisse. Sapiens interim audiat a Catone, In morte alterius spem tu tibi ponere noli, præsertim innocentis et Domini, cujus diem prevenire, vel voto, parricidii instar est, sed, Domino auctore, dominus papa prosperatur, et capto nuper Albano, sicut certissime constat, dilatati sunt gressus ejus. Quum e contra Teutonici tyranni et hæresiarchæ sui vias sepiat Deus quotidie spinis, et quod dissimulare non possunt, eorum minuantur vires, et evanescat auctoritas. Quod audistis de Siculo, falsissimum esse dicunt milites Remenses, qui stipendiarii ejus fuerunt anno integro, et pridie reversi sunt. Quod illi non evitantur, quos dominus Cantuariensis denuntiavit excommunicatos, non tam ipsum lædit, quam eos qui eis communicant. Ipsi viderint qua conscientia communicent, et qui excommunicati sunt, qua innocentia aut negent, aut excusent crimina, quæ eis impinguntur. Ego scio quod neque in ferenda sententia præsens fui, neque de consilio meo, aut de conscientia lata est, et necdum, Domino teste, quosdam eorum, qui notati sunt, novi, nec, quod meminerim, vidi. Tentabo utique, ut consulitis, archiepiscopum flectere pro archidiacono Pictaviensi, si tamen intellexeritis, quod ad pacem Ecclesiæ possit proficere labor meus. Alioquin probrosum esset et turpe patrem circumvenire, et dominum. Sed nostis quod, quum hoc ab anno præterito egerimus, nec semel nobis responsum est ab archidiacono verbum unum. De itinere autem vestro quid consulam nescio, sed iter præcise dictarem, nisi quia non video quomodo a participio excommunicatorum possitis abstinere. Nam quod sententiam meruerunt, vobis aliquatenus, sed illis ex testimonio conscientiæ plenius liquet. Eum, qui seminat discordias inter fratres detestetur anima Domini: quid ergo eum, qui cum Idumæo satellite persequitur sacerdotes, et tabernaculi Domini succendit vicum, et gladio principis in Leviticum ordinem debacchatur. In hoc ergo articulo consulite conscientiam, et aliquem religiosum et discretum arbitrum adhibete: et quum effuderitis cor vestrum in conspectu ejus, sequimini quod Dominus inspirabit. Si vero vos ad curiam, suadentibus amicis contigerit proficisci, archidiacono, quem diligitis, et ego, qua- tenus permittit sinceritas caritatis, tota mente veneror, et amplector, persuadete, ut juxta quod Propheta monet, reflectat oculos mentis ad suas et domini sui vias, et ponat cor super illas, et non amodo subjiciat ei mollia, sperans in incerto divitiarum et variis lenocinantis fortunæ blandimentis, memineritque, quod summis negatum est stare diu, et ante ruinam exaltatur cor. Nam quantumcumque dissimulet, novit sententiam pastoris, justa sit an injusta, timendam esse. Quid multa? si potest Loth esse in Sodomis, Joseph in aula Pharaonis, Cusai in colloquiis et consiliis Absalon, Abdias in obsequio Achab et consortio Jezabel, si Daniel in Babylone: illuc salubriter tibi et illis proficisceris, quibus persuadebis, ut custodiant innocentiam, et videant æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico: et quum injusti simul dispereant, salus justorum expectatur a Domino, qui fidelis est in promissis, et electos suos supra id quod possunt, tentari non patitur, sed eis universa cooperantur in bonum. Iter et actus tuos dirigat Dominus.