Scaife ATLAS

CTS Library / Epistolae

Epistolae (149-153)

urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1:149-153
Refs {'start': {'reference': '149', 'human_reference': 'Letter 149'}, 'end': {'reference': '153', 'human_reference': 'Letter 153'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
EPISTOLA CXLIX.—JOANNIS SARRACENI AD MAG. JOANNEM DE SARESBERIA. [A.D. 1167.]

Quoniam prudentiæ vestræ sinceritatem in libris beati Dionysii perpendi delectari, librum ejus de Angelica Hierarchia vestræ transtuli caritati. Fateor tamen elegantias me dictionum eruditissimi et disertissimi viri oratione Latina exprimere nequivisse. Nam apud Græcos quædam compositiones inveniuntur, quibus eleganter et proprie res significantur; apud Latinos autem eædem res duabus aut pluribus dictionibus ineleganter et improprie et quandoque insufficienter designantur. Ad commendationem enim alicujus personæ vel alterius rei pulcre articuli apud eos repetuntur, et per eosdem articulos multæ orationes sibi invicem perpolite connectuntur. Taceo de insigni constructione participiorum et infinitorum articulorum conjunctorum. Hujusmodi autem elegantiæ apud Latinos nequiverunt inveniri. Contingit enim quod si dictiones eo ordine quo sunt positæ transferantur, aut difficulter intelligantur, aut aliam sententiam facere videantur. Ea propter, ubi congruum duxi, dictionum ordinem conservavi; alicubi vero propter faciliorem intellectum ordinem com-

239
mutavi; ubi vero Græcis dictionibus æquipollentes Latinas non reperi, vel loquutionem a Latinorum idiomate discrepare comperi, vel Græcas dictiones detorsi, vel de sensu auctoris quod potui et ut potui Latinis dictionibus designavi. Sæpe autem, ubi duas vel tres dictiones Latinas pro una Græca posui, eas quasi unam conjunxi: non quod unam dictionem eas esse vellem, sed ut plenior intellectus fieret, et quantum elegantiæ ex inopia Latinæ loquutionis tractatus iste perderet, appareret. Confert autem liber iste plurimum ad intelligentiam omnium divinarum scripturarum, in quibus de factis aut dictis agitur angelorum. Nam tribus hierarchiis omnes divinos spiritus comprehendit: singulas autem hierarchias in tres ordines distribuit, et de singulis altissime disserit. Ponit autem quasdam de angelis quæstiones, et earundem apponit solutiones. In fine vero rationes exponit figurarum in Sacris Scripturis adscriptarum. Erit autem vestræ discretionis hanc meam translationem cum translatione Joannis Scoti comparare. Quod si forte commodius illo visus fuero transtulisse, ut librum quoque de Ecclesiastica Hierarchia transferam poteris impetrare.

EPISTOLA CL.—AD ABBATEM S. EDMUNDI. [A.D. 1166.]
Abbati sancti Edmundi.

Super statu vestro, quem Deus prosperum faciat, non sollicitari non debeo, præ mente jugiter habens merita sinceritatis vestræ. Si quidem nec caritas elabitur per incuriam, nec fraude surripitur, nec excutitur violenter, eo quod in mentibus electorum solidius a Christo et in Christo fundatur. Obsequium meum vobis subtrahit malitia temporis, sed voluntatem

240
nullus auferre potest: ad hoc nulla proficiet violentia, totiusque fraudulentiæ conatus evacuabitur, Eo misericorditer largiente profectum, qui gratuita bonitate caritatis dedit initium. Erit itaque dignationis vestræ naufragium Ecclesiæ, et exulum Christi sollicitudines, et labores, vestris, et sanctorum qui vobiscum sunt, orationibus sublevare: ut qui nos tentationi exposuit, et pro se patiendi contulit animum, patientiæ perseverantiam largiatur, Hæc est, enim, gratia, sicut Petrus loquitur, ut Christi et sanctorum passionibus saltem aliquatenus communicemus, certi quod compatientes et conregnabunt. Numquid enim clerus institutus est ut comedens, bibens, stertens, mortem expectet, et variis luxuriæ incitamentis inflammet gehennam? Ridet ad hæc prudentia carnis, et perfidorum vocibus Judæorum insultat, et maledicit ei qui cum Christo pendet in ligno: sed interim, juxta vaticinium Deboræ, nova bella disponit Dominus, portas hostium ipse subvertit.

EPISTOLA CLI.—AD NICOLAUM DE MONTE S. H. [A.D. 1166.]
Nicolao de Monte S. H.

Novit fraternitas tua quam patienter sustinuerimus damna, injurias et contumelias nobis et nostris illatas a dilectissimo domino nostro illustri rege Anglorum. Ipse autem abusus patientia nostra ad sanctissimæ matris suæ prorupit injurias, sponsam loquimur Crucifixi, et illam non est veritus ancillare, pro cujus liberatione Filius Dei Dominus morte turpissima voluit condemnari. Monuimus eum sæpius affectu patris, fide Domino debita supplicavimus, corripuimus auctoritate pastoris: ipse autem in persona nostra patrem suum itidem fidelem contempsit, et pastorem,

241
et ne quid de cætero veritati subtractum sit, quod Ecclesiæ periculosius, et sibi perniciosius est, illum, cujus inesse gerimus, conspuit Christum. Habeantur hæc vana, et contemnat ut solet, si filius Dei Ecclesiæ non dicit pastoribus, Qui vos spernit me spernit, et qui tangit vos tangit pupillam oculi mei. Processit ulterius sollicitudo nostra, ut pro pace Ecclesiæ summus pontifex devotas preces porrigeret, sed non est exauditus: exhortationes adhibuit, et surdum repperit auditorem: increpationes adjecit, contemptæ sunt: tandem Apostolica tuba comminationes intonuit, sed nec sic potuerunt fides et religio excitari. Ne quid autem omitteremus ex contingentibus, rex Francorum, qui ei est amicus et dominus, omnem adhibuit operam et diligentiam; sed nec ille pro sua reverentia meruit exaudiri. Ad colloquium ejus accessimus; sed nec ad conspectum ejus sumus admissi, nec vestri nominis aut causæ Dei permisit fieri mentionem. Misimus ei postea nuntios venerabiles viros, et litteras patentes, ut par erat, in quibus expressa erat et justitia ecclesiæ, et nostræ petitionis sententia: sed noster et eorum labor, quantum in eo est, cessit incassum. Sequuti eramus fidem dominæ imperatricis, sicut tu nosti, et ipse ignorare non debet: sed nos usquequaque delusit. Quia ergo hæc patientia nostra Ecclesiæ Dei perniciosa est, sed perniciosior illi cujus novissima fiunt indies deteriora prioribus, nobis autem perniciosissima, quos oportebit ante tribunal Sponsi non modo de operibus propriis, sed et de sanguine ejus, et afflictione sponsæ reddere rationem: pro certo noveris, et dominæ imperatrici intimes, quod in personam ejus et terram in brevi, imo in brevissimo, vita comite, et Domino auctore, exeremus gladium Spiritus Sancti, qui omni gladio ancipiti penetrabilior est, ut sit in ruinam induratæ
242
carni, et sopito, imo fere extincto spiritui in salutem. Persuadeas ergo dominæ nostræ ut nos de cætero habeat excusatos in eo quod ultro dissimulare non licet: sciatque pro certo quod si revixerit filius ejus, et consilium matris recipiat audiens vocem Domini, nos ad honorem Dei, et voluntatem suam paratos inveniet. Interim morientem filium pariter, et eodem lugeamus affectu, qui salutem ejus et honorem, Deo teste, consimili desiderio optamus pariter et optamus. Hæc cum dolore, lacrimis, singultibus, et suspiriis loquimur, tanquam viscera nostra de claustro pectoris acerbitate ferri extracta ardore cauterii inuramus: quod et Deus scit, in cujus injuriam exercere ulterius non debemus impiam pietatem, ei in terris, matrem, patrem, sororem, præferendo, et Dominum: non est dolor sicut dolor iste: sed caritas Dei, et utilitas, et honor ejus qui curatur, nos urget ut hæc forti animo sufferamus. Vale, saluta, et sollicita fratres nostros, ut nobis impetrent spiritum consilii et fortitudinis, orantes pro domino rege, ut ei adsit spiritus scientiæ et veritatis, quatenus pax ejus Ecclesiæ Dei et nobis reformetur in Domino.

EPISTOLA CLII.—AD WILLELMUM ET ODONEM PRIORES ECCLESIÆ CANTUARIENSIS. [A.D. 1166.]
Prioribus sanctæ Ecclesiæ Cantuariensis, J. S.

Meminisse potest et debet vestra discretio, quanta reverentia sit Patribus exhibenda, et quantam humanitatem sancta Cantuariensis ecclesia archiepiscopis suis impenderit. Licet autem illum, qui modo præsidet nobis, non audeam suis decessoribus coæquare, qui in ecclesia nostra coruscant miraculis, tamen causam, quam iste tuetur, inferiorem esse non arbitror. Eadem enim est, quum utrobique pro liber-

243
tate et salute ecclesiæ certatum sit. Spero autem in Domino, quoniam et ecclesia Romana multis indiciis dat ausum confidendi, hanc patris nostri peregrinationem et laborem convalescere ad restaurationem Cantuariensis ecclesiæ, et integram reformationem dignitatum et privilegiorum, quibus beato Lanfranco præsidente gaudebat. Sed hoc in auribus vestris dictum sit, unde et vos decet omnem pro viribus, imo et fere supra vires, opem ferre patris naufragio, et eum beneficiis promereri, ut quum Deo auctore obtinuerit, vestri possit et debeat meminisse in bono. Nonne enim indecens est et probrosum, si episcopo pro justitia exulanti alieni subveniunt, et necessitatibus ejus filii, cujus honorem et gloriam thesaurisat, communicare noluerint? Nonne ei in capitulo omnia, et etiam sanctorum capsas obtulistis, ut hæc vobis acquireret? Ergo quia ob hanc causam Romanæ Ecclesiæ tenetur in aliquantula pecunia, supplicat ipse, et ego fidelis vester consulo, quatenus ei in hac necessitate subveniatis, ne dominum papam beneficii sui pœniteat, et vos pudeat et pigeat inhumanitatis vestræ in perpetuum. Animent vos extraneorum exempla, qui propriis usibus et necessitatibus subtrahunt, etiam labore manuum exquisita, quæ exulibus vestris impertiunt.

EPISTOLA CLIII.—AD MAGISTRUM R. RADONENSEM. [A.D. 1166.]
M. R. Redonensi.

Diu est, amicorum amantissime, quod de statu tuo, et aliorum veterum amicorum certiorari desidero, eo quidem ardentius quo rarius sollicitudinem meam vel de te, vel a te certiorari contingit. De te tamen

244
aliquid interdum audio, et hoc beneficio intermeantium, sed a te nihil unquam audivi: quod unde contingat, non plane video, nisi quod te conjicio, quoniam dies mali sunt, et tu vir prudens, ex quadam siluisse cautela. Ego ut infirmitatem meam fatear in auribus tuis, et insipientiam meam amico revelem, tanquam mihi numquam hanc potui habere cautelam, quin vellem amicorum opportunitatibus communicare, et eorum pro modulo meo gerere sollicitudinem. Quum ergo tibi sæpius scripserim, et tu numquam scripseris, amplius succensa sollicitudo nequit ulterius cohiberi, quin per proprium inquirat nuntium, quis tuus vel veterum sit status amicorum, nec sic veteres dixisse arbitreris, ut inveteratos in quibus caritas refrigescit, dictos intelligas, quum ego nec senserim, nec dixerim eos aliquod caritatis dispendium sustinere. Quis enim ego sum, ut servum judicem alienum, qui Domino suo stat aut cadit? Stabit autem Deo auctore, et mihi utique caritas officiosa est, ignara totius mali, fortis ut mors, et sinceritatem suam multis et perennibus prodit indiciis: habet hæc testimonium jugiter majus Joanne, quod ei perhibent tam opera quam fructus operum. Si vacas, et licet; et id curas, per latorem præsentium, quem ad hoc misi, de statu meo et aliorum poteris certiorari, idemque aperiet tibi quomodo me de tuo facias certiorem. Noveris autem quoniam mihi licet, et ad hoc vacuus sum, et tota devotione sollicitus, ut tuis et tuorum, si quid peregrinanti dignaris injungere, mandatis libenter obediam, mihique loco magni muneris erit, si me aliquo obsequio tui, mandato tuo contigerit occupari. Aude ergo, amice, aude aliquid petere aut præcipere amico se et sua tota affectione animi exponenti.

Tokens

EPISTOLA 1 w 8
CXLIX 1 w 13
JOANNIS 1 w 22
SARRACENI 1 w 31
AD 1 w 33
MAG 1 w 36
JOANNEM 1 w 44
DE 1 w 46
SARESBERIA 1 w 56
A 10 w 59
D 3 w 61
1167 1 w 66
Quoniam 1 w 75
prudentiæ 1 w 84
vestræ 1 w 90
sinceritatem 1 w 102
in 2 w 104
libris 1 w 110
beati 1 w 115
Dionysii 1 w 123
perpendi 1 w 131
delectari 1 w 140
librum 1 w 147
ejus 1 w 151
de 3 w 153
Angelica 1 w 161
Hierarchia 1 w 171
vestræ 2 w 177
transtuli 1 w 186
caritati 1 w 194
Fateor 1 w 201
tamen 1 w 206
elegantias 1 w 216
me 2 w 218
dictionum 1 w 227
eruditissimi 1 w 239
et 1 w 241
disertissimi 1 w 253
viri 1 w 257
oratione 1 w 265
Latina 1 w 271
exprimere 1 w 280
nequivisse 1 w 290
Nam 1 w 294
apud 1 w 298
Græcos 1 w 304
quædam 1 w 310
compositiones 1 w 323
inveniuntur 1 w 334
quibus 1 w 341
eleganter 1 w 350
et 2 w 352
proprie 1 w 359
res 1 w 362
significantur 1 w 375
apud 2 w 380
Latinos 1 w 387
autem 1 w 392
eædem 1 w 397
res 2 w 400
duabus 1 w 406
aut 2 w 409
pluribus 1 w 417
dictionibus 1 w 428
ineleganter 1 w 439
et 3 w 441
improprie 1 w 450
et 4 w 452
quandoque 1 w 461
insufficienter 1 w 475
designantur 1 w 486
Ad 1 w 489
commendationem 1 w 503
enim 1 w 507
alicujus 1 w 515
personæ 1 w 522
vel 1 w 525
alterius 1 w 533
rei 1 w 536
pulcre 1 w 542
articuli 1 w 550
apud 3 w 554
eos 1 w 557
repetuntur 1 w 567
et 6 w 570
per 3 w 573
eosdem 1 w 579
articulos 1 w 588
multæ 1 w 593
orationes 1 w 602
sibi 1 w 606
invicem 1 w 613
perpolite 1 w 622
connectuntur 1 w 634
Taceo 1 w 640
de 7 w 642
insigni 1 w 649
constructione 1 w 662
participiorum 1 w 675
et 7 w 677
infinitorum 1 w 688
articulorum 1 w 699
conjunctorum 1 w 711
Hujusmodi 1 w 721
autem 2 w 726
elegantiæ 1 w 735
apud 4 w 739
Latinos 2 w 746
nequiverunt 1 w 757
inveniri 1 w 765
Contingit 1 w 775
enim 2 w 779
quod 1 w 783
si 10 w 785
dictiones 1 w 794
eo 5 w 796
ordine 1 w 802
quo 2 w 805
sunt 1 w 809
positæ 1 w 815
transferantur 1 w 828
aut 4 w 832
difficulter 1 w 843
intelligantur 1 w 856
aut 5 w 860
aliam 1 w 865
sententiam 1 w 875
facere 1 w 881
videantur 1 w 890
Ea 1 w 893
propter 1 w 900
ubi 1 w 904
congruum 1 w 912
duxi 1 w 916
dictionum 2 w 926
ordinem 1 w 933
conservavi 1 w 943
alicubi 1 w 951
vero 1 w 955
propter 2 w 962
faciliorem 1 w 972
intellectum 1 w 983
ordinem 2 w 990
com- 1 w 994
mutavi 1 w 1000
ubi 3 w 1004
vero 2 w 1008
Græcis 1 w 1014
dictionibus 2 w 1025
æquipollentes 1 w 1038
Latinas 1 w 1045
non 1 w 1048
reperi 1 w 1054
vel 2 w 1058
loquutionem 1 w 1069
a 62 w 1070
Latinorum 1 w 1079
idiomate 1 w 1087
discrepare 1 w 1097
comperi 1 w 1104
vel 3 w 1108
Græcas 1 w 1114
dictiones 2 w 1123
detorsi 1 w 1130
vel 4 w 1134
de 10 w 1136
sensu 1 w 1141
auctoris 1 w 1149
quod 2 w 1153
potui 1 w 1158
et 9 w 1160
ut 8 w 1162
potui 2 w 1167
Latinis 1 w 1174
dictionibus 3 w 1185
designavi 1 w 1194
Sæpe 1 w 1199
autem 3 w 1204
ubi 4 w 1208
duas 1 w 1212
vel 5 w 1215
tres 1 w 1219
dictiones 3 w 1228
Latinas 2 w 1235
pro 5 w 1238
una 1 w 1241
Græca 2 w 1246
posui 1 w 1251
eas 1 w 1255
quasi 1 w 1260
unam 1 w 1264
conjunxi 1 w 1272
non 2 w 1276
quod 3 w 1280
unam 2 w 1284
dictionem 1 w 1293
eas 2 w 1296
esse 1 w 1300
vellem 1 w 1306
sed 1 w 1310
ut 10 w 1312
plenior 1 w 1319
intellectus 1 w 1330
fieret 1 w 1336
et 11 w 1339
quantum 1 w 1346
elegantiæ 2 w 1355
ex 2 w 1357
inopia 1 w 1363
Latinæ 1 w 1369
loquutionis 1 w 1380
tractatus 1 w 1389
iste 1 w 1393
perderet 1 w 1401
appareret 1 w 1411
Confert 1 w 1419
autem 4 w 1424
liber 1 w 1429
iste 2 w 1433
plurimum 1 w 1441
ad 1 w 1443
intelligentiam 1 w 1457
omnium 1 w 1463
divinarum 1 w 1472
scripturarum 1 w 1484
in 29 w 1487
quibus 2 w 1493
de 13 w 1495
factis 1 w 1501
aut 8 w 1504
dictis 1 w 1510
agitur 1 w 1516
angelorum 1 w 1525
Nam 2 w 1529
tribus 1 w 1535
hierarchiis 1 w 1546
omnes 1 w 1551
divinos 1 w 1558
spiritus 1 w 1566
comprehendit 1 w 1578
singulas 1 w 1587
autem 5 w 1592
hierarchias 1 w 1603
in 32 w 1605
tres 2 w 1609
ordines 1 w 1616
distribuit 1 w 1626
et 14 w 1629
de 14 w 1631
singulis 1 w 1639
altissime 1 w 1648
disserit 1 w 1656
Ponit 1 w 1662
autem 6 w 1667
quasdam 1 w 1674
de 15 w 1676
angelis 1 w 1683
quæstiones 1 w 1693
et 15 w 1696
earundem 1 w 1704
apponit 1 w 1711
solutiones 1 w 1721
In 1 w 1724
fine 1 w 1728
vero 3 w 1732
rationes 2 w 1740
exponit 1 w 1747
figurarum 1 w 1756
in 36 w 1758
Sacris 1 w 1764
Scripturis 1 w 1774
adscriptarum 1 w 1786
Erit 1 w 1791
autem 7 w 1796
vestræ 3 w 1802
discretionis 1 w 1814
hanc 1 w 1818
meam 1 w 1822
translationem 1 w 1835
cum 1 w 1838
translatione 2 w 1850
Joannis 1 w 1857
Scoti 1 w 1862
comparare 1 w 1871
Quod 1 w 1876
si 18 w 1878
forte 1 w 1883
commodius 1 w 1892
illo 1 w 1896
visus 1 w 1901
fuero 1 w 1906
transtulisse 1 w 1918
ut 18 w 1921
librum 2 w 1927
quoque 1 w 1933
de 17 w 1935
Ecclesiastica 1 w 1948
Hierarchia 2 w 1958
transferam 1 w 1968
poteris 1 w 1975
impetrare 1 w 1984
EPISTOLA 2 w 1993
CL 1 w 1995
AD 2 w 1999
ABBATEM 1 w 2006
S 11 w 2007
EDMUNDI 1 w 2015
A 17 w 2018
D 8 w 2020
1166 1 w 2025
Abbati 1 w 2033
sancti 1 w 2039
Edmundi 1 w 2046
Super 1 w 2052
statu 1 w 2057
vestro 1 w 2063
quem 1 w 2068
Deus 1 w 2072
prosperum 1 w 2081
faciat 1 w 2087
non 3 w 2091
sollicitari 1 w 2102
non 4 w 2105
debeo 1 w 2110
præ 1 w 2114
mente 1 w 2119
jugiter 1 w 2126
habens 1 w 2132
merita 1 w 2138
sinceritatis 1 w 2150
vestræ 4 w 2156
Si 1 w 2159
quidem 1 w 2165
nec 2 w 2168
caritas 1 w 2175
elabitur 1 w 2183
per 10 w 2186
incuriam 1 w 2194
nec 3 w 2198
fraude 1 w 2204
surripitur 1 w 2214
nec 4 w 2218
excutitur 1 w 2227
violenter 1 w 2236
eo 7 w 2239
quod 4 w 2243
in 39 w 2245
mentibus 1 w 2253
electorum 1 w 2262
solidius 1 w 2270
a 148 w 2271
Christo 1 w 2278
et 18 w 2280
in 40 w 2282
Christo 2 w 2289
fundatur 1 w 2297
Obsequium 1 w 2307
meum 1 w 2311
vobis 1 w 2316
subtrahit 1 w 2325
malitia 1 w 2332
temporis 1 w 2340
sed 2 w 2344
voluntatem 1 w 2354
nullus 1 w 2360
auferre 1 w 2367
potest 1 w 2373
ad 3 w 2376
hoc 1 w 2379
nulla 1 w 2384
proficiet 1 w 2393
violentia 1 w 2402
totiusque 1 w 2412
fraudulentiæ 1 w 2424
conatus 1 w 2431
evacuabitur 1 w 2442
Eo 1 w 2445
misericorditer 1 w 2459
largiente 1 w 2468
profectum 1 w 2477
qui 8 w 2481
gratuita 1 w 2489
bonitate 1 w 2497
caritatis 1 w 2506
dedit 1 w 2511
initium 1 w 2518
Erit 2 w 2523
itaque 1 w 2529
dignationis 1 w 2540
vestræ 5 w 2546
naufragium 1 w 2556
Ecclesiæ 1 w 2564
et 20 w 2567
exulum 1 w 2573
Christi 1 w 2580
sollicitudines 1 w 2594
et 21 w 2597
labores 1 w 2604
vestris 1 w 2612
et 22 w 2615
sanctorum 1 w 2624
qui 9 w 2627
vobiscum 1 w 2635
sunt 2 w 2639
orationibus 1 w 2651
sublevare 1 w 2660
ut 20 w 2663
qui 10 w 2666
nos 4 w 2669
tentationi 1 w 2679
exposuit 1 w 2687
et 23 w 2690
pro 9 w 2693
se 13 w 2695
patiendi 1 w 2703
contulit 1 w 2711
animum 1 w 2717
patientiæ 1 w 2727
perseverantiam 1 w 2741
largiatur 1 w 2750
Hæc 1 w 2754
est 9 w 2757
enim 3 w 2762
gratia 1 w 2769
sicut 1 w 2775
Petrus 1 w 2781
loquitur 1 w 2789
ut 22 w 2792
Christi 2 w 2799
et 25 w 2801
sanctorum 2 w 2810
passionibus 1 w 2821
saltem 1 w 2827
aliquatenus 1 w 2838
communicemus 1 w 2850
certi 1 w 2856
quod 5 w 2860
compatientes 1 w 2872
et 26 w 2874
conregnabunt 1 w 2886
Numquid 1 w 2894
enim 4 w 2898
clerus 1 w 2904
institutus 1 w 2914
est 10 w 2917
ut 24 w 2919
comedens 1 w 2927
bibens 1 w 2934
stertens 1 w 2943
mortem 1 w 2950
expectet 1 w 2958
et 28 w 2961
variis 1 w 2967
luxuriæ 1 w 2974
incitamentis 1 w 2986
inflammet 1 w 2995
gehennam 1 w 3003
Ridet 1 w 3009
ad 4 w 3011
hæc 1 w 3014
prudentia 1 w 3023
carnis 1 w 3029
et 31 w 3032
perfidorum 1 w 3042
vocibus 1 w 3049
Judæorum 1 w 3057
insultat 1 w 3065
et 32 w 3068
maledicit 1 w 3077
ei 2 w 3079
qui 13 w 3082
cum 3 w 3085
Christo 3 w 3092
pendet 1 w 3098
in 47 w 3100
ligno 1 w 3105
sed 3 w 3109
interim 1 w 3116
juxta 1 w 3122
vaticinium 1 w 3132
Deboræ 1 w 3138
nova 1 w 3143
bella 1 w 3148
disponit 1 w 3156
Dominus 1 w 3163
portas 1 w 3170
hostium 1 w 3177
ipse 1 w 3181
subvertit 1 w 3190
EPISTOLA 3 w 3199
CLI 1 w 3202
AD 3 w 3206
NICOLAUM 1 w 3214
DE 2 w 3216
MONTE 1 w 3221
S 15 w 3222
H 5 w 3224
A 22 w 3227
D 14 w 3229
1166 2 w 3234
Nicolao 1 w 3243
de 26 w 3245
Monte 1 w 3250
S 16 w 3251
H 6 w 3253
Novit 1 w 3259
fraternitas 1 w 3270
tua 1 w 3273
quam 1 w 3277
patienter 1 w 3286
sustinuerimus 1 w 3299
damna 1 w 3304
injurias 1 w 3313
et 34 w 3315
contumelias 1 w 3326
nobis 1 w 3331
et 35 w 3333
nostris 1 w 3340
illatas 1 w 3347
a 219 w 3348
dilectissimo 1 w 3360
domino 1 w 3366
nostro 1 w 3372
illustri 1 w 3380
rege 1 w 3384
Anglorum 1 w 3392
Ipse 1 w 3397
autem 8 w 3402
abusus 1 w 3408
patientia 1 w 3417
nostra 1 w 3423
ad 5 w 3425
sanctissimæ 1 w 3436
matris 1 w 3442
suæ 1 w 3445
prorupit 1 w 3453
injurias 2 w 3461
sponsam 1 w 3469
loquimur 1 w 3477
Crucifixi 1 w 3486
et 36 w 3489
illam 1 w 3494
non 5 w 3497
est 11 w 3500
veritus 1 w 3507
ancillare 1 w 3516
pro 11 w 3520
cujus 2 w 3525
liberatione 1 w 3536
Filius 1 w 3542
Dei 1 w 3545
Dominus 2 w 3552
morte 2 w 3557
turpissima 1 w 3567
voluit 1 w 3573
condemnari 1 w 3583
Monuimus 1 w 3592
eum 2 w 3595
sæpius 1 w 3601
affectu 1 w 3608
patris 1 w 3614
fide 1 w 3619
Domino 1 w 3625
debita 1 w 3631
supplicavimus 1 w 3644
corripuimus 1 w 3656
auctoritate 1 w 3667
pastoris 1 w 3675
ipse 2 w 3680
autem 9 w 3685
in 57 w 3687
persona 1 w 3694
nostra 2 w 3700
patrem 1 w 3706
suum 1 w 3710
itidem 1 w 3716
fidelem 1 w 3723
contempsit 1 w 3733
et 37 w 3736
pastorem 1 w 3744
et 38 w 3747
ne 31 w 3749
quid 3 w 3753
de 32 w 3755
cætero 1 w 3761
veritati 1 w 3769
subtractum 1 w 3779
sit 4 w 3782
quod 6 w 3787
Ecclesiæ 2 w 3795
periculosius 1 w 3807
et 39 w 3810
sibi 2 w 3814
perniciosius 1 w 3826
est 12 w 3829
illum 1 w 3835
cujus 3 w 3841
inesse 1 w 3847
gerimus 1 w 3854
conspuit 1 w 3863
Christum 1 w 3871
Habeantur 1 w 3881
hæc 2 w 3884
vana 1 w 3888
et 40 w 3891
contemnat 1 w 3900
ut 27 w 3902
solet 1 w 3907
si 33 w 3910
filius 1 w 3916
Dei 2 w 3919
Ecclesiæ 3 w 3927
non 6 w 3930
dicit 2 w 3935
pastoribus 1 w 3945
Qui 1 w 3949
vos 1 w 3952
spernit 1 w 3959
me 15 w 3961
spernit 2 w 3968
et 42 w 3971
qui 16 w 3974
tangit 1 w 3980
vos 2 w 3983
tangit 2 w 3989
pupillam 1 w 3997
oculi 1 w 4002
mei 1 w 4005
Processit 1 w 4015
ulterius 1 w 4023
sollicitudo 1 w 4034
nostra 3 w 4040
ut 28 w 4043
pro 12 w 4046
pace 1 w 4050
Ecclesiæ 4 w 4058
summus 1 w 4064
pontifex 1 w 4072
devotas 1 w 4079
preces 1 w 4085
porrigeret 1 w 4095
sed 4 w 4099
non 7 w 4102
est 13 w 4105
exauditus 1 w 4114
exhortationes 1 w 4128
adhibuit 1 w 4136
et 44 w 4139
surdum 1 w 4145
repperit 1 w 4153
auditorem 1 w 4162
increpationes 1 w 4176
adjecit 1 w 4183
contemptæ 1 w 4193
sunt 3 w 4197
tandem 1 w 4204
Apostolica 1 w 4214
tuba 1 w 4218
comminationes 1 w 4231
intonuit 1 w 4239
sed 5 w 4243
nec 5 w 4246
sic 2 w 4249
potuerunt 1 w 4258
fides 1 w 4263
et 45 w 4265
religio 1 w 4272
excitari 1 w 4280
Ne 1 w 4283
quid 4 w 4287
autem 10 w 4292
omitteremus 1 w 4303
ex 12 w 4305
contingentibus 1 w 4319
rex 1 w 4323
Francorum 1 w 4332
qui 18 w 4336
ei 6 w 4338
est 14 w 4341
amicus 1 w 4347
et 46 w 4349
dominus 1 w 4356
omnem 1 w 4362
adhibuit 2 w 4370
operam 1 w 4376
et 47 w 4378
diligentiam 1 w 4389
sed 6 w 4393
nec 6 w 4396
ille 1 w 4400
pro 13 w 4403
sua 1 w 4406
reverentia 1 w 4416
meruit 1 w 4422
exaudiri 1 w 4430
Ad 2 w 4433
colloquium 1 w 4443
ejus 2 w 4447
accessimus 1 w 4457
sed 7 w 4461
nec 7 w 4464
ad 9 w 4466
conspectum 1 w 4476
ejus 3 w 4480
sumus 1 w 4485
admissi 1 w 4492
nec 8 w 4496
vestri 2 w 4502
nominis 1 w 4509
aut 15 w 4512
causæ 1 w 4517
Dei 3 w 4520
permisit 1 w 4528
fieri 1 w 4533
mentionem 1 w 4542
Misimus 1 w 4550
ei 8 w 4552
postea 1 w 4558
nuntios 1 w 4565
venerabiles 1 w 4576
viros 1 w 4581
et 48 w 4584
litteras 1 w 4592
patentes 1 w 4600
ut 31 w 4603
par 5 w 4606
erat 2 w 4610
in 65 w 4613
quibus 3 w 4619
expressa 1 w 4627
erat 3 w 4631
et 49 w 4633
justitia 1 w 4641
ecclesiæ 1 w 4649
et 50 w 4652
nostræ 1 w 4658
petitionis 1 w 4668
sententia 2 w 4677
sed 8 w 4681
noster 1 w 4687
et 52 w 4689
eorum 1 w 4694
labor 2 w 4699
quantum 2 w 4707
in 66 w 4709
eo 9 w 4711
est 16 w 4714
cessit 2 w 4721
incassum 1 w 4729
Sequuti 1 w 4737
eramus 1 w 4743
fidem 1 w 4748
dominæ 1 w 4754
imperatricis 1 w 4766
sicut 2 w 4772
tu 52 w 4774
nosti 1 w 4779
et 53 w 4782
ipse 3 w 4786
ignorare 1 w 4794
non 8 w 4797
debet 1 w 4802
sed 9 w 4806
nos 13 w 4809
usquequaque 1 w 4820
delusit 1 w 4827
Quia 1 w 4832
ergo 1 w 4836
hæc 3 w 4839
patientia 2 w 4848
nostra 4 w 4854
Ecclesiæ 5 w 4862
Dei 4 w 4865
perniciosa 1 w 4875
est 17 w 4878
sed 10 w 4882
perniciosior 1 w 4894
illi 1 w 4898
cujus 4 w 4903
novissima 1 w 4912
fiunt 1 w 4917
indies 1 w 4923
deteriora 1 w 4932
prioribus 1 w 4941
nobis 2 w 4947
autem 11 w 4952
perniciosissima 1 w 4967
quos 1 w 4972
oportebit 1 w 4981
ante 3 w 4985
tribunal 1 w 4993
Sponsi 1 w 4999
non 9 w 5002
modo 1 w 5006
de 40 w 5008
operibus 1 w 5016
propriis 1 w 5024
sed 11 w 5028
et 56 w 5030
de 41 w 5032
sanguine 1 w 5040
ejus 4 w 5044
et 57 w 5047
afflictione 1 w 5058
sponsæ 1 w 5064
reddere 1 w 5071
rationem 1 w 5079
pro 15 w 5083
certo 1 w 5088
noveris 1 w 5095
et 58 w 5098
dominæ 2 w 5104
imperatrici 2 w 5115
intimes 1 w 5122
quod 7 w 5127
in 73 w 5129
personam 1 w 5137
ejus 5 w 5141
et 59 w 5143
terram 1 w 5149
in 74 w 5151
brevi 1 w 5156
imo 2 w 5160
in 75 w 5162
brevissimo 1 w 5172
vita 1 w 5177
comite 1 w 5183
et 60 w 5186
Domino 2 w 5192
auctore 1 w 5199
exeremus 1 w 5208
gladium 1 w 5215
Spiritus 1 w 5223
Sancti 1 w 5229
qui 21 w 5233
omni 2 w 5237
gladio 1 w 5243
ancipiti 1 w 5251
penetrabilior 1 w 5264
est 18 w 5267
ut 35 w 5270
sit 9 w 5273
in 77 w 5275
ruinam 1 w 5281
induratæ 1 w 5289
carni 2 w 5294
et 62 w 5297
sopito 1 w 5303
imo 4 w 5307
fere 1 w 5311
extincto 1 w 5319
spiritui 1 w 5327
in 81 w 5329
salutem 1 w 5336
Persuadeas 1 w 5347
ergo 2 w 5351
dominæ 3 w 5357
nostræ 2 w 5363
ut 37 w 5365
nos 16 w 5368
de 44 w 5370
cætero 2 w 5376
habeat 1 w 5382
excusatos 1 w 5391
in 83 w 5393
eo 10 w 5395
quod 8 w 5399
ultro 1 w 5404
dissimulare 1 w 5415
non 10 w 5418
licet 1 w 5423
sciatque 1 w 5432
pro 16 w 5435
certo 2 w 5440
quod 9 w 5444
si 55 w 5446
revixerit 1 w 5455
filius 2 w 5461
ejus 6 w 5465
et 64 w 5468
consilium 1 w 5477
matris 2 w 5483
recipiat 1 w 5491
audiens 1 w 5498
vocem 1 w 5503
Domini 1 w 5509
nos 17 w 5513
ad 14 w 5515
honorem 1 w 5522
Dei 5 w 5525
et 65 w 5528
voluntatem 2 w 5538
suam 1 w 5542
paratos 1 w 5549
inveniet 1 w 5557
Interim 1 w 5565
morientem 1 w 5574
filium 1 w 5580
pariter 1 w 5587
et 67 w 5590
eodem 1 w 5595
lugeamus 1 w 5603
affectu 2 w 5610
qui 22 w 5614
salutem 2 w 5621
ejus 7 w 5625
et 68 w 5627
honorem 2 w 5634
Deo 1 w 5638
teste 1 w 5643
consimili 1 w 5653
desiderio 1 w 5662
optamus 1 w 5669
pariter 2 w 5676
et 69 w 5678
optamus 2 w 5685
Hæc 2 w 5689
cum 4 w 5692
dolore 1 w 5698
lacrimis 1 w 5707
singultibus 1 w 5719
et 70 w 5722
suspiriis 1 w 5731
loquimur 2 w 5739
tanquam 1 w 5747
viscera 1 w 5754
nostra 5 w 5760
de 48 w 5762
claustro 1 w 5770
pectoris 1 w 5778
acerbitate 1 w 5788
ferri 1 w 5793
extracta 1 w 5801
ardore 1 w 5807
cauterii 1 w 5815
inuramus 1 w 5823
quod 10 w 5828
et 71 w 5830
Deus 2 w 5834
scit 1 w 5838
in 88 w 5841
cujus 5 w 5846
injuriam 1 w 5854
exercere 1 w 5862
ulterius 2 w 5870
non 11 w 5873
debemus 1 w 5880
impiam 1 w 5886
pietatem 1 w 5894
ei 11 w 5897
in 90 w 5899
terris 1 w 5905
matrem 1 w 5912
patrem 2 w 5919
sororem 1 w 5927
præferendo 1 w 5938
et 73 w 5941
Dominum 1 w 5948
non 12 w 5952
est 20 w 5955
dolor 2 w 5960
sicut 3 w 5965
dolor 3 w 5970
iste 3 w 5974
sed 12 w 5978
caritas 2 w 5985
Dei 6 w 5988
et 74 w 5991
utilitas 1 w 5999
et 75 w 6002
honor 3 w 6007
ejus 8 w 6011
qui 24 w 6014
curatur 1 w 6021
nos 19 w 6025
urget 1 w 6030
ut 42 w 6032
hæc 4 w 6035
forti 1 w 6040
animo 1 w 6045
sufferamus 1 w 6055
Vale 1 w 6060
saluta 1 w 6067
et 77 w 6070
sollicita 2 w 6079
fratres 1 w 6086
nostros 1 w 6093
ut 44 w 6096
nobis 3 w 6101
impetrent 1 w 6110
spiritum 1 w 6118
consilii 1 w 6126
et 79 w 6128
fortitudinis 1 w 6140
orantes 1 w 6148
pro 17 w 6151
domino 2 w 6157
rege 2 w 6161
ut 45 w 6164
ei 13 w 6166
adsit 1 w 6171
spiritus 2 w 6179
scientiæ 1 w 6187
et 80 w 6189
veritatis 1 w 6198
quatenus 2 w 6207
pax 1 w 6210
ejus 9 w 6214
Ecclesiæ 6 w 6222
Dei 7 w 6225
et 81 w 6227
nobis 4 w 6232
reformetur 1 w 6242
in 94 w 6244
Domino 3 w 6250
EPISTOLA 4 w 6259
CLII 1 w 6263
AD 4 w 6267
WILLELMUM 1 w 6276
ET 1 w 6278
ODONEM 1 w 6284
PRIORES 1 w 6291
ECCLESIÆ 1 w 6299
CANTUARIENSIS 1 w 6312
A 30 w 6315
D 32 w 6317
1166 3 w 6322
Prioribus 1 w 6333
sanctæ 1 w 6339
Ecclesiæ 7 w 6347
Cantuariensis 1 w 6360
J 5 w 6362
S 26 w 6364
Meminisse 1 w 6374
potest 2 w 6380
et 83 w 6382
debet 2 w 6387
vestra 1 w 6393
discretio 2 w 6402
quanta 1 w 6409
reverentia 2 w 6419
sit 11 w 6422
Patribus 1 w 6430
exhibenda 1 w 6439
et 86 w 6442
quantam 1 w 6449
humanitatem 1 w 6460
sancta 1 w 6466
Cantuariensis 2 w 6479
ecclesia 1 w 6487
archiepiscopis 1 w 6501
suis 1 w 6505
impenderit 1 w 6515
Licet 1 w 6521
autem 12 w 6526
illum 2 w 6531
qui 25 w 6535
modo 2 w 6539
præsidet 1 w 6547
nobis 5 w 6552
non 13 w 6556
audeam 1 w 6562
suis 2 w 6566
decessoribus 1 w 6578
coæquare 1 w 6586
qui 26 w 6590
in 97 w 6592
ecclesia 2 w 6600
nostra 6 w 6606
coruscant 1 w 6615
miraculis 1 w 6624
tamen 3 w 6630
causam 1 w 6636
quam 3 w 6641
iste 4 w 6645
tuetur 1 w 6651
inferiorem 1 w 6662
esse 3 w 6666
non 14 w 6669
arbitror 1 w 6677
Eadem 1 w 6683
enim 5 w 6687
est 23 w 6690
quum 1 w 6695
utrobique 1 w 6704
pro 18 w 6707
liber- 1 w 6713
tate 9 w 6717
et 90 w 6719
salute 3 w 6725
ecclesiæ 2 w 6733
certatum 1 w 6741
sit 12 w 6744
Spero 1 w 6750
autem 13 w 6755
in 99 w 6757
Domino 4 w 6763
quoniam 1 w 6771
et 91 w 6773
ecclesia 3 w 6781
Romana 1 w 6787
multis 1 w 6793
indiciis 1 w 6801
dat 3 w 6804
ausum 1 w 6809
confidendi 1 w 6819
hanc 2 w 6824
patris 2 w 6830
nostri 2 w 6836
peregrinationem 1 w 6851
et 92 w 6853
laborem 1 w 6860
convalescere 1 w 6872
ad 17 w 6874
restaurationem 1 w 6888
Cantuariensis 3 w 6901
ecclesiæ 3 w 6909
et 93 w 6912
integram 1 w 6920
reformationem 1 w 6933
dignitatum 1 w 6943
et 94 w 6945
privilegiorum 1 w 6958
quibus 4 w 6965
beato 1 w 6970
Lanfranco 1 w 6979
præsidente 1 w 6989
gaudebat 1 w 6997
Sed 1 w 7001
hoc 2 w 7004
in 104 w 7006
auribus 1 w 7013
vestris 2 w 7020
dictum 1 w 7026
sit 13 w 7029
unde 2 w 7034
et 95 w 7036
vos 3 w 7039
decet 1 w 7044
omnem 2 w 7049
pro 19 w 7052
viribus 1 w 7059
imo 6 w 7063
et 97 w 7065
fere 3 w 7069
supra 1 w 7074
vires 1 w 7079
opem 1 w 7084
ferre 2 w 7089
patris 3 w 7095
naufragio 1 w 7104
et 98 w 7107
eum 3 w 7110
beneficiis 1 w 7120
promereri 1 w 7129
ut 50 w 7132
quum 2 w 7136
Deo 2 w 7139
auctore 2 w 7146
obtinuerit 1 w 7156
vestri 4 w 7163
possit 1 w 7169
et 99 w 7171
debeat 1 w 7177
meminisse 1 w 7186
in 107 w 7188
bono 1 w 7192
Nonne 1 w 7198
enim 6 w 7202
indecens 1 w 7210
est 27 w 7213
et 100 w 7215
probrosum 1 w 7224
si 79 w 7227
episcopo 1 w 7235
pro 22 w 7238
justitia 2 w 7246
exulanti 1 w 7254
alieni 1 w 7260
subveniunt 1 w 7270
et 101 w 7273
necessitatibus 1 w 7287
ejus 10 w 7291
filii 1 w 7296
cujus 6 w 7302
honorem 3 w 7309
et 102 w 7311
gloriam 1 w 7318
thesaurisat 1 w 7329
communicare 1 w 7341
noluerint 1 w 7350
Nonne 2 w 7356
ei 15 w 7358
in 110 w 7360
capitulo 1 w 7368
omnia 1 w 7373
et 103 w 7376
etiam 1 w 7381
sanctorum 3 w 7390
capsas 1 w 7396
obtulistis 1 w 7406
ut 51 w 7409
hæc 5 w 7412
vobis 3 w 7417
acquireret 1 w 7427
Ergo 1 w 7432
quia 1 w 7436
ob 13 w 7438
hanc 3 w 7442
causam 2 w 7448
Romanæ 1 w 7454
Ecclesiæ 8 w 7462
tenetur 1 w 7469
in 111 w 7471
aliquantula 1 w 7482
pecunia 1 w 7489
supplicat 1 w 7499
ipse 4 w 7503
et 107 w 7506
ego 1 w 7509
fidelis 1 w 7516
vester 1 w 7522
consulo 1 w 7529
quatenus 3 w 7538
ei 16 w 7540
in 112 w 7542
hac 1 w 7545
necessitate 1 w 7556
subveniatis 1 w 7567
ne 57 w 7570
dominum 1 w 7577
papam 1 w 7582
beneficii 2 w 7591
sui 5 w 7594
pœniteat 1 w 7602
et 108 w 7605
vos 4 w 7608
pudeat 1 w 7614
et 109 w 7616
pigeat 1 w 7622
inhumanitatis 1 w 7635
vestræ 6 w 7641
in 115 w 7643
perpetuum 1 w 7652
Animent 1 w 7660
vos 5 w 7663
extraneorum 1 w 7674
exempla 1 w 7681
qui 30 w 7685
propriis 2 w 7693
usibus 1 w 7699
et 111 w 7701
necessitatibus 2 w 7715
subtrahunt 1 w 7725
etiam 2 w 7731
labore 3 w 7737
manuum 1 w 7743
exquisita 1 w 7752
quæ 3 w 7756
exulibus 1 w 7764
vestris 3 w 7771
impertiunt 1 w 7781
EPISTOLA 5 w 7790
CLIII 1 w 7795
AD 5 w 7799
MAGISTRUM 1 w 7808
R 12 w 7809
RADONENSEM 1 w 7820
A 36 w 7823
D 37 w 7825
1166 4 w 7830
M 17 w 7833
R 14 w 7835
Redonensi 1 w 7845
Diu 1 w 7849
est 31 w 7852
amicorum 1 w 7861
amantissime 1 w 7872
quod 11 w 7877
de 65 w 7879
statu 2 w 7884
tuo 1 w 7887
et 113 w 7890
aliorum 1 w 7897
veterum 1 w 7904
amicorum 2 w 7912
certiorari 1 w 7922
desidero 1 w 7930
eo 15 w 7933
quidem 2 w 7939
ardentius 1 w 7948
quo 16 w 7951
rarius 1 w 7957
sollicitudinem 1 w 7971
meam 2 w 7975
vel 7 w 7978
de 70 w 7980
te 106 w 7982
vel 8 w 7986
a 510 w 7987
te 107 w 7989
certiorari 2 w 7999
contingit 1 w 8008
De 13 w 8011
te 108 w 8013
tamen 4 w 8018
aliquid 1 w 8025
interdum 1 w 8033
audio 1 w 8038
et 115 w 8041
hoc 3 w 8044
beneficio 1 w 8053
intermeantium 1 w 8066
sed 13 w 8070
a 516 w 8071
te 111 w 8073
nihil 1 w 8078
unquam 1 w 8084
audivi 1 w 8090
quod 12 w 8095
unde 3 w 8099
contingat 1 w 8108
non 15 w 8112
plane 1 w 8117
video 1 w 8122
nisi 1 w 8127
quod 13 w 8131
te 112 w 8133
conjicio 1 w 8141
quoniam 2 w 8149
dies 2 w 8153
mali 2 w 8157
sunt 4 w 8161
et 116 w 8164
tu 77 w 8166
vir 5 w 8169
prudens 1 w 8176
ex 27 w 8179
quadam 1 w 8185
siluisse 1 w 8193
cautela 1 w 8200
Ego 1 w 8204
ut 53 w 8206
infirmitatem 1 w 8218
meam 3 w 8222
fatear 1 w 8228
in 122 w 8230
auribus 2 w 8237
tuis 1 w 8241
et 117 w 8244
insipientiam 1 w 8256
meam 4 w 8260
amico 3 w 8265
revelem 1 w 8272
tanquam 2 w 8280
mihi 1 w 8284
numquam 1 w 8291
hanc 4 w 8295
potui 3 w 8300
habere 1 w 8306
cautelam 1 w 8314
quin 1 w 8319
vellem 2 w 8325
amicorum 3 w 8333
opportunitatibus 1 w 8349
communicare 2 w 8360
et 118 w 8363
eorum 3 w 8368
pro 24 w 8371
modulo 1 w 8377
meo 1 w 8380
gerere 1 w 8386
sollicitudinem 2 w 8400
Quum 1 w 8405
ergo 3 w 8409
tibi 1 w 8413
sæpius 2 w 8419
scripserim 1 w 8429
et 119 w 8432
tu 82 w 8434
numquam 2 w 8441
scripseris 1 w 8451
amplius 1 w 8459
succensa 1 w 8467
sollicitudo 2 w 8478
nequit 1 w 8484
ulterius 3 w 8492
cohiberi 1 w 8500
quin 2 w 8505
per 32 w 8508
proprium 1 w 8516
inquirat 1 w 8524
nuntium 1 w 8531
quis 2 w 8536
tuus 1 w 8540
vel 11 w 8543
veterum 2 w 8550
sit 19 w 8553
status 1 w 8559
amicorum 4 w 8567
nec 12 w 8571
sic 5 w 8574
veteres 1 w 8581
dixisse 1 w 8588
arbitreris 1 w 8598
ut 55 w 8601
inveteratos 1 w 8612
in 129 w 8614
quibus 5 w 8620
caritas 3 w 8627
refrigescit 1 w 8638
dictos 1 w 8645
intelligas 1 w 8655
quum 3 w 8660
ego 2 w 8663
nec 13 w 8666
senserim 1 w 8674
nec 14 w 8678
dixerim 1 w 8685
eos 3 w 8688
aliquod 1 w 8695
caritatis 2 w 8704
dispendium 1 w 8714
sustinere 1 w 8723
Quis 1 w 8728
enim 7 w 8732
ego 3 w 8735
sum 6 w 8738
ut 56 w 8741
servum 1 w 8747
judicem 1 w 8754
alienum 1 w 8761
qui 40 w 8765
Domino 5 w 8771
suo 1 w 8774
stat 4 w 8778
aut 22 w 8781
cadit 1 w 8786
Stabit 1 w 8793
autem 14 w 8798
Deo 3 w 8801
auctore 3 w 8808
et 123 w 8811
mihi 2 w 8815
utique 1 w 8821
caritas 4 w 8828
officiosa 1 w 8837
est 32 w 8840
ignara 1 w 8847
totius 2 w 8853
mali 3 w 8857
fortis 1 w 8864
ut 60 w 8866
mors 1 w 8870
et 124 w 8873
sinceritatem 2 w 8885
suam 2 w 8889
multis 2 w 8895
et 125 w 8897
perennibus 1 w 8907
prodit 1 w 8913
indiciis 2 w 8921
habet 1 w 8927
hæc 6 w 8930
testimonium 1 w 8941
jugiter 2 w 8948
majus 1 w 8953
Joanne 1 w 8959
quod 15 w 8964
ei 17 w 8966
perhibent 1 w 8975
tam 8 w 8978
opera 2 w 8983
quam 8 w 8987
fructus 1 w 8994
operum 1 w 9000
Si 2 w 9003
vacas 1 w 9008
et 127 w 9011
licet 2 w 9016
et 129 w 9019
id 24 w 9021
curas 1 w 9026
per 37 w 9030
latorem 1 w 9037
præsentium 1 w 9047
quem 2 w 9052
ad 20 w 9054
hoc 4 w 9057
misi 2 w 9061
de 74 w 9064
statu 4 w 9069
meo 2 w 9072
et 130 w 9074
aliorum 2 w 9081
poteris 2 w 9088
certiorari 3 w 9098
idemque 1 w 9106
aperiet 1 w 9113
tibi 2 w 9117
quomodo 1 w 9124
me 33 w 9126
de 76 w 9128
tuo 2 w 9131
facias 1 w 9137
certiorem 1 w 9146
Noveris 1 w 9154
autem 15 w 9159
quoniam 3 w 9166
mihi 3 w 9170
licet 3 w 9175
et 133 w 9178
ad 21 w 9180
hoc 5 w 9183
vacuus 1 w 9189
sum 7 w 9192
et 134 w 9195
tota 1 w 9199
devotione 1 w 9208
sollicitus 1 w 9218
ut 62 w 9221
tuis 2 w 9225
et 135 w 9227
tuorum 1 w 9233
si 96 w 9236
quid 7 w 9240
peregrinanti 1 w 9252
dignaris 1 w 9260
injungere 1 w 9269
mandatis 1 w 9278
libenter 1 w 9286
obediam 1 w 9293
mihique 1 w 9301
loco 1 w 9305
magni 1 w 9310
muneris 1 w 9317
erit 13 w 9321
si 97 w 9324
me 34 w 9326
aliquo 2 w 9332
obsequio 1 w 9340
tui 8 w 9343
mandato 1 w 9351
tuo 4 w 9354
contigerit 1 w 9364
occupari 1 w 9372
Aude 1 w 9377
ergo 4 w 9381
amice 1 w 9387
aude 4 w 9392
aliquid 2 w 9399
petere 1 w 9405
aut 25 w 9408
præcipere 1 w 9417
amico 6 w 9422
se 45 w 9424
et 137 w 9426
sua 5 w 9429
tota 2 w 9433
affectione 1 w 9443
animi 1 w 9448
exponenti 1 w 9457