EPISTOLA CXLIX.—JOANNIS SARRACENI AD MAG. JOANNEM DE SARESBERIA. [A.D. 1167.] Quoniam prudentiæ vestræ sinceritatem in libris beati Dionysii perpendi delectari, librum ejus de Angelica Hierarchia vestræ transtuli caritati. Fateor tamen elegantias me dictionum eruditissimi et disertissimi viri oratione Latina exprimere nequivisse. Nam apud Græcos quædam compositiones inveniuntur, quibus eleganter et proprie res significantur; apud Latinos autem eædem res duabus aut pluribus dictionibus ineleganter et improprie et quandoque insufficienter designantur. Ad commendationem enim alicujus personæ vel alterius rei pulcre articuli apud eos repetuntur, et per eosdem articulos multæ orationes sibi invicem perpolite connectuntur. Taceo de insigni constructione participiorum et infinitorum articulorum conjunctorum. Hujusmodi autem elegantiæ apud Latinos nequiverunt inveniri. Contingit enim quod si dictiones eo ordine quo sunt positæ transferantur, aut difficulter intelligantur, aut aliam sententiam facere videantur. Ea propter, ubi congruum duxi, dictionum ordinem conservavi; alicubi vero propter faciliorem intellectum ordinem com- mutavi; ubi vero Græcis dictionibus æquipollentes Latinas non reperi, vel loquutionem a Latinorum idiomate discrepare comperi, vel Græcas dictiones detorsi, vel de sensu auctoris quod potui et ut potui Latinis dictionibus designavi. Sæpe autem, ubi duas vel tres dictiones Latinas pro una Græca posui, eas quasi unam conjunxi: non quod unam dictionem eas esse vellem, sed ut plenior intellectus fieret, et quantum elegantiæ ex inopia Latinæ loquutionis tractatus iste perderet, appareret. Confert autem liber iste plurimum ad intelligentiam omnium divinarum scripturarum, in quibus de factis aut dictis agitur angelorum. Nam tribus hierarchiis omnes divinos spiritus comprehendit: singulas autem hierarchias in tres ordines distribuit, et de singulis altissime disserit. Ponit autem quasdam de angelis quæstiones, et earundem apponit solutiones. In fine vero rationes exponit figurarum in Sacris Scripturis adscriptarum. Erit autem vestræ discretionis hanc meam translationem cum translatione Joannis Scoti comparare. Quod si forte commodius illo visus fuero transtulisse, ut librum quoque de Ecclesiastica Hierarchia transferam poteris impetrare. EPISTOLA CL.—AD ABBATEM S. EDMUNDI. [A.D. 1166.] Abbati sancti Edmundi. Super statu vestro, quem Deus prosperum faciat, non sollicitari non debeo, præ mente jugiter habens merita sinceritatis vestræ. Si quidem nec caritas elabitur per incuriam, nec fraude surripitur, nec excutitur violenter, eo quod in mentibus electorum solidius a Christo et in Christo fundatur. Obsequium meum vobis subtrahit malitia temporis, sed voluntatem nullus auferre potest: ad hoc nulla proficiet violentia, totiusque fraudulentiæ conatus evacuabitur, Eo misericorditer largiente profectum, qui gratuita bonitate caritatis dedit initium. Erit itaque dignationis vestræ naufragium Ecclesiæ, et exulum Christi sollicitudines, et labores, vestris, et sanctorum qui vobiscum sunt, orationibus sublevare: ut qui nos tentationi exposuit, et pro se patiendi contulit animum, patientiæ perseverantiam largiatur, Hæc est, enim, gratia, sicut Petrus loquitur, ut Christi et sanctorum passionibus saltem aliquatenus communicemus, certi quod compatientes et conregnabunt. Numquid enim clerus institutus est ut comedens, bibens, stertens, mortem expectet, et variis luxuriæ incitamentis inflammet gehennam? Ridet ad hæc prudentia carnis, et perfidorum vocibus Judæorum insultat, et maledicit ei qui cum Christo pendet in ligno: sed interim, juxta vaticinium Deboræ, nova bella disponit Dominus, portas hostium ipse subvertit. EPISTOLA CLI.—AD NICOLAUM DE MONTE S. H. [A.D. 1166.] Nicolao de Monte S. H. Novit fraternitas tua quam patienter sustinuerimus damna, injurias et contumelias nobis et nostris illatas a dilectissimo domino nostro illustri rege Anglorum. Ipse autem abusus patientia nostra ad sanctissimæ matris suæ prorupit injurias, sponsam loquimur Crucifixi, et illam non est veritus ancillare, pro cujus liberatione Filius Dei Dominus morte turpissima voluit condemnari. Monuimus eum sæpius affectu patris, fide Domino debita supplicavimus, corripuimus auctoritate pastoris: ipse autem in persona nostra patrem suum itidem fidelem contempsit, et pastorem, et ne quid de cætero veritati subtractum sit, quod Ecclesiæ periculosius, et sibi perniciosius est, illum, cujus inesse gerimus, conspuit Christum. Habeantur hæc vana, et contemnat ut solet, si filius Dei Ecclesiæ non dicit pastoribus, Qui vos spernit me spernit, et qui tangit vos tangit pupillam oculi mei. Processit ulterius sollicitudo nostra, ut pro pace Ecclesiæ summus pontifex devotas preces porrigeret, sed non est exauditus: exhortationes adhibuit, et surdum repperit auditorem: increpationes adjecit, contemptæ sunt: tandem Apostolica tuba comminationes intonuit, sed nec sic potuerunt fides et religio excitari. Ne quid autem omitteremus ex contingentibus, rex Francorum, qui ei est amicus et dominus, omnem adhibuit operam et diligentiam; sed nec ille pro sua reverentia meruit exaudiri. Ad colloquium ejus accessimus; sed nec ad conspectum ejus sumus admissi, nec vestri nominis aut causæ Dei permisit fieri mentionem. Misimus ei postea nuntios venerabiles viros, et litteras patentes, ut par erat, in quibus expressa erat et justitia ecclesiæ, et nostræ petitionis sententia: sed noster et eorum labor, quantum in eo est, cessit incassum. Sequuti eramus fidem dominæ imperatricis, sicut tu nosti, et ipse ignorare non debet: sed nos usquequaque delusit. Quia ergo hæc patientia nostra Ecclesiæ Dei perniciosa est, sed perniciosior illi cujus novissima fiunt indies deteriora prioribus, nobis autem perniciosissima, quos oportebit ante tribunal Sponsi non modo de operibus propriis, sed et de sanguine ejus, et afflictione sponsæ reddere rationem: pro certo noveris, et dominæ imperatrici intimes, quod in personam ejus et terram in brevi, imo in brevissimo, vita comite, et Domino auctore, exeremus gladium Spiritus Sancti, qui omni gladio ancipiti penetrabilior est, ut sit in ruinam induratæ carni, et sopito, imo fere extincto spiritui in salutem. Persuadeas ergo dominæ nostræ ut nos de cætero habeat excusatos in eo quod ultro dissimulare non licet: sciatque pro certo quod si revixerit filius ejus, et consilium matris recipiat audiens vocem Domini, nos ad honorem Dei, et voluntatem suam paratos inveniet. Interim morientem filium pariter, et eodem lugeamus affectu, qui salutem ejus et honorem, Deo teste, consimili desiderio optamus pariter et optamus. Hæc cum dolore, lacrimis, singultibus, et suspiriis loquimur, tanquam viscera nostra de claustro pectoris acerbitate ferri extracta ardore cauterii inuramus: quod et Deus scit, in cujus injuriam exercere ulterius non debemus impiam pietatem, ei in terris, matrem, patrem, sororem, præferendo, et Dominum: non est dolor sicut dolor iste: sed caritas Dei, et utilitas, et honor ejus qui curatur, nos urget ut hæc forti animo sufferamus. Vale, saluta, et sollicita fratres nostros, ut nobis impetrent spiritum consilii et fortitudinis, orantes pro domino rege, ut ei adsit spiritus scientiæ et veritatis, quatenus pax ejus Ecclesiæ Dei et nobis reformetur in Domino. EPISTOLA CLII.—AD WILLELMUM ET ODONEM PRIORES ECCLESIÆ CANTUARIENSIS. [A.D. 1166.] Prioribus sanctæ Ecclesiæ Cantuariensis, J. S. Meminisse potest et debet vestra discretio, quanta reverentia sit Patribus exhibenda, et quantam humanitatem sancta Cantuariensis ecclesia archiepiscopis suis impenderit. Licet autem illum, qui modo præsidet nobis, non audeam suis decessoribus coæquare, qui in ecclesia nostra coruscant miraculis, tamen causam, quam iste tuetur, inferiorem esse non arbitror. Eadem enim est, quum utrobique pro liber- tate et salute ecclesiæ certatum sit. Spero autem in Domino, quoniam et ecclesia Romana multis indiciis dat ausum confidendi, hanc patris nostri peregrinationem et laborem convalescere ad restaurationem Cantuariensis ecclesiæ, et integram reformationem dignitatum et privilegiorum, quibus beato Lanfranco præsidente gaudebat. Sed hoc in auribus vestris dictum sit, unde et vos decet omnem pro viribus, imo et fere supra vires, opem ferre patris naufragio, et eum beneficiis promereri, ut quum Deo auctore obtinuerit, vestri possit et debeat meminisse in bono. Nonne enim indecens est et probrosum, si episcopo pro justitia exulanti alieni subveniunt, et necessitatibus ejus filii, cujus honorem et gloriam thesaurisat, communicare noluerint? Nonne ei in capitulo omnia, et etiam sanctorum capsas obtulistis, ut hæc vobis acquireret? Ergo quia ob hanc causam Romanæ Ecclesiæ tenetur in aliquantula pecunia, supplicat ipse, et ego fidelis vester consulo, quatenus ei in hac necessitate subveniatis, ne dominum papam beneficii sui pœniteat, et vos pudeat et pigeat inhumanitatis vestræ in perpetuum. Animent vos extraneorum exempla, qui propriis usibus et necessitatibus subtrahunt, etiam labore manuum exquisita, quæ exulibus vestris impertiunt. EPISTOLA CLIII.—AD MAGISTRUM R. RADONENSEM. [A.D. 1166.] M. R. Redonensi. Diu est, amicorum amantissime, quod de statu tuo, et aliorum veterum amicorum certiorari desidero, eo quidem ardentius quo rarius sollicitudinem meam vel de te, vel a te certiorari contingit. De te tamen aliquid interdum audio, et hoc beneficio intermeantium, sed a te nihil unquam audivi: quod unde contingat, non plane video, nisi quod te conjicio, quoniam dies mali sunt, et tu vir prudens, ex quadam siluisse cautela. Ego ut infirmitatem meam fatear in auribus tuis, et insipientiam meam amico revelem, tanquam mihi numquam hanc potui habere cautelam, quin vellem amicorum opportunitatibus communicare, et eorum pro modulo meo gerere sollicitudinem. Quum ergo tibi sæpius scripserim, et tu numquam scripseris, amplius succensa sollicitudo nequit ulterius cohiberi, quin per proprium inquirat nuntium, quis tuus vel veterum sit status amicorum, nec sic veteres dixisse arbitreris, ut inveteratos in quibus caritas refrigescit, dictos intelligas, quum ego nec senserim, nec dixerim eos aliquod caritatis dispendium sustinere. Quis enim ego sum, ut servum judicem alienum, qui Domino suo stat aut cadit? Stabit autem Deo auctore, et mihi utique caritas officiosa est, ignara totius mali, fortis ut mors, et sinceritatem suam multis et perennibus prodit indiciis: habet hæc testimonium jugiter majus Joanne, quod ei perhibent tam opera quam fructus operum. Si vacas, et licet; et id curas, per latorem præsentium, quem ad hoc misi, de statu meo et aliorum poteris certiorari, idemque aperiet tibi quomodo me de tuo facias certiorem. Noveris autem quoniam mihi licet, et ad hoc vacuus sum, et tota devotione sollicitus, ut tuis et tuorum, si quid peregrinanti dignaris injungere, mandatis libenter obediam, mihique loco magni muneris erit, si me aliquo obsequio tui, mandato tuo contigerit occupari. Aude ergo, amice, aude aliquid petere aut præcipere amico se et sua tota affectione animi exponenti.