Scaife ATLAS

CTS Library / Epistolae

Epistolae (129-133)

urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1:129-133
Refs {'start': {'reference': '129', 'human_reference': 'Letter 129'}, 'end': {'reference': '133', 'human_reference': 'Letter 133'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
179
EPISTOLA CXXIX.—AD ALEXANDRUM PAPAM.
Domino Papæ Alexandro.

Habent a capite membra ut vigeant, et a sancta Romana ecclesia, Domino auctore, salus est omnium ecclesiarum. Unde necesse est omnes ad vos recurrere, incumbente necessitatis articulo, quem per se nequeunt expedire. Est autem apud nos causa difficilis inter venerabilem fratrem nostrum Michaelem Landavensem episcopum, et Robertum filium antecessoris sui, quam, nisi apostolica auctoritas interveniat, finem diebus nostris non credimus habituram. Vexati sumus in ea diutius, sed temeritatem præfati Roberti nullo correctionis genere potuimus coercere, quin novissima ejus, prout nobis referebantur, semper essent deteriora prioribus. Ut enim de corporis immunditia taceamus, incendia, rapinas, et varias figuras criminum ejus ad nos plurimi perferebant. Quoties inter eum et adversarios suos multo studio multoque labore reformavimus pacem, toties ab eo pax scissa et reformata recessit: tandem excommunicatus ab episcopo suo vestram adiit majestatem, sed an absolutionis vestræ meruerit gratiam ignoramus. Apostolicas tamen litteras retulit, quibus venerabilis frater noster Wigornensis episcopus præcipiebatur illi, et quibusdam complicibus suis, de episcopo Landavensi, et Rad. archidiacono suo justitiam exhibere: Deinde paucis diebus elapsis adversarii ejus nobis vestræ beatitudinis apices attulerunt, præcipientes causam fine debito sine appellationis subterfugio terminari, non obstante rescripto quod Robertus a vestra mansuetudine per subreptionem obtinuit. Partibus itaque in nostra præsentia juxta mandatum apostolicum convocatis, prædicti Roberti petitionibus

180
adversarii ejus crimina multa in modum exceptionis, opposuerint, in quibus etiam conveniebant eum super crimine læsæ majestatis, dicentes eum commisisse falsum in litteris vestris quas proferebat. Vobis quidem, et fratribus vestris qui aderant obstiti, dissimilitudinem, et litteras quas de industria fecisse visus est, omnino suspectas: et ideo, ut nobis visum est, ad celsitudinis vestræ examen remittendas. Ipse vero constanter se causam a vobis accepisse dicebat, et omnium quæ continentur in litteris, Romanum pontificem laudabat auctorem. Unde habito fratrum nostrorum consilio, accepta ab eo juratoria cautione quod vestro stabit mandato, easdem vobis transmittimus per dilectum filium vestrum Rad. Landavensem archidiaconum, rogantes ut eum in justis postulationibus suis audiatis, et miserias Landav. ecclesiæ, quas vobis exponet, oculis propitiationis vestræ respiciatis. Præterea nobis, si placet rescribite, qua animadversione feriendi sunt corruptores litterarum vestrarum. Difficile enim est ad singula hujusmodi quæ emergunt, majestatis vestræ consilium expectare.

EPISTOLA CXXX.—AD ABBATISSAM.
Abbatissæ.

Negligentiæ tuæ, ut interim sic dicatur, multiplices et graves excessus ulterius dissimulare non possumus, quum ad aures Romani pontificis delicta tua pervenerint, et adversus innocentiam vestram sanctæ Romanæ ecclesiæ provocent indignationem. Te quidem sæpe monuimus, ut a famosa familiaritate et cohabitatione Hugonis officialis, toti qui tuæ religioni est in offensionem et scandalum, modis omnibus abstineres, quum ex mandato Domini etiam pes vel oculus

181
sit ob hujusmodi causam projiciendus. Huc usque contemptum vestrum, utcumque portamus, adhuc de periculo animæ tuæ et famæ dolemus, et te profecto sine mora dolere faciemus, nisi vitam tuam in melius commutaveris, et domus tuæ famam correctione celere studueris reformare. Apostolicum namque mandatum et increpationes suscepimus, quæ nobis indicunt non esse parcendum, si tibi ulterius pepercerimus in erroribus tuis. Proinde in virtute obedientiæ tibi præcipiendo mandamus, ut præfatum Hugonem a familiaritate et conversatione domus tuæ amoveas infra septimum diem a susceptione præsentium litterarum, et administrationes ecclesiæ tuæ gerere non permittas, ne si adversus hæc venire præsumpseris, te domini papæ auctoritate sentias condemnatam. Vale.

EPISTOLA CXXXI.—AD ALEXANDRUM PAPAM.
Domino Papæ Alexandro.

Ut de his, quæ a nobis ad majestatis vestræ examen transeunt, possitis commodius judicare, sanctitati vestræ gestorum series est fideliter intimanda. Apud nos inter Philippum de Danteheia, et Raginaldum de Ledescumba hujusmodi controversia vertebatur. Osmundus de Saresbr’. nomine jamdicti Philippi, ecclesias de Renebera, et Lidescumba, et Falesleia possidebat. Porro jamdictus Reginaldus ecclesias de Lidecumba et Falesleia præfati procuratoris nomine, Osmundi videlicet, possidebat, reddens ei annuam pensionem. Quum itaque membratus Osmundus infirmitate gravatus se religioni regularium fratrum canonice contulisset, Philippum, qui possidebat, vocavit ut ei res suas resignaret. Rationibus ergo procuratoris expletis pacifice Philippus ingressus est in

182
ecclesiam de Renteberia. Transiens autem ad Lidecumb. et Falesleiam, a supradicto Raginaldo minime admissus est. Implorato autem ad vim propulsandam præsidio judicis quum in possessionem inducendus videretur, Raginaldus, qui jam possessionem induerat, ad nostram audientiam appellavit. Die igitur complacita assistentibus partibus nostro conspectui, P. testibus, et instrumentis et chartis Sar. episcopi, et monasterii Ambresberiensis sufficienter munitus, ecclesias de Lidecumba et Falesleia suas esse, et se eas per O. possedisse dicebat. Ad hæc Raginaldus se eas diu tanquam suas quiete possedisse dicebat, sed minus instructum venisse, quum instrumentis et testibus abundaret: unde ei circiter quorum spatium mensium, quo causam suam procurare sufficeret, duximus indulgendum. Quo fere elapso sæpedictus Raginaldus nobis apparuit dicens se curiam nostram habere suspectam, et testium et instrumentorum sibi ob hoc deesse copiam, quod ante dictus Philippus domesticus noster et cognatus esset, et eum ideo multis esse terribilem. Nos autem parati eramus compellere testes, si quos haberet, ut darent testimonium veritati, aut causam alii episcopo, de quo magis confiderent, delegarent, ne sibi nostra auctoritas in aliquo obesse videretur: ipse vero ob hoc nihilominus, ad vestram appellans audientiam, festum beati Andreæ examinationi causæ præscripsit. Nos itaque vestro pro voto et debito deferentes honori, vobis causam transmittimus, id solum postulantes, ut servata utriusque justitia causam sic ab aliis decidi jubeatis, ut nobis omnis suspicionis occasio, et laboris necessitas subtrahatur.

183
EPISTOLA CXXXII.—AD ALEXANDRUM PAPAM.
Domino Papæ Alexandro.

Ecclesiam de Wacheringeriis Ricardus de Ambly nomine monachorum quorumdam, de quorum jure esse dignoscitur, asserit se possidere: eam quidam Rad. apud Londoniensem episcopum a præfatis monachis petivit, Ricardo de Ambly nec præsente, neque citato. Veruntamen episcopus, sicut sui postmodum nobis nuntii monstraverunt, confessione adversariorum, et quibusdam motus instrumentis, jamdictam ecclesiam, volentibus ita forsan monachis, Rad. adjudicavit, quamvis duo clerici Ricardi de Ambly adessent, quorum alter se gestorem negotiorum Ricardi asseverabat. Ambo vero publice protestabantur Ricardum absentem et non citatum minime debere condemnari: a sententia igitur domini Londoniensis ad nostram audientiam appellarunt. Die præfinito comparuerunt Ricardus et Rad. cum monachis sibi faventibus. Quum ergo causa diu ventilaretur, protulit memoratus Rad. duo instrumenta quæ apud nos fecimus detineri, quoniam alterum vitio manifestæ turpitudinis præditum est, alterum falsitatis arguitur. Nihilominus memoratus Rad. repetebat ecclesiam sibi adjudicatam. Porro quia prior monachorum aberat, qui de causa nos diligentius instruere poterat, quia etiam de instrumentorum veritate plenius cognoscere volebamus, causa in alium diem differenda videbatur. Igitur sæpedictus R. causam appellationis suspendi non debere allegans, ad apostolicæ sedis audientiam appellavit, diem præfigens Dominicam, qua cantabitur, Lætare Jerusalem.

184
EPISTOLA CXXXIII.—AD THOMAM PRÆPOSITUM CELLENSEM.
Thomæ Præposito Cellensi.

Suscepimus olim mandatum felicis recordationis papæ Eugenii, ut inter monachos de Croilanda, et Haldenum quendam super ecclesia de Sutertona, et decimis quibusdam causam decideremus. Igitur idem mandatum exequentes super præfato negotio, et diligenter cognoscentes, præfatam ecclesiam monachis adjudicavimus cum ablatorum plena restitutione, quæ ad æstimationem xv marcarum fuit idoneorum testium sacramento probata. Monachis ergo frequenter restitutionem exigentibus, et easdem decimas in præsentia domini Lincolniensis, tandem Haldenus ad nostram audientiam appellavit, quumque ambæ partes ante nos consisterent, cœpit Haldenus causam diu definitam super ecclesia Sutertona instaurare. Porro quum monachi in petitione sua perseverarent, xv marcas sibi adjudicatas cum quibusdam decimis exigentes, Haldenus, asserens se non debere super his respondere, ad audientiam sedis apostolicæ appellavit, diem præfigens Dominicam qua cantabitur Quasi modo geniti.

Tokens

EPISTOLA 1 w 8
CXXIX 1 w 13
AD 1 w 17
ALEXANDRUM 1 w 27
PAPAM 1 w 32
Domino 1 w 39
Papæ 1 w 43
Alexandro 1 w 52
Habent 1 w 59
a 4 w 60
capite 1 w 66
membra 1 w 72
ut 1 w 74
vigeant 1 w 81
et 1 w 84
a 8 w 85
sancta 1 w 91
Romana 1 w 97
ecclesia 1 w 105
Domino 2 w 112
auctore 1 w 119
salus 1 w 125
est 1 w 128
omnium 1 w 134
ecclesiarum 1 w 145
Unde 1 w 150
necesse 1 w 157
est 2 w 160
omnes 1 w 165
ad 1 w 167
vos 1 w 170
recurrere 1 w 179
incumbente 1 w 190
necessitatis 1 w 202
articulo 1 w 210
quem 1 w 215
per 1 w 218
se 2 w 220
nequeunt 1 w 228
expedire 1 w 236
Est 1 w 240
autem 1 w 245
apud 1 w 249
nos 1 w 252
causa 1 w 257
difficilis 1 w 267
inter 1 w 272
venerabilem 1 w 283
fratrem 1 w 290
nostrum 1 w 297
Michaelem 1 w 306
Landavensem 1 w 317
episcopum 1 w 326
et 2 w 329
Robertum 1 w 337
filium 1 w 343
antecessoris 1 w 355
sui 1 w 358
quam 1 w 363
nisi 1 w 368
apostolica 1 w 378
auctoritas 1 w 388
interveniat 1 w 399
finem 1 w 405
diebus 1 w 411
nostris 1 w 418
non 1 w 421
credimus 1 w 429
habituram 1 w 438
Vexati 1 w 445
sumus 1 w 450
in 7 w 452
ea 2 w 454
diutius 1 w 461
sed 1 w 465
temeritatem 1 w 476
præfati 1 w 483
Roberti 1 w 490
nullo 1 w 495
correctionis 1 w 507
genere 1 w 513
potuimus 1 w 521
coercere 1 w 529
quin 1 w 534
novissima 1 w 543
ejus 1 w 547
prout 1 w 553
nobis 1 w 558
referebantur 1 w 570
semper 1 w 577
essent 1 w 583
deteriora 1 w 592
prioribus 1 w 601
Ut 1 w 604
enim 1 w 608
de 3 w 610
corporis 1 w 618
immunditia 1 w 628
taceamus 1 w 636
incendia 1 w 645
rapinas 1 w 653
et 4 w 656
varias 1 w 662
figuras 1 w 669
criminum 1 w 677
ejus 2 w 681
ad 2 w 683
nos 4 w 686
plurimi 1 w 693
perferebant 1 w 704
Quoties 1 w 712
inter 3 w 717
eum 1 w 720
et 5 w 722
adversarios 1 w 733
suos 1 w 737
multo 1 w 742
studio 1 w 748
multoque 1 w 756
labore 1 w 762
reformavimus 1 w 774
pacem 1 w 779
toties 1 w 786
ab 5 w 788
eo 1 w 790
pax 1 w 793
scissa 1 w 799
et 6 w 801
reformata 1 w 810
recessit 1 w 818
tandem 1 w 825
excommunicatus 1 w 839
ab 6 w 841
episcopo 1 w 849
suo 2 w 852
vestram 1 w 859
adiit 1 w 864
majestatem 1 w 874
sed 2 w 878
an 10 w 880
absolutionis 1 w 892
vestræ 1 w 898
meruerit 1 w 906
gratiam 1 w 913
ignoramus 1 w 922
Apostolicas 1 w 934
tamen 1 w 939
litteras 1 w 947
retulit 1 w 954
quibus 1 w 961
venerabilis 1 w 972
frater 1 w 978
noster 1 w 984
Wigornensis 1 w 995
episcopus 1 w 1004
præcipiebatur 1 w 1017
illi 1 w 1021
et 8 w 1024
quibusdam 1 w 1033
complicibus 1 w 1044
suis 1 w 1048
de 5 w 1051
episcopo 2 w 1059
Landavensi 1 w 1069
et 9 w 1072
Rad 1 w 1075
archidiacono 1 w 1088
suo 3 w 1091
justitiam 1 w 1100
exhibere 1 w 1108
Deinde 1 w 1115
paucis 1 w 1121
diebus 2 w 1127
elapsis 1 w 1134
adversarii 1 w 1144
ejus 3 w 1148
nobis 2 w 1153
vestræ 2 w 1159
beatitudinis 1 w 1171
apices 1 w 1177
attulerunt 1 w 1187
præcipientes 1 w 1200
causam 1 w 1206
fine 2 w 1210
debito 1 w 1216
sine 1 w 1220
appellationis 1 w 1233
subterfugio 1 w 1244
terminari 1 w 1253
non 2 w 1257
obstante 1 w 1265
rescripto 1 w 1274
quod 1 w 1278
Robertus 1 w 1286
a 104 w 1287
vestra 2 w 1293
mansuetudine 1 w 1305
per 4 w 1308
subreptionem 1 w 1320
obtinuit 1 w 1328
Partibus 1 w 1337
itaque 1 w 1343
in 20 w 1345
nostra 1 w 1351
præsentia 1 w 1360
juxta 1 w 1365
mandatum 1 w 1373
apostolicum 1 w 1384
convocatis 1 w 1394
prædicti 1 w 1403
Roberti 2 w 1410
petitionibus 1 w 1422
adversarii 2 w 1432
ejus 4 w 1436
crimina 1 w 1443
multa 1 w 1448
in 22 w 1450
modum 1 w 1455
exceptionis 1 w 1466
opposuerint 1 w 1478
in 24 w 1481
quibus 3 w 1487
etiam 1 w 1492
conveniebant 1 w 1504
eum 2 w 1507
super 1 w 1512
crimine 1 w 1519
læsæ 1 w 1523
majestatis 1 w 1533
dicentes 1 w 1542
eum 3 w 1545
commisisse 1 w 1555
falsum 1 w 1561
in 26 w 1563
litteris 1 w 1571
vestris 1 w 1578
quas 1 w 1582
proferebat 1 w 1592
Vobis 1 w 1598
quidem 1 w 1604
et 13 w 1607
fratribus 1 w 1616
vestris 2 w 1623
qui 6 w 1626
aderant 1 w 1633
obstiti 1 w 1640
dissimilitudinem 1 w 1657
et 14 w 1660
litteras 2 w 1668
quas 2 w 1672
de 10 w 1674
industria 1 w 1683
fecisse 1 w 1690
visus 1 w 1695
est 11 w 1698
omnino 1 w 1705
suspectas 1 w 1714
et 15 w 1717
ideo 1 w 1721
ut 6 w 1724
nobis 3 w 1729
visum 1 w 1734
est 12 w 1737
ad 9 w 1740
celsitudinis 1 w 1752
vestræ 3 w 1758
examen 1 w 1764
remittendas 1 w 1775
Ipse 1 w 1780
vero 1 w 1784
constanter 1 w 1794
se 12 w 1796
causam 2 w 1802
a 140 w 1803
vobis 1 w 1808
accepisse 1 w 1817
dicebat 1 w 1824
et 16 w 1827
omnium 2 w 1833
quæ 1 w 1836
continentur 1 w 1847
in 32 w 1849
litteris 2 w 1857
Romanum 1 w 1865
pontificem 1 w 1875
laudabat 1 w 1883
auctorem 1 w 1891
Unde 2 w 1896
habito 1 w 1902
fratrum 1 w 1909
nostrorum 1 w 1918
consilio 1 w 1926
accepta 1 w 1934
ab 11 w 1936
eo 3 w 1938
juratoria 1 w 1947
cautione 1 w 1955
quod 2 w 1959
vestro 1 w 1965
stabit 1 w 1971
mandato 1 w 1978
easdem 1 w 1985
vobis 2 w 1990
transmittimus 1 w 2003
per 6 w 2006
dilectum 1 w 2014
filium 2 w 2020
vestrum 1 w 2027
Rad 2 w 2030
Landavensem 2 w 2042
archidiaconum 1 w 2055
rogantes 1 w 2064
ut 8 w 2066
eum 4 w 2069
in 33 w 2071
justis 1 w 2077
postulationibus 1 w 2092
suis 2 w 2096
audiatis 1 w 2104
et 17 w 2107
miserias 1 w 2115
Landav 4 w 2121
ecclesiæ 1 w 2130
quas 3 w 2135
vobis 3 w 2140
exponet 1 w 2147
oculis 1 w 2154
propitiationis 1 w 2168
vestræ 4 w 2174
respiciatis 1 w 2185
Præterea 1 w 2194
nobis 4 w 2199
si 16 w 2202
placet 1 w 2208
rescribite 1 w 2218
qua 5 w 2222
animadversione 1 w 2236
feriendi 1 w 2244
sunt 1 w 2248
corruptores 1 w 2259
litterarum 1 w 2269
vestrarum 1 w 2278
Difficile 1 w 2288
enim 2 w 2292
est 18 w 2295
ad 12 w 2297
singula 1 w 2304
hujusmodi 1 w 2313
quæ 2 w 2316
emergunt 1 w 2324
majestatis 2 w 2335
vestræ 5 w 2341
consilium 1 w 2350
expectare 1 w 2359
EPISTOLA 2 w 2368
CXXX 1 w 2372
AD 2 w 2376
ABBATISSAM 1 w 2386
Abbatissæ 1 w 2396
Negligentiæ 1 w 2408
tuæ 1 w 2411
ut 9 w 2414
interim 1 w 2421
sic 1 w 2424
dicatur 1 w 2431
multiplices 1 w 2443
et 20 w 2445
graves 1 w 2451
excessus 1 w 2459
ulterius 1 w 2467
dissimulare 1 w 2478
non 3 w 2481
possumus 1 w 2489
quum 1 w 2494
ad 13 w 2496
aures 1 w 2501
Romani 1 w 2507
pontificis 1 w 2517
delicta 1 w 2524
tua 1 w 2527
pervenerint 1 w 2538
et 21 w 2541
adversus 1 w 2549
innocentiam 1 w 2560
vestram 2 w 2567
sanctæ 1 w 2573
Romanæ 1 w 2579
ecclesiæ 2 w 2587
provocent 1 w 2596
indignationem 1 w 2609
Te 1 w 2612
quidem 2 w 2618
sæpe 1 w 2622
monuimus 1 w 2630
ut 10 w 2633
a 203 w 2634
famosa 1 w 2640
familiaritate 1 w 2653
et 22 w 2655
cohabitatione 1 w 2668
Hugonis 1 w 2675
officialis 1 w 2685
toti 2 w 2690
qui 8 w 2693
tuæ 2 w 2696
religioni 1 w 2705
est 22 w 2708
in 39 w 2710
offensionem 1 w 2721
et 23 w 2723
scandalum 1 w 2732
modis 1 w 2738
omnibus 1 w 2745
abstineres 1 w 2755
quum 2 w 2760
ex 11 w 2762
mandato 2 w 2769
Domini 1 w 2775
etiam 2 w 2780
pes 1 w 2783
vel 1 w 2786
oculus 1 w 2792
sit 4 w 2795
ob 16 w 2797
hujusmodi 2 w 2806
causam 3 w 2812
projiciendus 1 w 2824
Huc 1 w 2828
usque 1 w 2833
contemptum 1 w 2843
vestrum 2 w 2850
utcumque 1 w 2859
portamus 1 w 2867
adhuc 1 w 2873
de 16 w 2875
periculo 1 w 2883
animæ 1 w 2888
tuæ 3 w 2891
et 25 w 2893
famæ 1 w 2897
dolemus 1 w 2904
et 26 w 2907
te 33 w 2909
profecto 1 w 2917
sine 2 w 2921
mora 1 w 2925
dolere 1 w 2931
faciemus 1 w 2939
nisi 2 w 2944
vitam 1 w 2949
tuam 1 w 2953
in 43 w 2955
melius 1 w 2961
commutaveris 1 w 2973
et 27 w 2976
domus 1 w 2981
tuæ 4 w 2984
famam 1 w 2989
correctione 1 w 3000
celere 1 w 3006
studueris 1 w 3015
reformare 1 w 3024
Apostolicum 1 w 3036
namque 1 w 3042
mandatum 2 w 3050
et 28 w 3052
increpationes 1 w 3065
suscepimus 1 w 3075
quæ 3 w 3079
nobis 5 w 3084
indicunt 1 w 3092
non 4 w 3095
esse 3 w 3099
parcendum 1 w 3108
si 27 w 3111
tibi 1 w 3115
ulterius 2 w 3123
pepercerimus 1 w 3135
in 46 w 3137
erroribus 1 w 3146
tuis 1 w 3150
Proinde 1 w 3158
in 48 w 3160
virtute 1 w 3167
obedientiæ 1 w 3177
tibi 2 w 3181
præcipiendo 1 w 3192
mandamus 1 w 3200
ut 14 w 3203
præfatum 1 w 3211
Hugonem 1 w 3218
a 240 w 3219
familiaritate 2 w 3232
et 29 w 3234
conversatione 1 w 3247
domus 2 w 3252
tuæ 5 w 3255
amoveas 1 w 3262
infra 1 w 3267
septimum 1 w 3275
diem 1 w 3279
a 248 w 3280
susceptione 1 w 3291
præsentium 1 w 3301
litterarum 2 w 3311
et 30 w 3314
administrationes 1 w 3330
ecclesiæ 3 w 3338
tuæ 6 w 3341
gerere 1 w 3347
non 5 w 3350
permittas 1 w 3359
ne 32 w 3362
si 29 w 3364
adversus 2 w 3372
hæc 1 w 3375
venire 1 w 3381
præsumpseris 1 w 3393
te 38 w 3396
domini 1 w 3402
papæ 1 w 3406
auctoritate 1 w 3417
sentias 1 w 3424
condemnatam 1 w 3435
Vale 1 w 3440
EPISTOLA 3 w 3449
CXXXI 1 w 3454
AD 3 w 3458
ALEXANDRUM 2 w 3468
PAPAM 2 w 3473
Domino 3 w 3480
Papæ 2 w 3484
Alexandro 2 w 3493
Ut 2 w 3496
de 19 w 3498
his 1 w 3501
quæ 4 w 3505
a 263 w 3506
nobis 6 w 3511
ad 18 w 3513
majestatis 3 w 3523
vestræ 6 w 3529
examen 2 w 3535
transeunt 1 w 3544
possitis 1 w 3553
commodius 1 w 3562
judicare 1 w 3570
sanctitati 1 w 3581
vestræ 7 w 3587
gestorum 1 w 3595
series 1 w 3601
est 28 w 3604
fideliter 1 w 3613
intimanda 1 w 3622
Apud 1 w 3627
nos 8 w 3630
inter 5 w 3635
Philippum 1 w 3644
de 21 w 3646
Danteheia 1 w 3655
et 31 w 3658
Raginaldum 1 w 3668
de 22 w 3670
Ledescumba 1 w 3680
hujusmodi 3 w 3689
controversia 1 w 3701
vertebatur 1 w 3711
Osmundus 1 w 3720
de 24 w 3722
Saresbr 1 w 3729
nomine 1 w 3737
jamdicti 1 w 3745
Philippi 1 w 3753
ecclesias 1 w 3763
de 25 w 3765
Renebera 1 w 3773
et 32 w 3776
Lidescumba 1 w 3786
et 33 w 3789
Falesleia 1 w 3798
possidebat 1 w 3808
Porro 1 w 3814
jamdictus 1 w 3823
Reginaldus 1 w 3833
ecclesias 2 w 3842
de 28 w 3844
Lidecumba 1 w 3853
et 34 w 3855
Falesleia 2 w 3864
præfati 2 w 3871
procuratoris 1 w 3883
nomine 2 w 3889
Osmundi 1 w 3897
videlicet 1 w 3906
possidebat 2 w 3917
reddens 1 w 3925
ei 5 w 3927
annuam 1 w 3933
pensionem 1 w 3942
Quum 1 w 3947
itaque 2 w 3953
membratus 1 w 3962
Osmundus 2 w 3970
infirmitate 1 w 3981
gravatus 1 w 3989
se 23 w 3991
religioni 2 w 4000
regularium 1 w 4010
fratrum 2 w 4017
canonice 1 w 4025
contulisset 1 w 4036
Philippum 2 w 4046
qui 9 w 4050
possidebat 3 w 4060
vocavit 1 w 4068
ut 15 w 4070
ei 6 w 4072
res 8 w 4075
suas 1 w 4079
resignaret 1 w 4089
Rationibus 1 w 4100
ergo 1 w 4104
procuratoris 2 w 4116
expletis 1 w 4124
pacifice 1 w 4132
Philippus 1 w 4141
ingressus 1 w 4150
est 29 w 4153
in 61 w 4155
ecclesiam 1 w 4164
de 34 w 4166
Renteberia 1 w 4176
Transiens 1 w 4186
autem 2 w 4191
ad 19 w 4193
Lidecumb 2 w 4201
et 39 w 4204
Falesleiam 1 w 4214
a 322 w 4216
supradicto 1 w 4226
Raginaldo 1 w 4235
minime 1 w 4241
admissus 1 w 4249
est 30 w 4252
Implorato 1 w 4262
autem 3 w 4267
ad 22 w 4269
vim 2 w 4272
propulsandam 1 w 4284
præsidio 1 w 4292
judicis 1 w 4299
quum 3 w 4303
in 64 w 4305
possessionem 1 w 4317
inducendus 1 w 4327
videretur 1 w 4336
Raginaldus 1 w 4347
qui 10 w 4351
jam 3 w 4354
possessionem 2 w 4366
induerat 1 w 4374
ad 23 w 4377
nostram 1 w 4384
audientiam 1 w 4394
appellavit 1 w 4404
Die 1 w 4408
igitur 1 w 4414
complacita 1 w 4424
assistentibus 1 w 4437
partibus 1 w 4445
nostro 2 w 4451
conspectui 1 w 4461
P 18 w 4463
testibus 1 w 4472
et 41 w 4475
instrumentis 1 w 4487
et 42 w 4489
chartis 1 w 4496
Sar 2 w 4499
episcopi 1 w 4508
et 43 w 4511
monasterii 1 w 4521
Ambresberiensis 1 w 4536
sufficienter 1 w 4548
munitus 1 w 4555
ecclesias 3 w 4565
de 37 w 4567
Lidecumba 2 w 4576
et 44 w 4578
Falesleia 4 w 4587
suas 2 w 4591
esse 4 w 4595
et 45 w 4598
se 28 w 4600
eas 3 w 4603
per 11 w 4606
O 7 w 4607
possedisse 1 w 4618
dicebat 2 w 4625
Ad 1 w 4628
hæc 2 w 4631
Raginaldus 2 w 4641
se 31 w 4643
eas 4 w 4646
diu 3 w 4649
tanquam 1 w 4656
suas 3 w 4660
quiete 1 w 4666
possedisse 2 w 4676
dicebat 3 w 4683
sed 5 w 4687
minus 1 w 4692
instructum 1 w 4702
venisse 1 w 4709
quum 4 w 4714
instrumentis 2 w 4726
et 47 w 4728
testibus 2 w 4736
abundaret 1 w 4745
unde 1 w 4750
ei 9 w 4752
circiter 1 w 4760
quorum 1 w 4766
spatium 1 w 4773
mensium 1 w 4780
quo 4 w 4784
causam 4 w 4790
suam 1 w 4794
procurare 1 w 4803
sufficeret 1 w 4813
duximus 1 w 4821
indulgendum 1 w 4832
Quo 2 w 4836
fere 4 w 4840
elapso 1 w 4846
sæpedictus 1 w 4856
Raginaldus 3 w 4866
nobis 7 w 4871
apparuit 1 w 4879
dicens 1 w 4885
se 36 w 4887
curiam 1 w 4893
nostram 2 w 4900
habere 1 w 4906
suspectam 1 w 4915
et 50 w 4918
testium 1 w 4925
et 51 w 4927
instrumentorum 1 w 4941
sibi 1 w 4945
ob 21 w 4947
hoc 1 w 4950
deesse 1 w 4956
copiam 1 w 4962
quod 3 w 4967
ante 6 w 4971
dictus 3 w 4977
Philippus 2 w 4986
domesticus 1 w 4996
noster 2 w 5002
et 52 w 5004
cognatus 1 w 5012
esset 1 w 5017
et 54 w 5020
eum 5 w 5023
ideo 2 w 5027
multis 1 w 5033
esse 7 w 5037
terribilem 1 w 5047
Nos 1 w 5051
autem 4 w 5056
parati 1 w 5062
eramus 1 w 5068
compellere 1 w 5078
testes 1 w 5084
si 49 w 5087
quos 1 w 5091
haberet 1 w 5098
ut 19 w 5101
darent 1 w 5107
testimonium 1 w 5118
veritati 1 w 5126
aut 6 w 5130
causam 5 w 5136
alii 1 w 5140
episcopo 3 w 5148
de 42 w 5151
quo 7 w 5154
magis 1 w 5159
confiderent 1 w 5170
delegarent 1 w 5181
ne 39 w 5184
sibi 2 w 5188
nostra 4 w 5194
auctoritas 2 w 5204
in 76 w 5206
aliquo 1 w 5212
obesse 1 w 5218
videretur 2 w 5227
ipse 1 w 5232
vero 2 w 5236
ob 23 w 5238
hoc 2 w 5241
nihilominus 1 w 5252
ad 24 w 5255
vestram 3 w 5262
appellans 1 w 5271
audientiam 2 w 5281
festum 1 w 5288
beati 2 w 5293
Andreæ 1 w 5299
examinationi 1 w 5311
causæ 1 w 5316
præscripsit 1 w 5327
Nos 2 w 5331
itaque 3 w 5337
vestro 2 w 5343
pro 11 w 5346
voto 1 w 5350
et 57 w 5352
debito 2 w 5358
deferentes 1 w 5368
honori 1 w 5374
vobis 4 w 5380
causam 6 w 5386
transmittimus 2 w 5399
id 20 w 5402
solum 1 w 5407
postulantes 1 w 5418
ut 21 w 5421
servata 1 w 5428
utriusque 1 w 5437
justitia 2 w 5445
causam 7 w 5451
sic 2 w 5454
ab 18 w 5456
aliis 1 w 5461
decidi 1 w 5467
jubeatis 1 w 5475
ut 23 w 5478
nobis 8 w 5483
omnis 1 w 5488
suspicionis 1 w 5499
occasio 1 w 5506
et 58 w 5509
laboris 1 w 5516
necessitas 1 w 5526
subtrahatur 1 w 5537
EPISTOLA 4 w 5546
CXXXII 1 w 5552
AD 4 w 5556
ALEXANDRUM 3 w 5566
PAPAM 3 w 5571
Domino 4 w 5578
Papæ 3 w 5582
Alexandro 3 w 5591
Ecclesiam 1 w 5601
de 49 w 5603
Wacheringeriis 1 w 5617
Ricardus 1 w 5625
de 50 w 5627
Ambly 1 w 5632
nomine 3 w 5638
monachorum 1 w 5648
quorumdam 1 w 5657
de 51 w 5660
quorum 3 w 5666
jure 1 w 5670
esse 9 w 5674
dignoscitur 1 w 5685
asserit 1 w 5693
se 45 w 5695
possidere 1 w 5704
eam 2 w 5708
quidam 1 w 5714
Rad 3 w 5717
apud 2 w 5722
Londoniensem 1 w 5734
episcopum 2 w 5743
a 439 w 5744
præfatis 1 w 5752
monachis 1 w 5760
petivit 1 w 5767
Ricardo 1 w 5775
de 53 w 5777
Ambly 2 w 5782
nec 4 w 5785
præsente 1 w 5793
neque 2 w 5799
citato 1 w 5805
Veruntamen 1 w 5816
episcopus 2 w 5825
sicut 1 w 5831
sui 4 w 5834
postmodum 1 w 5843
nobis 9 w 5848
nuntii 1 w 5854
monstraverunt 1 w 5867
confessione 1 w 5879
adversariorum 1 w 5892
et 60 w 5895
quibusdam 2 w 5904
motus 1 w 5909
instrumentis 3 w 5921
jamdictam 1 w 5931
ecclesiam 2 w 5940
volentibus 1 w 5951
ita 19 w 5954
forsan 1 w 5960
monachis 2 w 5968
Rad 4 w 5972
adjudicavit 1 w 5984
quamvis 1 w 5992
duo 1 w 5995
clerici 1 w 6002
Ricardi 1 w 6009
de 54 w 6011
Ambly 3 w 6016
adessent 1 w 6024
quorum 4 w 6031
alter 1 w 6036
se 49 w 6038
gestorem 1 w 6046
negotiorum 1 w 6056
Ricardi 2 w 6063
asseverabat 1 w 6074
Ambo 1 w 6079
vero 3 w 6083
publice 1 w 6090
protestabantur 1 w 6104
Ricardum 1 w 6112
absentem 1 w 6120
et 61 w 6122
non 7 w 6125
citatum 1 w 6132
minime 2 w 6138
debere 1 w 6144
condemnari 1 w 6154
a 472 w 6156
sententia 1 w 6165
igitur 2 w 6171
domini 2 w 6177
Londoniensis 1 w 6189
ad 30 w 6191
nostram 3 w 6198
audientiam 3 w 6208
appellarunt 1 w 6219
Die 2 w 6223
præfinito 1 w 6232
comparuerunt 1 w 6244
Ricardus 2 w 6252
et 62 w 6254
Rad 5 w 6257
cum 10 w 6261
monachis 3 w 6269
sibi 3 w 6273
faventibus 1 w 6283
Quum 2 w 6288
ergo 2 w 6292
causa 9 w 6297
diu 4 w 6300
ventilaretur 1 w 6312
protulit 1 w 6321
memoratus 1 w 6330
Rad 6 w 6333
duo 2 w 6337
instrumenta 1 w 6348
quæ 5 w 6351
apud 3 w 6355
nos 16 w 6358
fecimus 1 w 6365
detineri 1 w 6373
quoniam 1 w 6381
alterum 1 w 6388
vitio 1 w 6393
manifestæ 1 w 6402
turpitudinis 1 w 6414
præditum 1 w 6422
est 43 w 6425
alterum 2 w 6433
falsitatis 1 w 6443
arguitur 1 w 6451
Nihilominus 1 w 6463
memoratus 2 w 6472
Rad 7 w 6475
repetebat 1 w 6485
ecclesiam 3 w 6494
sibi 4 w 6498
adjudicatam 1 w 6509
Porro 2 w 6515
quia 1 w 6519
prior 2 w 6524
monachorum 2 w 6534
aberat 1 w 6540
qui 15 w 6544
de 59 w 6546
causa 10 w 6551
nos 17 w 6554
diligentius 1 w 6565
instruere 1 w 6574
poterat 1 w 6581
quia 2 w 6586
etiam 3 w 6591
de 60 w 6593
instrumentorum 2 w 6607
veritate 1 w 6615
plenius 1 w 6622
cognoscere 1 w 6632
volebamus 1 w 6641
causa 11 w 6647
in 92 w 6649
alium 1 w 6654
diem 2 w 6658
differenda 1 w 6668
videbatur 1 w 6677
Igitur 1 w 6684
sæpedictus 2 w 6694
R 34 w 6695
causam 8 w 6702
appellationis 2 w 6715
suspendi 1 w 6723
non 8 w 6726
debere 2 w 6732
allegans 1 w 6740
ad 35 w 6743
apostolicæ 1 w 6753
sedis 3 w 6758
audientiam 4 w 6768
appellavit 2 w 6778
diem 3 w 6783
præfigens 1 w 6792
Dominicam 1 w 6801
qua 8 w 6805
cantabitur 1 w 6815
Lætare 1 w 6822
Jerusalem 1 w 6831
EPISTOLA 5 w 6840
CXXXIII 1 w 6847
AD 5 w 6851
THOMAM 1 w 6857
PRÆPOSITUM 1 w 6867
CELLENSEM 1 w 6876
Thomæ 1 w 6882
Præposito 1 w 6891
Cellensi 1 w 6899
Suscepimus 1 w 6910
olim 1 w 6914
mandatum 3 w 6922
felicis 1 w 6929
recordationis 1 w 6942
papæ 2 w 6946
Eugenii 1 w 6953
ut 25 w 6956
inter 6 w 6961
monachos 1 w 6969
de 63 w 6971
Croilanda 1 w 6980
et 67 w 6983
Haldenum 1 w 6991
quendam 1 w 6998
super 2 w 7003
ecclesia 9 w 7011
de 65 w 7013
Sutertona 1 w 7022
et 68 w 7025
decimis 1 w 7032
quibusdam 3 w 7041
causam 9 w 7047
decideremus 1 w 7058
Igitur 2 w 7065
idem 3 w 7069
mandatum 4 w 7077
exequentes 1 w 7087
super 3 w 7092
præfato 1 w 7099
negotio 2 w 7106
et 69 w 7109
diligenter 1 w 7119
cognoscentes 1 w 7131
præfatam 1 w 7140
ecclesiam 4 w 7149
monachis 4 w 7157
adjudicavimus 1 w 7170
cum 11 w 7173
ablatorum 1 w 7182
plena 1 w 7187
restitutione 1 w 7199
quæ 6 w 7203
ad 37 w 7205
æstimationem 1 w 7217
xv 1 w 7219
marcarum 1 w 7227
fuit 1 w 7231
idoneorum 1 w 7240
testium 2 w 7247
sacramento 1 w 7257
probata 1 w 7264
Monachis 1 w 7273
ergo 3 w 7277
frequenter 1 w 7287
restitutionem 1 w 7300
exigentibus 1 w 7311
et 70 w 7314
easdem 2 w 7320
decimas 1 w 7327
in 95 w 7329
præsentia 2 w 7338
domini 3 w 7344
Lincolniensis 1 w 7357
tandem 2 w 7364
Haldenus 1 w 7372
ad 38 w 7374
nostram 4 w 7381
audientiam 5 w 7391
appellavit 3 w 7401
quumque 1 w 7409
ambæ 1 w 7413
partes 1 w 7419
ante 8 w 7423
nos 21 w 7426
consisterent 1 w 7438
cœpit 1 w 7444
Haldenus 2 w 7452
causam 10 w 7458
diu 5 w 7461
definitam 1 w 7470
super 4 w 7475
ecclesia 11 w 7483
Sutertona 2 w 7492
instaurare 1 w 7502
Porro 3 w 7508
quum 6 w 7512
monachi 5 w 7519
in 100 w 7521
petitione 1 w 7530
sua 5 w 7533
perseverarent 1 w 7546
xv 2 w 7549
marcas 1 w 7555
sibi 5 w 7559
adjudicatas 1 w 7570
cum 12 w 7573
quibusdam 4 w 7582
decimis 2 w 7589
exigentes 1 w 7598
Haldenus 3 w 7607
asserens 1 w 7616
se 57 w 7618
non 9 w 7621
debere 3 w 7627
super 5 w 7632
his 7 w 7635
respondere 1 w 7645
ad 40 w 7648
audientiam 6 w 7658
sedis 4 w 7663
apostolicæ 2 w 7673
appellavit 4 w 7683
diem 4 w 7688
præfigens 2 w 7697
Dominicam 2 w 7706
qua 9 w 7709
cantabitur 2 w 7719
Quasi 1 w 7724
modo 1 w 7728
geniti 1 w 7734