<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="129">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0200" n="179"/>EPISTOLA CXXIX.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Habent a capite membra ut vigeant, et a sancta Romana ecclesia, Domino auctore, salus est omnium ecclesiarum. Unde necesse est omnes ad vos recurrere, incumbente necessitatis articulo, quem per se nequeunt expedire. Est autem apud nos causa difficilis inter venerabilem fratrem nostrum Michaelem Landavensem episcopum, et Robertum filium antecessoris sui, quam, nisi apostolica auctoritas interveniat, finem diebus nostris non credimus habituram. Vexati sumus in ea diutius, sed temeritatem præfati Roberti nullo correctionis genere potuimus coercere, quin novissima ejus, prout nobis referebantur, semper essent deteriora prioribus. Ut enim de corporis immunditia taceamus, incendia, rapinas, et varias figuras criminum ejus ad nos plurimi perferebant. Quoties inter eum et adversarios suos multo studio multoque labore reformavimus pacem, toties ab eo pax scissa et reformata recessit: tandem excommunicatus ab episcopo suo vestram adiit majestatem, sed an absolutionis vestræ meruerit gratiam ignoramus. Apostolicas tamen litteras retulit, quibus venerabilis frater noster Wigornensis episcopus præcipiebatur illi, et quibusdam complicibus suis, de episcopo Landavensi, et Rad. archidiacono suo justitiam exhibere: Deinde paucis diebus elapsis adversarii ejus nobis vestræ beatitudinis apices attulerunt, præcipientes causam fine debito sine appellationis subterfugio terminari, non obstante rescripto quod Robertus a vestra mansuetudine per subreptionem obtinuit. Partibus itaque in nostra præsentia juxta mandatum apostolicum convocatis, prædicti Roberti petitionibus<pb facs="salisbury-opera-omnia_0201" n="180"/>adversarii ejus crimina multa in modum exceptionis, opposuerint, in quibus etiam conveniebant eum super crimine læsæ majestatis, dicentes eum commisisse falsum in litteris vestris quas proferebat. Vobis quidem, et fratribus vestris qui aderant obstiti, dissimilitudinem, et litteras quas de industria fecisse visus est, omnino suspectas: et ideo, ut nobis visum est, ad celsitudinis vestræ examen remittendas. Ipse vero constanter se causam a vobis accepisse dicebat, et omnium quæ continentur in litteris, Romanum pontificem laudabat auctorem. Unde habito fratrum nostrorum consilio, accepta ab eo juratoria cautione quod vestro stabit mandato, easdem vobis transmittimus per dilectum filium vestrum Rad. Landavensem archidiaconum, rogantes ut eum in justis postulationibus suis audiatis, et miserias Landav. ecclesiæ, quas vobis exponet, oculis propitiationis vestræ respiciatis. Præterea nobis, si placet rescribite, qua animadversione feriendi sunt corruptores litterarum vestrarum. Difficile enim est ad singula hujusmodi quæ emergunt, majestatis vestræ consilium expectare.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="130">
					<head>EPISTOLA CXXX.—AD ABBATISSAM.</head>
					<head>Abbatissæ.</head>
					<p>Negligentiæ tuæ, ut interim sic dicatur, multiplices et graves excessus ulterius dissimulare non possumus, quum ad aures Romani pontificis delicta tua pervenerint, et adversus innocentiam vestram sanctæ Romanæ ecclesiæ provocent indignationem. Te quidem sæpe monuimus, ut a famosa familiaritate et cohabitatione Hugonis officialis, toti qui tuæ religioni est in offensionem et scandalum, modis omnibus abstineres, quum ex mandato Domini etiam pes vel oculus<pb facs="salisbury-opera-omnia_0202" n="181"/>sit ob hujusmodi causam projiciendus. Huc usque contemptum vestrum, utcumque portamus, adhuc de periculo animæ tuæ et famæ dolemus, et te profecto sine mora dolere faciemus, nisi vitam tuam in melius commutaveris, et domus tuæ famam correctione celere studueris reformare. Apostolicum namque mandatum et increpationes suscepimus, quæ nobis indicunt non esse parcendum, si tibi ulterius pepercerimus in erroribus tuis. Proinde in virtute obedientiæ tibi præcipiendo mandamus, ut præfatum Hugonem a familiaritate et conversatione domus tuæ amoveas infra septimum diem a susceptione præsentium litterarum, et administrationes ecclesiæ tuæ gerere non permittas, ne si adversus hæc venire præsumpseris, te domini papæ auctoritate sentias condemnatam. Vale.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="131">
					<head>EPISTOLA CXXXI.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Ut de his, quæ a nobis ad majestatis vestræ examen transeunt, possitis commodius judicare, sanctitati vestræ gestorum series est fideliter intimanda. Apud nos inter Philippum de Danteheia, et Raginaldum de Ledescumba hujusmodi controversia vertebatur. Osmundus de Saresbr’. nomine jamdicti Philippi, ecclesias de Renebera, et Lidescumba, et Falesleia possidebat. Porro jamdictus Reginaldus ecclesias de Lidecumba et Falesleia præfati procuratoris nomine, Osmundi videlicet, possidebat, reddens ei annuam pensionem. Quum itaque membratus Osmundus infirmitate gravatus se religioni regularium fratrum canonice contulisset, Philippum, qui possidebat, vocavit ut ei res suas resignaret. Rationibus ergo procuratoris expletis pacifice Philippus ingressus est in<pb facs="salisbury-opera-omnia_0203" n="182"/>ecclesiam de Renteberia. Transiens autem ad Lidecumb. et Falesleiam, a supradicto Raginaldo minime admissus est. Implorato autem ad vim propulsandam præsidio judicis quum in possessionem inducendus videretur, Raginaldus, qui jam possessionem induerat, ad nostram audientiam appellavit. Die igitur complacita assistentibus partibus nostro conspectui, P. testibus, et instrumentis et chartis Sar. episcopi, et monasterii Ambresberiensis sufficienter munitus, ecclesias de Lidecumba et Falesleia suas esse, et se eas per O. possedisse dicebat. Ad hæc Raginaldus se eas diu tanquam suas quiete possedisse dicebat, sed minus instructum venisse, quum instrumentis et testibus abundaret: unde ei circiter quorum spatium mensium, quo causam suam procurare sufficeret, duximus indulgendum. Quo fere elapso sæpedictus Raginaldus nobis apparuit dicens se curiam nostram habere suspectam, et testium et instrumentorum sibi ob hoc deesse copiam, quod ante dictus Philippus domesticus noster et cognatus esset, et eum ideo multis esse terribilem. Nos autem parati eramus compellere testes, si quos haberet, ut darent testimonium veritati, aut causam alii episcopo, de quo magis confiderent, delegarent, ne sibi nostra auctoritas in aliquo obesse videretur: ipse vero ob hoc nihilominus, ad vestram appellans audientiam, festum beati Andreæ examinationi causæ præscripsit. Nos itaque vestro pro voto et debito deferentes honori, vobis causam transmittimus, id solum postulantes, ut servata utriusque justitia causam sic ab aliis decidi jubeatis, ut nobis omnis suspicionis occasio, et laboris necessitas subtrahatur.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="132">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0204" n="183"/>EPISTOLA CXXXII.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Ecclesiam de Wacheringeriis Ricardus de Ambly nomine monachorum quorumdam, de quorum jure esse dignoscitur, asserit se possidere: eam quidam Rad. apud Londoniensem episcopum a præfatis monachis petivit, Ricardo de Ambly nec præsente, neque citato. Veruntamen episcopus, sicut sui postmodum nobis nuntii monstraverunt, confessione adversariorum, et quibusdam motus instrumentis, jamdictam ecclesiam, volentibus ita forsan monachis, Rad. adjudicavit, quamvis duo clerici Ricardi de Ambly adessent, quorum alter se gestorem negotiorum Ricardi asseverabat. Ambo vero publice protestabantur Ricardum absentem et non citatum minime debere condemnari: a sententia igitur domini Londoniensis ad nostram audientiam appellarunt. Die præfinito comparuerunt Ricardus et Rad. cum monachis sibi faventibus. Quum ergo causa diu ventilaretur, protulit memoratus Rad. duo instrumenta quæ apud nos fecimus detineri, quoniam alterum vitio manifestæ turpitudinis præditum est, alterum falsitatis arguitur. Nihilominus memoratus Rad. repetebat ecclesiam sibi adjudicatam. Porro quia prior monachorum aberat, qui de causa nos diligentius instruere poterat, quia etiam de instrumentorum veritate plenius cognoscere volebamus, causa in alium diem differenda videbatur. Igitur sæpedictus R. causam appellationis suspendi non debere allegans, ad apostolicæ sedis audientiam appellavit, diem præfigens Dominicam, qua cantabitur, Lætare Jerusalem.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="133">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0205" n="184"/>EPISTOLA CXXXIII.—AD THOMAM PRÆPOSITUM CELLENSEM.</head>
					<head>Thomæ Præposito Cellensi.</head>
					<p>Suscepimus olim mandatum felicis recordationis papæ Eugenii, ut inter monachos de Croilanda, et Haldenum quendam super ecclesia de Sutertona, et decimis quibusdam causam decideremus. Igitur idem mandatum exequentes super præfato negotio, et diligenter cognoscentes, præfatam ecclesiam monachis adjudicavimus cum ablatorum plena restitutione, quæ ad æstimationem xv marcarum fuit idoneorum testium sacramento probata. Monachis ergo frequenter restitutionem exigentibus, et easdem decimas in præsentia domini Lincolniensis, tandem Haldenus ad nostram audientiam appellavit, quumque ambæ partes ante nos consisterent, cœpit Haldenus causam diu definitam super ecclesia Sutertona instaurare. Porro quum monachi in petitione sua perseverarent, xv marcas sibi adjudicatas cum quibusdam decimis exigentes, Haldenus, asserens se non debere super his respondere, ad audientiam sedis apostolicæ appellavit, diem præfigens Dominicam qua cantabitur Quasi modo geniti.</p>
				</div></div></body></text></TEI>