Scaife ATLAS

CTS Library / De Virginibus Velandis

De Virginibus Velandis (5)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1:5
Refs {'start': {'reference': '5', 'human_reference': 'Chapter 5'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud nisi ei soli quae virum passa sit, probari a nobis oportet proprietatem eius vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quo communiter etiam virgines censeantur. Cum hoc genus secundi hominis a deo factum est in adiutorium hominis, femina illa, statim mulier est cognominata, adhuc felix, adhuc digna paradiso, adhuc virgo. Vocabitur, inquit, mulier. Habes itaque nomen, non dico iam virgini commune, sed proprium, quod a principio virgo sortita est. Sed ingeniose quidam de futuro volunt dictum, Vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum virginitatem resignasset, quoniam et adiecit, Propterea relinquet

homo patrem et matrem, et conglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in una carne. Ostendant igitur primo, ubi sit subtilitas ista, si de futuro mulier cognominata est, quod interea vocabulum acceperit. Non potest enim sine vocabulo praesentis qualitatis suae fuisse. Ceterum quale est, ut quae in futurum vocaretur nomine designato, in praesenti nihil cognominaretur? Omnibus animalibus Adam nomina imposuit et nemini ex futura condicione, sed ex praesenti institutione, cui condicio quaecunque serviret, hoc appellata quod a primordio voluit. Quid ergo tunc vocabatur? Atquin quotienscumque in scriptura nominatur, mulier appellatur, antequam nupta, et nunquam virgo, cum virgo. Hoc nomen tum unum illi fuit, et quando nihil prophetico modo dictum est. Nam cum scriptura refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem eius, nec hoc de futuro sapit, quasi mulierem dixerit eius in praesagio (??)xoris, sed quoniam et innupta illius mulier, ut de substantia ipsius. Hoc, inquit, os ex ossibus meis et caro ex carne mea vocabitur mulier. Hinc ergo tacita conscientia naturae ipsa divinitas animae in usum sermonis eduxit nescientibus hominibus, sicut et alia multa, quae ex scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere, uti mulieres nostras dicamus uxores, quamquam et improprie quaedam loquamur. Nam et Graeci, qui magis vocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria vocabula uxoris. Sed malo hunc usum ad scripturae testimonium deputare. Ubi enim duo in unam carnem efficiuntur per matrimonii nexum, caro ex carne et os ex ossibus vocatur secundum originem mulier eius ex cuius substantia incipit censeri facta uxor. Ita mulier non natura nomen est uxoris, sed uxor condicione nomen est mulieris. Denique mulier et non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non potest, quia nec esse. Constituto igitur nomine novae feminae, quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, convertit iam ad propheticam rationem, uti diceret, Propter hanc relinquet homo patrem et matrem. Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas feminas futuras, quas in matrice generis
feminini nominarit. Alioquin non Adam relicturus erat patrem et matrem, quos non habebat, propter Evam. Ergo non ad Evam pertinet, quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est. De maritorum enim condicione praedictum, qui ob mulierem parentes suos erant relicturi, quod in Evam cadere non potuit, quia nec in Adam. Si ita res est, apparet non propter futurum mulierem cognominatam, ad quam futurum non pertinebat. Eo accedit, quod ipse rationem eius nominis edidit. Cum enim dixisset, Vocabitur mulier, Quoniam ex viro suo sumpta est, ait, et ipso adhuc virgine. Sed dicemus et de viri nomine suo loco. Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum est, praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali iam vocabulo, quia naturale praecesserat. Si enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur, ecce uxor et non virgo praenuntiatur. Hoc erit vocabulum nupturae; ex nupta enim mater. Ita hic quoque ostenditur non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum acceptura erat futurae condicionis suae nomen. Responsum satis est ad hanc partem.

Tokens

Sed 1 w 3
quoniam 1 w 10
ita 1 w 13
mulieris 1 w 21
nomen 1 w 26
usurpant 1 w 34
ut 1 w 37
non 1 w 40
putent 1 w 46
competere 1 w 55
illud 1 w 60
nisi 1 w 64
ei 1 w 66
soli 1 w 70
quae 1 w 74
virum 1 w 79
passa 1 w 84
sit 1 w 87
probari 1 w 95
a 8 w 96
nobis 1 w 101
oportet 1 w 108
proprietatem 1 w 120
eius 1 w 124
vocabuli 1 w 132
ad 1 w 134
sexum 1 w 139
ipsum 1 w 144
non 2 w 148
ad 2 w 150
gradum 1 w 156
sexus 1 w 161
pertinere 1 w 170
quo 2 w 174
communiter 1 w 184
etiam 1 w 189
virgines 1 w 197
censeantur 1 w 207
Cum 1 w 211
hoc 1 w 214
genus 1 w 219
secundi 1 w 226
hominis 1 w 233
a 16 w 234
deo 1 w 237
factum 1 w 243
est 1 w 246
in 4 w 248
adiutorium 1 w 258
hominis 2 w 265
femina 1 w 272
illa 1 w 276
statim 1 w 283
mulier 2 w 289
est 2 w 292
cognominata 1 w 303
adhuc 1 w 309
felix 1 w 314
adhuc 2 w 320
digna 1 w 325
paradiso 1 w 333
adhuc 3 w 339
virgo 1 w 344
Vocabitur 1 w 354
inquit 1 w 361
mulier 3 w 368
Habes 1 w 374
itaque 1 w 380
nomen 2 w 385
non 3 w 389
dico 1 w 393
iam 3 w 396
virgini 1 w 403
commune 1 w 410
sed 1 w 414
proprium 1 w 422
quod 1 w 427
a 34 w 428
principio 1 w 437
virgo 2 w 442
sortita 1 w 449
est 3 w 452
Sed 2 w 456
ingeniose 1 w 465
quidam 1 w 471
de 2 w 473
futuro 1 w 479
volunt 1 w 485
dictum 1 w 491
Vocabitur 2 w 501
mulier 4 w 507
quasi 1 w 513
quae 2 w 517
hoc 2 w 520
futura 1 w 526
esset 1 w 531
cum 1 w 535
virginitatem 1 w 547
resignasset 1 w 558
quoniam 2 w 566
et 7 w 568
adiecit 1 w 575
Propterea 1 w 585
relinquet 1 w 594
homo 1 w 598
patrem 1 w 604
et 9 w 606
matrem 1 w 612
et 10 w 615
conglutinabitur 1 w 630
mulieri 2 w 637
suae 1 w 641
et 11 w 644
erunt 1 w 649
duo 1 w 652
in 15 w 654
una 1 w 657
carne 1 w 662
Ostendant 1 w 672
igitur 1 w 678
primo 1 w 683
ubi 1 w 687
sit 2 w 690
subtilitas 1 w 700
ista 1 w 704
si 6 w 707
de 3 w 709
futuro 2 w 715
mulier 6 w 721
cognominata 2 w 732
est 4 w 735
quod 2 w 740
interea 1 w 747
vocabulum 1 w 756
acceperit 1 w 765
Non 1 w 769
potest 1 w 775
enim 1 w 779
sine 1 w 783
vocabulo 1 w 791
praesentis 1 w 801
qualitatis 1 w 811
suae 2 w 815
fuisse 1 w 821
Ceterum 1 w 829
quale 1 w 834
est 6 w 837
ut 8 w 840
quae 3 w 844
in 19 w 846
futurum 1 w 853
vocaretur 1 w 862
nomine 1 w 868
designato 1 w 877
in 21 w 880
praesenti 2 w 889
nihil 1 w 894
cognominaretur 1 w 908
Omnibus 1 w 916
animalibus 1 w 926
Adam 1 w 930
nomina 4 w 936
imposuit 1 w 944
et 15 w 946
nemini 1 w 952
ex 3 w 954
futura 2 w 960
condicione 1 w 970
sed 2 w 974
ex 4 w 976
praesenti 3 w 985
institutione 1 w 997
cui 1 w 1001
condicio 2 w 1009
quaecunque 1 w 1019
serviret 1 w 1027
hoc 3 w 1031
appellata 1 w 1040
quod 3 w 1044
a 81 w 1045
primordio 1 w 1054
voluit 1 w 1060
Quid 1 w 1065
ergo 1 w 1069
tunc 1 w 1073
vocabatur 1 w 1082
Atquin 1 w 1089
quotienscumque 1 w 1103
in 27 w 1105
scriptura 1 w 1114
nominatur 1 w 1123
mulier 7 w 1130
appellatur 1 w 1140
antequam 1 w 1149
nupta 1 w 1154
et 17 w 1157
nunquam 1 w 1164
virgo 3 w 1169
cum 3 w 1173
virgo 4 w 1178
Hoc 1 w 1182
nomen 3 w 1187
tum 3 w 1190
unum 1 w 1194
illi 1 w 1198
fuit 1 w 1202
et 18 w 1205
quando 1 w 1211
nihil 2 w 1216
prophetico 1 w 1226
modo 1 w 1230
dictum 2 w 1236
est 7 w 1239
Nam 1 w 1243
cum 4 w 1246
scriptura 2 w 1255
refert 1 w 1261
fuisse 2 w 1267
nudos 1 w 1272
duos 1 w 1276
Adam 2 w 1281
et 20 w 1283
mulierem 1 w 1291
eius 2 w 1295
nec 1 w 1299
hoc 4 w 1302
de 5 w 1304
futuro 3 w 1310
sapit 1 w 1315
quasi 2 w 1321
mulierem 2 w 1329
dixerit 1 w 1336
eius 3 w 1340
in 29 w 1342
praesagio 1 w 1351
xoris 1 w 1360
sed 3 w 1364
quoniam 3 w 1371
et 21 w 1373
innupta 1 w 1380
illius 1 w 1386
mulier 10 w 1392
ut 13 w 1395
de 6 w 1397
substantia 1 w 1407
ipsius 1 w 1413
Hoc 2 w 1417
inquit 2 w 1424
os 5 w 1427
ex 5 w 1429
ossibus 1 w 1436
meis 1 w 1440
et 22 w 1442
caro 1 w 1446
ex 6 w 1448
carne 2 w 1453
mea 1 w 1456
vocabitur 1 w 1465
mulier 11 w 1471
Hinc 1 w 1476
ergo 2 w 1480
tacita 1 w 1486
conscientia 1 w 1497
naturae 1 w 1504
ipsa 1 w 1508
divinitas 1 w 1517
animae 1 w 1523
in 34 w 1525
usum 1 w 1529
sermonis 1 w 1537
eduxit 1 w 1543
nescientibus 1 w 1555
hominibus 1 w 1564
sicut 1 w 1570
et 23 w 1572
alia 1 w 1576
multa 1 w 1581
quae 5 w 1586
ex 7 w 1588
scriptura 3 w 1597
fieri 1 w 1602
et 24 w 1604
dici 3 w 1608
solere 1 w 1614
alibi 1 w 1619
poterimus 1 w 1628
ostendere 1 w 1637
uti 3 w 1641
mulieres 1 w 1649
nostras 1 w 1656
dicamus 1 w 1663
uxores 1 w 1669
quamquam 1 w 1678
et 25 w 1680
improprie 1 w 1689
quaedam 1 w 1696
loquamur 1 w 1704
Nam 2 w 1708
et 26 w 1710
Graeci 1 w 1716
qui 5 w 1720
magis 1 w 1725
vocabulo 2 w 1733
mulieris 2 w 1741
in 36 w 1743
uxore 2 w 1748
utuntur 1 w 1755
alia 2 w 1760
habent 1 w 1766
propria 1 w 1773
vocabula 1 w 1781
uxoris 1 w 1787
Sed 3 w 1791
malo 1 w 1795
hunc 1 w 1799
usum 2 w 1803
ad 10 w 1805
scripturae 1 w 1815
testimonium 1 w 1826
deputare 1 w 1834
Ubi 1 w 1838
enim 2 w 1842
duo 3 w 1845
in 37 w 1847
unam 1 w 1851
carnem 1 w 1857
efficiuntur 1 w 1868
per 3 w 1871
matrimonii 1 w 1881
nexum 1 w 1886
caro 2 w 1891
ex 9 w 1893
carne 4 w 1898
et 27 w 1900
os 9 w 1902
ex 10 w 1904
ossibus 2 w 1911
vocatur 1 w 1918
secundum 1 w 1926
originem 1 w 1934
mulier 14 w 1940
eius 4 w 1944
ex 11 w 1946
cuius 1 w 1951
substantia 2 w 1961
incipit 1 w 1968
censeri 1 w 1975
facta 1 w 1980
uxor 4 w 1984
Ita 1 w 1988
mulier 15 w 1994
non 4 w 1997
natura 2 w 2003
nomen 4 w 2008
est 9 w 2011
uxoris 2 w 2017
sed 4 w 2021
uxor 6 w 2025
condicione 2 w 2035
nomen 5 w 2040
est 10 w 2043
mulieris 3 w 2051
Denique 1 w 2059
mulier 17 w 2065
et 28 w 2067
non 5 w 2070
uxor 7 w 2074
dici 5 w 2078
potest 2 w 2084
non 6 w 2088
mulier 18 w 2094
autem 1 w 2099
uxor 8 w 2103
dici 6 w 2107
non 7 w 2110
potest 3 w 2116
quia 1 w 2121
nec 2 w 2124
esse 2 w 2128
Constituto 1 w 2139
igitur 2 w 2145
nomine 2 w 2151
novae 1 w 2156
feminae 1 w 2163
quod 4 w 2168
est 13 w 2171
mulier 19 w 2177
et 29 w 2180
explicito 1 w 2189
quod 5 w 2193
prius 1 w 2198
fuit 2 w 2202
id 3 w 2205
est 14 w 2208
nomine 3 w 2214
assignato 1 w 2223
convertit 1 w 2233
iam 6 w 2236
ad 11 w 2238
propheticam 1 w 2249
rationem 1 w 2257
uti 4 w 2261
diceret 1 w 2268
Propter 2 w 2276
hanc 1 w 2280
relinquet 2 w 2289
homo 2 w 2293
patrem 2 w 2299
et 33 w 2301
matrem 2 w 2307
Adeo 1 w 2312
separatum 1 w 2321
est 15 w 2324
nomen 6 w 2329
a 172 w 2330
prophetia 1 w 2339
quantum 1 w 2347
et 35 w 2349
ab 13 w 2351
ipsa 2 w 2355
persona 1 w 2362
ut 21 w 2365
non 8 w 2368
utique 1 w 2374
de 10 w 2376
ipsa 3 w 2380
Eva 1 w 2383
dixerit 2 w 2390
sed 5 w 2394
in 44 w 2396
illas 1 w 2401
feminas 1 w 2408
futuras 1 w 2415
quas 3 w 2420
in 46 w 2422
matrice 1 w 2429
generis 1 w 2436
feminini 1 w 2444
nominarit 1 w 2453
Alioquin 1 w 2462
non 9 w 2465
Adam 3 w 2469
relicturus 1 w 2479
erat 1 w 2483
patrem 3 w 2489
et 36 w 2491
matrem 3 w 2497
quos 1 w 2502
non 10 w 2505
habebat 1 w 2512
propter 1 w 2520
Evam 1 w 2524
Ergo 1 w 2529
non 11 w 2532
ad 12 w 2534
Evam 2 w 2538
pertinet 1 w 2546
quia 2 w 2551
nec 3 w 2554
ad 13 w 2556
Adam 4 w 2560
quod 6 w 2565
prophetice 1 w 2575
dictum 3 w 2581
est 16 w 2584
De 2 w 2587
maritorum 1 w 2596
enim 3 w 2600
condicione 3 w 2610
praedictum 1 w 2620
qui 9 w 2624
ob 3 w 2626
mulierem 3 w 2634
parentes 1 w 2642
suos 1 w 2646
erant 1 w 2651
relicturi 1 w 2660
quod 7 w 2665
in 52 w 2667
Evam 3 w 2671
cadere 1 w 2677
non 12 w 2680
potuit 1 w 2686
quia 3 w 2691
nec 4 w 2694
in 53 w 2696
Adam 5 w 2700
Si 1 w 2703
ita 9 w 2706
res 4 w 2709
est 17 w 2712
apparet 1 w 2720
non 13 w 2723
propter 2 w 2730
futurum 2 w 2737
mulierem 4 w 2745
cognominatam 1 w 2757
ad 15 w 2760
quam 6 w 2764
futurum 3 w 2771
non 14 w 2774
pertinebat 1 w 2784
Eo 1 w 2787
accedit 1 w 2794
quod 8 w 2799
ipse 1 w 2803
rationem 2 w 2811
eius 5 w 2815
nominis 1 w 2822
edidit 1 w 2828
Cum 2 w 2832
enim 4 w 2836
dixisset 1 w 2844
Vocabitur 3 w 2854
mulier 22 w 2860
Quoniam 1 w 2868
ex 13 w 2870
viro 1 w 2874
suo 2 w 2877
sumpta 1 w 2883
est 18 w 2886
ait 1 w 2890
et 41 w 2893
ipso 1 w 2897
adhuc 4 w 2902
virgine 2 w 2909
Sed 4 w 2913
dicemus 1 w 2920
et 42 w 2922
de 12 w 2924
viri 1 w 2928
nomine 4 w 2934
suo 3 w 2937
loco 1 w 2941
Nemo 1 w 2946
itaque 2 w 2952
nomen 7 w 2957
ad 17 w 2959
prophetiam 1 w 2969
interpretetur 1 w 2982
quod 9 w 2987
ex 14 w 2989
alia 3 w 2993
significatione 1 w 3007
deductum 1 w 3015
est 19 w 3018
praesertim 1 w 3029
cum 5 w 3032
appareat 1 w 3040
ubi 2 w 3044
de 14 w 3046
futuro 4 w 3052
nomen 8 w 3057
acceperit 2 w 3066
illic 1 w 3072
scilicet 1 w 3080
ubi 3 w 3084
Eva 5 w 3087
cognominatur 1 w 3099
personali 1 w 3109
iam 9 w 3112
vocabulo 3 w 3120
quia 4 w 3125
naturale 1 w 3133
praecesserat 1 w 3145
Si 2 w 3148
enim 5 w 3152
Eva 6 w 3155
mater 1 w 3160
viventium 1 w 3169
est 20 w 3172
ecce 1 w 3177
ex 15 w 3179
futuro 5 w 3185
cognominatur 2 w 3197
ecce 2 w 3202
uxor 9 w 3206
et 47 w 3208
non 15 w 3211
virgo 5 w 3216
praenuntiatur 1 w 3229
Hoc 3 w 3233
erit 5 w 3237
vocabulum 2 w 3246
nupturae 1 w 3254
ex 16 w 3257
nupta 3 w 3262
enim 6 w 3266
mater 2 w 3271
Ita 2 w 3275
hic 1 w 3278
quoque 1 w 3284
ostenditur 1 w 3294
non 16 w 3297
de 15 w 3299
futuro 6 w 3305
mulierem 5 w 3313
tunc 2 w 3317
nominatam 2 w 3326
quae 7 w 3331
postmodum 1 w 3340
acceptura 1 w 3349
erat 3 w 3353
futurae 1 w 3360
condicionis 1 w 3371
suae 3 w 3375
nomen 9 w 3380
Responsum 1 w 3390
satis 1 w 3395
est 21 w 3398
ad 18 w 3400
hanc 2 w 3404
partem 1 w 3410