Scaife ATLAS

CTS Library / De Patientia

De Patientia (1-5)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1:1-5
Refs {'start': {'reference': '1', 'human_reference': 'Chapter 1'}, 'end': {'reference': '5', 'human_reference': 'Chapter 5'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Confiteor ad dominum deum satis temere me, si non etiam impudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus omnino non sum, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem et commendationem alicuius rei adortos ipsos prius in administratione eius rei deprehendi et constantiam commonendi propriae conversationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. Atque utinam erubescere istud remedium ferat, uti pudor non exhibendi quod aliis suggestum imus exhibendi fiat magisterium, nisi quod bonorum quorundam sicuti et malorum intolerabilis magnitudo est, ut ad capienda et praestanda ea sola gratia divinae inspirationis operetur. Nam quod maxime bonum, id maxime penes deum, nec alius id quam qui possidet dispensat, ut cuique dignatur. Itaque velut solatium erit disputare super eo quod frui non datur, vice languentium, qui, cum vacent a sanitate, de bonis eius tacere non norunt. Ita miserrimus ego, semper

aeger caloribus impatientiae, quam non obtineo patientiae sanitatem et suspirem et invocem et perorem necesse est, cum recordor et in meae imbecillitatis contemplatione digero bonam fidei valitudinem et dominicae disciplinae sanitatem non facile cuiquam, nisi patientia adsideat, provenire. Ita praeposita dei rebus est, ut nullum praeceptum obire quis, nullum opus domino complacitum perpetrare extraneus a patientia possit. Bonum eius etiam qui extra eam vivunt summae virtutis appellatione honorant. Philosophi quidem, qui alicuius sapientiae animalia deputantur, tantum illi subsignant, ut cum inter sese variis sectarum libidinibus et sententiarum aemulationibus discordent, solius tamen patientiae in commune memores huic uni studiorum suorum commiserint pacem. In eam conspirant, in eam foederantur, illam in adfectatione virtutis unanimiter student, omnem sapientiae ostentationem de patientia praeferunt. Grande testimonium eius est, cum etiam vanas saeculi disciplinas ad laudem et gloriam promovet. Aut numquid potius iniuria, cum divina
res in saecularibus artibus volutatur? Sed viderint illi quos mox sapientiae suae cum saeculo destructae ac dedecoratae pudebit.

Nobis exercendae patientiae auctoritatem non adfectatio humana caninae acquanimitatis stupore formata, sed vivae ac caelestis disciplinae divina dispositio delegat, deum ipsum ostendens patientiae exemplum iam primum, qui florem lucis huius super iustos et iniustos aequaliter spargit, qui temporum officia, elementorum servitia, totius geniturae tributa dignis simul et indignis patitur occurrere, sustinens ingratissimas nationes, ludibria artium et opera manuum suarum adorantes, nomen cum familia ipsius persequentes, luxuriam, avaritiam, iniquitatem, malignitatem quotidie insolescentem, ut sua sibi patientia detrahat. Plures enim dominum idcirco non credunt, quia saeculo iratum tamdiu nesciunt.

Et haec quidem divinae patientiae species, quasi de l(??)nginquo, fors ut de supernis aestimetur. Quid illa autem, quae inter homines palam in terris quodammodo manu apprehensa eat? Nasci se deus in utero patitur matris et exspectat, et natus adolescere sustinet, et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est et a servo suo tinguitur; et temptatoris congressus

solis verbis repellit, cum de domino fit magister docens hominem evadere n(??)tem, abse(??) scilicet veniam offens(??) pationtiae eruditus. Non contendit, non reclamavit, nec quisquam in plateis vocem eius audivit; arundinem quassatam non fregit, li(??)um fumigans non restinxit. Nec enim mentitus fuerat propheta, immo ipsius dei contestatio, spiritum suum in filio cum tota patientia collocantis. Nullum volentem sibi adhaerere non suscepit, nullius mensam tectumve despexit, atquin ipse lavandis discipulorum pedibus ministravit; non peccatores, non publicanos aspernatus
est, non illi saltim civitati, quae eum recipere noluerat, iratus est, cum etiam discipuli tam contumelioso oppido caelestes ignes repraesentari voluissent; ingratos curavit, insidiatoribus cessit. Parum hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit, nec constanter denotavit. Cum vero traditur, cum adducitur, ut pecus ad victimam (sic enim non magis aperit os quam agnus sub tondentis potestate), ille, cui legiones angelorum, si voluisset, uno dicto de caelis affuissent, ne unius quidem discentis gladium ultorem probavit. Patientia domini in Malcho vulnerata est. Itaque et gladii opera maledixit in posterum, et sanitatis restitutione ei, quem non ipse vexaverat, satisfecit, per patientiam, misericordiae matrem. Taceo quod figitur; in hoc enim venerat. Numquid tamen subeundae morti etiam contumeliis opus fuerat? Sed saginari voluptate patientiae discessurus volebat. Despuitur, verberatur, deridetur, foedis vestitur, foedioribus coronatur. Mira aequanimitatis fides. Qui in hominis figura proposuerat latere, nihil de impatientia hominis imitatus est. Hinc vel maxime Pharisaei dominum agnoscere debuistis; patientiam huiusmodi nemo hominum perpetraret. Talia tantaque documenta, quorum magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos vero ratio et structio, satis aperte non sermonibus modo in praecipiendo,
sed etiam passionibus domini in sustinendo probant his quibus credere datum est, patientiam dei esse naturam, effectum et praestantiam ingenitae cuiusdam proprietatis.

Igitur si probos quosque servos et bonae mentis pro ingenio dominico conversari videmus (siquidem artificium promerendi obsequium est, obsequii vero disciplina morigera subiectio est), quanto magis nos secundum dominum moratos inveniri oportet, servos scilicet dei vivi, cuius iudicium in suos non in compede aut pileo vertitur, sed in aeternitate aut poenae aut salutis? Cui severitati declinandae vel liberalitati invitandae tanta obsequii diligentia opus est quanta sunt ipsa quae aut severitas comminatur aut liberalitas pollicetur. Et tamen nos non de hominibus modo servitute subnixis vel quolibet alio iure debitoribus obsequii, verum etiam de pecudibus, etiam de bestiis obedientiam exprimimus, intellegentes usibus nostris eas a domino provisas traditasque. Meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina quae nobis deus subdit? Agnoscunt denique, quae obediunt. Nos, cui soli subditi sumus, domino scilicet, auscultare dubitamus? At quam iniustum est, quam etiam ingratum, quod per alterius indulgentiam de aliis consequaris, idem illi per quem consequeris de temetipso

non rependere! Nec pluribus de obsequii exhibitione debita a nobis domino deo. Satis enim agnitio dei quid sibi incumbat intellegit. Ne tamen ut extraneum de obsequio videamur interiecisse, ipsum quoque obsequium de patientia trahitur. Numquam impatiens obsequitur aut patiens quis non oblectatur. Quam ergo dominus omnium bonorum et demonstrator et acceptor deus in semetipso circumtulit, quis de bono eius late retractet? Cui item dubium sit omne bonum, quia ad deum pertineat, pertinentibus ad deum tota mente sectandum? Per quae in expedito et quasi in praescriptionis compendio et commendatio et exhortatio de patientia constituta est.

Veruntamen procedere disputationem de necessariis fidei non est otiosum, quia nec infructuosum. Loquacitas in aedificatione nulla turpis, si quando turpis. Itaque si de aliquo bono sermo est, res postulat contrarium quoque boni recensere. Quid enim sectandum sit, magis illuminabis, si quod vitandum sit proinde digesseris. Consideremus igitur de impatientia, an sicut patientia in deo, ita adversaria eius in adversario nostro nata atque comperta

sit, ut ex isto appareat quam principaliter fidei adversetur. Nam quod ab aemulo dei conceptum est, utique non est amicum dei rebus. Eadem discordia est rerum quae et auctorum. Porro cum deus optimus, diabolus e contrario pessimus, ipsa sui diversitate testantur neutrum alteri facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni quam a bono aliquid mali editum videri possit. Igitur natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo, iam tunc cum dominum deum universa opera, quae fecisset, imagini suae, id est homini, subiecisse impatienter tulit. Nec enim doluisset, si sustinuisset, nec invidisset homini, si non doluisset. Adeo decepit eum, quia inviderat; inviderat autem, quia doluerat; doluerat, quia patienter utique non tulerat. Quid primum fuerit ille angelus perditionis, malus an impatiens, contemno quaerere, palam cum sit aut impatientiam cum malitia aut malitiam ab impatientia auspicatam deinde inter se conspirasse et individuas in uno patris sinu adolevisse. At enim quam primus senserat, per quam primus delinquere intraverat, de suo experimento quid ad peccandum adiutaret instructus eandem impingendo in crimen homini advocavit. Conventa statim illi mulier, non temere dixerim, per colloquium ipsum eius afflata est spiritu impatientia infecto. Usque adeo numquam omnino pecasset, si divino interdicto patientiam perservasset. Quid? quod non sustinuit sola conventa, sed
apud Adam nondum maritum, nondum aures sibi debentem, impatiens etiam tacendi est, ac traducem illum eius, quod a malo hauserat, facit. Perit igitur et alius homo per impatientiam alterius; perit mox et ipse per impatientiam suam utrobique commissam et circa dei praemonitionem et circa diaboli circumscriptionem, illam servare, hanc refutare non sustinens. Hinc prima iudicii, unde delicti origo; hinc deus irasci exorsus, unde offendere homo inductus. Inde in deo prima patientia, unde indignatio prima, qui tunc maledictione sola contentus ab animadversionis impetu in diabolo temperavit. Aut quod crimen ante istud impatientiae admissum homini imputatur? Innocens erat et deo de proximo amicus et paradisi colonus. At ubi semel succidit impatientiae, desivit deo sapere, desivit caelestia sustinere posse. Exinde homo terrae datus et ab oculis dei ciectus facile usurpari ab impatientia coepit in omne quod deum offenderet. Nam statim illa semine diaboli concepta malitiae fecunditate iram filium
procreavit, editum suis artibus erudivit. Quod enim ipsum Adam et Evam morti immerserat, docuit et filium ab homicidio incipere. Frustra istud impatientiae adscripserim, si Cain ille primus homicida et primus fratricida oblationes suas a domino recusatas aequanimiter nec impatienter tulit, si iratus fratri suo non est, si neminem denique interemit. Cum ergo nec occidere potuerit nisi iratus, nec irasci nisi impatiens, demonstrat quod per iram gessit ad eam referendum a qua ira suggesta est per haec impatientiae tunc infantis quodammodo incunabula. Ceterum quanta mox incrementa? Nec mirum. Si prima deliquit, consequens est, ut, quia prima, idcirco et sola sit matrix in omne delictum, defundens de suo fonte varias criminum venas. De homicidio quidem dictum est. Sed ira editum a primordio etiam quascunque postmodum causas sibi invenit ad impatientiam ut ad originem sui confert. Sive enim quis inimicitiis sive praedae gratia id scelus conficit, prius est ut aut odii aut avaritiae fiat impatiens. Quicquid compellit, sine impatientia sui non est ut perfici possit. Quis adulterium sine libidinis impatientia subiit? Quod et si pretio in feminis cogitur venditio illa pudicitiae, utique impatientia contemnendi lucri ordinatur. Haec ut principalia penes dominum delicta. Nam ut compendio dictum sit, omne peccatum impatientiae adscribendum. Malum impatientia est boni. Nemo impudicus non impatiens pudicitiae, et improbus probitatis, et impius pietatis,
et inquietus quietis. Ut malus unusquisque fiat, bonus perseverare non poterit. Talis, igitur excetra delictorum cur non dominum offendat improbatorem malorum? An non ipsum quoque Israƫl per impatientiam semper in deum deliquisse manifestum est? Exinde cum oblitus brachii caelestis, quo Aegyptiis af(??)ciationibus furerat extractus, de Aaron deos sibi duces postulat, cum in idolum auri sui collationes defundit; tam necessarias enim Moysis cum domino congredientis impatienter exceperat moras. Post mannae escatilem pluviam, post petrae aquatilem sequelam desperant de domino, tridui sitim non sustinendo. Nam haec quoque illis impatientia a domino exprobratur. Ac ne singula pervagemur, nunquam non per impatientiam delinquendo perierunt. Quomodo autem manus prophetis intulerunt, nisi per impatientiam audiendi? domino autem ipsi, per impatientiam etiam videndi. Quodsi patientiam inissent, liberarentur.

Confiteor 1 w 9
ad 1 w 11
dominum 1 w 18
deum 1 w 22
satis 1 w 27
temere 1 w 33
me 2 w 35
si 1 w 38
non 1 w 41
etiam 1 w 46
impudenter 1 w 56
de 3 w 59
patientia 1 w 68
componere 1 w 77
ausum 1 w 82
cui 1 w 86
praestandae 1 w 97
idoneus 1 w 104
omnino 1 w 110
non 2 w 113
sum 2 w 116
ut 1 w 119
homo 1 w 123
nullius 1 w 130
boni 1 w 134
quando 1 w 141
oporteat 1 w 149
demonstrationem 1 w 164
et 2 w 166
commendationem 1 w 180
alicuius 1 w 188
rei 1 w 191
adortos 1 w 198
ipsos 1 w 203
prius 1 w 208
in 3 w 210
administratione 1 w 225
eius 1 w 229
rei 2 w 232
deprehendi 1 w 242
et 3 w 244
constantiam 1 w 255
commonendi 1 w 265
propriae 1 w 273
conversationis 1 w 287
auctoritate 1 w 298
dirigere 1 w 306
ne 7 w 309
dicta 1 w 314
factis 1 w 320
deficientibus 1 w 333
erubescant 1 w 343
Atque 1 w 349
utinam 1 w 355
erubescere 1 w 365
istud 1 w 370
remedium 1 w 378
ferat 1 w 383
uti 2 w 387
pudor 1 w 392
non 3 w 395
exhibendi 1 w 404
quod 1 w 408
aliis 1 w 413
suggestum 1 w 422
imus 1 w 426
exhibendi 2 w 435
fiat 1 w 439
magisterium 1 w 450
nisi 1 w 455
quod 2 w 459
bonorum 1 w 466
quorundam 1 w 475
sicuti 1 w 481
et 4 w 483
malorum 1 w 490
intolerabilis 1 w 503
magnitudo 1 w 512
est 3 w 515
ut 5 w 518
ad 4 w 520
capienda 1 w 528
et 5 w 530
praestanda 2 w 540
ea 2 w 542
sola 1 w 546
gratia 1 w 552
divinae 1 w 559
inspirationis 1 w 572
operetur 1 w 580
Nam 1 w 584
quod 3 w 588
maxime 1 w 594
bonum 1 w 599
id 2 w 602
maxime 2 w 608
penes 1 w 613
deum 2 w 617
nec 1 w 621
alius 1 w 626
id 3 w 628
quam 1 w 632
qui 1 w 635
possidet 1 w 643
dispensat 1 w 652
ut 6 w 655
cuique 1 w 661
dignatur 1 w 669
Itaque 1 w 676
velut 1 w 681
solatium 1 w 689
erit 1 w 693
disputare 1 w 702
super 1 w 707
eo 2 w 709
quod 4 w 713
frui 1 w 717
non 4 w 720
datur 1 w 725
vice 1 w 730
languentium 1 w 741
qui 2 w 745
cum 1 w 749
vacent 1 w 755
a 61 w 756
sanitate 1 w 764
de 9 w 767
bonis 1 w 772
eius 2 w 776
tacere 1 w 782
non 5 w 785
norunt 1 w 791
Ita 2 w 795
miserrimus 1 w 805
ego 1 w 808
semper 1 w 815
aeger 1 w 820
caloribus 1 w 829
impatientiae 1 w 841
quam 2 w 846
non 6 w 849
obtineo 1 w 856
patientiae 2 w 866
sanitatem 1 w 875
et 8 w 877
suspirem 1 w 885
et 9 w 887
invocem 1 w 894
et 10 w 896
perorem 1 w 903
necesse 1 w 910
est 5 w 913
cum 2 w 917
recordor 1 w 925
et 11 w 927
in 11 w 929
meae 1 w 933
imbecillitatis 1 w 947
contemplatione 1 w 961
digero 1 w 967
bonam 1 w 972
fidei 1 w 977
valitudinem 1 w 988
et 12 w 990
dominicae 1 w 999
disciplinae 1 w 1010
sanitatem 2 w 1019
non 7 w 1022
facile 1 w 1028
cuiquam 1 w 1035
nisi 2 w 1040
patientia 4 w 1049
adsideat 1 w 1057
provenire 1 w 1067
Ita 3 w 1071
praeposita 1 w 1081
dei 2 w 1084
rebus 1 w 1089
est 6 w 1092
ut 9 w 1095
nullum 1 w 1101
praeceptum 1 w 1111
obire 1 w 1116
quis 1 w 1120
nullum 2 w 1127
opus 1 w 1131
domino 1 w 1137
complacitum 1 w 1148
perpetrare 1 w 1158
extraneus 1 w 1167
a 97 w 1168
patientia 5 w 1177
possit 1 w 1183
Bonum 1 w 1189
eius 3 w 1193
etiam 2 w 1198
qui 4 w 1201
extra 2 w 1206
eam 1 w 1209
vivunt 1 w 1215
summae 1 w 1221
virtutis 1 w 1229
appellatione 1 w 1241
honorant 1 w 1249
Philosophi 1 w 1260
quidem 1 w 1266
qui 6 w 1270
alicuius 2 w 1278
sapientiae 1 w 1288
animalia 1 w 1296
deputantur 1 w 1306
tantum 1 w 1313
illi 2 w 1317
subsignant 1 w 1327
ut 12 w 1330
cum 3 w 1333
inter 1 w 1338
sese 1 w 1342
variis 1 w 1348
sectarum 1 w 1356
libidinibus 1 w 1367
et 15 w 1369
sententiarum 1 w 1381
aemulationibus 1 w 1395
discordent 1 w 1405
solius 1 w 1412
tamen 1 w 1417
patientiae 3 w 1427
in 18 w 1429
commune 1 w 1436
memores 1 w 1443
huic 1 w 1447
uni 1 w 1450
studiorum 1 w 1459
suorum 1 w 1465
commiserint 1 w 1476
pacem 1 w 1481
In 1 w 1484
eam 2 w 1487
conspirant 1 w 1497
in 20 w 1500
eam 3 w 1503
foederantur 1 w 1514
illam 1 w 1520
in 21 w 1522
adfectatione 1 w 1534
virtutis 2 w 1542
unanimiter 1 w 1552
student 1 w 1559
omnem 1 w 1565
sapientiae 2 w 1575
ostentationem 1 w 1588
de 18 w 1590
patientia 7 w 1599
praeferunt 1 w 1609
Grande 1 w 1616
testimonium 1 w 1627
eius 4 w 1631
est 8 w 1634
cum 4 w 1638
etiam 3 w 1643
vanas 1 w 1648
saeculi 1 w 1655
disciplinas 1 w 1666
ad 7 w 1668
laudem 1 w 1674
et 17 w 1676
gloriam 1 w 1683
promovet 1 w 1691
Aut 1 w 1695
numquid 1 w 1702
potius 1 w 1708
iniuria 1 w 1715
cum 5 w 1719
divina 2 w 1725
res 2 w 1728
in 25 w 1730
saecularibus 1 w 1742
artibus 1 w 1749
volutatur 1 w 1758
Sed 1 w 1762
viderint 1 w 1770
illi 3 w 1774
quos 1 w 1778
mox 1 w 1781
sapientiae 3 w 1791
suae 1 w 1795
cum 6 w 1798
saeculo 1 w 1805
destructae 1 w 1815
ac 7 w 1817
dedecoratae 1 w 1828
pudebit 1 w 1835
Nobis 1 w 1841
exercendae 1 w 1851
patientiae 4 w 1861
auctoritatem 1 w 1873
non 8 w 1876
adfectatio 2 w 1886
humana 1 w 1892
caninae 1 w 1899
acquanimitatis 1 w 1913
stupore 1 w 1920
formata 1 w 1927
sed 1 w 1931
vivae 1 w 1936
ac 9 w 1938
caelestis 1 w 1947
disciplinae 2 w 1958
divina 3 w 1964
dispositio 1 w 1974
delegat 1 w 1981
deum 3 w 1986
ipsum 1 w 1991
ostendens 1 w 2000
patientiae 5 w 2010
exemplum 1 w 2018
iam 6 w 2021
primum 1 w 2027
qui 8 w 2031
florem 1 w 2037
lucis 1 w 2042
huius 1 w 2047
super 2 w 2052
iustos 1 w 2058
et 19 w 2060
iniustos 1 w 2068
aequaliter 1 w 2078
spargit 1 w 2085
qui 9 w 2089
temporum 1 w 2097
officia 1 w 2104
elementorum 1 w 2116
servitia 1 w 2124
totius 1 w 2131
geniturae 1 w 2140
tributa 1 w 2147
dignis 1 w 2153
simul 1 w 2158
et 20 w 2160
indignis 1 w 2168
patitur 1 w 2175
occurrere 1 w 2184
sustinens 1 w 2194
ingratissimas 1 w 2207
nationes 1 w 2215
ludibria 1 w 2224
artium 1 w 2230
et 21 w 2232
opera 1 w 2237
manuum 1 w 2243
suarum 1 w 2249
adorantes 1 w 2258
nomen 1 w 2264
cum 7 w 2267
familia 1 w 2274
ipsius 1 w 2280
persequentes 1 w 2292
luxuriam 1 w 2301
avaritiam 1 w 2311
iniquitatem 1 w 2323
malignitatem 1 w 2336
quotidie 1 w 2344
insolescentem 1 w 2357
ut 17 w 2360
sua 3 w 2363
sibi 1 w 2367
patientia 10 w 2376
detrahat 1 w 2384
Plures 1 w 2391
enim 1 w 2395
dominum 2 w 2402
idcirco 1 w 2409
non 9 w 2412
credunt 1 w 2419
quia 1 w 2424
saeculo 2 w 2431
iratum 1 w 2437
tamdiu 1 w 2443
nesciunt 1 w 2451
Et 1 w 2454
haec 1 w 2458
quidem 2 w 2464
divinae 2 w 2471
patientiae 6 w 2481
species 1 w 2488
quasi 1 w 2494
de 31 w 2496
l 62 w 2497
nginquo 1 w 2508
fors 1 w 2513
ut 18 w 2515
de 32 w 2517
supernis 1 w 2525
aestimetur 1 w 2535
Quid 1 w 2540
illa 2 w 2544
autem 1 w 2549
quae 1 w 2554
inter 2 w 2559
homines 1 w 2566
palam 1 w 2571
in 41 w 2573
terris 1 w 2579
quodammodo 1 w 2589
manu 2 w 2593
apprehensa 1 w 2603
eat 3 w 2606
Nasci 1 w 2612
se 12 w 2614
deus 1 w 2618
in 42 w 2620
utero 1 w 2625
patitur 2 w 2632
matris 1 w 2638
et 24 w 2640
exspectat 1 w 2649
et 25 w 2652
natus 1 w 2657
adolescere 1 w 2667
sustinet 1 w 2675
et 27 w 2678
adultus 1 w 2685
non 10 w 2688
gestit 1 w 2694
agnosci 1 w 2701
sed 2 w 2705
contumeliosus 1 w 2718
insuper 1 w 2725
sibi 2 w 2729
est 13 w 2732
et 28 w 2734
a 247 w 2735
servo 1 w 2740
suo 2 w 2743
tinguitur 1 w 2752
et 29 w 2755
temptatoris 1 w 2766
congressus 1 w 2776
solis 1 w 2781
verbis 1 w 2787
repellit 1 w 2795
cum 8 w 2799
de 34 w 2801
domino 2 w 2807
fit 2 w 2810
magister 2 w 2818
docens 1 w 2824
hominem 1 w 2831
evadere 1 w 2838
n 204 w 2839
tem 12 w 2846
abse 1 w 2851
scilicet 1 w 2863
veniam 1 w 2869
offens 1 w 2875
pationtiae 1 w 2889
eruditus 1 w 2897
Non 1 w 2901
contendit 1 w 2910
non 11 w 2914
reclamavit 1 w 2924
nec 3 w 2928
quisquam 1 w 2936
in 48 w 2938
plateis 1 w 2945
vocem 2 w 2950
eius 5 w 2954
audivit 1 w 2961
arundinem 1 w 2971
quassatam 1 w 2980
non 12 w 2983
fregit 1 w 2989
li 25 w 2992
um 48 w 2998
fumigans 1 w 3006
non 13 w 3009
restinxit 1 w 3018
Nec 1 w 3022
enim 2 w 3026
mentitus 1 w 3034
fuerat 1 w 3040
propheta 1 w 3048
immo 1 w 3053
ipsius 2 w 3059
dei 3 w 3062
contestatio 1 w 3073
spiritum 1 w 3082
suum 1 w 3086
in 51 w 3088
filio 1 w 3093
cum 9 w 3096
tota 1 w 3100
patientia 12 w 3109
collocantis 1 w 3120
Nullum 1 w 3127
volentem 1 w 3135
sibi 3 w 3139
adhaerere 1 w 3148
non 14 w 3151
suscepit 1 w 3159
nullius 2 w 3167
mensam 1 w 3173
tectumve 1 w 3181
despexit 1 w 3189
atquin 1 w 3196
ipse 1 w 3200
lavandis 1 w 3208
discipulorum 1 w 3220
pedibus 1 w 3227
ministravit 1 w 3238
non 15 w 3242
peccatores 1 w 3252
non 16 w 3256
publicanos 1 w 3266
aspernatus 1 w 3276
est 16 w 3279
non 17 w 3283
illi 4 w 3287
saltim 1 w 3293
civitati 1 w 3301
quae 2 w 3306
eum 4 w 3309
recipere 1 w 3317
noluerat 1 w 3325
iratus 1 w 3332
est 17 w 3335
cum 10 w 3339
etiam 4 w 3344
discipuli 1 w 3353
tam 4 w 3356
contumelioso 1 w 3368
oppido 1 w 3374
caelestes 1 w 3383
ignes 1 w 3388
repraesentari 1 w 3401
voluissent 1 w 3411
ingratos 1 w 3420
curavit 1 w 3427
insidiatoribus 1 w 3442
cessit 1 w 3448
Parum 1 w 3454
hoc 1 w 3457
si 21 w 3460
non 18 w 3463
etiam 5 w 3468
proditorem 1 w 3478
suum 2 w 3482
secum 1 w 3487
habuit 1 w 3493
nec 4 w 3497
constanter 1 w 3507
denotavit 1 w 3516
Cum 1 w 3520
vero 1 w 3524
traditur 1 w 3532
cum 12 w 3536
adducitur 1 w 3545
ut 21 w 3548
pecus 1 w 3553
ad 16 w 3555
victimam 1 w 3563
sic 2 w 3567
enim 3 w 3571
non 19 w 3574
magis 3 w 3579
aperit 1 w 3585
os 18 w 3587
quam 5 w 3591
agnus 1 w 3596
sub 2 w 3599
tondentis 1 w 3608
potestate 1 w 3617
ille 1 w 3623
cui 6 w 3627
legiones 1 w 3635
angelorum 1 w 3644
si 23 w 3647
voluisset 1 w 3656
uno 1 w 3660
dicto 1 w 3665
de 40 w 3667
caelis 1 w 3673
affuissent 1 w 3683
ne 31 w 3686
unius 1 w 3691
quidem 3 w 3697
discentis 1 w 3706
gladium 1 w 3713
ultorem 1 w 3720
probavit 1 w 3728
Patientia 1 w 3738
domini 2 w 3744
in 57 w 3746
Malcho 1 w 3752
vulnerata 1 w 3761
est 20 w 3764
Itaque 2 w 3771
et 35 w 3773
gladii 1 w 3779
opera 2 w 3784
maledixit 1 w 3793
in 58 w 3795
posterum 1 w 3803
et 36 w 3806
sanitatis 1 w 3815
restitutione 1 w 3827
ei 12 w 3829
quem 1 w 3834
non 20 w 3837
ipse 2 w 3841
vexaverat 1 w 3850
satisfecit 1 w 3861
per 15 w 3865
patientiam 1 w 3875
misericordiae 1 w 3889
matrem 1 w 3895
Taceo 1 w 3901
quod 6 w 3905
figitur 1 w 3912
in 59 w 3915
hoc 2 w 3918
enim 4 w 3922
venerat 1 w 3929
Numquid 1 w 3937
tamen 2 w 3942
subeundae 1 w 3951
morti 1 w 3956
etiam 6 w 3961
contumeliis 1 w 3972
opus 2 w 3976
fuerat 2 w 3982
Sed 2 w 3986
saginari 1 w 3994
voluptate 1 w 4003
patientiae 7 w 4013
discessurus 1 w 4024
volebat 1 w 4031
Despuitur 1 w 4041
verberatur 1 w 4052
deridetur 1 w 4062
foedis 1 w 4069
vestitur 1 w 4077
foedioribus 1 w 4089
coronatur 1 w 4098
Mira 1 w 4103
aequanimitatis 1 w 4117
fides 1 w 4122
Qui 2 w 4126
in 61 w 4128
hominis 1 w 4135
figura 1 w 4141
proposuerat 1 w 4152
latere 1 w 4158
nihil 1 w 4164
de 45 w 4166
impatientia 2 w 4177
hominis 2 w 4184
imitatus 1 w 4192
est 23 w 4195
Hinc 1 w 4200
vel 2 w 4203
maxime 3 w 4209
Pharisaei 1 w 4218
dominum 3 w 4225
agnoscere 1 w 4234
debuistis 1 w 4243
patientiam 2 w 4254
huiusmodi 1 w 4263
nemo 1 w 4267
hominum 1 w 4274
perpetraret 1 w 4285
Talia 1 w 4291
tantaque 1 w 4299
documenta 1 w 4308
quorum 1 w 4315
magnitudo 2 w 4324
penes 2 w 4329
nationes 2 w 4337
quidem 4 w 4343
detrectatio 1 w 4354
fidei 2 w 4359
est 24 w 4362
penes 3 w 4368
nos 4 w 4371
vero 2 w 4375
ratio 4 w 4380
et 42 w 4382
structio 1 w 4390
satis 3 w 4396
aperte 1 w 4402
non 21 w 4405
sermonibus 1 w 4415
modo 2 w 4419
in 67 w 4421
praecipiendo 1 w 4433
sed 3 w 4437
etiam 7 w 4442
passionibus 1 w 4453
domini 3 w 4459
in 69 w 4461
sustinendo 1 w 4471
probant 1 w 4478
his 1 w 4481
quibus 1 w 4487
credere 1 w 4494
datum 1 w 4499
est 25 w 4502
patientiam 3 w 4513
dei 5 w 4516
esse 2 w 4520
naturam 1 w 4527
effectum 1 w 4536
et 44 w 4538
praestantiam 1 w 4550
ingenitae 1 w 4559
cuiusdam 1 w 4567
proprietatis 1 w 4579
Igitur 1 w 4586
si 25 w 4588
probos 1 w 4594
quosque 1 w 4601
servos 1 w 4607
et 46 w 4609
bonae 1 w 4614
mentis 1 w 4620
pro 11 w 4623
ingenio 1 w 4630
dominico 1 w 4638
conversari 1 w 4648
videmus 1 w 4655
siquidem 1 w 4664
artificium 1 w 4674
promerendi 1 w 4684
obsequium 1 w 4693
est 27 w 4696
obsequii 1 w 4705
vero 3 w 4709
disciplina 4 w 4719
morigera 1 w 4727
subiectio 1 w 4736
est 28 w 4739
quanto 1 w 4747
magis 4 w 4752
nos 5 w 4755
secundum 1 w 4763
dominum 4 w 4770
moratos 1 w 4777
inveniri 1 w 4785
oportet 1 w 4792
servos 2 w 4799
scilicet 2 w 4807
dei 6 w 4810
vivi 1 w 4814
cuius 4 w 4820
iudicium 1 w 4828
in 77 w 4830
suos 1 w 4834
non 22 w 4837
in 78 w 4839
compede 1 w 4846
aut 2 w 4849
pileo 1 w 4854
vertitur 1 w 4862
sed 4 w 4866
in 79 w 4868
aeternitate 1 w 4879
aut 3 w 4882
poenae 1 w 4888
aut 4 w 4891
salutis 1 w 4898
Cui 1 w 4902
severitati 1 w 4912
declinandae 1 w 4923
vel 3 w 4926
liberalitati 1 w 4938
invitandae 1 w 4948
tanta 2 w 4953
obsequii 2 w 4961
diligentia 1 w 4971
opus 3 w 4975
est 29 w 4978
quanta 1 w 4984
sunt 1 w 4988
ipsa 1 w 4992
quae 3 w 4996
aut 5 w 4999
severitas 1 w 5008
comminatur 1 w 5018
aut 6 w 5021
liberalitas 1 w 5032
pollicetur 1 w 5042
Et 2 w 5045
tamen 3 w 5050
nos 6 w 5053
non 23 w 5056
de 57 w 5058
hominibus 1 w 5067
modo 3 w 5071
servitute 1 w 5080
subnixis 1 w 5088
vel 4 w 5091
quolibet 1 w 5099
alio 1 w 5103
iure 1 w 5107
debitoribus 1 w 5118
obsequii 3 w 5126
verum 1 w 5132
etiam 8 w 5137
de 59 w 5139
pecudibus 1 w 5148
etiam 9 w 5154
de 60 w 5156
bestiis 1 w 5163
obedientiam 1 w 5174
exprimimus 1 w 5184
intellegentes 1 w 5198
usibus 1 w 5204
nostris 1 w 5211
eas 1 w 5214
a 431 w 5215
domino 3 w 5221
provisas 1 w 5229
traditasque 1 w 5240
Meliora 1 w 5248
ergo 1 w 5252
nobis 1 w 5257
erunt 2 w 5262
in 86 w 5264
obsequii 4 w 5272
disciplina 5 w 5282
quae 4 w 5286
nobis 2 w 5291
deus 2 w 5295
subdit 1 w 5301
Agnoscunt 1 w 5311
denique 1 w 5318
quae 5 w 5323
obediunt 1 w 5331
Nos 1 w 5335
cui 9 w 5339
soli 3 w 5343
subditi 1 w 5350
sumus 1 w 5355
domino 4 w 5362
scilicet 3 w 5370
auscultare 1 w 5381
dubitamus 1 w 5390
At 2 w 5393
quam 6 w 5397
iniustum 1 w 5405
est 31 w 5408
quam 7 w 5413
etiam 10 w 5418
ingratum 1 w 5426
quod 7 w 5431
per 18 w 5434
alterius 1 w 5442
indulgentiam 1 w 5454
de 63 w 5456
aliis 2 w 5461
consequaris 1 w 5472
idem 7 w 5477
illi 5 w 5481
per 19 w 5484
quem 2 w 5488
consequeris 1 w 5499
de 65 w 5501
temetipso 1 w 5510
non 24 w 5513
rependere 1 w 5522
Nec 2 w 5526
pluribus 1 w 5534
de 67 w 5536
obsequii 5 w 5544
exhibitione 1 w 5555
debita 1 w 5561
a 451 w 5562
nobis 3 w 5567
domino 5 w 5573
deo 1 w 5576
Satis 1 w 5582
enim 5 w 5586
agnitio 1 w 5593
dei 7 w 5596
quid 8 w 5600
sibi 4 w 5604
incumbat 1 w 5612
intellegit 1 w 5622
Ne 3 w 5625
tamen 4 w 5630
ut 30 w 5632
extraneum 1 w 5641
de 71 w 5643
obsequio 1 w 5651
videamur 1 w 5659
interiecisse 1 w 5671
ipsum 2 w 5677
quoque 1 w 5683
obsequium 2 w 5692
de 73 w 5694
patientia 18 w 5703
trahitur 1 w 5711
Numquam 1 w 5719
impatiens 1 w 5728
obsequitur 1 w 5738
aut 7 w 5741
patiens 2 w 5748
quis 3 w 5752
non 25 w 5755
oblectatur 1 w 5765
Quam 1 w 5770
ergo 2 w 5774
dominus 1 w 5781
omnium 1 w 5787
bonorum 2 w 5794
et 57 w 5796
demonstrator 1 w 5808
et 58 w 5810
acceptor 1 w 5818
deus 3 w 5822
in 97 w 5824
semetipso 1 w 5833
circumtulit 1 w 5844
quis 4 w 5849
de 76 w 5851
bono 3 w 5855
eius 6 w 5859
late 3 w 5863
retractet 1 w 5872
Cui 2 w 5876
item 1 w 5880
dubium 1 w 5886
sit 5 w 5889
omne 2 w 5893
bonum 2 w 5898
quia 2 w 5903
ad 20 w 5905
deum 4 w 5909
pertineat 1 w 5918
pertinentibus 1 w 5932
ad 21 w 5934
deum 5 w 5938
tota 2 w 5942
mente 1 w 5947
sectandum 1 w 5956
Per 1 w 5960
quae 6 w 5964
in 100 w 5966
expedito 1 w 5974
et 62 w 5976
quasi 2 w 5981
in 101 w 5983
praescriptionis 1 w 5998
compendio 1 w 6007
et 63 w 6009
commendatio 2 w 6020
et 64 w 6022
exhortatio 1 w 6032
de 79 w 6034
patientia 19 w 6043
constituta 1 w 6053
est 32 w 6056
Veruntamen 1 w 6067
procedere 1 w 6076
disputationem 1 w 6089
de 81 w 6091
necessariis 1 w 6102
fidei 3 w 6107
non 26 w 6110
est 33 w 6113
otiosum 1 w 6120
quia 3 w 6125
nec 6 w 6128
infructuosum 1 w 6140
Loquacitas 1 w 6151
in 103 w 6153
aedificatione 1 w 6166
nulla 1 w 6171
turpis 1 w 6177
si 31 w 6180
quando 2 w 6186
turpis 2 w 6192
Itaque 3 w 6199
si 32 w 6201
de 83 w 6203
aliquo 1 w 6209
bono 4 w 6213
sermo 2 w 6218
est 34 w 6221
res 8 w 6225
postulat 1 w 6233
contrarium 1 w 6243
quoque 2 w 6249
boni 3 w 6253
recensere 1 w 6262
Quid 2 w 6267
enim 6 w 6271
sectandum 2 w 6280
sit 6 w 6283
magis 5 w 6289
illuminabis 1 w 6300
si 34 w 6303
quod 8 w 6307
vitandum 1 w 6315
sit 7 w 6318
proinde 1 w 6325
digesseris 1 w 6335
Consideremus 1 w 6348
igitur 2 w 6354
de 86 w 6356
impatientia 3 w 6367
an 48 w 6370
sicut 2 w 6375
patientia 21 w 6384
in 106 w 6386
deo 2 w 6389
ita 27 w 6393
adversaria 1 w 6403
eius 7 w 6407
in 107 w 6409
adversario 1 w 6419
nostro 1 w 6425
nata 1 w 6429
atque 1 w 6434
comperta 1 w 6442
sit 8 w 6445
ut 35 w 6448
ex 15 w 6450
isto 1 w 6454
appareat 1 w 6462
quam 9 w 6466
principaliter 1 w 6479
fidei 4 w 6484
adversetur 1 w 6494
Nam 2 w 6498
quod 9 w 6502
ab 5 w 6504
aemulo 1 w 6510
dei 10 w 6513
conceptum 1 w 6522
est 35 w 6525
utique 1 w 6532
non 27 w 6535
est 36 w 6538
amicum 1 w 6544
dei 11 w 6547
rebus 2 w 6552
Eadem 1 w 6558
discordia 1 w 6567
est 37 w 6570
rerum 1 w 6575
quae 7 w 6579
et 66 w 6581
auctorum 1 w 6589
Porro 1 w 6595
cum 17 w 6598
deus 4 w 6602
optimus 1 w 6609
diabolus 1 w 6618
e 744 w 6619
contrario 1 w 6628
pessimus 1 w 6636
ipsa 2 w 6641
sui 1 w 6644
diversitate 1 w 6655
testantur 1 w 6664
neutrum 1 w 6671
alteri 2 w 6677
facere 1 w 6683
ut 38 w 6686
nobis 4 w 6691
non 28 w 6694
magis 6 w 6699
a 540 w 6700
malo 2 w 6704
aliquid 1 w 6711
boni 4 w 6715
quam 10 w 6719
a 544 w 6720
bono 5 w 6724
aliquid 2 w 6731
mali 3 w 6735
editum 1 w 6741
videri 2 w 6747
possit 2 w 6753
Igitur 2 w 6760
natales 1 w 6767
impatientiae 2 w 6779
in 109 w 6781
ipso 4 w 6785
diabolo 1 w 6792
deprehendo 1 w 6802
iam 23 w 6806
tunc 1 w 6810
cum 18 w 6813
dominum 5 w 6820
deum 6 w 6824
universa 1 w 6832
opera 3 w 6837
quae 8 w 6842
fecisset 1 w 6850
imagini 1 w 6858
suae 2 w 6862
id 35 w 6865
est 39 w 6868
homini 4 w 6874
subiecisse 1 w 6885
impatienter 1 w 6896
tulit 2 w 6901
Nec 3 w 6905
enim 7 w 6909
doluisset 1 w 6918
si 42 w 6921
sustinuisset 1 w 6933
nec 7 w 6937
invidisset 1 w 6947
homini 5 w 6953
si 43 w 6956
non 29 w 6959
doluisset 2 w 6968
Adeo 1 w 6973
decepit 1 w 6980
eum 9 w 6983
quia 4 w 6988
inviderat 1 w 6997
inviderat 2 w 7007
autem 2 w 7012
quia 5 w 7017
doluerat 1 w 7025
doluerat 2 w 7034
quia 6 w 7039
patienter 2 w 7048
utique 2 w 7054
non 30 w 7057
tulerat 1 w 7064
Quid 3 w 7069
primum 2 w 7075
fuerit 1 w 7081
ille 2 w 7085
angelus 1 w 7092
perditionis 1 w 7103
malus 1 w 7109
an 51 w 7111
impatiens 2 w 7120
contemno 1 w 7129
quaerere 1 w 7137
palam 2 w 7143
cum 19 w 7146
sit 11 w 7149
aut 9 w 7152
impatientiam 1 w 7164
cum 20 w 7167
malitia 1 w 7174
aut 10 w 7177
malitiam 1 w 7185
ab 8 w 7187
impatientia 6 w 7198
auspicatam 1 w 7208
deinde 1 w 7214
inter 4 w 7219
se 59 w 7221
conspirasse 1 w 7232
et 72 w 7234
individuas 1 w 7244
in 121 w 7246
uno 2 w 7249
patris 1 w 7255
sinu 1 w 7259
adolevisse 1 w 7269
At 3 w 7272
enim 8 w 7276
quam 11 w 7280
primus 1 w 7286
senserat 1 w 7294
per 25 w 7298
quam 12 w 7302
primus 2 w 7308
delinquere 1 w 7318
intraverat 1 w 7328
de 103 w 7331
suo 4 w 7334
experimento 1 w 7345
quid 11 w 7349
ad 27 w 7351
peccandum 1 w 7360
adiutaret 1 w 7369
instructus 1 w 7379
eandem 1 w 7385
impingendo 1 w 7395
in 127 w 7397
crimen 1 w 7403
homini 6 w 7409
advocavit 1 w 7418
Conventa 1 w 7427
statim 1 w 7433
illi 6 w 7437
mulier 1 w 7443
non 31 w 7447
temere 2 w 7453
dixerim 1 w 7460
per 27 w 7464
colloquium 1 w 7474
ipsum 3 w 7479
eius 8 w 7483
afflata 1 w 7490
est 40 w 7493
spiritu 2 w 7500
impatientia 7 w 7511
infecto 1 w 7518
Usque 1 w 7524
adeo 1 w 7528
numquam 1 w 7535
omnino 2 w 7541
pecasset 1 w 7549
si 46 w 7552
divino 1 w 7558
interdicto 1 w 7568
patientiam 5 w 7578
perservasset 1 w 7590
Quid 4 w 7595
quod 10 w 7600
non 32 w 7603
sustinuit 1 w 7612
sola 3 w 7616
conventa 1 w 7624
sed 5 w 7628
apud 1 w 7632
Adam 1 w 7636
nondum 1 w 7642
maritum 1 w 7649
nondum 2 w 7656
aures 1 w 7661
sibi 5 w 7665
debentem 1 w 7673
impatiens 3 w 7683
etiam 11 w 7688
tacendi 1 w 7695
est 41 w 7698
ac 16 w 7701
traducem 1 w 7709
illum 2 w 7714
eius 9 w 7718
quod 11 w 7723
a 630 w 7724
malo 3 w 7728
hauserat 1 w 7736
facit 1 w 7742
Perit 1 w 7748
igitur 3 w 7754
et 77 w 7756
alius 2 w 7761
homo 2 w 7765
per 29 w 7768
impatientiam 2 w 7780
alterius 2 w 7788
perit 2 w 7794
mox 2 w 7797
et 78 w 7799
ipse 3 w 7803
per 31 w 7806
impatientiam 3 w 7818
suam 1 w 7822
utrobique 1 w 7831
commissam 1 w 7840
et 79 w 7842
circa 1 w 7847
dei 13 w 7850
praemonitionem 1 w 7864
et 80 w 7866
circa 2 w 7871
diaboli 1 w 7878
circumscriptionem 1 w 7895
illam 2 w 7901
servare 1 w 7908
hanc 1 w 7913
refutare 1 w 7921
non 35 w 7924
sustinens 2 w 7933
Hinc 2 w 7938
prima 1 w 7943
iudicii 1 w 7950
unde 1 w 7955
delicti 1 w 7962
origo 1 w 7967
hinc 1 w 7972
deus 5 w 7976
irasci 1 w 7982
exorsus 1 w 7989
unde 2 w 7994
offendere 1 w 8003
homo 3 w 8007
inductus 1 w 8015
Inde 1 w 8020
in 138 w 8022
deo 5 w 8025
prima 2 w 8030
patientia 29 w 8039
unde 3 w 8044
indignatio 1 w 8054
prima 3 w 8059
qui 41 w 8063
tunc 2 w 8067
maledictione 1 w 8079
sola 4 w 8083
contentus 1 w 8092
ab 10 w 8094
animadversionis 1 w 8109
impetu 1 w 8115
in 140 w 8117
diabolo 2 w 8124
temperavit 1 w 8134
Aut 2 w 8138
quod 12 w 8142
crimen 2 w 8148
ante 3 w 8152
istud 2 w 8157
impatientiae 3 w 8169
admissum 1 w 8177
homini 7 w 8183
imputatur 1 w 8192
Innocens 1 w 8201
erat 18 w 8205
et 82 w 8207
deo 6 w 8210
de 117 w 8212
proximo 1 w 8219
amicus 1 w 8225
et 83 w 8227
paradisi 1 w 8235
colonus 1 w 8242
At 4 w 8245
ubi 5 w 8248
semel 1 w 8253
succidit 1 w 8261
impatientiae 4 w 8273
desivit 1 w 8281
deo 7 w 8284
sapere 1 w 8290
desivit 2 w 8298
caelestia 1 w 8307
sustinere 1 w 8316
posse 1 w 8321
Exinde 1 w 8328
homo 4 w 8332
terrae 1 w 8338
datus 1 w 8343
et 84 w 8345
ab 12 w 8347
oculis 1 w 8353
dei 14 w 8356
ciectus 1 w 8363
facile 2 w 8369
usurpari 1 w 8377
ab 13 w 8379
impatientia 12 w 8390
coepit 1 w 8396
in 144 w 8398
omne 3 w 8402
quod 13 w 8406
deum 7 w 8410
offenderet 1 w 8420
Nam 3 w 8424
statim 2 w 8430
illa 4 w 8434
semine 1 w 8440
diaboli 2 w 8447
concepta 1 w 8455
malitiae 1 w 8463
fecunditate 1 w 8474
iram 1 w 8478
filium 1 w 8484
procreavit 1 w 8494
editum 2 w 8501
suis 1 w 8505
artibus 2 w 8512
erudivit 1 w 8520
Quod 1 w 8525
enim 9 w 8529
ipsum 4 w 8534
Adam 2 w 8538
et 86 w 8540
Evam 1 w 8544
morti 2 w 8549
immerserat 1 w 8559
docuit 1 w 8566
et 87 w 8568
filium 2 w 8574
ab 15 w 8576
homicidio 1 w 8585
incipere 1 w 8593
Frustra 1 w 8601
istud 3 w 8606
impatientiae 5 w 8618
adscripserim 1 w 8630
si 52 w 8633
Cain 1 w 8637
ille 3 w 8641
primus 3 w 8647
homicida 1 w 8655
et 88 w 8657
primus 4 w 8663
fratricida 1 w 8673
oblationes 1 w 8683
suas 1 w 8687
a 712 w 8688
domino 6 w 8694
recusatas 1 w 8703
aequanimiter 1 w 8715
nec 8 w 8718
impatienter 2 w 8729
tulit 3 w 8734
si 53 w 8737
iratus 2 w 8743
fratri 2 w 8749
suo 5 w 8752
non 36 w 8755
est 43 w 8758
si 54 w 8761
neminem 1 w 8768
denique 2 w 8775
interemit 1 w 8784
Cum 2 w 8788
ergo 3 w 8792
nec 9 w 8795
occidere 1 w 8803
potuerit 1 w 8811
nisi 3 w 8815
iratus 3 w 8821
nec 10 w 8825
irasci 2 w 8831
nisi 4 w 8835
impatiens 4 w 8844
demonstrat 3 w 8855
quod 14 w 8859
per 35 w 8862
iram 2 w 8866
gessit 1 w 8872
ad 36 w 8874
eam 5 w 8877
referendum 1 w 8887
a 727 w 8888
qua 36 w 8891
ira 13 w 8894
suggesta 1 w 8902
est 45 w 8905
per 36 w 8908
haec 2 w 8912
impatientiae 6 w 8924
tunc 3 w 8928
infantis 1 w 8936
quodammodo 2 w 8946
incunabula 1 w 8956
Ceterum 1 w 8964
quanta 2 w 8970
mox 3 w 8973
incrementa 1 w 8983
Nec 4 w 8987
mirum 1 w 8992
Si 1 w 8995
prima 4 w 9000
deliquit 1 w 9008
consequens 1 w 9019
est 46 w 9022
ut 48 w 9025
quia 7 w 9030
prima 5 w 9035
idcirco 2 w 9043
et 90 w 9045
sola 5 w 9049
sit 13 w 9052
matrix 1 w 9058
in 154 w 9060
omne 4 w 9064
delictum 1 w 9072
defundens 1 w 9082
de 132 w 9084
suo 6 w 9087
fonte 1 w 9092
varias 1 w 9098
criminum 1 w 9106
venas 1 w 9111
De 2 w 9114
homicidio 2 w 9123
quidem 6 w 9129
dictum 1 w 9135
est 47 w 9138
Sed 3 w 9142
ira 14 w 9145
editum 3 w 9151
a 750 w 9152
primordio 1 w 9161
etiam 12 w 9166
quascunque 1 w 9176
postmodum 1 w 9185
causas 1 w 9191
sibi 6 w 9195
invenit 1 w 9202
ad 37 w 9204
impatientiam 4 w 9216
ut 49 w 9218
ad 38 w 9220
originem 1 w 9228
sui 3 w 9231
confert 1 w 9238
Sive 1 w 9243
enim 10 w 9247
quis 5 w 9251
inimicitiis 1 w 9262
sive 1 w 9266
praedae 1 w 9273
gratia 2 w 9279
id 51 w 9281
scelus 1 w 9287
conficit 1 w 9295
prius 2 w 9301
est 48 w 9304
ut 50 w 9306
aut 11 w 9309
odii 1 w 9313
aut 12 w 9316
avaritiae 1 w 9325
fiat 2 w 9329
impatiens 5 w 9338
Quicquid 1 w 9347
compellit 1 w 9356
sine 1 w 9361
impatientia 16 w 9372
sui 4 w 9375
non 37 w 9378
est 49 w 9381
ut 53 w 9383
perfici 1 w 9390
possit 3 w 9396
Quis 1 w 9401
adulterium 1 w 9411
sine 2 w 9415
libidinis 1 w 9424
impatientia 17 w 9435
subiit 1 w 9441
Quod 2 w 9446
et 92 w 9448
si 64 w 9450
pretio 1 w 9456
in 162 w 9458
feminis 1 w 9465
cogitur 1 w 9472
venditio 1 w 9480
illa 5 w 9484
pudicitiae 1 w 9494
utique 3 w 9501
impatientia 18 w 9512
contemnendi 1 w 9523
lucri 1 w 9528
ordinatur 1 w 9537
Haec 1 w 9542
ut 55 w 9544
principalia 1 w 9555
penes 4 w 9560
dominum 6 w 9567
delicta 1 w 9574
Nam 4 w 9578
ut 56 w 9580
compendio 2 w 9589
dictum 2 w 9595
sit 15 w 9598
omne 5 w 9603
peccatum 1 w 9611
impatientiae 7 w 9623
adscribendum 1 w 9635
Malum 1 w 9641
impatientia 20 w 9652
est 50 w 9655
boni 5 w 9659
Nemo 1 w 9664
impudicus 1 w 9673
non 38 w 9676
impatiens 6 w 9685
pudicitiae 2 w 9695
et 94 w 9698
improbus 1 w 9706
probitatis 1 w 9716
et 95 w 9719
impius 1 w 9725
pietatis 1 w 9733
et 97 w 9736
inquietus 1 w 9745
quietis 1 w 9752
Ut 1 w 9755
malus 2 w 9760
unusquisque 1 w 9771
fiat 3 w 9775
bonus 1 w 9781
perseverare 1 w 9792
non 39 w 9795
poterit 1 w 9802
Talis 1 w 9808
igitur 4 w 9815
excetra 1 w 9822
delictorum 1 w 9832
cur 3 w 9835
non 40 w 9838
dominum 7 w 9845
offendat 1 w 9853
improbatorem 1 w 9865
malorum 2 w 9872
An 1 w 9875
non 41 w 9878
ipsum 5 w 9883
quoque 3 w 9889
Israƫl 1 w 9895
per 39 w 9898
impatientiam 5 w 9910
semper 2 w 9916
in 169 w 9918
deum 8 w 9922
deliquisse 1 w 9932
manifestum 1 w 9942
est 52 w 9945
Exinde 2 w 9952
cum 22 w 9955
oblitus 1 w 9962
brachii 1 w 9969
caelestis 2 w 9978
quo 27 w 9982
Aegyptiis 1 w 9991
af 3 w 9993
ciationibus 1 w 10008
furerat 1 w 10015
extractus 1 w 10024
de 139 w 10027
Aaron 1 w 10032
deos 1 w 10036
sibi 7 w 10040
duces 1 w 10045
postulat 2 w 10053
cum 23 w 10057
in 171 w 10059
idolum 1 w 10065
auri 1 w 10069
sui 5 w 10072
collationes 1 w 10083
defundit 1 w 10091
tam 11 w 10095
necessarias 1 w 10106
enim 11 w 10110
Moysis 1 w 10116
cum 24 w 10119
domino 7 w 10125
congredientis 1 w 10138
impatienter 3 w 10149
exceperat 1 w 10158
moras 1 w 10163
Post 1 w 10168
mannae 1 w 10174
escatilem 1 w 10183
pluviam 1 w 10190
post 5 w 10195
petrae 1 w 10201
aquatilem 1 w 10210
sequelam 1 w 10218
desperant 1 w 10227
de 143 w 10229
domino 8 w 10235
tridui 1 w 10242
sitim 1 w 10247
non 42 w 10250
sustinendo 2 w 10260
Nam 5 w 10264
haec 3 w 10268
quoque 4 w 10274
illis 1 w 10279
impatientia 22 w 10290
a 837 w 10291
domino 9 w 10297
exprobratur 1 w 10308
Ac 1 w 10311
ne 74 w 10313
singula 1 w 10320
pervagemur 1 w 10330
nunquam 1 w 10338
non 43 w 10341
per 44 w 10344
impatientiam 6 w 10356
delinquendo 1 w 10367
perierunt 1 w 10376
Quomodo 1 w 10384
autem 3 w 10389
manus 1 w 10394
prophetis 1 w 10403
intulerunt 1 w 10413
nisi 5 w 10418
per 46 w 10421
impatientiam 7 w 10433
audiendi 1 w 10441
domino 10 w 10448
autem 4 w 10453
ipsi 3 w 10457
per 47 w 10461
impatientiam 8 w 10473
etiam 13 w 10478
videndi 1 w 10485
Quodsi 1 w 10492
patientiam 13 w 10502
inissent 1 w 10510
liberarentur 1 w 10523