Scaife ATLAS

CTS Library / De Paenitentia

De Paenitentia (3-4)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa021.opp-lat1:3-4
Refs {'start': {'reference': '3', 'human_reference': 'Chapter 3'}, 'end': {'reference': '4', 'human_reference': 'Chapter 4'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Quorum ergo paenitentia iusta et debita videatur, id est quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum videri potest. Domino enim cognito ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica praecepta ex ipsis statim eruditur id peccato deputandum a quo deus arceat. Quoniam, cum deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria sibi nulla amicitia est. Perstringere tamen non pigebit delictorum quaedam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero spiritalia. Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione confectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat. Sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt (alioquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt), ne quis pro diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero levius aut gravius existimet. Siquidem et caro et spiritus dei res, alia manu eius expressa, alia afflatu eius consummata. Cum ergo ex pari ad dominum pertineant, quodcunque eorum deliquerit, ex pari dominum offendit. An tu discernas actus carnis et spiritus, quorum et in vita et in morte et in resurrectione tantum communionis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut in iudicium suscitentur, quia scilicet, pariter aut deliquerint aut innocenter egerint? Hoc eo praemiserimus, ut non minorem alteri

quam utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem intellegamus impendere. Communis reatus amborum est, communis et iudex, deus scilicet, communis igitur et paenitentiae medela. Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod in facto est, quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet, spiritale vero quod in animo est, quia spiritus neque videtur neque tenetur. Per quod ostenditur, non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda et paenitentia purganda esse. Neque enim, si mediocritas humana facti solum iudicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina eius etiam sub deo neglegamus. Deus in omnia sufficit. Nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur, quia non ignorat nec omittit, quominus in iudicium decernat. Dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est. Quid, quod voluntas facti origo est? Viderint enim, si qua casui aut necessitati aut ignorantiae imputantur, quibus exceptis iam non nisi voluntate delinquitur. Cum ergo facti origo est, non tanto potior ad poenam est, quanto principalis ad culpam, quae ne tunc quidem liberatur, cum aliqua difficultas perpetrationem eius intercipit? Ipsa enim sibi imputatur, nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem, operata quod suum fuerat. Denique dominus quemadmodum se adiectionem legi superstruere demonstrat, nisi et voluntatis interdicendo delicta, cum adulterum non eum solum definit qui cominus in alienum matrimonium cecidisset, verum etiam illum qui aspectus concupiscentia contaminasset? Adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat, et temere per voluntatem expungit effectum. Cuius voluntatis cum vis tanta sit, ut non solatium sui saturans pro facto cedat, pro
facto ergo plectetur. Vanissimum est dicere: Volui, nec tamen feci. Atquin perficere debes, quia vis, aut nec velle, quia nec perficis. Sed ipse conscientiae tuae confessione pronuntias. Nam si bonum concupisceres, perficere gestisses: porro sicut malum non perficis, nec concupiscere debueras. Quaqua te constitueris, crimine adstringeris, quia aut malum volueris, aut bonum non adimpleveris.

Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu seu facto seu voluntate commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et veniam per paenitentiam spopondit, dicens ad populum, Paenitere, et salvum faciam te. Et iterum, Vivo, inquit, dominus, et paenitentiam malo quam mortem. Ergo paenitentia vita est, cum praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis (immo me minor, ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicuius tabulae fidem. Haec te peccatorum

fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes deum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum figuli arbor exinde fias illa quae penes aquas seritur et in foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securem videbit. Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii enim ratio in similitudine animorum constituta est. De bono paenitentiae enumerando diffusa et pro hoc magno eloquio committenda materia est Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus, bonum atque optimum esse quod deus praecipit. Audaciam existimo de bono divini praecepti disputare. Neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit. Ad exhibitionem obsequii prior est maiestas divinae potestatis, prior est auctoritas imperantis quam utilitas servientis. Bonum est paenitere, an non? Quid revolvis? deus praecipit. At enim ille non praecipit tantum, sed etiam hortatur. Invitat praemio, salute; iurans etiam, Vivo, dicens, cupit credi sibi. O beatos nos, quorum causa deus iurat! O miserrimos, si nec iuranti domino
credimus! Quod igitur deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare possimus.

Tokens

Quorum 1 w 6
ergo 1 w 10
paenitentia 1 w 21
iusta 1 w 26
et 1 w 28
debita 1 w 34
videatur 1 w 42
id 2 w 45
est 1 w 48
quae 1 w 52
delicto 1 w 59
deputanda 1 w 68
sint 1 w 72
locus 1 w 78
quidem 1 w 84
expostulat 1 w 94
denotare 1 w 102
sed 1 w 106
otiosum 1 w 113
videri 1 w 119
potest 1 w 125
Domino 1 w 132
enim 1 w 136
cognito 1 w 143
ultro 1 w 148
spiritus 1 w 156
a 11 w 157
suo 1 w 160
auctore 1 w 167
respectus 1 w 176
emergit 1 w 183
ad 1 w 185
notitiam 1 w 193
veritatis 1 w 202
et 2 w 205
admissus 1 w 213
ad 3 w 215
dominica 1 w 223
praecepta 1 w 232
ex 2 w 234
ipsis 1 w 239
statim 1 w 245
eruditur 1 w 253
id 5 w 255
peccato 1 w 262
deputandum 1 w 272
a 24 w 273
quo 1 w 276
deus 1 w 280
arceat 1 w 286
Quoniam 1 w 294
cum 1 w 298
deum 1 w 302
grande 1 w 308
quid 2 w 312
boni 1 w 316
constet 1 w 323
esse 1 w 327
utique 1 w 334
bono 1 w 338
nisi 1 w 342
malum 1 w 347
non 1 w 350
displiceret 1 w 361
quod 1 w 366
inter 1 w 371
contraria 1 w 380
sibi 1 w 384
nulla 1 w 389
amicitia 1 w 397
est 3 w 400
Perstringere 1 w 413
tamen 1 w 418
non 2 w 421
pigebit 1 w 428
delictorum 1 w 438
quaedam 1 w 445
esse 2 w 449
carnalia 1 w 457
id 7 w 460
est 4 w 463
corporalia 1 w 473
quaedam 2 w 481
vero 1 w 485
spiritalia 1 w 495
Nam 1 w 499
cum 2 w 502
ex 3 w 504
hac 1 w 507
duplicis 1 w 515
substantiae 1 w 526
congregatione 1 w 539
confectus 1 w 548
homo 1 w 552
sit 1 w 555
non 3 w 559
aliunde 1 w 566
delinquit 1 w 575
quam 1 w 579
unde 2 w 583
constat 1 w 590
Sed 1 w 594
non 4 w 597
eo 1 w 599
inter 2 w 604
se 4 w 606
differunt 1 w 615
quod 2 w 620
corpus 1 w 626
et 5 w 628
spiritus 2 w 636
duo 1 w 639
sunt 1 w 643
alioquin 1 w 652
eo 2 w 654
magis 1 w 659
paria 1 w 664
sunt 2 w 668
quia 1 w 673
duo 2 w 676
unum 1 w 680
efficiunt 1 w 689
ne 2 w 693
quis 1 w 697
pro 1 w 700
diversitate 1 w 711
materiarum 1 w 721
peccata 1 w 728
eorum 1 w 733
discernat 1 w 742
ut 4 w 745
alterum 1 w 752
altero 1 w 758
levius 1 w 764
aut 1 w 767
gravius 1 w 774
existimet 1 w 783
Siquidem 1 w 792
et 7 w 794
caro 1 w 798
et 8 w 800
spiritus 3 w 808
dei 1 w 811
res 2 w 814
alia 4 w 819
manu 1 w 823
eius 1 w 827
expressa 1 w 835
alia 5 w 840
afflatu 1 w 847
eius 2 w 851
consummata 1 w 861
Cum 1 w 865
ergo 2 w 869
ex 6 w 871
pari 2 w 875
ad 4 w 877
dominum 1 w 884
pertineant 1 w 894
quodcunque 1 w 905
eorum 2 w 910
deliquerit 1 w 920
ex 7 w 923
pari 3 w 927
dominum 2 w 934
offendit 1 w 942
An 1 w 945
tu 10 w 947
discernas 1 w 956
actus 1 w 961
carnis 1 w 967
et 9 w 969
spiritus 4 w 977
quorum 1 w 984
et 10 w 986
in 12 w 988
vita 1 w 992
et 11 w 994
in 13 w 996
morte 1 w 1001
et 12 w 1003
in 14 w 1005
resurrectione 1 w 1018
tantum 1 w 1024
communionis 1 w 1035
atque 1 w 1040
consortii 1 w 1049
est 5 w 1052
ut 6 w 1055
pariter 1 w 1062
tunc 1 w 1066
aut 2 w 1069
in 15 w 1071
vitam 1 w 1076
aut 3 w 1079
in 16 w 1081
iudicium 1 w 1089
suscitentur 1 w 1100
quia 2 w 1105
scilicet 1 w 1113
pariter 2 w 1121
aut 4 w 1124
deliquerint 1 w 1135
aut 5 w 1138
innocenter 1 w 1148
egerint 1 w 1155
Hoc 1 w 1159
eo 5 w 1161
praemiserimus 1 w 1174
ut 11 w 1177
non 5 w 1180
minorem 1 w 1187
alteri 1 w 1193
quam 2 w 1197
utrique 1 w 1204
parti 1 w 1209
si 7 w 1212
quid 4 w 1216
deliquerit 2 w 1226
paenitentiae 1 w 1239
necessitatem 1 w 1251
intellegamus 1 w 1263
impendere 1 w 1272
Communis 1 w 1281
reatus 1 w 1287
amborum 1 w 1294
est 6 w 1297
communis 1 w 1306
et 14 w 1308
iudex 1 w 1313
deus 2 w 1318
scilicet 2 w 1326
communis 2 w 1335
igitur 1 w 1341
et 16 w 1343
paenitentiae 2 w 1355
medela 1 w 1361
Exinde 1 w 1368
spiritalia 2 w 1378
et 17 w 1380
corporalia 2 w 1390
nominantur 1 w 1400
quod 4 w 1405
delictum 1 w 1413
omne 1 w 1417
aut 6 w 1420
agitur 1 w 1426
aut 7 w 1429
cogitatur 1 w 1438
ut 15 w 1441
corporale 1 w 1450
sit 4 w 1453
quod 5 w 1457
in 24 w 1459
facto 1 w 1464
est 7 w 1467
quia 3 w 1472
factum 1 w 1478
ut 16 w 1481
corpus 2 w 1487
et 18 w 1490
videri 2 w 1496
et 19 w 1498
contingi 1 w 1506
habet 1 w 1511
spiritale 1 w 1521
vero 2 w 1525
quod 6 w 1529
in 26 w 1531
animo 1 w 1536
est 8 w 1539
quia 4 w 1544
spiritus 5 w 1552
neque 1 w 1557
videtur 1 w 1564
neque 2 w 1569
tenetur 1 w 1576
Per 2 w 1580
quod 7 w 1584
ostenditur 1 w 1594
non 6 w 1598
facti 1 w 1603
solum 1 w 1608
verum 1 w 1614
et 23 w 1616
voluntatis 1 w 1626
delicta 1 w 1633
vitanda 1 w 1640
et 24 w 1642
paenitentia 4 w 1653
purganda 1 w 1661
esse 3 w 1665
Neque 1 w 1671
enim 2 w 1675
si 10 w 1678
mediocritas 1 w 1689
humana 1 w 1695
facti 2 w 1700
solum 2 w 1705
iudicat 1 w 1712
quia 5 w 1717
voluntatis 2 w 1727
latebris 1 w 1735
par 7 w 1738
non 7 w 1741
est 9 w 1744
idcirco 1 w 1752
crimina 1 w 1759
eius 3 w 1763
etiam 1 w 1768
sub 2 w 1771
deo 1 w 1774
neglegamus 1 w 1784
Deus 1 w 1789
in 28 w 1791
omnia 1 w 1796
sufficit 1 w 1804
Nihil 1 w 1810
a 151 w 1811
conspectu 1 w 1820
eius 4 w 1824
remotum 1 w 1831
unde 3 w 1835
omnino 1 w 1841
delinquitur 1 w 1852
quia 6 w 1857
non 8 w 1860
ignorat 1 w 1867
nec 2 w 1870
omittit 1 w 1877
quominus 1 w 1886
in 32 w 1888
iudicium 2 w 1896
decernat 1 w 1904
Dissimulator 1 w 1917
et 26 w 1919
praevaricator 1 w 1932
perspicaciae 1 w 1944
suae 1 w 1948
non 9 w 1951
est 10 w 1954
Quid 1 w 1959
quod 8 w 1964
voluntas 1 w 1972
facti 3 w 1977
origo 1 w 1982
est 11 w 1985
Viderint 1 w 1994
enim 3 w 1998
si 12 w 2001
qua 6 w 2004
casui 1 w 2009
aut 8 w 2012
necessitati 1 w 2023
aut 9 w 2026
ignorantiae 1 w 2037
imputantur 1 w 2047
quibus 1 w 2054
exceptis 1 w 2062
iam 4 w 2065
non 10 w 2068
nisi 2 w 2072
voluntate 1 w 2081
delinquitur 2 w 2092
Cum 2 w 2096
ergo 3 w 2100
facti 4 w 2105
origo 2 w 2110
est 12 w 2113
non 11 w 2117
tanto 1 w 2122
potior 1 w 2128
ad 5 w 2130
poenam 1 w 2136
est 13 w 2139
quanto 1 w 2146
principalis 1 w 2157
ad 6 w 2159
culpam 1 w 2165
quae 4 w 2170
ne 13 w 2172
tunc 2 w 2176
quidem 3 w 2182
liberatur 1 w 2191
cum 3 w 2195
aliqua 1 w 2201
difficultas 1 w 2212
perpetrationem 1 w 2226
eius 5 w 2230
intercipit 1 w 2240
Ipsa 1 w 2245
enim 4 w 2249
sibi 2 w 2253
imputatur 1 w 2262
nec 4 w 2266
excusari 1 w 2274
poterit 1 w 2281
per 4 w 2284
illam 1 w 2289
perficiendi 1 w 2300
infelicitatem 1 w 2313
operata 1 w 2321
quod 9 w 2325
suum 1 w 2329
fuerat 1 w 2335
Denique 1 w 2343
dominus 1 w 2350
quemadmodum 1 w 2361
se 7 w 2363
adiectionem 1 w 2374
legi 1 w 2378
superstruere 1 w 2390
demonstrat 1 w 2400
nisi 3 w 2405
et 28 w 2407
voluntatis 3 w 2417
interdicendo 1 w 2429
delicta 2 w 2436
cum 4 w 2440
adulterum 1 w 2449
non 12 w 2452
eum 2 w 2455
solum 3 w 2460
definit 1 w 2467
qui 18 w 2470
cominus 1 w 2477
in 42 w 2479
alienum 1 w 2486
matrimonium 1 w 2497
cecidisset 1 w 2507
verum 2 w 2513
etiam 2 w 2518
illum 1 w 2523
qui 19 w 2526
aspectus 1 w 2534
concupiscentia 1 w 2548
contaminasset 1 w 2561
Adeo 1 w 2566
quod 10 w 2570
prohibetur 1 w 2580
administrare 1 w 2592
satis 1 w 2598
periculose 1 w 2608
animus 1 w 2614
sibi 3 w 2618
repraesentat 1 w 2630
et 33 w 2633
temere 1 w 2639
per 9 w 2642
voluntatem 1 w 2652
expungit 1 w 2660
effectum 1 w 2668
Cuius 1 w 2674
voluntatis 4 w 2684
cum 5 w 2687
vis 1 w 2690
tanta 1 w 2695
sit 6 w 2698
ut 21 w 2701
non 13 w 2704
solatium 1 w 2712
sui 2 w 2715
saturans 1 w 2723
pro 3 w 2726
facto 2 w 2731
cedat 1 w 2736
pro 4 w 2740
facto 3 w 2745
ergo 4 w 2749
plectetur 1 w 2758
Vanissimum 1 w 2769
est 14 w 2772
dicere 1 w 2778
Volui 1 w 2784
nec 5 w 2788
tamen 2 w 2793
feci 1 w 2797
Atquin 1 w 2804
perficere 1 w 2813
debes 1 w 2818
quia 7 w 2823
vis 2 w 2826
aut 10 w 2830
nec 6 w 2833
velle 1 w 2838
quia 8 w 2843
nec 7 w 2846
perficis 1 w 2854
Sed 2 w 2858
ipse 1 w 2862
conscientiae 1 w 2874
tuae 1 w 2878
confessione 1 w 2889
pronuntias 1 w 2899
Nam 2 w 2903
si 21 w 2905
bonum 1 w 2910
concupisceres 1 w 2923
perficere 2 w 2933
gestisses 1 w 2942
porro 1 w 2948
sicut 1 w 2953
malum 2 w 2958
non 14 w 2961
perficis 2 w 2969
nec 8 w 2973
concupiscere 2 w 2985
debueras 1 w 2993
Quaqua 1 w 3000
te 33 w 3002
constitueris 1 w 3014
crimine 1 w 3022
adstringeris 1 w 3034
quia 9 w 3039
aut 11 w 3042
malum 3 w 3047
volueris 1 w 3055
aut 12 w 3059
bonum 2 w 3064
non 15 w 3067
adimpleveris 1 w 3079
Omnibus 1 w 3087
ergo 5 w 3091
delictis 1 w 3099
seu 1 w 3102
carne 1 w 3107
seu 2 w 3110
spiritu 6 w 3117
seu 3 w 3120
facto 4 w 3125
seu 4 w 3128
voluntate 3 w 3137
commissis 1 w 3146
qui 24 w 3149
poenam 2 w 3155
per 14 w 3158
iudicium 3 w 3166
destinavit 1 w 3176
idem 4 w 3181
et 35 w 3183
veniam 1 w 3189
per 15 w 3192
paenitentiam 1 w 3204
spopondit 1 w 3213
dicens 1 w 3220
ad 13 w 3222
populum 1 w 3229
Paenitere 1 w 3239
et 36 w 3242
salvum 1 w 3248
faciam 1 w 3254
te 37 w 3256
Et 1 w 3259
iterum 1 w 3265
Vivo 1 w 3270
inquit 4 w 3277
dominus 2 w 3285
et 37 w 3288
paenitentiam 2 w 3300
malo 1 w 3304
quam 3 w 3308
mortem 1 w 3314
Ergo 1 w 3319
paenitentia 7 w 3330
vita 4 w 3334
est 17 w 3337
cum 6 w 3341
praeponitur 1 w 3352
morti 1 w 3357
Eam 1 w 3361
tu 44 w 3363
peccator 1 w 3371
mei 1 w 3375
similis 1 w 3382
immo 1 w 3387
me 9 w 3389
minor 2 w 3394
ego 1 w 3398
enim 5 w 3402
praestantiam 1 w 3414
in 52 w 3416
delictis 2 w 3424
meam 1 w 3428
agnosco 1 w 3435
ita 16 w 3440
invade 1 w 3446
ita 17 w 3450
amplexare 1 w 3459
ut 26 w 3462
naufragus 1 w 3471
alicuius 1 w 3479
tabulae 1 w 3486
fidem 1 w 3491
Haec 1 w 3496
te 42 w 3498
peccatorum 1 w 3508
fluctibus 1 w 3517
mersum 1 w 3523
prolevabit 1 w 3533
et 38 w 3535
in 54 w 3537
portum 1 w 3543
divinae 1 w 3550
clementiae 1 w 3560
protelabit 1 w 3570
Rape 1 w 3575
occasionem 1 w 3585
inopinatae 1 w 3595
felicitatis 1 w 3606
ut 27 w 3609
ille 1 w 3613
tu 46 w 3615
nihil 1 w 3620
quondam 1 w 3627
penes 1 w 3632
deum 2 w 3636
nisi 4 w 3640
stilla 1 w 3646
situlae 1 w 3653
et 39 w 3655
areae 1 w 3660
pulvis 1 w 3666
et 40 w 3668
vasculum 1 w 3676
figuli 1 w 3682
arbor 1 w 3687
exinde 1 w 3693
fias 1 w 3697
illa 3 w 3701
quae 5 w 3705
penes 2 w 3710
aquas 1 w 3715
seritur 1 w 3722
et 41 w 3724
in 59 w 3726
foliis 1 w 3732
perennat 1 w 3740
et 42 w 3742
tempore 1 w 3749
suo 2 w 3752
fructus 1 w 3759
agit 2 w 3763
quae 6 w 3768
non 16 w 3771
ignem 1 w 3776
non 17 w 3780
securem 1 w 3787
videbit 1 w 3794
Paeniteat 1 w 3804
errorum 1 w 3811
reperta 1 w 3818
veritate 1 w 3826
paeniteat 1 w 3836
amasse 1 w 3842
quae 7 w 3846
deus 3 w 3850
non 18 w 3853
amat 1 w 3857
quando 1 w 3864
ne 28 w 3866
nos 2 w 3869
quidem 4 w 3875
ipsi 2 w 3879
servulis 1 w 3887
nostris 1 w 3894
ea 9 w 3896
quibus 2 w 3902
offendimur 1 w 3912
non 19 w 3915
odisse 1 w 3921
permittimus 1 w 3932
Obsequii 1 w 3941
enim 6 w 3945
ratio 2 w 3950
in 60 w 3952
similitudine 1 w 3964
animorum 1 w 3972
constituta 1 w 3982
est 19 w 3985
De 3 w 3988
bono 2 w 3992
paenitentiae 3 w 4004
enumerando 1 w 4014
diffusa 1 w 4021
et 43 w 4023
pro 8 w 4026
hoc 1 w 4029
magno 1 w 4034
eloquio 1 w 4041
committenda 1 w 4052
materia 2 w 4059
est 20 w 4062
Nos 1 w 4065
vero 3 w 4069
pro 9 w 4072
nostris 2 w 4079
angustiis 1 w 4088
unum 2 w 4092
inculcamus 1 w 4102
bonum 3 w 4108
atque 2 w 4113
optimum 1 w 4120
esse 4 w 4124
quod 11 w 4128
deus 4 w 4132
praecipit 1 w 4141
Audaciam 1 w 4150
existimo 1 w 4158
de 55 w 4160
bono 3 w 4164
divini 1 w 4170
praecepti 1 w 4179
disputare 1 w 4188
Neque 2 w 4194
enim 7 w 4198
quia 10 w 4202
bonum 4 w 4207
est 21 w 4210
idcirco 2 w 4218
auscultare 1 w 4228
debemus 1 w 4235
sed 2 w 4239
quia 11 w 4243
deus 5 w 4247
praecepit 1 w 4256
Ad 2 w 4259
exhibitionem 1 w 4271
obsequii 1 w 4279
prior 1 w 4284
est 22 w 4287
maiestas 1 w 4295
divinae 2 w 4302
potestatis 1 w 4312
prior 2 w 4318
est 25 w 4321
auctoritas 1 w 4331
imperantis 1 w 4341
quam 4 w 4345
utilitas 1 w 4353
servientis 1 w 4363
Bonum 1 w 4369
est 26 w 4372
paenitere 1 w 4381
an 27 w 4384
non 20 w 4387
Quid 2 w 4392
revolvis 1 w 4400
deus 6 w 4405
praecipit 2 w 4414
At 2 w 4417
enim 8 w 4421
ille 2 w 4425
non 21 w 4428
praecipit 3 w 4437
tantum 2 w 4443
sed 3 w 4447
etiam 3 w 4452
hortatur 1 w 4460
Invitat 1 w 4468
praemio 1 w 4475
salute 1 w 4482
iurans 1 w 4489
etiam 4 w 4494
Vivo 2 w 4499
dicens 2 w 4506
cupit 1 w 4512
credi 1 w 4517
sibi 4 w 4521
O 3 w 4523
beatos 1 w 4529
nos 5 w 4532
quorum 2 w 4539
causa 1 w 4544
deus 7 w 4548
iurat 1 w 4553
O 4 w 4555
miserrimos 1 w 4565
si 31 w 4568
nec 9 w 4571
iuranti 1 w 4578
domino 1 w 4584
credimus 1 w 4592
Quod 1 w 4597
igitur 2 w 4603
deus 8 w 4607
tantopere 1 w 4616
commendat 1 w 4625
quod 12 w 4630
etiam 5 w 4635
humano 1 w 4641
more 1 w 4645
sub 3 w 4648
deieratione 1 w 4659
testatur 1 w 4667
summa 2 w 4673
utique 2 w 4679
gravitate 1 w 4688
et 47 w 4690
aggredi 1 w 4697
et 48 w 4699
custodire 1 w 4708
debemus 2 w 4715
ut 33 w 4718
in 66 w 4720
asseveratione 1 w 4733
divinae 3 w 4740
gratiae 1 w 4747
permanentes 1 w 4758
in 68 w 4760
fructu 2 w 4766
quoque 1 w 4772
eius 6 w 4776
et 49 w 4778
emolumento 1 w 4788
proinde 1 w 4795
perseverare 1 w 4806
possimus 1 w 4814