<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa021.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Quorum ergo paenitentia iusta et debita videatur, id est quae 
delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum
videri potest. Domino enim cognito ultro spiritus a suo auctore
respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica
praecepta ex ipsis statim eruditur id peccato deputandum
a quo deus arceat. Quoniam, cum deum grande quid boni constet
esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria
sibi nulla amicitia est. Perstringere tamen non pigebit delictorum
quaedam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero
spiritalia. Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione
confectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat. Sed
non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt (alioquin
eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt), ne quis pro
diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero
levius aut gravius existimet. Siquidem et caro et spiritus dei res,
alia manu eius expressa, alia afflatu eius consummata. Cum ergo
ex pari ad dominum pertineant, quodcunque eorum deliquerit,
ex pari dominum offendit. An tu discernas actus carnis et
spiritus, quorum et in vita et in morte et in resurrectione tantum
communionis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut
in iudicium suscitentur, quia scilicet, pariter aut deliquerint aut
innocenter egerint? Hoc eo praemiserimus, ut non minorem alteri
<pb xml:id="v.1.p.648"/>

quam utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem
intellegamus impendere. Communis reatus amborum est, communis
et iudex, deus scilicet, communis igitur et paenitentiae medela.
Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne
aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod in facto est, quia
factum, ut corpus, et videri et contingi habet, spiritale vero quod
in animo est, quia spiritus neque videtur neque tenetur. Per quod
ostenditur, non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda et
paenitentia purganda esse. Neque enim, si mediocritas humana
facti solum iudicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco
crimina eius etiam sub deo neglegamus. Deus in omnia sufficit.
Nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur, quia
non ignorat nec omittit, quominus in iudicium decernat. Dissimulator
et praevaricator perspicaciae suae non est. Quid, quod voluntas
facti origo est? Viderint enim, si qua casui aut necessitati
aut ignorantiae imputantur, quibus exceptis iam non nisi voluntate
delinquitur. Cum ergo facti origo est, non tanto potior ad poenam
est, quanto principalis ad culpam, quae ne tunc quidem
liberatur, cum aliqua difficultas perpetrationem eius intercipit? Ipsa
enim sibi imputatur, nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem,
operata quod suum fuerat. Denique dominus quemadmodum
se adiectionem legi superstruere demonstrat, nisi et voluntatis
interdicendo delicta, cum adulterum non eum solum
definit qui cominus in alienum matrimonium cecidisset, verum
etiam illum qui aspectus concupiscentia contaminasset? Adeo quod
prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat,
et temere per voluntatem expungit effectum. Cuius voluntatis cum
vis tanta sit, ut non solatium sui saturans pro facto cedat, pro
<pb xml:id="v.1.p.649"/>

facto ergo plectetur. Vanissimum est dicere: Volui, nec tamen
feci. Atquin perficere debes, quia vis, aut nec velle, quia
nec perficis. Sed ipse conscientiae tuae confessione pronuntias.
Nam si bonum concupisceres, perficere gestisses: porro sicut malum
non perficis, nec concupiscere debueras. Quaqua te constitueris,
crimine adstringeris, quia aut malum volueris, aut bonum
non adimpleveris.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu seu facto seu voluntate 
commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et
veniam per paenitentiam spopondit, dicens ad populum, Paenitere, <bibl n="Ezech. XVIII. 21. 23. XXXIII, 11 sqq."/>
et salvum faciam te. Et iterum, Vivo, inquit, dominus, et paenitentiam
malo quam mortem. Ergo paenitentia vita est, cum
praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis (immo me minor,
ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita
amplexare, ut naufragus alicuius tabulae fidem. Haec te peccatorum
<pb xml:id="v.1.p.650"/>

fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae
<bibl n="Ies. XI, 15. LXIV, 8."/> protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil
<bibl n="Ier. XIX, 11. Rom."/> quondam penes deum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum
<bibl n="IX, 20. 21. Ps. I, 3."/> figuli arbor exinde fias illa quae penes aquas seritur et in
<bibl n="Matth. III. 10."/> foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non
securem videbit. Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat
amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis
nostris ea quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii
enim ratio in similitudine animorum constituta est. De bono paenitentiae
enumerando diffusa et pro hoc magno eloquio committenda
materia est Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus,
bonum atque optimum esse quod deus praecipit. Audaciam
existimo de bono divini praecepti disputare. Neque enim quia bonum
est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit. Ad
exhibitionem obsequii prior est maiestas divinae potestatis, prior
est auctoritas imperantis quam utilitas servientis. Bonum est
paenitere, an non? Quid revolvis? deus praecipit. At enim ille
non praecipit tantum, sed etiam hortatur. Invitat praemio, salute;
<bibl n="Ezech. XXXIII, 11."/> iurans etiam, Vivo, dicens, cupit credi sibi. O beatos nos,
quorum causa deus iurat! O miserrimos, si nec iuranti domino
<pb xml:id="v.1.p.651"/>

credimus! Quod igitur deus tantopere commendat, quod etiam
humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et
aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae
permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare
possimus.</p></div></div></body></text></TEI>