Scaife ATLAS

CTS Library / De Exhortatione Castitatis Liber

De Exhortatione Castitatis Liber (8-10)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1:8-10
Refs {'start': {'reference': '8', 'human_reference': 'Chapter 8'}, 'end': {'reference': '10', 'human_reference': 'Chapter 10'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est. Idem apostolus exclamat, Omnia licent, sed non omnia prosunt. Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt et quae non pro salute, ergo et quae non bona sunt licita sunt. Quid autem magis velle debebis, quod ideo bonum est quia licet, an quod ideo quia prodest? Multum existimo esse inter licentiam et salutem. De bono non dicitur LICET, quia bonum permitti non

exspectat, sed assumi. Permittitur autem quod an bonum sit in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui causam primam, quia propter incontinentiae periculum permittitur nubere secundo, quia nisi licentia alicuius non bonae rei subiaceret, non esset in quo probaretur qui divinae voluntati et qui potestati suae obsequeretur, quis nostrum utilitatis praesentiam sectetur et quis occasionem licentiae amplexetur. Licentia plerumque temptatio est disciplinae, quoniam disciplina per temptationem probatur, temptatio per licentiam operatur. Ita fit, ut omnia liceant, sed non omnia expediant, dum temptatur cui permittitur, et iudicatur dum in permissione temptatur. Licebat et apostolis nubere et uxores circumducere. Licebat et de evangelio ali. Sed qui iure hoc non usus est in occasionem, ad exemplum nos suum provocat, docens in eo esse probationem in quo licentia experimentum abstinentiae praestruxit.

Si penitus sensus eius interpretemur, non aliud dicendum erit secundum matrimonium quam species stupri. Cum enim dicat maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant, non utique de moribus (nam bonam sollicitudinem non suggillaret), et de cultu et ornatu et omni studio formae ad inlecebras moliendas sollicitos intellegi velit, de forma autem et cultu. placere carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri causa est, ecquid videtur tibi stupri affine esse secundum matrimonium,

quoniam ea in illo deprehenduntur quae stupro competunt? Ipse dominus, Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam stupravit eam in corde suo. Qui autem eam ad ducendum viderit, minus an plus fecit? Quid si etiam duxerit? quod non faceret, nisi et ad ducendum concupisset et ad concupiscendum vidisset. Nisi si potest duci uxor quam non videris nec concupieris. Multum sane interest, maritus an caelebs aliam concupiscat. Omnis mulier etiam caelibi alia est, quamdiu aliena, nec per aliud tamen fit marita, nisi per quod et adultera. Leges videatur matrimonii et stupri differentiam facere, per diversitatem inliciti, non per condicionem rei ipsius. Alioquin quae res et viris et feminis omnibus adest ad matrimonium et stuprum? commixtio carnis scilicet, cuius concupiscentiam dominus stupro adaequavit. Ergo, inquit, iam et primas, id est unas nuptias destruis? Nec immerito, quia et ipsae ex eo constant quod est stuprum. Ideo optimum est homini mulierem non attingere, et ideo virginis principalis est sanctitas, quia caret stupri affinitate. Et cum haec etiam de primis et unis nuptiis praetendi ad causam continentiae possint, quanto magis secundo matrimonio recusando praeiudicabunt? Gratus esto, si semel tibi indulsit deus nubere. Gratus autem eris, si iterum indulsisse illum tibi nescias. Celerum abuteris indulgentia, cum sine modestia uteris. Modestia a
modo intellegitur. Non tibi sufficit de summo illo immaculatae virginitatis gradu in secundum recidisse nubendo, sed in ter tium adhuc devolveris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti, quia nec prohibere plures nuptias voluit qui de secundis provocandis retractavit. Nubamus igitur quotidie, et nubentes ab ultimo die deprehendamur, tamquam Sodoma et Gomorra, quo die VAE illud super praegnantes et lactantes adimplebitur, id est super maritos et incontinentes; de nuptiis enim uteri et ubera et infantes. Et quando finis nubendi? Credo post finem vivendi.

Renuntiemus carnalibus, ut aliquando spiritalia fructificemus. Rape occasionem, etsi non exoptatissimam, attamen opportunam, non habere cui debitum solveres et a quo exsolvereris. Desisti esse debitor. O te felicem! Dimisisti debitorem: sustine damnum. Quid si, quod diximus damnum, lucrum senties? Per continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis, parsimonia carnis spiritum acquires. Recogitemus enim ipsam conscientiam nostram, quam alium se homo sentiat, cum forte a sua femina cessat. Spiritaliter sapit. Si orationem facit ad dominum, prope est caelo. Si scripturis incumbit, totus illic est. Si psalmum canit, placet sibi. Si daemonem adiurat, confidit

sibi. Ideo apostolus temporalem purificationem orationum commendandarum causa adiecit, ut sciremus, quod ad tempus prodest semper nobis exercendum esse, ut semper prosit. Quotidie, omni momento oratio hominibus necessaria est, utique et continentia, postquam oratio necessaria est. Oratio de conscientia procedit. Si conscientia erubescat, erubescit oratio. Spiritus deducit orationem ad deum. Si spiritus reus apud se sit conscientiae erubescentis, quomodo audebit orationem deducere ad altare, qua erubescente et ipse suffunditur sanctus minister? Etenim est prophetica vox veteris testamenti: Sancti eritis, quia deus sanctus, et rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum viro innocenti innocens eris et cum electo electus. Debemus enim ita ingredi in disciplina domini, ut dignum est, non secundum carnis squalentes concupiscentias. Ita enim et apostolus dicit, quod sapere secundum carnem mors sit, secundum spiritum vero sapere vita aeterna sit in Christo Iesu domino nostro. Item per sanctam prophetidem Priscam ita evangelizatur, quod sanctus minister sanctimoniam noverit ministrare. Purificantia enim concordat, ait, et visiones vident, et ponentes faciem deorsum etiam voces audiunt manifestas, tam salutares quam et occultas. Si haec obtusio, etiam cum in unis nuptiis res carnis exercetur, spiritum sanctum avertit, quanto magis, cum in secundo matrimonio agitur?

Liceat 1 w 6
nunc 1 w 10
denuo 1 w 15
nubere 1 w 21
si 1 w 24
omne 1 w 28
quod 1 w 32
licet 1 w 37
bonum 1 w 42
est 1 w 45
Idem 1 w 50
apostolus 1 w 59
exclamat 1 w 67
Omnia 1 w 73
licent 1 w 79
sed 1 w 83
non 1 w 86
omnia 1 w 91
prosunt 1 w 98
Quod 1 w 103
non 2 w 106
prodest 1 w 113
oro 1 w 117
te 1 w 119
bonum 2 w 125
potest 1 w 131
dici 1 w 135
Si 1 w 138
licita 1 w 144
sunt 2 w 148
et 2 w 150
quae 1 w 154
non 3 w 157
pro 3 w 160
salute 1 w 166
ergo 1 w 171
et 3 w 173
quae 2 w 177
non 4 w 180
bona 1 w 184
sunt 3 w 188
licita 2 w 194
sunt 4 w 198
Quid 1 w 203
autem 1 w 208
magis 1 w 213
velle 1 w 218
debebis 1 w 225
quod 2 w 230
ideo 1 w 234
bonum 3 w 239
est 4 w 242
quia 1 w 246
licet 2 w 251
an 1 w 254
quod 3 w 258
ideo 2 w 262
quia 2 w 266
prodest 2 w 273
Multum 1 w 280
existimo 1 w 288
esse 1 w 292
inter 1 w 297
licentiam 1 w 306
et 5 w 308
salutem 1 w 315
De 1 w 318
bono 1 w 322
non 5 w 325
dicitur 1 w 332
LICET 1 w 337
quia 3 w 342
bonum 4 w 347
permitti 1 w 355
non 6 w 358
exspectat 1 w 367
sed 2 w 371
assumi 1 w 377
Permittitur 1 w 389
autem 2 w 394
quod 4 w 398
an 2 w 400
bonum 5 w 405
sit 1 w 408
in 2 w 410
dubio 1 w 415
est 6 w 418
quod 5 w 423
potest 2 w 429
etiam 1 w 434
non 7 w 437
permitti 2 w 445
si 3 w 448
non 8 w 451
habeat 1 w 457
aliquam 1 w 464
sui 1 w 467
causam 1 w 473
primam 1 w 479
quia 4 w 484
propter 1 w 491
incontinentiae 1 w 505
periculum 1 w 514
permittitur 1 w 525
nubere 2 w 531
secundo 1 w 538
quia 5 w 543
nisi 1 w 547
licentia 2 w 555
alicuius 1 w 563
non 9 w 566
bonae 1 w 571
rei 1 w 574
subiaceret 1 w 584
non 10 w 588
esset 1 w 593
in 5 w 595
quo 6 w 598
probaretur 1 w 608
qui 6 w 611
divinae 1 w 618
voluntati 1 w 627
et 10 w 629
qui 7 w 632
potestati 1 w 641
suae 1 w 645
obsequeretur 1 w 657
quis 1 w 662
nostrum 1 w 669
utilitatis 1 w 679
praesentiam 1 w 690
sectetur 1 w 698
et 13 w 700
quis 2 w 704
occasionem 1 w 714
licentiae 1 w 723
amplexetur 1 w 733
Licentia 1 w 742
plerumque 1 w 751
temptatio 1 w 760
est 9 w 763
disciplinae 1 w 774
quoniam 1 w 782
disciplina 2 w 792
per 5 w 795
temptationem 1 w 807
probatur 1 w 815
temptatio 3 w 825
per 6 w 828
licentiam 2 w 837
operatur 1 w 845
Ita 1 w 849
fit 1 w 852
ut 6 w 855
omnia 2 w 860
liceant 1 w 867
sed 3 w 871
non 11 w 874
omnia 3 w 879
expediant 1 w 888
dum 1 w 892
temptatur 1 w 901
cui 2 w 904
permittitur 2 w 915
et 15 w 918
iudicatur 1 w 927
dum 2 w 930
in 9 w 932
permissione 1 w 943
temptatur 2 w 952
Licebat 1 w 960
et 16 w 962
apostolis 1 w 971
nubere 3 w 977
et 17 w 979
uxores 1 w 985
circumducere 1 w 997
Licebat 2 w 1005
et 18 w 1007
de 8 w 1009
evangelio 1 w 1018
ali 3 w 1021
Sed 1 w 1025
qui 10 w 1028
iure 1 w 1032
hoc 1 w 1035
non 12 w 1038
usus 1 w 1042
est 10 w 1045
in 10 w 1047
occasionem 2 w 1057
ad 1 w 1060
exemplum 1 w 1068
nos 2 w 1071
suum 1 w 1075
provocat 1 w 1083
docens 1 w 1090
in 11 w 1092
eo 3 w 1094
esse 3 w 1098
probationem 1 w 1109
in 12 w 1111
quo 8 w 1114
licentia 5 w 1122
experimentum 1 w 1134
abstinentiae 1 w 1146
praestruxit 1 w 1157
Si 2 w 1160
penitus 1 w 1167
sensus 1 w 1173
eius 1 w 1177
interpretemur 1 w 1190
non 13 w 1194
aliud 1 w 1199
dicendum 1 w 1207
erit 1 w 1211
secundum 1 w 1219
matrimonium 1 w 1230
quam 2 w 1234
species 1 w 1241
stupri 1 w 1247
Cum 1 w 1251
enim 1 w 1255
dicat 2 w 1260
maritos 1 w 1267
hoc 2 w 1270
in 15 w 1272
sollicitudine 1 w 1285
habere 1 w 1291
quemadmodum 1 w 1303
sibi 1 w 1307
placeant 1 w 1315
non 14 w 1319
utique 1 w 1325
de 9 w 1327
moribus 1 w 1334
nam 1 w 1338
bonam 1 w 1343
sollicitudinem 1 w 1357
non 15 w 1360
suggillaret 1 w 1371
et 21 w 1375
de 10 w 1377
cultu 1 w 1382
et 22 w 1384
ornatu 1 w 1390
et 23 w 1392
omni 4 w 1396
studio 1 w 1402
formae 1 w 1408
ad 3 w 1410
inlecebras 1 w 1420
moliendas 1 w 1429
sollicitos 1 w 1439
intellegi 1 w 1448
velit 1 w 1453
de 11 w 1456
forma 2 w 1461
autem 3 w 1466
et 24 w 1468
cultu 2 w 1473
placere 1 w 1481
carnalis 1 w 1489
concupiscentiae 1 w 1504
ingenium 1 w 1512
sit 2 w 1515
quae 3 w 1520
etiam 2 w 1525
stupri 2 w 1531
causa 2 w 1536
est 12 w 1539
ecquid 1 w 1546
videtur 1 w 1553
tibi 1 w 1557
stupri 3 w 1563
affine 1 w 1569
esse 4 w 1573
secundum 2 w 1581
matrimonium 2 w 1592
quoniam 2 w 1600
ea 5 w 1602
in 22 w 1604
illo 1 w 1608
deprehenduntur 1 w 1622
quae 4 w 1626
stupro 1 w 1632
competunt 1 w 1641
Ipse 1 w 1646
dominus 1 w 1653
Qui 2 w 1657
viderit 1 w 1664
inquit 1 w 1671
mulierem 1 w 1680
ad 4 w 1682
concupiscendum 1 w 1696
iam 8 w 1700
stupravit 1 w 1709
eam 1 w 1712
in 25 w 1714
corde 1 w 1719
suo 1 w 1722
Qui 3 w 1726
autem 4 w 1731
eam 2 w 1734
ad 5 w 1736
ducendum 1 w 1744
viderit 2 w 1751
minus 2 w 1757
an 7 w 1759
plus 1 w 1763
fecit 1 w 1768
Quid 2 w 1773
si 10 w 1775
etiam 3 w 1780
duxerit 1 w 1787
quod 6 w 1792
non 16 w 1795
faceret 1 w 1802
nisi 2 w 1807
et 30 w 1809
ad 6 w 1811
ducendum 2 w 1819
concupisset 1 w 1830
et 32 w 1832
ad 7 w 1834
concupiscendum 2 w 1848
vidisset 1 w 1856
Nisi 1 w 1861
si 13 w 1863
potest 4 w 1869
duci 1 w 1873
uxor 2 w 1877
quam 3 w 1881
non 17 w 1884
videris 1 w 1891
nec 1 w 1894
concupieris 1 w 1905
Multum 2 w 1912
sane 1 w 1916
interest 1 w 1924
maritus 1 w 1932
an 9 w 1934
caelebs 1 w 1941
aliam 1 w 1946
concupiscat 1 w 1957
Omnis 1 w 1963
mulier 2 w 1969
etiam 4 w 1974
caelibi 1 w 1981
alia 2 w 1985
est 15 w 1988
quamdiu 1 w 1996
aliena 1 w 2002
nec 2 w 2006
per 11 w 2009
aliud 2 w 2014
tamen 1 w 2019
fit 2 w 2022
marita 1 w 2028
nisi 3 w 2033
per 12 w 2036
quod 7 w 2040
et 35 w 2042
adultera 1 w 2050
Leges 1 w 2056
videatur 1 w 2064
matrimonii 1 w 2074
et 36 w 2076
stupri 4 w 2082
differentiam 1 w 2094
facere 2 w 2100
per 13 w 2104
diversitatem 1 w 2116
inliciti 1 w 2124
non 18 w 2128
per 14 w 2131
condicionem 1 w 2142
rei 2 w 2145
ipsius 1 w 2151
Alioquin 1 w 2160
quae 5 w 2164
res 3 w 2167
et 37 w 2169
viris 1 w 2174
et 38 w 2176
feminis 1 w 2183
omnibus 1 w 2190
adest 1 w 2195
ad 10 w 2197
matrimonium 3 w 2208
et 39 w 2210
stuprum 1 w 2217
commixtio 1 w 2227
carnis 1 w 2233
scilicet 1 w 2241
cuius 2 w 2247
concupiscentiam 1 w 2262
dominus 2 w 2269
stupro 2 w 2275
adaequavit 1 w 2285
Ergo 1 w 2290
inquit 2 w 2297
iam 14 w 2301
et 41 w 2303
primas 1 w 2309
id 12 w 2312
est 17 w 2315
unas 1 w 2319
nuptias 1 w 2326
destruis 1 w 2334
Nec 1 w 2338
immerito 1 w 2346
quia 6 w 2351
et 42 w 2353
ipsae 1 w 2358
ex 8 w 2360
eo 4 w 2362
constant 1 w 2370
quod 8 w 2374
est 19 w 2377
stuprum 2 w 2384
Ideo 1 w 2389
optimum 1 w 2396
est 20 w 2399
homini 1 w 2405
mulierem 2 w 2413
non 19 w 2416
attingere 1 w 2425
et 43 w 2428
ideo 3 w 2432
virginis 1 w 2440
principalis 1 w 2451
est 21 w 2454
sanctitas 1 w 2463
quia 7 w 2468
caret 1 w 2473
stupri 5 w 2479
affinitate 1 w 2489
Et 1 w 2492
cum 2 w 2495
haec 1 w 2499
etiam 5 w 2504
de 23 w 2506
primis 1 w 2512
et 46 w 2514
unis 1 w 2518
nuptiis 1 w 2525
praetendi 1 w 2534
ad 12 w 2536
causam 2 w 2542
continentiae 2 w 2554
possint 1 w 2561
quanto 1 w 2568
magis 2 w 2573
secundo 2 w 2580
matrimonio 1 w 2590
recusando 1 w 2599
praeiudicabunt 1 w 2613
Gratus 1 w 2620
esto 1 w 2624
si 18 w 2627
semel 1 w 2632
tibi 2 w 2636
indulsit 1 w 2644
deus 1 w 2648
nubere 4 w 2654
Gratus 2 w 2661
autem 5 w 2666
eris 3 w 2670
si 20 w 2673
iterum 1 w 2679
indulsisse 1 w 2689
illum 1 w 2694
tibi 3 w 2698
nescias 1 w 2705
Celerum 1 w 2713
abuteris 1 w 2721
indulgentia 1 w 2732
cum 3 w 2736
sine 1 w 2740
modestia 1 w 2748
uteris 2 w 2754
Modestia 1 w 2763
a 197 w 2764
modo 1 w 2768
intellegitur 1 w 2780
Non 1 w 2784
tibi 4 w 2788
sufficit 1 w 2796
de 27 w 2798
summo 1 w 2803
illo 2 w 2807
immaculatae 1 w 2818
virginitatis 1 w 2830
gradu 1 w 2835
in 46 w 2837
secundum 3 w 2845
recidisse 1 w 2854
nubendo 1 w 2861
sed 4 w 2865
in 47 w 2867
ter 9 w 2870
tium 1 w 2874
adhuc 1 w 2879
devolveris 1 w 2889
et 48 w 2892
in 48 w 2894
quartum 1 w 2901
et 49 w 2904
fortassis 1 w 2913
in 49 w 2915
plures 1 w 2921
postquam 1 w 2930
in 50 w 2932
secunda 1 w 2939
statione 1 w 2947
continens 1 w 2956
non 20 w 2959
fuisti 1 w 2965
quia 8 w 2970
nec 3 w 2973
prohibere 1 w 2982
plures 2 w 2988
nuptias 2 w 2995
voluit 1 w 3001
qui 18 w 3004
de 29 w 3006
secundis 1 w 3014
provocandis 1 w 3025
retractavit 1 w 3036
Nubamus 1 w 3044
igitur 1 w 3050
quotidie 1 w 3058
et 51 w 3061
nubentes 1 w 3069
ab 6 w 3071
ultimo 1 w 3077
die 2 w 3080
deprehendamur 1 w 3093
tamquam 1 w 3101
Sodoma 1 w 3107
et 52 w 3109
Gomorra 1 w 3116
quo 14 w 3120
die 3 w 3123
VAE 1 w 3126
illud 1 w 3131
super 1 w 3136
praegnantes 1 w 3147
et 53 w 3149
lactantes 1 w 3158
adimplebitur 1 w 3170
id 16 w 3173
est 25 w 3176
super 2 w 3181
maritos 2 w 3188
et 54 w 3190
incontinentes 1 w 3203
de 31 w 3206
nuptiis 2 w 3213
enim 2 w 3217
uteri 3 w 3222
et 55 w 3224
ubera 1 w 3229
et 56 w 3231
infantes 1 w 3239
Et 2 w 3242
quando 1 w 3248
finis 1 w 3253
nubendi 1 w 3260
Credo 1 w 3266
post 4 w 3270
finem 1 w 3275
vivendi 1 w 3282
Renuntiemus 1 w 3294
carnalibus 1 w 3304
ut 14 w 3307
aliquando 1 w 3316
spiritalia 1 w 3326
fructificemus 1 w 3339
Rape 1 w 3344
occasionem 3 w 3354
etsi 1 w 3359
non 21 w 3362
exoptatissimam 1 w 3376
attamen 1 w 3384
opportunam 1 w 3394
non 22 w 3398
habere 2 w 3404
cui 4 w 3407
debitum 1 w 3414
solveres 1 w 3422
et 58 w 3424
a 244 w 3425
quo 15 w 3428
exsolvereris 1 w 3440
Desisti 1 w 3448
esse 5 w 3452
debitor 1 w 3459
O 3 w 3461
te 40 w 3463
felicem 1 w 3470
Dimisisti 1 w 3480
debitorem 1 w 3489
sustine 1 w 3497
damnum 1 w 3503
Quid 3 w 3508
si 29 w 3510
quod 9 w 3515
diximus 1 w 3522
damnum 2 w 3528
lucrum 1 w 3535
senties 1 w 3542
Per 2 w 3546
continentiam 1 w 3558
enim 3 w 3562
negotiaberis 1 w 3574
magnam 1 w 3580
substantiam 1 w 3591
sanctitatis 1 w 3602
parsimonia 1 w 3613
carnis 2 w 3619
spiritum 1 w 3627
acquires 1 w 3635
Recogitemus 1 w 3647
enim 4 w 3651
ipsam 1 w 3656
conscientiam 1 w 3668
nostram 1 w 3675
quam 7 w 3680
alium 1 w 3685
se 28 w 3687
homo 1 w 3691
sentiat 1 w 3698
cum 4 w 3702
forte 1 w 3707
a 265 w 3708
sua 2 w 3711
femina 1 w 3717
cessat 1 w 3723
Spiritaliter 1 w 3736
sapit 1 w 3741
Si 3 w 3744
orationem 1 w 3753
facit 1 w 3758
ad 16 w 3760
dominum 1 w 3767
prope 1 w 3773
est 26 w 3776
caelo 1 w 3781
Si 4 w 3784
scripturis 1 w 3794
incumbit 1 w 3802
totus 1 w 3808
illic 1 w 3813
est 27 w 3816
Si 5 w 3819
psalmum 1 w 3826
canit 1 w 3831
placet 1 w 3838
sibi 2 w 3842
Si 6 w 3845
daemonem 1 w 3853
adiurat 1 w 3860
confidit 1 w 3869
sibi 3 w 3873
Ideo 2 w 3878
apostolus 2 w 3887
temporalem 1 w 3897
purificationem 1 w 3911
orationum 1 w 3920
commendandarum 1 w 3934
causa 4 w 3939
adiecit 1 w 3946
ut 15 w 3949
sciremus 1 w 3957
quod 10 w 3962
ad 19 w 3964
tempus 1 w 3970
prodest 3 w 3977
semper 1 w 3983
nobis 1 w 3988
exercendum 1 w 3998
esse 6 w 4002
ut 16 w 4005
semper 2 w 4011
prosit 1 w 4017
Quotidie 1 w 4026
omni 6 w 4031
momento 1 w 4038
oratio 3 w 4044
hominibus 1 w 4053
necessaria 1 w 4063
est 29 w 4066
utique 2 w 4073
et 60 w 4075
continentia 4 w 4086
postquam 2 w 4095
oratio 4 w 4101
necessaria 2 w 4111
est 30 w 4114
Oratio 1 w 4121
de 37 w 4123
conscientia 2 w 4134
procedit 1 w 4142
Si 7 w 4145
conscientia 3 w 4156
erubescat 1 w 4165
erubescit 1 w 4175
oratio 5 w 4181
Spiritus 1 w 4190
deducit 1 w 4197
orationem 2 w 4206
ad 20 w 4208
deum 1 w 4212
Si 8 w 4215
spiritus 1 w 4223
reus 1 w 4227
apud 1 w 4231
se 33 w 4233
sit 6 w 4236
conscientiae 1 w 4248
erubescentis 1 w 4260
quomodo 1 w 4268
audebit 1 w 4275
orationem 3 w 4284
deducere 1 w 4292
ad 21 w 4294
altare 1 w 4300
qua 19 w 4304
erubescente 1 w 4315
et 61 w 4317
ipse 1 w 4321
suffunditur 1 w 4332
sanctus 1 w 4339
minister 1 w 4347
Etenim 1 w 4354
est 31 w 4357
prophetica 1 w 4367
vox 1 w 4370
veteris 1 w 4377
testamenti 1 w 4387
Sancti 1 w 4394
eritis 1 w 4400
quia 9 w 4405
deus 2 w 4409
sanctus 2 w 4416
et 64 w 4419
rursus 1 w 4425
Cum 2 w 4429
sancto 1 w 4435
sanctificaberis 1 w 4450
et 65 w 4453
cum 6 w 4456
viro 1 w 4460
innocenti 1 w 4469
innocens 1 w 4477
eris 11 w 4481
et 66 w 4483
cum 7 w 4486
electo 1 w 4492
electus 1 w 4499
Debemus 1 w 4507
enim 6 w 4511
ita 12 w 4514
ingredi 1 w 4521
in 68 w 4523
disciplina 3 w 4533
domini 1 w 4539
ut 18 w 4542
dignum 1 w 4548
est 33 w 4551
non 23 w 4555
secundum 4 w 4563
carnis 3 w 4569
squalentes 1 w 4579
concupiscentias 1 w 4594
Ita 2 w 4598
enim 7 w 4602
et 67 w 4604
apostolus 3 w 4613
dicit 2 w 4618
quod 11 w 4623
sapere 1 w 4629
secundum 5 w 4637
carnem 1 w 4643
mors 1 w 4647
sit 7 w 4650
secundum 6 w 4659
spiritum 2 w 4667
vero 1 w 4671
sapere 2 w 4677
vita 1 w 4681
aeterna 1 w 4688
sit 8 w 4691
in 71 w 4693
Christo 1 w 4700
Iesu 1 w 4704
domino 1 w 4710
nostro 1 w 4716
Item 1 w 4721
per 21 w 4724
sanctam 1 w 4731
prophetidem 1 w 4742
Priscam 1 w 4749
ita 14 w 4752
evangelizatur 1 w 4765
quod 12 w 4770
sanctus 3 w 4777
minister 2 w 4785
sanctimoniam 1 w 4797
noverit 1 w 4804
ministrare 1 w 4814
Purificantia 1 w 4827
enim 8 w 4831
concordat 1 w 4840
ait 1 w 4844
et 70 w 4847
visiones 1 w 4855
vident 1 w 4861
et 71 w 4864
ponentes 1 w 4872
faciem 1 w 4878
deorsum 1 w 4885
etiam 6 w 4890
voces 1 w 4895
audiunt 1 w 4902
manifestas 1 w 4912
tam 6 w 4916
salutares 1 w 4925
quam 9 w 4929
et 73 w 4931
occultas 1 w 4939
Si 9 w 4942
haec 2 w 4946
obtusio 1 w 4953
etiam 7 w 4959
cum 8 w 4962
in 75 w 4964
unis 2 w 4968
nuptiis 3 w 4975
res 9 w 4978
carnis 4 w 4984
exercetur 1 w 4993
spiritum 3 w 5002
sanctum 1 w 5009
avertit 1 w 5016
quanto 2 w 5023
magis 3 w 5028
cum 9 w 5032
in 76 w 5034
secundo 3 w 5041
matrimonio 2 w 5051
agitur 1 w 5057