Scaife ATLAS

CTS Library / De Exhortatione Castitatis Liber

De Exhortatione Castitatis Liber (11-13)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1:11-13
Refs {'start': {'reference': '11', 'human_reference': 'Chapter 11'}, 'end': {'reference': '13', 'human_reference': 'Chapter 13'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Duplex enim rubor est, quia in secundo matrimonio duae uxores eundem circumstant maritum, una spiritu, alia in carne. Neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas affectionem, ut iam receptae apud dominum, pro cuius spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis. Stabis ergo ad dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras, et offeres pro duabus, et commendabis illas duas per sacerdotem de monogamia ordinatum aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum viduis univiris? et ascendet sacrificium tuum libera fronte, et inter cetera bonae mentis postulabis tibi et uxori castitatem?

Scio, quibus causationibus coloremus insatiabilem carnis cupiditatem. Praetendimus necessitates adminiculorum, domum administrandam, familiam regendam, loculos, claves custodiendas, lanificium dispensandum, victum procurandum, curas comminuendas. Scilicet solis maritorum domibus bene est. Perierunt caelibum familiae, res spadonum, fortunae militum aut peregrinantium sine uxoribus. Non enim nos et milites sumus? eo quidem maioris disciplinae, quanto tanti imperatoris? Non et nos peregrinantes in isto saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o Christiane, ut sine uxore non possis? Nunc et consors onerum

domesticorum necessaria est. Habe aliquam uxorem spiritalem. Assume de viduis fide pulchram, paupertate dotatam, aetate signatam. Bonas nuptias feceris. Huiusmodi uxores etiam plures haberi deo gratum est. Sed posteritatem recogitant Christiani, quibus crastinum non est. Haeredes dei servus desiderabit, qui semetipsum de saeculo exhaereditavit? Et ideo quis repetat matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque hoc primum bonum, ut diutius velit vivere, ipso apostolo festinante ad dominum? Certe expeditissimus in persecutionibus, constantissimus in martyriis, promptissimus in communicationibus rerum, temperantissimus in acquisitionibus, postremo securus morietur, relictis filiis, forsitan qui illi parentent. Numquid ergo huiusmodi et rei publicae prospectu aguntur? ne civitates deficiant, si suboles non exerceantur, ne legis iura, ne commercia delabantur, ne templa derelinquantur, ne non sint qui acclament, Christianis leonem! Haec enim audire desiderant qui filios quaerunt. Sufficiant ad consilium viduitatis vel ista, praecipue apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus compelluntur homines; quia sapiens quisque nunquam libens filios desiderasset. Quid ergo facies, si novam uxorem de tua conscientia impleveris? dissolvas medicaminibus conceptum? Puto nobis non magis licere nascentem nocere quam et natum. Sed
fortasse illo tempore praegnantis uxoris remedium tantae sollicitudini a deo petere audebis, quod in te positum recusasti? Aliqua, opinor, sterilis prospicietur, iam vel frigidioris aetatis. Satis consulte et inprimis fideliter. Nullam enim credidimus deo volente sterilem aut anum enixam. Quod adeo magis evenire potest, si quis praesumptione huius providentiae suae dei aemulationem provocarit. Scimus denique quendam ex fratribus, cum propter filiam suam secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum patrem factum quam et iterum maritum.

Ad hanc meam cohortationem, frater dilectissime, accedunt etiam saecularia exempla, quae saepe nobis etiam in testimonio posita sunt, cum quid bonum et deo placitum ab extraneis quoque agnoscitur et testimonio honoratur. Denique monogamia apud ethnicos ita in summo honore est, ut et virginibus legitime nubentibus univira pronuba adhibeatur; et si auspicii causa, utique boni auspicii est. Item, ut in quibusdam sollemnibus et officiis, prior sit univirae locus. Certe Flaminica non nisi univira est; quae et Flaminis lex est. Nam quod ipsi Pontifici Maximo iterare matrimonium non licet utique monogamiae gloria est. Cum autem dei sacramenta satanas affectat, provocatio est nostra,

immo suffusio, si pigri simus ad continentiam deo exhibendam, quam diabolo quidam praestant, nunc virginitate, nunc viduitate perpetua. Novimus virgines Vestae, et Iunonis apud Achaiae oppidum, et Apollinis apud Delphos, et Minervae et Dianae quibusdam locis. Novimus et continentes viros, et quidem tauri illius Aegyptii antistites: feminas vero Cereri Africanae, cui etiam sponte abdicato matrimonio assenescunt, aversantes exinde contactum masculorum usque ad oscula filiorum. Invenit scilicet diabolus post luxuriam etiam castitatem perditricem, quo magis reus sit Christianus qui castitatem recusaverit conservatricem. Erunt nobis in testimonium et feminae quaedam saeculares ob univiratus obstinationem famam consecutae, aliqua Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia, quae etsi semel per vim et invita alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret iam non sibi univira. Plura exempla
curiosius de nostris invenias, et quidem alteris potiora, quia maius est vivere in castitate quam pro ea mori. Facilius animam ponas quia bonum amiseris, quam vivendo serves ob quod emori malis. Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui deo nubere maluerunt, qui carnis suae honorem restituere, quique se iam illius aevi filios dicaverunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti! Unde praesumendum est hos qui intra paradisum recipi volent, tandem debere cessare ab ea re a qua paradisus intactus est.

Duplex 1 w 6
enim 1 w 10
rubor 1 w 15
est 1 w 18
quia 1 w 23
in 1 w 25
secundo 1 w 32
matrimonio 1 w 42
duae 1 w 46
uxores 1 w 52
eundem 1 w 58
circumstant 1 w 69
maritum 1 w 76
una 1 w 80
spiritu 1 w 87
alia 1 w 92
in 2 w 94
carne 1 w 99
Neque 1 w 105
enim 2 w 109
pristinam 1 w 118
poteris 1 w 125
odisse 1 w 131
cui 1 w 135
etiam 1 w 140
religiosiorem 1 w 153
reservas 1 w 161
affectionem 1 w 172
ut 1 w 175
iam 2 w 178
receptae 1 w 186
apud 1 w 190
dominum 1 w 197
pro 1 w 201
cuius 1 w 206
spiritu 2 w 213
postulas 1 w 221
pro 2 w 225
qua 1 w 228
oblationes 1 w 238
annuas 1 w 244
reddis 1 w 250
Stabis 1 w 257
ergo 1 w 261
ad 1 w 263
dominum 2 w 270
cum 2 w 273
tot 1 w 276
uxoribus 1 w 284
quot 1 w 289
in 6 w 291
oratione 1 w 299
commemoras 1 w 309
et 2 w 312
offeres 1 w 319
pro 3 w 322
duabus 1 w 328
et 3 w 331
commendabis 1 w 342
illas 1 w 347
duas 1 w 351
per 1 w 354
sacerdotem 1 w 364
de 2 w 366
monogamia 1 w 375
ordinatum 1 w 384
aut 1 w 387
etiam 2 w 392
de 3 w 394
virginitate 1 w 405
sancitum 1 w 413
circumdatum 1 w 425
viduis 1 w 431
univiris 1 w 439
et 5 w 442
ascendet 1 w 450
sacrificium 1 w 461
tuum 1 w 465
libera 1 w 471
fronte 1 w 477
et 7 w 480
inter 1 w 485
cetera 1 w 491
bonae 1 w 496
mentis 1 w 502
postulabis 1 w 512
tibi 1 w 516
et 9 w 518
uxori 2 w 523
castitatem 1 w 533
Scio 1 w 538
quibus 1 w 545
causationibus 1 w 558
coloremus 1 w 567
insatiabilem 1 w 579
carnis 1 w 585
cupiditatem 1 w 596
Praetendimus 1 w 609
necessitates 1 w 621
adminiculorum 1 w 634
domum 1 w 640
administrandam 1 w 654
familiam 1 w 663
regendam 1 w 671
loculos 1 w 679
claves 1 w 686
custodiendas 1 w 698
lanificium 1 w 709
dispensandum 1 w 721
victum 1 w 728
procurandum 1 w 739
curas 1 w 745
comminuendas 1 w 757
Scilicet 1 w 766
solis 1 w 771
maritorum 1 w 780
domibus 1 w 787
bene 1 w 791
est 2 w 794
Perierunt 1 w 804
caelibum 1 w 812
familiae 1 w 820
res 4 w 824
spadonum 1 w 832
fortunae 1 w 841
militum 1 w 848
aut 2 w 851
peregrinantium 1 w 865
sine 1 w 869
uxoribus 2 w 877
Non 1 w 881
enim 3 w 885
nos 1 w 888
et 12 w 890
milites 1 w 897
sumus 1 w 902
eo 1 w 905
quidem 1 w 911
maioris 1 w 918
disciplinae 1 w 929
quanto 1 w 936
tanti 1 w 941
imperatoris 1 w 952
Non 2 w 956
et 13 w 958
nos 2 w 961
peregrinantes 1 w 974
in 18 w 976
isto 1 w 980
saeculo 1 w 987
sumus 2 w 992
Cur 1 w 996
autem 1 w 1001
ita 5 w 1004
dispositus 1 w 1014
es 13 w 1016
o 65 w 1018
Christiane 1 w 1028
ut 5 w 1031
sine 2 w 1035
uxore 2 w 1040
non 1 w 1043
possis 1 w 1049
Nunc 1 w 1054
et 14 w 1056
consors 1 w 1063
onerum 1 w 1069
domesticorum 1 w 1081
necessaria 1 w 1091
est 4 w 1094
Habe 1 w 1099
aliquam 1 w 1106
uxorem 1 w 1112
spiritalem 1 w 1122
Assume 1 w 1129
de 6 w 1131
viduis 2 w 1137
fide 1 w 1141
pulchram 1 w 1149
paupertate 1 w 1160
dotatam 1 w 1167
aetate 1 w 1174
signatam 1 w 1182
Bonas 1 w 1188
nuptias 1 w 1195
feceris 1 w 1202
Huiusmodi 1 w 1212
uxores 2 w 1218
etiam 3 w 1223
plures 1 w 1229
haberi 1 w 1235
deo 1 w 1238
gratum 1 w 1244
est 5 w 1247
Sed 1 w 1251
posteritatem 1 w 1263
recogitant 1 w 1273
Christiani 1 w 1283
quibus 2 w 1290
crastinum 1 w 1299
non 2 w 1302
est 6 w 1305
Haeredes 1 w 1314
dei 1 w 1317
servus 1 w 1323
desiderabit 1 w 1334
qui 5 w 1338
semetipsum 1 w 1348
de 13 w 1350
saeculo 2 w 1357
exhaereditavit 1 w 1371
Et 1 w 1374
ideo 1 w 1378
quis 1 w 1382
repetat 1 w 1389
matrimonium 1 w 1400
si 9 w 1403
de 15 w 1405
pristino 1 w 1413
non 3 w 1416
habeat 1 w 1422
liberos 1 w 1429
Habebit 1 w 1437
itaque 1 w 1443
hoc 1 w 1446
primum 1 w 1452
bonum 1 w 1457
ut 6 w 1460
diutius 1 w 1467
velit 1 w 1472
vivere 1 w 1478
ipso 1 w 1483
apostolo 1 w 1491
festinante 1 w 1501
ad 5 w 1503
dominum 3 w 1510
Certe 1 w 1516
expeditissimus 1 w 1530
in 24 w 1532
persecutionibus 1 w 1547
constantissimus 1 w 1563
in 25 w 1565
martyriis 1 w 1574
promptissimus 1 w 1588
in 26 w 1590
communicationibus 1 w 1607
rerum 1 w 1612
temperantissimus 1 w 1629
in 27 w 1631
acquisitionibus 1 w 1646
postremo 1 w 1655
securus 1 w 1662
morietur 1 w 1670
relictis 1 w 1679
filiis 1 w 1685
forsitan 1 w 1694
qui 8 w 1697
illi 1 w 1701
parentent 1 w 1710
Numquid 1 w 1718
ergo 2 w 1722
huiusmodi 1 w 1731
et 20 w 1733
rei 1 w 1736
publicae 1 w 1744
prospectu 1 w 1753
aguntur 1 w 1760
ne 12 w 1763
civitates 1 w 1772
deficiant 1 w 1781
si 16 w 1784
suboles 1 w 1791
non 4 w 1794
exerceantur 1 w 1805
ne 13 w 1808
legis 1 w 1813
iura 1 w 1817
ne 14 w 1820
commercia 1 w 1829
delabantur 1 w 1839
ne 15 w 1842
templa 1 w 1848
derelinquantur 1 w 1862
ne 16 w 1865
non 5 w 1868
sint 1 w 1872
qui 10 w 1875
acclament 1 w 1884
Christianis 1 w 1896
leonem 1 w 1902
Haec 1 w 1907
enim 4 w 1911
audire 1 w 1917
desiderant 1 w 1927
qui 11 w 1930
filios 1 w 1936
quaerunt 1 w 1944
Sufficiant 1 w 1955
ad 6 w 1957
consilium 1 w 1966
viduitatis 1 w 1976
vel 2 w 1979
ista 1 w 1983
praecipue 1 w 1993
apud 2 w 1997
nos 3 w 2000
importunitas 1 w 2013
liberorum 1 w 2022
ad 7 w 2025
quos 1 w 2029
suscipiendos 1 w 2041
legibus 1 w 2048
compelluntur 1 w 2060
homines 1 w 2067
quia 2 w 2072
sapiens 1 w 2079
quisque 1 w 2086
nunquam 1 w 2093
libens 1 w 2099
filios 2 w 2105
desiderasset 1 w 2117
Quid 1 w 2122
ergo 3 w 2126
facies 1 w 2132
si 21 w 2135
novam 1 w 2140
uxorem 2 w 2146
de 23 w 2148
tua 1 w 2151
conscientia 1 w 2162
impleveris 1 w 2172
dissolvas 1 w 2182
medicaminibus 1 w 2195
conceptum 1 w 2204
Puto 1 w 2209
nobis 1 w 2214
non 6 w 2217
magis 1 w 2222
licere 1 w 2228
nascentem 1 w 2237
nocere 1 w 2243
quam 3 w 2247
et 22 w 2249
natum 2 w 2254
Sed 2 w 2258
fortasse 1 w 2266
illo 1 w 2270
tempore 1 w 2277
praegnantis 1 w 2288
uxoris 1 w 2294
remedium 1 w 2302
tantae 1 w 2308
sollicitudini 1 w 2321
a 177 w 2322
deo 3 w 2325
petere 1 w 2331
audebis 1 w 2338
quod 1 w 2343
in 33 w 2345
te 27 w 2347
positum 1 w 2354
recusasti 1 w 2363
Aliqua 1 w 2370
opinor 1 w 2377
sterilis 1 w 2386
prospicietur 1 w 2398
iam 6 w 2402
vel 3 w 2405
frigidioris 1 w 2416
aetatis 1 w 2423
Satis 1 w 2429
consulte 1 w 2437
et 26 w 2439
inprimis 1 w 2447
fideliter 1 w 2456
Nullam 1 w 2463
enim 5 w 2467
credidimus 1 w 2477
deo 4 w 2480
volente 1 w 2487
sterilem 1 w 2495
aut 4 w 2498
anum 1 w 2502
enixam 1 w 2508
Quod 1 w 2513
adeo 1 w 2517
magis 2 w 2522
evenire 1 w 2529
potest 1 w 2535
si 23 w 2538
quis 4 w 2542
praesumptione 1 w 2555
huius 2 w 2560
providentiae 1 w 2572
suae 1 w 2576
dei 2 w 2579
aemulationem 1 w 2591
provocarit 1 w 2601
Scimus 1 w 2608
denique 1 w 2615
quendam 1 w 2622
ex 5 w 2624
fratribus 1 w 2633
cum 4 w 2637
propter 1 w 2644
filiam 1 w 2650
suam 1 w 2654
secundo 2 w 2661
matrimonio 2 w 2671
sterilem 2 w 2679
captasset 1 w 2688
uxorem 3 w 2694
tam 3 w 2698
iterum 1 w 2704
patrem 1 w 2710
factum 1 w 2716
quam 4 w 2720
et 28 w 2722
iterum 2 w 2728
maritum 2 w 2735
Ad 1 w 2738
hanc 1 w 2742
meam 1 w 2746
cohortationem 1 w 2759
frater 1 w 2766
dilectissime 1 w 2778
accedunt 1 w 2787
etiam 4 w 2792
saecularia 1 w 2802
exempla 1 w 2809
quae 2 w 2814
saepe 1 w 2819
nobis 2 w 2824
etiam 5 w 2829
in 36 w 2831
testimonio 1 w 2841
posita 1 w 2847
sunt 1 w 2851
cum 5 w 2855
quid 3 w 2859
bonum 2 w 2864
et 31 w 2866
deo 6 w 2869
placitum 1 w 2877
ab 12 w 2879
extraneis 1 w 2888
quoque 1 w 2894
agnoscitur 1 w 2904
et 32 w 2906
testimonio 2 w 2916
honoratur 1 w 2925
Denique 1 w 2933
monogamia 2 w 2942
apud 3 w 2946
ethnicos 1 w 2954
ita 16 w 2957
in 37 w 2959
summo 1 w 2964
honore 1 w 2970
est 11 w 2973
ut 11 w 2976
et 34 w 2978
virginibus 1 w 2988
legitime 1 w 2996
nubentibus 1 w 3006
univira 1 w 3013
pronuba 1 w 3020
adhibeatur 1 w 3030
et 35 w 3033
si 26 w 3035
auspicii 1 w 3043
causa 2 w 3048
utique 1 w 3055
boni 1 w 3059
auspicii 2 w 3067
est 12 w 3070
Item 1 w 3075
ut 13 w 3078
in 39 w 3080
quibusdam 1 w 3089
sollemnibus 1 w 3100
et 36 w 3102
officiis 1 w 3110
prior 1 w 3116
sit 7 w 3119
univirae 1 w 3127
locus 1 w 3132
Certe 2 w 3138
Flaminica 1 w 3147
non 7 w 3150
nisi 1 w 3154
univira 3 w 3161
est 13 w 3164
quae 3 w 3169
et 37 w 3171
Flaminis 1 w 3179
lex 2 w 3182
est 14 w 3185
Nam 1 w 3189
quod 2 w 3193
ipsi 1 w 3197
Pontifici 1 w 3206
Maximo 1 w 3212
iterare 1 w 3219
matrimonium 2 w 3230
non 8 w 3233
licet 2 w 3238
utique 2 w 3244
monogamiae 1 w 3254
gloria 1 w 3260
est 15 w 3263
Cum 1 w 3267
autem 2 w 3272
dei 3 w 3275
sacramenta 1 w 3285
satanas 1 w 3292
affectat 1 w 3300
provocatio 1 w 3311
est 16 w 3314
nostra 1 w 3320
immo 1 w 3325
suffusio 1 w 3333
si 31 w 3336
pigri 1 w 3341
simus 5 w 3346
ad 10 w 3348
continentiam 1 w 3360
deo 7 w 3363
exhibendam 1 w 3373
quam 5 w 3378
diabolo 1 w 3385
quidam 1 w 3391
praestant 1 w 3400
nunc 1 w 3405
virginitate 2 w 3416
nunc 2 w 3421
viduitate 1 w 3430
perpetua 1 w 3438
Novimus 1 w 3446
virgines 1 w 3454
Vestae 1 w 3460
et 40 w 3463
Iunonis 1 w 3470
apud 4 w 3474
Achaiae 1 w 3481
oppidum 1 w 3488
et 41 w 3491
Apollinis 1 w 3500
apud 5 w 3504
Delphos 1 w 3511
et 42 w 3514
Minervae 1 w 3522
et 43 w 3524
Dianae 1 w 3530
quibusdam 2 w 3539
locis 1 w 3544
Novimus 2 w 3552
et 44 w 3554
continentes 1 w 3565
viros 1 w 3570
et 45 w 3573
quidem 2 w 3579
tauri 1 w 3584
illius 1 w 3590
Aegyptii 1 w 3598
antistites 1 w 3608
feminas 1 w 3616
vero 1 w 3620
Cereri 1 w 3626
Africanae 1 w 3635
cui 3 w 3639
etiam 6 w 3644
sponte 1 w 3650
abdicato 1 w 3658
matrimonio 3 w 3668
assenescunt 1 w 3679
aversantes 1 w 3690
exinde 1 w 3696
contactum 1 w 3705
masculorum 1 w 3715
usque 1 w 3720
ad 11 w 3722
oscula 1 w 3728
filiorum 1 w 3736
Invenit 1 w 3744
scilicet 1 w 3752
diabolus 1 w 3760
post 6 w 3764
luxuriam 1 w 3772
etiam 7 w 3777
castitatem 2 w 3787
perditricem 1 w 3798
quo 6 w 3802
magis 3 w 3807
reus 1 w 3811
sit 8 w 3814
Christianus 1 w 3825
qui 20 w 3828
castitatem 3 w 3838
recusaverit 1 w 3849
conservatricem 1 w 3863
Erunt 1 w 3869
nobis 3 w 3874
in 50 w 3876
testimonium 1 w 3887
et 49 w 3889
feminae 1 w 3896
quaedam 1 w 3903
saeculares 1 w 3913
ob 5 w 3915
univiratus 1 w 3925
obstinationem 1 w 3938
famam 1 w 3943
consecutae 1 w 3953
aliqua 2 w 3960
Dido 1 w 3964
quae 5 w 3969
profuga 1 w 3976
in 53 w 3978
alieno 1 w 3984
solo 1 w 3988
ubi 1 w 3992
nuptias 2 w 3999
regis 1 w 4004
ultro 1 w 4009
optasse 1 w 4016
debuerat 1 w 4024
ne 29 w 4027
tamen 1 w 4032
secundas 1 w 4040
experiretur 1 w 4051
maluit 1 w 4058
e 422 w 4059
contrario 1 w 4068
uri 3 w 4071
quam 6 w 4075
nubere 1 w 4081
vel 4 w 4085
illa 2 w 4089
Lucretia 1 w 4097
quae 6 w 4102
etsi 1 w 4106
semel 1 w 4111
per 11 w 4114
vim 3 w 4117
et 53 w 4119
invita 1 w 4125
alium 1 w 4130
virum 1 w 4135
passa 1 w 4140
est 20 w 4143
sanguine 1 w 4152
suo 1 w 4155
maculatam 1 w 4164
carnem 1 w 4170
abluit 1 w 4176
ne 32 w 4179
viveret 1 w 4186
iam 14 w 4189
non 10 w 4192
sibi 1 w 4196
univira 5 w 4203
Plura 1 w 4209
exempla 2 w 4216
curiosius 1 w 4225
de 38 w 4227
nostris 1 w 4234
invenias 1 w 4242
et 55 w 4245
quidem 3 w 4251
alteris 1 w 4258
potiora 1 w 4265
quia 3 w 4270
maius 1 w 4275
est 21 w 4278
vivere 3 w 4284
in 57 w 4286
castitate 4 w 4295
quam 7 w 4299
pro 14 w 4302
ea 5 w 4304
mori 2 w 4308
Facilius 1 w 4317
animam 1 w 4323
ponas 1 w 4328
quia 4 w 4332
bonum 3 w 4337
amiseris 1 w 4345
quam 8 w 4350
vivendo 1 w 4357
serves 1 w 4363
ob 7 w 4365
quod 3 w 4369
emori 1 w 4374
malis 1 w 4379
Quanti 1 w 4386
igitur 1 w 4392
et 56 w 4394
quantae 1 w 4401
in 58 w 4403
ecclesiasticis 1 w 4417
ordinibus 1 w 4426
de 40 w 4428
continentia 2 w 4439
censentur 1 w 4448
qui 24 w 4452
deo 8 w 4455
nubere 2 w 4461
maluerunt 1 w 4470
qui 25 w 4474
carnis 2 w 4480
suae 2 w 4484
honorem 1 w 4491
restituere 1 w 4501
quique 1 w 4508
se 21 w 4510
iam 15 w 4513
illius 2 w 4519
aevi 1 w 4523
filios 3 w 4529
dicaverunt 1 w 4539
occidentes 1 w 4550
in 61 w 4552
se 22 w 4554
concupiscentiam 1 w 4569
libidinis 1 w 4578
et 57 w 4581
totum 1 w 4586
illud 1 w 4591
quod 4 w 4595
intra 1 w 4600
paradisum 1 w 4609
non 11 w 4612
potuit 1 w 4618
admitti 1 w 4625
Unde 1 w 4630
praesumendum 1 w 4642
est 23 w 4645
hos 2 w 4648
qui 27 w 4651
intra 2 w 4656
paradisum 2 w 4665
recipi 1 w 4671
volent 2 w 4677
tandem 1 w 4684
debere 1 w 4690
cessare 1 w 4697
ab 17 w 4699
ea 6 w 4701
re 59 w 4703
a 393 w 4704
qua 21 w 4707
paradisus 1 w 4716
intactus 1 w 4724
est 24 w 4727