<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Duplex enim rubor est, quia in secundo matrimonio duae 
uxores eundem circumstant maritum, una spiritu, alia in carne.
Neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas
affectionem, ut iam receptae apud dominum, pro cuius
spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis. Stabis ergo
ad dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras,
et offeres pro duabus, et commendabis illas duas per sacerdotem de
monogamia ordinatum aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum
viduis univiris? et ascendet sacrificium tuum libera fronte,
et inter cetera bonae mentis postulabis tibi et uxori castitatem?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Scio, quibus causationibus coloremus insatiabilem carnis 
cupiditatem. Praetendimus necessitates adminiculorum, domum
administrandam, familiam regendam, loculos, claves custodiendas,
lanificium dispensandum, victum procurandum, curas comminuendas.
Scilicet solis maritorum domibus bene est. Perierunt caelibum
familiae, res spadonum, fortunae militum aut peregrinantium
sine uxoribus. Non enim nos et milites sumus? eo quidem maioris
disciplinae, quanto tanti imperatoris? Non et nos peregrinantes
in isto saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o
Christiane, ut sine uxore non possis? Nunc et consors onerum
<pb xml:id="v.1.p.754"/>

domesticorum necessaria est. Habe aliquam uxorem spiritalem.
Assume de viduis fide pulchram, paupertate dotatam,
aetate signatam. Bonas nuptias feceris. Huiusmodi uxores etiam
plures haberi deo gratum est. Sed posteritatem recogitant Christiani,
quibus crastinum non est. Haeredes dei servus desiderabit,
qui semetipsum de saeculo exhaereditavit? Et ideo quis repetat
matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque
hoc primum bonum, ut diutius velit vivere, ipso apostolo
festinante ad dominum? Certe expeditissimus in persecutionibus,
constantissimus in martyriis, promptissimus in communicationibus
rerum, temperantissimus in acquisitionibus, postremo securus
morietur, relictis filiis, forsitan qui illi parentent. Numquid
ergo huiusmodi et rei publicae prospectu aguntur? ne civitates
deficiant, si suboles non exerceantur, ne legis iura, ne commercia
delabantur, ne templa derelinquantur, ne non sint qui acclament,
Christianis leonem! Haec enim audire desiderant qui filios quaerunt.
Sufficiant ad consilium viduitatis vel ista, praecipue
apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus
compelluntur homines; quia sapiens quisque nunquam libens
filios desiderasset. Quid ergo facies, si novam uxorem de tua
conscientia impleveris? dissolvas medicaminibus conceptum? Puto
nobis non magis licere nascentem nocere quam et natum. Sed
<pb xml:id="v.1.p.755"/>

fortasse illo tempore praegnantis uxoris remedium tantae sollicitudini
a deo petere audebis, quod in te positum recusasti? Aliqua,
opinor, sterilis prospicietur, iam vel frigidioris aetatis. Satis
consulte et inprimis fideliter. Nullam enim credidimus deo volente
sterilem aut anum enixam. Quod adeo magis evenire potest, si quis
praesumptione huius providentiae suae dei aemulationem provocarit.
Scimus denique quendam ex fratribus, cum propter filiam
suam secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum
patrem factum quam et iterum maritum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Ad hanc meam cohortationem, frater dilectissime, accedunt 
etiam saecularia exempla, quae saepe nobis etiam in testimonio
posita sunt, cum quid bonum et deo placitum ab extraneis quoque
agnoscitur et testimonio honoratur. Denique monogamia
apud ethnicos ita in summo honore est, ut et virginibus legitime
nubentibus univira pronuba adhibeatur; et si auspicii causa, utique
boni auspicii est. Item, ut in quibusdam sollemnibus et officiis,
prior sit univirae locus. Certe Flaminica non nisi univira
est; quae et Flaminis lex est. Nam quod ipsi Pontifici Maximo
iterare matrimonium non licet utique monogamiae gloria est.
Cum autem dei sacramenta satanas affectat, provocatio est nostra,
<pb xml:id="v.1.p.756"/>

immo suffusio, si pigri simus ad continentiam deo exhibendam,
quam diabolo quidam praestant, nunc virginitate, nunc viduitate
perpetua. Novimus virgines Vestae, et Iunonis apud
Achaiae oppidum, et Apollinis apud Delphos, et Minervae et
Dianae quibusdam locis. Novimus et continentes viros, et quidem
tauri illius Aegyptii antistites: feminas vero Cereri Africanae,
cui etiam sponte abdicato matrimonio assenescunt, aversantes
exinde contactum masculorum usque ad oscula filiorum. Invenit
scilicet diabolus post luxuriam etiam castitatem perditricem,
quo magis reus sit Christianus qui castitatem recusaverit
conservatricem. Erunt nobis in testimonium et feminae quaedam
saeculares ob univiratus obstinationem famam consecutae, aliqua
Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro
optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario
uri quam nubere; vel illa Lucretia, quae etsi semel per
vim et invita alium virum passa est, sanguine suo maculatam
carnem abluit, ne viveret iam non sibi univira. Plura exempla
<pb xml:id="v.1.p.757"/>

curiosius de nostris invenias, et quidem alteris potiora, quia
maius est vivere in castitate quam pro ea mori. Facilius animam
ponas quia bonum amiseris, quam vivendo serves ob quod
emori malis. Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus
de continentia censentur, qui deo nubere maluerunt, qui carnis
suae honorem restituere, quique se iam illius aevi filios dicaverunt,
occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud
quod intra paradisum non potuit admitti! Unde praesumendum
est hos qui intra paradisum recipi volent, tandem debere cessare
ab ea re a qua paradisus intactus est.</p></div></div></body></text></TEI>