Scaife ATLAS

CTS Library / De Anima

De Anima (1-5)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:1-5
Refs {'start': {'reference': '1', 'human_reference': 'Chapter 1'}, 'end': {'reference': '5', 'human_reference': 'Chapter 5'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus et istum ex materiae potius suggestu quam ex dei flatu constitisse praesumpsit, nunc ad reliquas conversus quaestiones plurimum videbor cum philosophis dimicaturus. Etiam in carcere Socratis de animae statu velitatum est. Nescio iam hoc primum, an opportuno in tempore magistri, etsi nihil de loco interest. Quid enim liquido saperet anima tunc Socratis, iam sacro navigio regresso, iam cicutis damnationis exhaustis, iam morte praesente utique consternata ad aliquem motum, secundum naturam, aut externata, si non secundum naturam? Quamvis enim placida atque tranquilla, quam nec coniugis fletus statim viduae nec liberorum conspectus exinde pupillorum lege pietatis inflexerat, vel in hoc tamen mota, ne moveretur, ipsa constantia concussa est adversus inconstantiae concussionem. Quid autem aliud saperet vir quilibet iniuria damnatus praeter iniuriae solamen? nedum philosophus, gloriae animal cui nec consolanda est iniuria, sed potius insultanda. Denique post sententiam obviae coniugi et muliebriter inclamanti, Iniuste damnatus es Socrates! iam et de gratulatione responderat, Volebas autem iuste? Quo nihil mirandum, si et in carcere inviscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere ipsa morte

coram immortalitatem vindicat animae necessaria praesumptione ad iniuriae frustrationem. Adeo omnis illa tunc sapientia Socratis de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae veritatis. Cui enim veritas comperta sine deo? cui deus cognitus sine Christo? cui Christus exploratus sine spiritu sancto? cui spiritus sanctus accommodatus sine fidei sacramento? Sane Socrates facilius diverso spiritu agebatur. Siquidem aiunt daemonium illi a puero adhaesisse, pessimum revera paedagogum, etsi post deos et cum deis daemonia deputantur penes poëtas et philosophos. Nondum enim Christianae potestatis documenta processerant, quae vim istam perniciosissimam nec unquam bonam, atquin omnis erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit. Quodsi idcirco sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque daemonis suffragium, scilicet negotium navantis socio suo, quanto dignior atque constantior Christianae sapientiae adsertio, cuius adflatui tota vis daemonum cedit? Haec sapientia de schola caeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi iubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens, nec adulescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum iocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore
carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad dei regulas diriget. Certe nullum alium potiorem animae demonstras demonstratorem quam auctorem. A deo discas quod a deo habeas, aut nec ab alio, si nec a deo. Quis enim revelabit quod deus texit? Inde sciscitandum est unde et ignorare tutissimum est. Praestat per deum nescire, quia non revelaverit, quam per hominem scire, quia ipse praesumpserit.

Plane non negabimus aliquando philosophos iuxta nostra sensisse. Testimonium est veritatis eventus ipsius. Nonnunquam et in procella confusis vestigiis caeli et freti aliqui portus offenditur prospero errore, nonnunquam et in tenebris aditus quidam et exitus deprehenduntur caeca felicitate. Sed et natura pleraque suggeruntur quasi de publico sensu, quo animam deus dotare dignatus est. Hunc nacta philosophia ad gloriam propriae artis inflavit prae studio (non mirum si istud ita dixerim) eloquii quidvis struere atque destruere eruditi magisque dicendo persuadentis quam docendo. Formas rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de cerlis incerta praeiudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia, omnia praescribit, proprietatibus eliam inter similia diversis, nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit: ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio probaretur. Visa est quidem sibi et ex sacris, quas putant, litteris hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimavit antiquitas, nedum divos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue Plato adsuevit, ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto

ingentes aures suas Midas tradidit, ut Hermotimum, cui Clazomenii mortuo templum contulerunt, ut Orpheum, ut Musaeum, ut Pherecydem Pythagorae magistrum. Quid autem, si philosophi etiam illa incursaverunt quae penes nos apocryphorum confessione damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae et ipso iam aevo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum meminerimus et multo prius apostatarum spirituum, qui huiusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi instruxerint? Postremo si etiam ad ipsos prophetas adisse credibile est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis, tamen plus diversitatis invenias inter philosophos quam societatis, cum et in ipsa societate diversitas eorum deprehendatur. Siquidem vera quaeque et consonantia prophetis aut aliunde commendant aut aliorsum subornant, cum maxima iniuria veritatis, quam efficiunt aut adiuvari falsis aut patrocinari. Hoc itaque commiserit nos et philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi regulae nostrae, interdum sententias proprias communibus argumentationibus muniant, consentaneis alicubi regulae illorum, ut prope exclusa sit veritas a philosophia per veneficia in illam sua, et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur et communes sententias ab argumentationibus philosopherum liberare et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando quaestiones ad dei litteras, exceptis plane quae sine laqueo alicuius praeiudicii ad simplex testimonium licebit adsumere, quia et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis prosit. Nec ignoro quanta sit silva materiae istius apud philosophos pro numero etiam ipsorum commentatorum, quot varietates sententiarum, quot palaestrae opinionum, quot propagines quaestionum, quot implicationes expeditionum. Sed et medicinam inspexi,
sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium vindicantem, ut ad quam magis animae ratio pertinere videatur per corporis curam. Unde et plurimum sorori refragatur, quod animam quasi coram in domicilio suo tractando magis norit. Sed viderit utriusque praestantiae ambitio. Habuit et philosophia libertatem ingenii et medicina necessitatem artificii ad extendendos de anima retractatus; late quaeruntur incerta, latius disputantur praesumpta. Quanta difficultas probandi, tanta operositas suadendi, ut merito Heraclitus ille tenebrosus vastiores caligines animadvertens apud examinatores animae taedio quaestionum pronuntiarit terminos animae nequaquam invenisse omnem viam ingrediendo. Christiano autem paucis ad scientiam huius rei opus est. Nam et certa semper in paucis, et amplius illi quaerere non licet quam quod inveniri licet; infinitas enim quaestiones apostolus prohibet. Porro non amplius inveniri licet quam quod a deo discitur; quod autem a deo discitur, totum est.

Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles quique emicarent. Nihil omnino cum philosophis super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum. Siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia concussio veritatis providebatur; Athenis enim expertus linguatam civitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. Proinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas vino. Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant, alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor aut Zenonis vigor aut Aristotelis

tenor aut Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. Deliquit, opinor, divina doctrina ex Iudaea potius quam ex Graecia oriens. Erravit et Christus piscatores citius quam sophistam ad praeconium emittens. Si qua igitur in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum «rem veritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda, et percutientibus argumentationes originales, id est philosophicas, et opponentibus definitiones caelestes, id est dominicas, ut et illa, quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. Una iam congressione decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex dei flatu, non ex materia vindicamus, muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula, Et flavit, inquit, deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex dei flatu, de isto nihil amplius revolvendum. Habet suum titulum et suum haereticum. Ceteris hinc exordium inducam.

Post definitionem census quaestionem status patitur. Consequens enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei deputemus. Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens. Et natam autem docemus et factam ex initii constitutione. Nec statim erravimus utrumque dicentes, quia scilicet aliud sit natum, aliud factum, utpote illud animalibus competens. Differentiae autem sua habendo loca et tempora habent aliquando et passivitatis commercia. Capit itaque et facturam provenisse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse generatur. Nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. Igitur quantum

ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi opinio auctoritate prophetiae quoque.

Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. Fortassean exstruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures, corpus animae vindicantes. Nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, - sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt. Denique Zeno consitum spiritum definiens animam hoc modo instruit. Quo, inquit, digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. Vult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam. Itaque corpus similitudini vel dissimilitudini obnoxium. Item corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare. Porro et animam compati corpori, cui laeso ictibus, vulneribus, ulceribus condolescit, et corpus animae, cui adflictae cura, angore, amore cobaerescit per detrimentum socii vigoris, cuius pudorem et pavorem rubore atque pallore testetur. Igitur anima corpus ex corporalium passionum communione. Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec

contingantur ab eis (unde et Lucretius, Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima affici morte. Igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus non derelinqueret.

De 1 w 2
solo 1 w 6
censu 1 w 11
animae 1 w 17
congressus 1 w 27
Hermogeni 1 w 36
quatenus 1 w 45
et 1 w 47
istum 1 w 52
ex 1 w 54
materiae 1 w 62
potius 1 w 68
suggestu 1 w 76
quam 1 w 80
ex 2 w 82
dei 1 w 85
flatu 1 w 90
constitisse 1 w 101
praesumpsit 1 w 112
nunc 1 w 117
ad 1 w 119
reliquas 1 w 127
conversus 1 w 136
quaestiones 1 w 147
plurimum 1 w 155
videbor 1 w 162
cum 1 w 165
philosophis 1 w 176
dimicaturus 1 w 187
Etiam 1 w 193
in 1 w 195
carcere 1 w 202
Socratis 1 w 210
de 3 w 212
animae 2 w 218
statu 1 w 223
velitatum 1 w 232
est 3 w 235
Nescio 1 w 242
iam 2 w 245
hoc 1 w 248
primum 1 w 254
an 3 w 257
opportuno 1 w 266
in 2 w 268
tempore 1 w 275
magistri 1 w 283
etsi 1 w 288
nihil 1 w 293
de 4 w 295
loco 1 w 299
interest 1 w 307
Quid 1 w 312
enim 1 w 316
liquido 1 w 323
saperet 1 w 330
anima 3 w 335
tunc 1 w 339
Socratis 2 w 347
iam 3 w 351
sacro 1 w 356
navigio 1 w 363
regresso 1 w 371
iam 4 w 375
cicutis 1 w 382
damnationis 1 w 393
exhaustis 1 w 402
iam 5 w 406
morte 1 w 411
praesente 1 w 420
utique 1 w 426
consternata 1 w 437
ad 2 w 439
aliquem 1 w 446
motum 1 w 451
secundum 1 w 460
naturam 1 w 467
aut 1 w 471
externata 1 w 480
si 3 w 483
non 1 w 486
secundum 2 w 494
naturam 2 w 501
Quamvis 1 w 509
enim 2 w 513
placida 1 w 520
atque 1 w 525
tranquilla 1 w 535
quam 2 w 540
nec 1 w 543
coniugis 1 w 551
fletus 1 w 557
statim 1 w 563
viduae 1 w 569
nec 2 w 572
liberorum 1 w 581
conspectus 1 w 591
exinde 1 w 597
pupillorum 1 w 607
lege 1 w 611
pietatis 1 w 619
inflexerat 1 w 629
vel 2 w 633
in 6 w 635
hoc 2 w 638
tamen 1 w 643
mota 1 w 647
ne 4 w 650
moveretur 1 w 659
ipsa 1 w 664
constantia 1 w 674
concussa 1 w 682
est 5 w 685
adversus 1 w 693
inconstantiae 1 w 706
concussionem 1 w 718
Quid 2 w 723
autem 1 w 728
aliud 1 w 733
saperet 2 w 740
vir 1 w 743
quilibet 1 w 751
iniuria 1 w 758
damnatus 1 w 766
praeter 1 w 773
iniuriae 1 w 781
solamen 1 w 788
nedum 1 w 794
philosophus 1 w 805
gloriae 1 w 813
animal 1 w 819
cui 1 w 822
nec 3 w 825
consolanda 1 w 835
est 6 w 838
iniuria 3 w 845
sed 1 w 849
potius 2 w 855
insultanda 1 w 865
Denique 1 w 873
post 1 w 877
sententiam 1 w 887
obviae 1 w 893
coniugi 2 w 900
et 10 w 902
muliebriter 1 w 913
inclamanti 1 w 923
Iniuste 1 w 931
damnatus 2 w 939
es 13 w 941
Socrates 1 w 949
iam 7 w 953
et 11 w 955
de 6 w 957
gratulatione 1 w 969
responderat 1 w 980
Volebas 1 w 988
autem 2 w 993
iuste 2 w 998
Quo 1 w 1002
nihil 2 w 1007
mirandum 1 w 1015
si 5 w 1018
et 12 w 1020
in 13 w 1022
carcere 2 w 1029
inviscatas 1 w 1039
Anyti 1 w 1044
et 13 w 1046
Meliti 1 w 1052
palmas 1 w 1058
gestiens 1 w 1066
infringere 1 w 1076
ipsa 2 w 1080
morte 2 w 1085
coram 1 w 1090
immortalitatem 1 w 1104
vindicat 1 w 1112
animae 3 w 1118
necessaria 1 w 1128
praesumptione 1 w 1141
ad 4 w 1143
iniuriae 2 w 1151
frustrationem 1 w 1164
Adeo 1 w 1169
omnis 1 w 1174
illa 2 w 1178
tunc 2 w 1182
sapientia 1 w 1191
Socratis 3 w 1199
de 9 w 1201
industria 1 w 1210
venerat 1 w 1217
consultae 1 w 1226
aequanimitatis 1 w 1240
non 2 w 1244
de 10 w 1246
fiducia 1 w 1253
compertae 1 w 1262
veritatis 1 w 1271
Cui 1 w 1275
enim 3 w 1279
veritas 1 w 1286
comperta 2 w 1294
sine 1 w 1298
deo 2 w 1301
cui 2 w 1305
deus 1 w 1309
cognitus 1 w 1317
sine 2 w 1321
Christo 1 w 1328
cui 3 w 1332
Christus 1 w 1340
exploratus 1 w 1350
sine 3 w 1354
spiritu 1 w 1361
sancto 1 w 1367
cui 4 w 1371
spiritus 1 w 1379
sanctus 1 w 1386
accommodatus 1 w 1398
sine 4 w 1402
fidei 1 w 1407
sacramento 1 w 1417
Sane 1 w 1422
Socrates 2 w 1430
facilius 1 w 1438
diverso 1 w 1445
spiritu 3 w 1452
agebatur 1 w 1460
Siquidem 1 w 1469
aiunt 1 w 1474
daemonium 1 w 1483
illi 1 w 1487
a 145 w 1488
puero 1 w 1493
adhaesisse 1 w 1503
pessimum 1 w 1512
revera 1 w 1518
paedagogum 1 w 1528
etsi 2 w 1533
post 2 w 1537
deos 1 w 1541
et 15 w 1543
cum 2 w 1546
deis 1 w 1550
daemonia 1 w 1558
deputantur 1 w 1568
penes 1 w 1573
poà 1 w 1576
tas 3 w 1580
et 16 w 1582
philosophos 1 w 1593
Nondum 1 w 1600
enim 4 w 1604
Christianae 1 w 1615
potestatis 1 w 1625
documenta 1 w 1634
processerant 1 w 1646
quae 2 w 1651
vim 1 w 1654
istam 1 w 1659
perniciosissimam 1 w 1675
nec 5 w 1678
unquam 1 w 1684
bonam 1 w 1689
atquin 1 w 1696
omnis 2 w 1701
erroris 1 w 1708
artificem 1 w 1717
omnis 3 w 1723
veritatis 2 w 1732
avocatricem 1 w 1743
sola 3 w 1747
traducit 1 w 1755
Quodsi 1 w 1762
idcirco 1 w 1769
sapientissimus 1 w 1783
Socrates 3 w 1791
secundum 3 w 1799
Pythii 1 w 1805
quoque 1 w 1811
daemonis 1 w 1819
suffragium 1 w 1829
scilicet 1 w 1838
negotium 1 w 1846
navantis 1 w 1854
socio 1 w 1859
suo 1 w 1862
quanto 1 w 1869
dignior 1 w 1876
atque 2 w 1881
constantior 1 w 1892
Christianae 2 w 1903
sapientiae 1 w 1913
adsertio 1 w 1921
cuius 1 w 1927
adflatui 1 w 1935
tota 1 w 1939
vis 3 w 1942
daemonum 1 w 1950
cedit 1 w 1955
Haec 1 w 1960
sapientia 3 w 1969
de 18 w 1971
schola 1 w 1977
caeli 1 w 1982
deos 2 w 1986
quidem 2 w 1992
saeculi 1 w 1999
negare 1 w 2005
liberior 1 w 2013
quae 3 w 2018
nullum 1 w 2024
Aesculapio 1 w 2034
gallinaceum 1 w 2045
reddi 1 w 2050
iubens 1 w 2056
praevaricetur 1 w 2069
nec 6 w 2073
nova 1 w 2077
inferens 1 w 2085
daemonia 2 w 2093
sed 2 w 2097
vetera 1 w 2103
depellens 1 w 2112
nec 7 w 2116
adulescentiam 1 w 2129
vitians 1 w 2136
sed 3 w 2140
omni 4 w 2144
bono 1 w 2148
pudoris 1 w 2155
informans 1 w 2164
ideoque 1 w 2172
non 3 w 2175
unius 1 w 2180
urbis 1 w 2185
sed 4 w 2189
universi 1 w 2197
orbis 1 w 2202
iniquam 1 w 2209
sententiam 2 w 2219
sustinens 1 w 2228
pro 2 w 2231
nomine 1 w 2237
veritatis 3 w 2246
tanto 1 w 2252
scilicet 2 w 2260
perosioris 1 w 2270
quanto 2 w 2276
plenioris 1 w 2285
ut 7 w 2288
et 21 w 2290
mortem 1 w 2296
non 4 w 2299
de 23 w 2301
poculo 1 w 2307
per 7 w 2310
habitum 1 w 2317
iocunditatis 1 w 2329
absorbeat 1 w 2338
sed 5 w 2342
de 24 w 2344
patibulo 1 w 2352
et 22 w 2354
vivicomburio 1 w 2366
per 8 w 2369
omne 1 w 2373
ingenium 1 w 2381
crudelitatis 1 w 2393
exhauriat 1 w 2402
interea 1 w 2410
in 33 w 2412
isto 2 w 2416
tenebrosiore 1 w 2428
carcere 3 w 2435
saeculi 2 w 2442
inter 3 w 2447
suos 1 w 2451
Cebetas 1 w 2458
et 24 w 2460
suos 2 w 2464
Phaedonas 1 w 2473
si 20 w 2476
quid 4 w 2480
de 26 w 2482
anima 6 w 2487
examinandum 1 w 2498
est 9 w 2501
ad 10 w 2504
dei 4 w 2507
regulas 1 w 2514
diriget 1 w 2521
Certe 1 w 2527
nullum 2 w 2533
alium 1 w 2538
potiorem 1 w 2546
animae 4 w 2552
demonstras 1 w 2562
demonstratorem 1 w 2576
quam 5 w 2580
auctorem 1 w 2588
A 4 w 2590
deo 6 w 2593
discas 1 w 2599
quod 1 w 2603
a 244 w 2604
deo 7 w 2607
habeas 1 w 2613
aut 4 w 2617
nec 8 w 2620
ab 4 w 2622
alio 1 w 2626
si 21 w 2629
nec 9 w 2632
a 250 w 2633
deo 8 w 2636
Quis 1 w 2641
enim 5 w 2645
revelabit 1 w 2654
quod 2 w 2658
deus 2 w 2662
texit 1 w 2667
Inde 1 w 2672
sciscitandum 1 w 2684
est 10 w 2687
unde 1 w 2691
et 26 w 2693
ignorare 1 w 2701
tutissimum 1 w 2711
est 11 w 2714
Praestat 1 w 2723
per 9 w 2726
deum 1 w 2730
nescire 1 w 2737
quia 1 w 2742
non 5 w 2745
revelaverit 1 w 2756
quam 6 w 2761
per 10 w 2764
hominem 1 w 2771
scire 2 w 2776
quia 2 w 2781
ipse 1 w 2785
praesumpserit 1 w 2798
Plane 1 w 2804
non 6 w 2807
negabimus 1 w 2816
aliquando 1 w 2825
philosophos 2 w 2836
iuxta 1 w 2841
nostra 1 w 2847
sensisse 1 w 2855
Testimonium 1 w 2867
est 14 w 2870
veritatis 4 w 2879
eventus 1 w 2886
ipsius 1 w 2892
Nonnunquam 1 w 2903
et 27 w 2905
in 37 w 2907
procella 1 w 2915
confusis 1 w 2923
vestigiis 1 w 2932
caeli 2 w 2937
et 28 w 2939
freti 1 w 2944
aliqui 1 w 2950
portus 1 w 2956
offenditur 1 w 2966
prospero 1 w 2974
errore 1 w 2980
nonnunquam 1 w 2991
et 30 w 2993
in 38 w 2995
tenebris 1 w 3003
aditus 1 w 3009
quidam 1 w 3015
et 31 w 3017
exitus 1 w 3023
deprehenduntur 1 w 3037
caeca 1 w 3042
felicitate 1 w 3052
Sed 1 w 3056
et 32 w 3058
natura 3 w 3064
pleraque 1 w 3072
suggeruntur 1 w 3083
quasi 1 w 3088
de 38 w 3090
publico 1 w 3097
sensu 1 w 3102
quo 4 w 3106
animam 1 w 3112
deus 3 w 3116
dotare 1 w 3122
dignatus 1 w 3130
est 16 w 3133
Hunc 1 w 3138
nacta 1 w 3143
philosophia 1 w 3154
ad 12 w 3156
gloriam 1 w 3163
propriae 1 w 3171
artis 1 w 3176
inflavit 1 w 3184
prae 7 w 3188
studio 1 w 3194
non 8 w 3198
mirum 1 w 3203
si 27 w 3205
istud 1 w 3210
ita 13 w 3213
dixerim 1 w 3220
eloquii 1 w 3228
quidvis 1 w 3235
struere 1 w 3242
atque 3 w 3247
destruere 1 w 3256
eruditi 1 w 3263
magisque 1 w 3271
dicendo 1 w 3278
persuadentis 1 w 3290
quam 9 w 3294
docendo 1 w 3301
Formas 1 w 3308
rebus 1 w 3313
imponit 1 w 3320
eas 2 w 3324
nunc 2 w 3328
peraequat 1 w 3337
nunc 3 w 3342
privat 1 w 3348
de 42 w 3351
cerlis 1 w 3357
incerta 1 w 3364
praeiudicat 1 w 3375
provocat 1 w 3384
ad 14 w 3386
exempla 1 w 3393
quasi 2 w 3399
comparanda 1 w 3409
sint 1 w 3413
omnia 1 w 3418
omnia 2 w 3424
praescribit 1 w 3435
proprietatibus 1 w 3450
eliam 1 w 3455
inter 4 w 3460
similia 1 w 3467
diversis 1 w 3475
nihil 3 w 3481
divinae 1 w 3488
licentiae 1 w 3497
servat 1 w 3503
leges 1 w 3509
naturae 1 w 3516
opiniones 1 w 3525
suas 1 w 3529
facit 1 w 3534
ferrem 1 w 3541
si 32 w 3544
naturalis 1 w 3553
ipsa 3 w 3557
ut 10 w 3560
compos 1 w 3566
naturae 2 w 3573
de 43 w 3575
conditionis 1 w 3586
consortio 1 w 3595
probaretur 1 w 3605
Visa 1 w 3610
est 18 w 3613
quidem 3 w 3619
sibi 1 w 3623
et 35 w 3625
ex 13 w 3627
sacris 1 w 3633
quas 4 w 3638
putant 2 w 3644
litteris 1 w 3653
hausisse 1 w 3661
quia 3 w 3666
plerosque 1 w 3675
auctores 1 w 3683
etiam 1 w 3688
deos 3 w 3692
existimavit 1 w 3703
antiquitas 1 w 3713
nedum 2 w 3719
divos 1 w 3724
ut 12 w 3727
Mercurium 1 w 3736
Aegyptium 1 w 3745
cui 6 w 3749
praecipue 1 w 3758
Plato 1 w 3763
adsuevit 1 w 3771
ut 13 w 3774
Silenum 1 w 3781
Phrygem 1 w 3788
cui 7 w 3792
a 348 w 3793
pastoribus 1 w 3803
perducto 1 w 3811
ingentes 1 w 3819
aures 1 w 3824
suas 2 w 3828
Midas 1 w 3833
tradidit 1 w 3841
ut 14 w 3844
Hermotimum 1 w 3854
cui 8 w 3858
Clazomenii 1 w 3868
mortuo 1 w 3874
templum 1 w 3881
contulerunt 1 w 3892
ut 15 w 3895
Orpheum 1 w 3902
ut 16 w 3905
Musaeum 1 w 3912
ut 17 w 3915
Pherecydem 1 w 3925
Pythagorae 1 w 3935
magistrum 1 w 3944
Quid 3 w 3949
autem 3 w 3954
si 35 w 3957
philosophi 3 w 3967
etiam 2 w 3972
illa 3 w 3976
incursaverunt 1 w 3989
quae 4 w 3993
penes 2 w 3998
nos 2 w 4001
apocryphorum 1 w 4013
confessione 1 w 4024
damnantur 1 w 4033
certos 1 w 4040
nihil 4 w 4045
recipiendum 1 w 4056
quod 3 w 4060
non 9 w 4063
conspiret 1 w 4072
germanae 1 w 4080
et 39 w 4082
ipso 1 w 4086
iam 14 w 4089
aevo 1 w 4093
pronatae 1 w 4101
propheticae 1 w 4112
paraturae 1 w 4121
quando 2 w 4128
et 41 w 4130
pseudoprophetarum 1 w 4147
meminerimus 1 w 4158
et 43 w 4160
multo 1 w 4165
prius 1 w 4170
apostatarum 1 w 4181
spirituum 1 w 4190
qui 17 w 4194
huiusmodi 1 w 4203
quoque 2 w 4209
ingeniorum 1 w 4219
calliditate 1 w 4230
omnem 1 w 4235
faciem 1 w 4241
saeculi 3 w 4248
instruxerint 1 w 4260
Postremo 1 w 4269
si 37 w 4271
etiam 3 w 4276
ad 17 w 4278
ipsos 1 w 4283
prophetas 1 w 4292
adisse 1 w 4298
credibile 1 w 4307
est 19 w 4310
indagatorem 1 w 4321
quemque 1 w 4328
sapientiae 2 w 4338
ex 15 w 4340
negotio 1 w 4347
curiositatis 1 w 4359
tamen 2 w 4365
plus 1 w 4369
diversitatis 1 w 4381
invenias 1 w 4389
inter 5 w 4394
philosophos 3 w 4405
quam 10 w 4409
societatis 1 w 4419
cum 4 w 4423
et 47 w 4425
in 54 w 4427
ipsa 4 w 4431
societate 1 w 4440
diversitas 1 w 4450
eorum 1 w 4455
deprehendatur 1 w 4468
Siquidem 2 w 4477
vera 2 w 4481
quaeque 1 w 4488
et 49 w 4490
consonantia 1 w 4501
prophetis 1 w 4510
aut 6 w 4513
aliunde 1 w 4520
commendant 1 w 4530
aut 7 w 4533
aliorsum 1 w 4541
subornant 1 w 4550
cum 5 w 4554
maxima 1 w 4560
iniuria 5 w 4567
veritatis 5 w 4576
quam 11 w 4581
efficiunt 1 w 4590
aut 8 w 4593
adiuvari 1 w 4601
falsis 1 w 4607
aut 9 w 4610
patrocinari 1 w 4621
Hoc 1 w 4625
itaque 1 w 4631
commiserit 1 w 4641
nos 3 w 4644
et 51 w 4646
philosophos 4 w 4657
in 57 w 4659
ista 2 w 4663
praesertim 1 w 4673
materia 2 w 4680
quod 4 w 4685
interdum 1 w 4693
communes 1 w 4701
sententias 1 w 4711
propriis 1 w 4719
argumentationibus 1 w 4736
vestiant 1 w 4744
contrariis 1 w 4755
alicubi 1 w 4762
regulae 1 w 4769
nostrae 1 w 4776
interdum 2 w 4785
sententias 2 w 4795
proprias 1 w 4803
communibus 1 w 4813
argumentationibus 2 w 4830
muniant 1 w 4837
consentaneis 1 w 4850
alicubi 2 w 4857
regulae 2 w 4864
illorum 2 w 4871
ut 23 w 4874
prope 1 w 4879
exclusa 1 w 4886
sit 5 w 4889
veritas 2 w 4896
a 449 w 4897
philosophia 2 w 4908
per 15 w 4911
veneficia 1 w 4920
in 60 w 4922
illam 1 w 4927
sua 4 w 4930
et 52 w 4933
ideo 2 w 4937
utroque 1 w 4944
titulo 1 w 4950
societatis 2 w 4960
adversario 1 w 4970
veritatis 6 w 4979
urgemur 1 w 4986
et 54 w 4988
communes 2 w 4996
sententias 3 w 5006
ab 7 w 5008
argumentationibus 3 w 5025
philosopherum 1 w 5038
liberare 1 w 5046
et 55 w 5048
communes 3 w 5056
argumentationes 1 w 5071
a 465 w 5072
sententiis 1 w 5082
eorum 2 w 5087
separare 1 w 5095
revocando 1 w 5105
quaestiones 2 w 5116
ad 21 w 5118
dei 5 w 5121
litteras 1 w 5129
exceptis 1 w 5138
plane 1 w 5143
quae 7 w 5147
sine 5 w 5151
laqueo 1 w 5157
alicuius 1 w 5165
praeiudicii 1 w 5176
ad 22 w 5178
simplex 1 w 5185
testimonium 1 w 5196
licebit 1 w 5203
adsumere 1 w 5211
quia 4 w 5216
et 56 w 5218
ex 19 w 5220
aemulis 1 w 5227
nonnunquam 2 w 5237
testimonium 2 w 5248
necessarium 1 w 5259
si 45 w 5262
non 11 w 5265
aemulis 2 w 5272
prosit 1 w 5278
Nec 1 w 5282
ignoro 1 w 5288
quanta 1 w 5294
sit 7 w 5297
silva 1 w 5302
materiae 2 w 5310
istius 1 w 5316
apud 1 w 5320
philosophos 5 w 5331
pro 18 w 5334
numero 1 w 5340
etiam 4 w 5345
ipsorum 1 w 5352
commentatorum 1 w 5365
quot 1 w 5370
varietates 1 w 5380
sententiarum 1 w 5392
quot 2 w 5397
palaestrae 1 w 5407
opinionum 1 w 5416
quot 3 w 5421
propagines 1 w 5431
quaestionum 1 w 5442
quot 4 w 5447
implicationes 1 w 5460
expeditionum 1 w 5472
Sed 2 w 5476
et 59 w 5478
medicinam 1 w 5487
inspexi 1 w 5494
sororem 1 w 5502
ut 25 w 5505
aiunt 2 w 5510
philosophiae 1 w 5523
sibi 2 w 5528
quoque 3 w 5534
hoc 3 w 5537
negotium 2 w 5545
vindicantem 1 w 5556
ut 26 w 5559
ad 24 w 5561
quam 13 w 5565
magis 4 w 5570
animae 5 w 5576
ratio 2 w 5581
pertinere 1 w 5590
videatur 1 w 5598
per 17 w 5601
corporis 1 w 5609
curam 1 w 5614
Unde 1 w 5619
et 60 w 5621
plurimum 2 w 5629
sorori 1 w 5635
refragatur 1 w 5645
quod 5 w 5650
animam 2 w 5656
quasi 3 w 5661
coram 2 w 5666
in 68 w 5668
domicilio 1 w 5677
suo 4 w 5680
tractando 1 w 5689
magis 5 w 5694
norit 1 w 5699
Sed 3 w 5703
viderit 1 w 5710
utriusque 1 w 5719
praestantiae 1 w 5731
ambitio 1 w 5738
Habuit 1 w 5745
et 61 w 5747
philosophia 4 w 5758
libertatem 1 w 5768
ingenii 1 w 5775
et 62 w 5777
medicina 2 w 5785
necessitatem 1 w 5797
artificii 1 w 5806
ad 25 w 5808
extendendos 1 w 5819
de 56 w 5821
anima 11 w 5826
retractatus 1 w 5837
late 1 w 5842
quaeruntur 1 w 5852
incerta 2 w 5859
latius 1 w 5866
disputantur 1 w 5877
praesumpta 1 w 5887
Quanta 1 w 5894
difficultas 1 w 5905
probandi 1 w 5913
tanta 1 w 5919
operositas 1 w 5929
suadendi 1 w 5937
ut 29 w 5940
merito 1 w 5946
Heraclitus 1 w 5956
ille 1 w 5960
tenebrosus 1 w 5970
vastiores 1 w 5979
caligines 1 w 5988
animadvertens 1 w 6001
apud 2 w 6005
examinatores 1 w 6017
animae 6 w 6023
taedio 1 w 6029
quaestionum 2 w 6040
pronuntiarit 1 w 6052
terminos 1 w 6060
animae 7 w 6066
nequaquam 1 w 6075
invenisse 1 w 6084
omnem 2 w 6089
viam 1 w 6093
ingrediendo 1 w 6104
Christiano 1 w 6115
autem 4 w 6120
paucis 1 w 6126
ad 28 w 6128
scientiam 1 w 6137
huius 2 w 6142
rei 1 w 6145
opus 1 w 6149
est 28 w 6152
Nam 1 w 6156
et 64 w 6158
certa 3 w 6163
semper 1 w 6169
in 77 w 6171
paucis 2 w 6177
et 65 w 6180
amplius 1 w 6187
illi 2 w 6191
quaerere 1 w 6199
non 12 w 6202
licet 3 w 6207
quam 15 w 6211
quod 6 w 6215
inveniri 1 w 6223
licet 4 w 6228
infinitas 1 w 6238
enim 6 w 6242
quaestiones 3 w 6253
apostolus 1 w 6262
prohibet 1 w 6270
Porro 1 w 6276
non 13 w 6279
amplius 2 w 6286
inveniri 2 w 6294
licet 5 w 6299
quam 16 w 6303
quod 7 w 6307
a 586 w 6308
deo 11 w 6311
discitur 1 w 6319
quod 8 w 6324
autem 5 w 6329
a 588 w 6330
deo 12 w 6333
discitur 2 w 6341
totum 1 w 6347
est 30 w 6350
Atque 1 w 6356
utinam 1 w 6362
nullas 1 w 6368
haereses 1 w 6376
oportuisset 1 w 6387
existere 1 w 6395
ut 33 w 6398
probabiles 1 w 6408
quique 1 w 6414
emicarent 1 w 6423
Nihil 1 w 6429
omnino 1 w 6435
cum 6 w 6438
philosophis 2 w 6449
super 1 w 6454
anima 15 w 6459
quoque 4 w 6465
experiremur 1 w 6476
patriarchis 1 w 6488
ut 34 w 6491
ita 26 w 6494
dixerim 2 w 6501
haereticorum 1 w 6514
Siquidem 3 w 6523
et 72 w 6525
ab 10 w 6527
apostolo 1 w 6535
iam 19 w 6538
tunc 3 w 6542
philosophia 5 w 6553
concussio 2 w 6562
veritatis 7 w 6571
providebatur 1 w 6583
Athenis 1 w 6591
enim 7 w 6595
expertus 1 w 6603
linguatam 1 w 6612
civitatem 1 w 6621
cum 7 w 6624
omnes 1 w 6629
illic 1 w 6634
sapientiae 3 w 6644
atque 4 w 6649
facundiae 1 w 6658
caupones 1 w 6666
degustasset 1 w 6677
inde 2 w 6682
concepit 1 w 6690
praemonitorium 1 w 6704
illud 1 w 6709
edictum 1 w 6716
Proinde 1 w 6724
enim 8 w 6728
et 74 w 6730
animae 8 w 6736
ratio 3 w 6741
per 23 w 6744
philosophatas 1 w 6757
doctrinas 1 w 6766
hominum 1 w 6773
miscentes 1 w 6782
aquas 1 w 6787
vino 1 w 6791
Alii 1 w 6796
immortalem 1 w 6806
negant 1 w 6812
animam 3 w 6818
alii 1 w 6823
plusquam 1 w 6831
immortalem 2 w 6841
adfirmant 1 w 6850
alii 2 w 6855
de 65 w 6857
substantia 1 w 6867
alii 3 w 6872
de 66 w 6874
forma 2 w 6879
alii 4 w 6884
de 67 w 6886
unaquaque 1 w 6895
dispositione 1 w 6907
disceptant 1 w 6917
hi 33 w 6920
statum 1 w 6926
eius 1 w 6930
aliunde 2 w 6937
ducunt 1 w 6943
hi 34 w 6946
exitum 1 w 6952
aliorsum 2 w 6960
abducunt 1 w 6968
prout 1 w 6974
aut 12 w 6977
Platonis 1 w 6985
honor 1 w 6990
aut 13 w 6993
Zenonis 1 w 7000
vigor 1 w 7005
aut 14 w 7008
Aristotelis 1 w 7019
tenor 1 w 7024
aut 15 w 7027
Epicuri 1 w 7034
stupor 1 w 7040
aut 16 w 7043
Heracliti 1 w 7052
maeror 1 w 7058
aut 17 w 7061
Empedoclis 1 w 7071
furor 1 w 7076
persuaserunt 1 w 7088
Deliquit 1 w 7097
opinor 1 w 7104
divina 2 w 7111
doctrina 2 w 7119
ex 28 w 7121
Iudaea 1 w 7127
potius 3 w 7133
quam 18 w 7137
ex 29 w 7139
Graecia 1 w 7146
oriens 1 w 7152
Erravit 1 w 7160
et 75 w 7162
Christus 2 w 7170
piscatores 1 w 7180
citius 1 w 7186
quam 19 w 7190
sophistam 1 w 7199
ad 30 w 7201
praeconium 1 w 7211
emittens 1 w 7219
Si 5 w 7222
qua 48 w 7225
igitur 1 w 7231
in 93 w 7233
hunc 1 w 7237
modum 1 w 7242
de 69 w 7244
nidoribus 1 w 7253
philosophiae 2 w 7265
candidum 1 w 7273
et 76 w 7275
purum 1 w 7280
1 w 7282
rem 9 w 7286
veritatis 8 w 7295
infuscant 1 w 7304
ea 7 w 7307
erunt 6 w 7312
Christianis 1 w 7323
enubilanda 1 w 7333
et 77 w 7336
percutientibus 1 w 7350
argumentationes 2 w 7365
originales 1 w 7375
id 29 w 7378
est 31 w 7381
philosophicas 1 w 7394
et 78 w 7397
opponentibus 1 w 7409
definitiones 1 w 7421
caelestes 1 w 7430
id 30 w 7433
est 33 w 7436
dominicas 1 w 7445
ut 43 w 7448
et 79 w 7450
illa 5 w 7454
quibus 1 w 7461
ethnici 1 w 7468
a 687 w 7469
philosophia 7 w 7480
capiuntur 1 w 7489
destruantur 1 w 7501
et 81 w 7504
haec 1 w 7508
quibus 2 w 7515
fideles 1 w 7522
ab 12 w 7524
haeresi 1 w 7531
concutiuntur 1 w 7543
retundantur 1 w 7555
Una 1 w 7559
iam 20 w 7562
congressione 1 w 7574
decisa 1 w 7580
adversus 2 w 7588
Hermogenem 1 w 7598
ut 45 w 7601
praefati 1 w 7609
sumus 1 w 7614
quia 5 w 7619
animam 4 w 7625
ex 30 w 7627
dei 6 w 7630
flatu 3 w 7635
non 15 w 7639
ex 31 w 7641
materia 4 w 7648
vindicamus 1 w 7658
muniti 1 w 7665
et 83 w 7667
illic 2 w 7672
divinae 2 w 7679
determinationis 1 w 7694
inobscurabili 1 w 7707
regula 4 w 7713
Et 2 w 7716
flavit 2 w 7722
inquit 1 w 7729
deus 4 w 7734
flatum 1 w 7740
vitae 1 w 7745
in 103 w 7747
faciem 2 w 7753
hominis 1 w 7760
et 85 w 7763
factus 1 w 7769
est 35 w 7772
homo 1 w 7776
in 105 w 7778
animam 5 w 7784
vivam 1 w 7789
utique 2 w 7796
ex 32 w 7798
dei 7 w 7801
flatu 5 w 7806
de 78 w 7809
isto 4 w 7813
nihil 5 w 7818
amplius 3 w 7825
revolvendum 1 w 7836
Habet 1 w 7842
suum 1 w 7846
titulum 1 w 7853
et 87 w 7855
suum 2 w 7859
haereticum 1 w 7869
Ceteris 1 w 7877
hinc 1 w 7881
exordium 1 w 7889
inducam 1 w 7896
Post 2 w 7901
definitionem 1 w 7913
census 1 w 7919
quaestionem 1 w 7930
status 1 w 7936
patitur 1 w 7943
Consequens 1 w 7954
enim 9 w 7958
est 37 w 7961
ut 47 w 7963
ex 34 w 7965
dei 8 w 7968
flatu 6 w 7973
animam 6 w 7979
professi 1 w 7987
initium 1 w 7994
ei 14 w 7996
deputemus 1 w 8005
Hoc 2 w 8009
Plato 3 w 8014
excludit 1 w 8022
innatam 1 w 8030
et 90 w 8032
infectam 1 w 8040
animam 7 w 8046
volens 1 w 8052
Et 3 w 8055
natam 2 w 8060
autem 6 w 8065
docemus 1 w 8072
et 91 w 8074
factam 1 w 8080
ex 36 w 8082
initii 1 w 8088
constitutione 1 w 8101
Nec 2 w 8105
statim 2 w 8111
erravimus 1 w 8120
utrumque 1 w 8128
dicentes 1 w 8136
quia 6 w 8141
scilicet 3 w 8149
aliud 2 w 8154
sit 11 w 8157
natum 1 w 8162
aliud 3 w 8168
factum 1 w 8174
utpote 1 w 8181
illud 2 w 8186
animalibus 1 w 8196
competens 1 w 8205
Differentiae 1 w 8218
autem 7 w 8223
sua 7 w 8226
habendo 1 w 8233
loca 1 w 8237
et 94 w 8239
tempora 1 w 8246
habent 1 w 8252
aliquando 2 w 8261
et 95 w 8263
passivitatis 1 w 8275
commercia 1 w 8284
Capit 1 w 8290
itaque 2 w 8296
et 96 w 8298
facturam 1 w 8306
provenisse 1 w 8316
poni 2 w 8320
siquidem 1 w 8329
omne 5 w 8333
quod 9 w 8337
quoquo 1 w 8343
modo 1 w 8347
accipit 1 w 8354
esse 2 w 8358
generatur 1 w 8367
Nam 2 w 8371
et 97 w 8373
factor 1 w 8379
ipse 2 w 8383
parens 1 w 8389
facti 1 w 8394
potest 2 w 8400
dici 4 w 8404
sic 1 w 8408
et 98 w 8410
Plato 4 w 8415
utitur 1 w 8421
Igitur 1 w 8428
quantum 1 w 8435
ad 32 w 8437
fidem 1 w 8442
nostram 1 w 8449
factae 1 w 8455
nataeve 1 w 8462
animae 9 w 8468
depulsa 1 w 8476
est 39 w 8479
philosophi 12 w 8489
opinio 3 w 8495
auctoritate 1 w 8506
prophetiae 1 w 8516
quoque 5 w 8522
Accerserit 1 w 8533
Eubulum 1 w 8540
aliquem 2 w 8547
et 100 w 8549
Critolaum 1 w 8558
et 101 w 8560
Xenocratem 1 w 8570
et 102 w 8573
isto 5 w 8577
in 114 w 8579
loco 2 w 8583
amicum 1 w 8589
Platonis 2 w 8597
Aristotelem 1 w 8608
Fortassean 1 w 8619
exstruentur 1 w 8630
magis 6 w 8635
ad 33 w 8637
auferendam 1 w 8647
animae 10 w 8653
corpulentiam 1 w 8665
si 62 w 8668
non 16 w 8671
alios 1 w 8676
e 917 w 8677
contrario 1 w 8686
inspexerint 1 w 8697
et 103 w 8700
quidem 7 w 8706
plures 1 w 8712
corpus 1 w 8719
animae 11 w 8725
vindicantes 1 w 8736
Nec 3 w 8740
illos 1 w 8745
dico 1 w 8749
solos 1 w 8754
qui 30 w 8757
eam 1 w 8760
de 86 w 8762
manifestis 1 w 8772
corporalibus 1 w 8784
effingunt 1 w 8793
ut 55 w 8796
Hipparchus 1 w 8806
et 104 w 8808
Heraclitus 2 w 8818
ex 39 w 8820
igni 2 w 8824
ut 56 w 8827
Hippon 1 w 8833
et 105 w 8835
Thales 1 w 8841
ex 40 w 8843
aqua 4 w 8847
ut 57 w 8850
Empedocles 1 w 8860
et 106 w 8862
Critias 1 w 8869
ex 41 w 8871
sanguine 1 w 8879
ut 58 w 8882
Epicurus 1 w 8890
ex 42 w 8892
atomis 1 w 8898
si 63 w 8901
et 107 w 8903
atomi 2 w 8908
corpulentias 1 w 8920
de 87 w 8922
coitu 1 w 8927
suo 5 w 8930
cogunt 1 w 8936
ut 59 w 8939
Critolaus 1 w 8948
et 108 w 8950
Peripatetici 1 w 8962
eius 2 w 8966
ex 43 w 8968
quinta 1 w 8974
nescio 1 w 8980
qua 53 w 8983
substantia 2 w 8993
si 64 w 8996
et 110 w 8998
illa 6 w 9002
corpus 2 w 9008
quia 7 w 9013
corpora 2 w 9020
includit 1 w 9028
sed 6 w 9033
etiam 5 w 9038
Stoicos 1 w 9045
allego 1 w 9051
qui 33 w 9055
spiritum 1 w 9063
praedicantes 1 w 9075
animam 8 w 9081
paene 1 w 9086
nobiscum 1 w 9094
qua 54 w 9098
proxima 1 w 9105
inter 8 w 9110
se 47 w 9112
flatus 1 w 9118
et 112 w 9120
spiritus 2 w 9128
tamen 3 w 9134
corpus 3 w 9140
animam 9 w 9146
facile 1 w 9152
persuadebunt 1 w 9164
Denique 2 w 9172
Zeno 2 w 9176
consitum 1 w 9184
spiritum 2 w 9192
definiens 1 w 9201
animam 10 w 9207
hoc 4 w 9210
modo 2 w 9214
instruit 1 w 9222
Quo 3 w 9226
inquit 2 w 9233
digresso 1 w 9242
animal 3 w 9248
emoritur 1 w 9256
corpus 4 w 9263
est 41 w 9266
consito 1 w 9274
autem 8 w 9279
spiritu 8 w 9286
digresso 2 w 9294
animal 4 w 9300
emoritur 2 w 9308
ergo 1 w 9313
consitus 1 w 9321
spiritus 3 w 9329
corpus 5 w 9335
est 42 w 9338
consitus 2 w 9347
autem 9 w 9352
spiritus 4 w 9360
anima 31 w 9365
est 43 w 9368
ergo 2 w 9373
corpus 6 w 9379
est 44 w 9382
anima 32 w 9387
Vult 1 w 9392
et 113 w 9394
Cleanthes 1 w 9403
non 17 w 9406
solum 1 w 9411
corporis 2 w 9419
lineamentis 1 w 9430
sed 7 w 9434
et 114 w 9436
animae 12 w 9442
notis 1 w 9447
similitudinem 1 w 9460
parentibus 1 w 9470
in 128 w 9472
filios 1 w 9478
respondere 1 w 9488
de 91 w 9491
speculo 1 w 9498
scilicet 4 w 9506
morum 1 w 9511
et 116 w 9513
ingeniorum 2 w 9523
et 117 w 9525
adfectuum 1 w 9534
corporis 3 w 9543
autem 10 w 9548
similitudinem 2 w 9561
et 118 w 9563
dissimilitudinem 1 w 9579
capere 1 w 9585
et 119 w 9587
animam 11 w 9593
Itaque 1 w 9600
corpus 7 w 9606
similitudini 1 w 9618
vel 5 w 9621
dissimilitudini 1 w 9636
obnoxium 1 w 9644
Item 1 w 9649
corporalium 1 w 9660
et 120 w 9662
incorporalium 1 w 9675
passiones 1 w 9684
inter 9 w 9689
se 49 w 9691
non 18 w 9694
communicare 1 w 9705
Porro 2 w 9711
et 121 w 9713
animam 12 w 9719
compati 1 w 9726
corpori 4 w 9733
cui 10 w 9737
laeso 1 w 9742
ictibus 1 w 9749
vulneribus 1 w 9760
ulceribus 1 w 9770
condolescit 1 w 9781
et 122 w 9784
corpus 8 w 9790
animae 13 w 9796
cui 11 w 9800
adflictae 1 w 9809
cura 3 w 9813
angore 1 w 9820
amore 1 w 9826
cobaerescit 1 w 9837
per 28 w 9840
detrimentum 1 w 9851
socii 1 w 9856
vigoris 1 w 9863
cuius 3 w 9869
pudorem 1 w 9876
et 124 w 9878
pavorem 1 w 9885
rubore 1 w 9891
atque 5 w 9896
pallore 1 w 9903
testetur 1 w 9911
Igitur 2 w 9918
anima 37 w 9923
corpus 9 w 9929
ex 44 w 9931
corporalium 3 w 9942
passionum 1 w 9951
communione 1 w 9961
Sed 4 w 9965
et 126 w 9967
Chrysippus 1 w 9977
manum 1 w 9982
ei 16 w 9984
porrigit 1 w 9992
constituens 1 w 10004
corporalia 1 w 10014
ab 17 w 10016
incorporalibus 1 w 10030
derelinqui 1 w 10040
omnino 2 w 10046
non 19 w 10049
posse 1 w 10054
quia 8 w 10059
nec 12 w 10062
contingantur 1 w 10074
ab 18 w 10076
eis 3 w 10079
unde 4 w 10084
et 127 w 10086
Lucretius 1 w 10095
Tangere 1 w 10103
enim 10 w 10107
et 129 w 10109
tangi 1 w 10114
nisi 1 w 10118
corpus 10 w 10124
nulla 2 w 10129
potest 3 w 10135
res 18 w 10138
derelicto 1 w 10149
autem 11 w 10154
corpore 1 w 10161
ab 19 w 10163
anima 38 w 10168
affici 1 w 10174
morte 4 w 10179
Igitur 3 w 10186
corpus 11 w 10192
anima 39 w 10197
quae 14 w 10202
nisi 2 w 10206
corporalis 1 w 10216
corpus 12 w 10222
non 20 w 10225
derelinqueret 1 w 10238