<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus et 
istum ex materiae potius suggestu quam ex dei flatu constitisse
praesumpsit, nunc ad reliquas conversus quaestiones plurimum videbor
cum philosophis dimicaturus. Etiam in carcere Socratis de
animae statu velitatum est. Nescio iam hoc primum, an opportuno
in tempore magistri, etsi nihil de loco interest. Quid enim
liquido saperet anima tunc Socratis, iam sacro navigio regresso,
iam cicutis damnationis exhaustis, iam morte praesente utique
consternata ad aliquem motum, secundum naturam, aut externata,
si non secundum naturam? Quamvis enim placida atque
tranquilla, quam nec coniugis fletus statim viduae nec liberorum
conspectus exinde pupillorum lege pietatis inflexerat, vel in hoc
tamen mota, ne moveretur, ipsa constantia concussa est adversus
inconstantiae concussionem. Quid autem aliud saperet vir quilibet
iniuria damnatus praeter iniuriae solamen? nedum philosophus, gloriae
animal cui nec consolanda est iniuria, sed potius insultanda.
Denique post sententiam obviae coniugi et muliebriter inclamanti,
Iniuste damnatus es Socrates! iam et de gratulatione responderat,
Volebas autem iuste? Quo nihil mirandum, si et in carcere
inviscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere ipsa morte
<pb xml:id="v.2.p.557"/>

coram immortalitatem vindicat animae necessaria praesumptione
ad iniuriae frustrationem. Adeo omnis illa tunc sapientia Socratis
de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae
veritatis. Cui enim veritas comperta sine deo? cui deus
cognitus sine Christo? cui Christus exploratus sine spiritu sancto?
cui spiritus sanctus accommodatus sine fidei sacramento? Sane
Socrates facilius diverso spiritu agebatur. Siquidem aiunt daemonium
illi a puero adhaesisse, pessimum revera paedagogum, etsi
post deos et cum deis daemonia deputantur penes poÃ«tas et philosophos.
Nondum enim Christianae potestatis documenta processerant,
quae vim istam perniciosissimam nec unquam bonam, atquin
omnis erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit.
Quodsi idcirco sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque
daemonis suffragium, scilicet negotium navantis socio suo, quanto
dignior atque constantior Christianae sapientiae adsertio, cuius
adflatui tota vis daemonum cedit? Haec sapientia de schola caeli
deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum
reddi iubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia,
sed vetera depellens, nec adulescentiam vitians, sed omni bono
pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis
iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet
perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum
iocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per
omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore
<pb xml:id="v.2.p.558"/>

carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de
anima examinandum est, ad dei regulas diriget. Certe nullum
alium potiorem animae demonstras demonstratorem quam auctorem.
A deo discas quod a deo habeas, aut nec ab alio, si nec a deo.
Quis enim revelabit quod deus texit? Inde sciscitandum est unde
et ignorare tutissimum est. Praestat per deum nescire, quia non
revelaverit, quam per hominem scire, quia ipse praesumpserit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Plane non negabimus aliquando philosophos iuxta nostra sensisse.
Testimonium est veritatis eventus ipsius. Nonnunquam et
in procella confusis vestigiis caeli et freti aliqui portus offenditur
prospero errore, nonnunquam et in tenebris aditus quidam et exitus
deprehenduntur caeca felicitate. Sed et natura pleraque suggeruntur
quasi de publico sensu, quo animam deus dotare dignatus est.
Hunc nacta philosophia ad gloriam propriae artis inflavit prae studio
(non mirum si istud ita dixerim) eloquii quidvis struere atque destruere
eruditi magisque dicendo persuadentis quam docendo. Formas
rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de cerlis
incerta praeiudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint
omnia, omnia praescribit, proprietatibus eliam inter similia diversis,
nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit:
ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio
probaretur. Visa est quidem sibi et ex sacris, quas putant,
litteris hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimavit
antiquitas, nedum divos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue
Plato adsuevit, ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto
<pb xml:id="v.2.p.559"/>

ingentes aures suas Midas tradidit, ut Hermotimum, cui Clazomenii
mortuo templum contulerunt, ut Orpheum, ut Musaeum, ut
Pherecydem Pythagorae magistrum. Quid autem, si philosophi
etiam illa incursaverunt quae penes nos apocryphorum confessione
damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae
et ipso iam aevo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum
meminerimus et multo prius apostatarum spirituum,
qui huiusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi
instruxerint? Postremo si etiam ad ipsos prophetas adisse credibile
est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis,
tamen plus diversitatis invenias inter philosophos quam societatis,
cum et in ipsa societate diversitas eorum deprehendatur. Siquidem
vera quaeque et consonantia prophetis aut aliunde commendant aut
aliorsum subornant, cum maxima iniuria veritatis, quam efficiunt
aut adiuvari falsis aut patrocinari. Hoc itaque commiserit nos et
philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes
sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi
regulae nostrae, interdum sententias proprias communibus argumentationibus
muniant, consentaneis alicubi regulae illorum, ut
prope exclusa sit veritas a philosophia per veneficia in illam sua,
et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur et
communes sententias ab argumentationibus philosopherum liberare
et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando
quaestiones ad dei litteras, exceptis plane quae sine laqueo
alicuius praeiudicii ad simplex testimonium licebit adsumere, quia
et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis
prosit. Nec ignoro quanta sit silva materiae istius apud philosophos
pro numero etiam ipsorum commentatorum, quot varietates
sententiarum, quot palaestrae opinionum, quot propagines quaestionum,
quot implicationes expeditionum. Sed et medicinam inspexi,
<pb xml:id="v.2.p.560"/>

sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium vindicantem,
ut ad quam magis animae ratio pertinere videatur per
corporis curam. Unde et plurimum sorori refragatur, quod animam
quasi coram in domicilio suo tractando magis norit. Sed viderit
utriusque praestantiae ambitio. Habuit et philosophia libertatem
ingenii et medicina necessitatem artificii ad extendendos de anima
retractatus; late quaeruntur incerta, latius disputantur praesumpta.
Quanta difficultas probandi, tanta operositas suadendi, ut merito
Heraclitus ille tenebrosus vastiores caligines animadvertens apud
examinatores animae taedio quaestionum pronuntiarit terminos animae
nequaquam invenisse omnem viam ingrediendo. Christiano
autem paucis ad scientiam huius rei opus est. Nam et certa semper
in paucis, et amplius illi quaerere non licet quam quod inveniri
<bibl n="I Tim. I, 4."/> licet; infinitas enim quaestiones apostolus prohibet. Porro non
amplius inveniri licet quam quod a deo discitur; quod autem a deo
discitur, totum est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><bibl n="I Cor. XI. 19."/> Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles
quique emicarent. Nihil omnino cum philosophis super anima
quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum.
<bibl n="Col. II, 8."/> Siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia concussio veritatis
providebatur; Athenis enim expertus linguatam civitatem cum omnes
illic sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde concepit
praemonitorium illud edictum. Proinde enim et animae ratio per
<bibl n="Ies. I, 22."/> philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas vino. Alii immortalem
negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant, alii
de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione
disceptant, hi statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt,
prout aut Platonis honor aut Zenonis vigor aut Aristotelis
<pb xml:id="v.2.p.561"/>

tenor aut Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis
furor persuaserunt. Deliquit, opinor, divina doctrina ex Iudaea <bibl n="Ies. II, 3."/>
potius quam ex Graecia oriens. Erravit et Christus piscatores citius <bibl n="Matth. IV, 19."/>
quam sophistam ad praeconium emittens. Si qua igitur in hunc
modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aÃ«rem veritatis
infuscant, ea erunt Christianis enubilanda, et percutientibus
argumentationes originales, id est philosophicas, et opponentibus
definitiones caelestes, id est dominicas, ut et illa, quibus ethnici
a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, quibus fideles ab
haeresi concutiuntur, retundantur. Una iam congressione decisa
adversus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex dei
flatu, non ex materia vindicamus, muniti et illic divinae determinationis
inobscurabili regula, Et flavit, inquit, deus flatum vitae in <bibl n="Geu. II, 7."/>
faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex dei
flatu, de isto nihil amplius revolvendum. Habet suum titulum et
suum haereticum. Ceteris hinc exordium inducam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Post definitionem census quaestionem status patitur. Consequens 
enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei deputemus.
Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens.
Et natam autem docemus et factam ex initii constitutione. Nec
statim erravimus utrumque dicentes, quia scilicet aliud sit natum,
aliud factum, utpote illud animalibus competens. Differentiae autem
sua habendo loca et tempora habent aliquando et passivitatis commercia.
Capit itaque et facturam provenisse poni, siquidem
omne quod quoquo modo accipit esse generatur. Nam et factor
ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. Igitur quantum
<pb xml:id="v.2.p.562"/>

ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi
opinio auctoritate prophetiae quoque.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et
isto in loco amicum Platonis Aristotelem. Fortassean exstruentur
magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario
inspexerint, et quidem plures, corpus animae vindicantes. Nec illos
dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus
et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles
et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi
corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius
ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora
includit, - sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes
animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus,
tamen corpus animam facile persuadebunt. Denique Zeno consitum
spiritum definiens animam hoc modo instruit. Quo, inquit,
digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso
animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem
spiritus anima est, ergo corpus est anima. Vult et Cleanthes
non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem
parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum
et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem
capere et animam. Itaque corpus similitudini vel dissimilitudini
obnoxium. Item corporalium et incorporalium passiones
inter se non communicare. Porro et animam compati corpori, cui
laeso ictibus, vulneribus, ulceribus condolescit, et corpus animae,
cui adflictae cura, angore, amore cobaerescit per detrimentum
socii vigoris, cuius pudorem et pavorem rubore atque pallore
testetur. Igitur anima corpus ex corporalium passionum communione.
Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia
ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec
<pb xml:id="v.2.p.563"/>

contingantur ab eis (unde et Lucretius, Tangere enim et tangi
nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima
affici morte. Igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus
non derelinqueret.</p></div></div></body></text></TEI>