Scaife ATLAS

CTS Library / Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos (12-15)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:12-15
Refs {'start': {'reference': '12', 'human_reference': 'Chapter 12'}, 'end': {'reference': '15', 'human_reference': 'Chapter 15'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Itaque omnes forma et scientia peraequantur, facti omnes quod unusquisque; nemo aliud, quia alteri omnes. Refunduntur in Nus omnes, in Homines, in Theletos, aeque feminae, in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses suas delevisset, si hodie maiorem cognovisset. Exinde refecti sunt, et constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt. Diffundebatur et ipse laetitia, utique bene cantantibus filiis et nepotibus. Quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate liberato? Quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? Videmus quotidie nauticorum lascivias gaudiorum. Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones, unum iam omnes etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et

Spiritu Sancto quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium. Vane, opinor. Si enim unum erant omnes, ex supra dicta peraequatione vacabat symbolae ratio, quae ferme ex varietatis gratia constat. Unum omnes bonum conterebant, quod omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de forma ipsius iam peraequationis. Igitur ex aere collaticio, quod aiunt, in honorem et gloriam patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt, Iesum. Eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis, et Omnia iam, ut ex omnium defloratione constructum, Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolemaei. Quam propius fuit de aliquibus Atticis curis Pancarpian
vocari a tam otiosis auctoribus nominum. Ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornassent, satellites ei angelos proferunt, par genus; si inter se, potest fieri, si vero Soteri consubstantivos (ambigue enim positum inveni), quae erit eminentia eius inter satellites coaequales?

Continet hic igitur ordo primam processionem pariter et nascentium et nubentium et generantium Aeonum: Sophiae ex desiderio patris periculosissimum casum, Hori oportunissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum. Soteris pavoninum ornatum, Angelorum comparaticium antistatum. Quod superest, inquis, Vos valete et plaudite! Immo quod superest, inquam, vos audite et proficite. Ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurrisse dicuntur, prima tragoediae scena. Alia autem trans siparium cothurnatio est, extra Pleroma dico. Et tamen si talis sub sinu patris intra ambitum Hori custodis, qualis extra iam in libero, ubi deus non erat?

Namque Enthymesis, sive iam Achamoth, quod abhinc scriptum hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. Certe nec forma nec facies ulla, intempestiva scilicet et abortiva genitura. Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis viribus, solius substantiae, non etiam scientiae, forma. Et tamen cum aliquo peculio relinquitur. Iteratur odor incorruptibilitatis, quo compos casus sui potiorum desiderio superaretur. Hac misericordia functus, non sine Spiritus Sancti societate, recurrit Christus in Pleroma. Usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina accedere. Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc quaeritur, Sophia de patre manat, Spiritus Sanctus ex angelo. Accipit Christi, a quo derelictam se statim senserat, desiderium. Itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere quem si omnino non

noverat, ut invisibiliter operatum, quomodo lumen eius ignotum cum ipso requirebat? Et tamen temptavit, et fortasse adprehendisset, si non idem IIoros, qui matri eius tam prospere venerat, nune tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamaverit in eam, Iao! quasi, Porro Quirites! aut, Fidem Caesaris! Inde invenitur Iao in scripturis. Ita depulsa quominus pergeret, nec habens supervolare crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica multiplici atque perplexa, omni genere eius coepit adfligi, maerere, quod non perpetrasset inceptum, metu, ne sicut luce, ita et vita orbaretur, consternatione, tum ignorantia. Nec ut mater eius. Illa enim Aeon. At haec pro condicione deterius, insurgente adhuc et alio fluctu, conversionis scilicet in Christum, a quo vivificata fuerat, et in hanc ipsam conversionem temperata.

Age nunc, discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam volunt, et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi; quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum recogitavit. Audisti conversionem, genus aliud passionis. Ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitiese, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri. Audisti maerorem et timorem. Ex his initiata sunt cetera. Nam ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit. Hinc aestimandum quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit. Habuit et salsas, habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes utique et venenatas, ut et Nonacris inde sudaverit, quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit, quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit, quae masculos molles. Caelestes imbres pipiavit Achamoth, et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrimas servare curamus. Proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt. Et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum,

qua conspecti Christi recordans; eo de gaudii risu lumen effulsit. Cuius hoc providentiae beneficium, quale illam ridere cogebat, idcirco ne semper nos in tenebris moraremur! Nec obstupescas qui laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo, cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defluxerit saeculo. O risum illuminatorem! o fletum rigatorem! Et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore - omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset, - vel ne cogeretur desertores suos supplicare.

Tokens

Itaque 1 w 6
omnes 1 w 11
forma 1 w 16
et 1 w 18
scientia 1 w 26
peraequantur 1 w 38
facti 1 w 44
omnes 2 w 49
quod 1 w 53
unusquisque 1 w 64
nemo 1 w 69
aliud 1 w 74
quia 1 w 79
alteri 1 w 85
omnes 3 w 90
Refunduntur 1 w 102
in 1 w 104
Nus 1 w 107
omnes 4 w 112
in 2 w 115
Homines 1 w 122
in 4 w 125
Theletos 1 w 133
aeque 1 w 139
feminae 1 w 146
in 6 w 149
Sigas 1 w 154
in 7 w 157
Zoas 1 w 161
in 8 w 164
Ecclesias 1 w 173
in 9 w 176
Fortunatas 1 w 186
ut 1 w 189
Ovidius 1 w 196
Metamorphoses 1 w 209
suas 1 w 213
delevisset 1 w 223
si 2 w 226
hodie 1 w 231
maiorem 1 w 238
cognovisset 1 w 249
Exinde 1 w 256
refecti 1 w 263
sunt 1 w 267
et 6 w 270
constabiliti 1 w 282
sunt 2 w 286
et 7 w 289
in 11 w 291
requiem 1 w 298
ex 1 w 300
veritate 1 w 308
compositi 1 w 317
magno 1 w 322
cum 1 w 325
gaudii 1 w 331
fructu 1 w 337
hymnis 1 w 343
patrem 1 w 349
concinunt 1 w 358
Diffundebatur 1 w 372
et 8 w 374
ipse 1 w 378
laetitia 1 w 386
utique 1 w 393
bene 1 w 397
cantantibus 1 w 408
filiis 1 w 414
et 10 w 416
nepotibus 1 w 425
Quidni 1 w 432
diffunderetur 1 w 445
omni 1 w 449
iocunditate 1 w 460
Pleromate 1 w 470
liberato 1 w 478
Quis 1 w 483
nauclerus 1 w 492
non 1 w 495
etiam 1 w 500
cum 2 w 503
dedecore 1 w 511
laetatur 1 w 519
Videmus 1 w 527
quotidie 1 w 535
nauticorum 1 w 545
lascivias 1 w 554
gaudiorum 1 w 563
Itaque 2 w 570
ut 4 w 572
nautae 1 w 578
ad 1 w 580
symbolam 1 w 588
semper 1 w 594
exultant 1 w 602
tale 1 w 607
aliquid 1 w 614
et 14 w 616
Aeones 1 w 622
unum 1 w 627
iam 2 w 630
omnes 5 w 635
etiam 2 w 640
forma 2 w 645
nedum 1 w 651
sententia 1 w 660
convenientibus 1 w 675
ipsis 1 w 680
quoque 1 w 686
novis 2 w 691
fratribus 1 w 700
et 16 w 702
magistris 1 w 711
Christo 1 w 718
et 17 w 720
Spiritu 1 w 727
Sancto 1 w 733
quod 2 w 737
optimum 1 w 744
atque 1 w 749
pulcherrimum 1 w 761
unusquisque 2 w 772
florebat 1 w 780
conferunt 1 w 789
in 13 w 791
medium 1 w 797
Vane 1 w 802
opinor 1 w 809
Si 2 w 812
enim 1 w 816
unum 2 w 820
erant 1 w 825
omnes 6 w 830
ex 3 w 833
supra 1 w 838
dicta 1 w 843
peraequatione 1 w 856
vacabat 1 w 863
symbolae 1 w 871
ratio 1 w 876
quae 1 w 881
ferme 1 w 886
ex 4 w 888
varietatis 1 w 898
gratia 1 w 904
constat 1 w 911
Unum 1 w 916
omnes 7 w 921
bonum 1 w 926
conterebant 1 w 937
quod 3 w 942
omnes 8 w 947
erant 2 w 952
De 1 w 955
modo 1 w 959
forsitan 1 w 967
fuerit 1 w 973
ratio 2 w 978
aut 3 w 982
de 8 w 984
forma 3 w 989
ipsius 1 w 995
iam 4 w 998
peraequationis 1 w 1012
Igitur 1 w 1019
ex 5 w 1021
aere 1 w 1025
collaticio 1 w 1035
quod 4 w 1040
aiunt 1 w 1045
in 15 w 1048
honorem 1 w 1055
et 19 w 1057
gloriam 1 w 1064
patris 1 w 1070
pulcherrimum 2 w 1082
Pleromatis 1 w 1092
sidus 1 w 1097
fructumque 1 w 1107
perfectum 1 w 1116
compingunt 1 w 1126
Iesum 1 w 1132
Eum 1 w 1136
cognominant 1 w 1147
Soterem 1 w 1154
et 20 w 1156
Christum 1 w 1164
et 21 w 1166
Sermonem 1 w 1174
de 9 w 1176
patritis 1 w 1184
et 22 w 1187
Omnia 1 w 1192
iam 6 w 1195
ut 7 w 1198
ex 6 w 1200
omnium 1 w 1206
defloratione 1 w 1218
constructum 1 w 1229
Graculum 1 w 1238
Aesopi 1 w 1244
Pandoram 1 w 1253
Hesiodi 1 w 1260
Acci 1 w 1265
Patinam 1 w 1272
Nestoris 1 w 1281
Cocetum 1 w 1288
Miscellaneam 1 w 1301
Ptolemaei 1 w 1310
Quam 1 w 1315
propius 1 w 1322
fuit 1 w 1326
de 11 w 1328
aliquibus 1 w 1337
Atticis 1 w 1344
curis 1 w 1349
Pancarpian 1 w 1359
vocari 1 w 1365
a 109 w 1366
tam 2 w 1369
otiosis 1 w 1376
auctoribus 1 w 1386
nominum 1 w 1393
Ut 1 w 1396
autem 1 w 1401
tantum 1 w 1407
sigillarium 1 w 1418
extrinsecus 1 w 1429
quoque 2 w 1435
inornassent 1 w 1446
satellites 1 w 1457
ei 2 w 1459
angelos 1 w 1466
proferunt 1 w 1475
par 1 w 1479
genus 1 w 1484
si 11 w 1487
inter 1 w 1492
se 9 w 1494
potest 1 w 1501
fieri 1 w 1506
si 12 w 1509
vero 1 w 1513
Soteri 1 w 1519
consubstantivos 1 w 1534
ambigue 1 w 1542
enim 2 w 1546
positum 1 w 1553
inveni 1 w 1559
quae 2 w 1565
erit 3 w 1569
eminentia 1 w 1578
eius 1 w 1582
inter 2 w 1587
satellites 2 w 1597
coaequales 1 w 1607
Continet 1 w 1616
hic 1 w 1619
igitur 1 w 1625
ordo 1 w 1629
primam 1 w 1635
processionem 1 w 1647
pariter 1 w 1654
et 25 w 1656
nascentium 1 w 1666
et 26 w 1668
nubentium 1 w 1677
et 27 w 1679
generantium 1 w 1690
Aeonum 1 w 1696
Sophiae 1 w 1704
ex 8 w 1706
desiderio 1 w 1715
patris 2 w 1721
periculosissimum 1 w 1737
casum 1 w 1742
Hori 1 w 1747
oportunissimum 1 w 1761
auxilium 1 w 1769
Enthymeseos 1 w 1781
et 28 w 1783
coniunctae 1 w 1793
Passionis 1 w 1802
expiatum 1 w 1810
Christi 1 w 1818
et 29 w 1820
Spiritus 1 w 1828
Sancti 1 w 1834
paedagogatum 1 w 1846
Aeonum 2 w 1853
tutelarem 1 w 1862
reformatum 1 w 1872
Soteris 1 w 1880
pavoninum 1 w 1889
ornatum 1 w 1896
Angelorum 1 w 1906
comparaticium 1 w 1919
antistatum 1 w 1929
Quod 1 w 1934
superest 1 w 1942
inquis 1 w 1949
Vos 1 w 1953
valete 1 w 1959
et 31 w 1961
plaudite 1 w 1969
Immo 1 w 1974
quod 5 w 1978
superest 2 w 1986
inquam 1 w 1993
vos 2 w 1997
audite 2 w 2003
et 32 w 2005
proficite 1 w 2014
Ceterum 1 w 2022
haec 1 w 2026
intra 1 w 2031
coetum 1 w 2037
Pleromatis 2 w 2047
decucurrisse 1 w 2059
dicuntur 1 w 2067
prima 2 w 2073
tragoediae 1 w 2083
scena 1 w 2088
Alia 1 w 2093
autem 2 w 2098
trans 1 w 2103
siparium 1 w 2111
cothurnatio 1 w 2122
est 5 w 2125
extra 1 w 2131
Pleroma 4 w 2138
dico 1 w 2142
Et 1 w 2145
tamen 1 w 2150
si 21 w 2152
talis 1 w 2157
sub 2 w 2160
sinu 1 w 2164
patris 3 w 2170
intra 2 w 2175
ambitum 1 w 2182
Hori 2 w 2186
custodis 1 w 2194
qualis 1 w 2201
extra 2 w 2206
iam 7 w 2209
in 33 w 2211
libero 1 w 2217
ubi 1 w 2221
deus 1 w 2225
non 2 w 2228
erat 2 w 2232
Namque 1 w 2239
Enthymesis 1 w 2249
sive 1 w 2254
iam 8 w 2257
Achamoth 1 w 2265
quod 6 w 2270
abhinc 1 w 2276
scriptum 1 w 2284
hoc 1 w 2287
solo 1 w 2291
ininterpretabili 1 w 2307
nomine 1 w 2313
ut 11 w 2316
cum 3 w 2319
vitio 1 w 2324
individuae 1 w 2334
Passionis 2 w 2343
explosa 1 w 2350
est 6 w 2353
in 39 w 2355
loca 1 w 2359
luminis 1 w 2366
aliena 1 w 2372
quod 7 w 2377
Pleromatis 3 w 2387
res 3 w 2390
est 7 w 2393
in 41 w 2396
vacuum 1 w 2402
atque 2 w 2407
inane 1 w 2412
illud 1 w 2417
Epicuri 1 w 2424
miserabilis 1 w 2436
etiam 3 w 2441
de 16 w 2443
loco 1 w 2447
est 8 w 2450
Certe 1 w 2456
nec 1 w 2459
forma 5 w 2464
nec 2 w 2467
facies 1 w 2473
ulla 1 w 2477
intempestiva 1 w 2490
scilicet 1 w 2498
et 38 w 2500
abortiva 1 w 2508
genitura 1 w 2516
Dum 1 w 2520
ita 4 w 2523
rerum 1 w 2528
habet 1 w 2533
flectitur 1 w 2543
a 202 w 2544
superioribus 1 w 2556
Christus 1 w 2564
deducitur 1 w 2574
per 10 w 2577
Horon 1 w 2582
aborsum 1 w 2590
ut 12 w 2592
illud 2 w 2597
informet 1 w 2605
de 18 w 2607
suis 1 w 2611
viribus 1 w 2618
solius 1 w 2625
substantiae 1 w 2636
non 3 w 2640
etiam 4 w 2645
scientiae 1 w 2654
forma 6 w 2660
Et 2 w 2663
tamen 2 w 2668
cum 4 w 2671
aliquo 1 w 2677
peculio 1 w 2684
relinquitur 1 w 2695
Iteratur 1 w 2704
odor 1 w 2708
incorruptibilitatis 1 w 2727
quo 12 w 2731
compos 2 w 2737
casus 1 w 2742
sui 2 w 2745
potiorum 1 w 2753
desiderio 2 w 2762
superaretur 1 w 2773
Hac 1 w 2777
misericordia 1 w 2789
functus 1 w 2796
non 4 w 2800
sine 1 w 2804
Spiritus 2 w 2812
Sancti 2 w 2818
societate 1 w 2827
recurrit 1 w 2836
Christus 2 w 2844
in 48 w 2846
Pleroma 6 w 2853
Usus 1 w 2858
est 10 w 2861
rerum 2 w 2866
ex 13 w 2868
liberalitatibus 1 w 2883
quoque 3 w 2889
nomina 2 w 2895
accedere 1 w 2903
Enthymesis 2 w 2914
de 22 w 2916
actu 1 w 2920
fuit 2 w 2924
Achamoth 2 w 2933
unde 3 w 2937
adhuc 1 w 2942
quaeritur 1 w 2951
Sophia 2 w 2958
de 24 w 2960
patre 2 w 2965
manat 1 w 2970
Spiritus 3 w 2979
Sanctus 1 w 2986
ex 14 w 2988
angelo 2 w 2994
Accipit 1 w 3002
Christi 2 w 3009
a 234 w 3011
quo 14 w 3014
derelictam 1 w 3024
se 14 w 3026
statim 1 w 3032
senserat 1 w 3040
desiderium 1 w 3051
Itaque 3 w 3058
prosiluit 1 w 3067
et 44 w 3069
ipsa 1 w 3073
lumen 1 w 3078
eius 2 w 3082
inquirere 1 w 3091
quem 1 w 3095
si 31 w 3097
omnino 1 w 3103
non 5 w 3106
noverat 1 w 3113
ut 13 w 3116
invisibiliter 1 w 3129
operatum 1 w 3137
quomodo 1 w 3145
lumen 2 w 3150
eius 3 w 3154
ignotum 1 w 3161
cum 5 w 3164
ipso 1 w 3168
requirebat 1 w 3178
Et 3 w 3181
tamen 3 w 3186
temptavit 1 w 3195
et 45 w 3198
fortasse 1 w 3206
adprehendisset 1 w 3220
si 33 w 3223
non 6 w 3226
idem 2 w 3230
IIoros 1 w 3236
qui 11 w 3240
matri 1 w 3245
eius 4 w 3249
tam 7 w 3252
prospere 1 w 3260
venerat 1 w 3267
nune 1 w 3272
tam 8 w 3275
importune 1 w 3284
filiae 1 w 3290
occurrisset 1 w 3301
ut 14 w 3303
etiam 5 w 3308
inclamaverit 1 w 3320
in 54 w 3322
eam 2 w 3325
Iao 1 w 3329
quasi 1 w 3335
Porro 1 w 3341
Quirites 1 w 3349
aut 6 w 3353
Fidem 1 w 3359
Caesaris 1 w 3367
Inde 1 w 3372
invenitur 1 w 3381
Iao 2 w 3384
in 56 w 3386
scripturis 1 w 3396
Ita 4 w 3400
depulsa 1 w 3407
quominus 1 w 3415
pergeret 1 w 3423
nec 3 w 3427
habens 1 w 3433
supervolare 1 w 3444
crucem 1 w 3450
id 13 w 3453
est 11 w 3456
Horon 2 w 3461
quia 2 w 3466
nullum 1 w 3472
Catulli 1 w 3479
Laureolum 1 w 3488
fuerit 2 w 3494
exercitata 1 w 3504
ut 16 w 3507
destituta 1 w 3516
Passioni 3 w 3524
illi 1 w 3528
suae 1 w 3532
in 58 w 3534
trica 1 w 3539
multiplici 1 w 3549
atque 3 w 3554
perplexa 1 w 3562
omni 4 w 3567
genere 1 w 3573
eius 5 w 3577
coepit 1 w 3583
adfligi 1 w 3590
maerere 1 w 3598
quod 8 w 3603
non 7 w 3606
perpetrasset 1 w 3618
inceptum 1 w 3626
metu 1 w 3631
ne 34 w 3634
sicut 1 w 3639
luce 1 w 3643
ita 8 w 3647
et 53 w 3649
vita 1 w 3653
orbaretur 1 w 3662
consternatione 1 w 3677
tum 19 w 3681
ignorantia 1 w 3691
Nec 1 w 3695
ut 19 w 3697
mater 1 w 3702
eius 6 w 3706
Illa 1 w 3711
enim 3 w 3715
Aeon 4 w 3719
At 2 w 3722
haec 2 w 3726
pro 7 w 3729
condicione 1 w 3739
deterius 1 w 3747
insurgente 1 w 3758
adhuc 2 w 3763
et 56 w 3765
alio 1 w 3769
fluctu 1 w 3775
conversionis 1 w 3788
scilicet 2 w 3796
in 61 w 3798
Christum 2 w 3806
a 291 w 3808
quo 18 w 3811
vivificata 1 w 3821
fuerat 1 w 3827
et 58 w 3830
in 62 w 3832
hanc 1 w 3836
ipsam 1 w 3841
conversionem 1 w 3853
temperata 1 w 3862
Age 1 w 3866
nunc 1 w 3870
discant 1 w 3878
Pythagorici 1 w 3889
agnoscant 1 w 3899
Stoici 1 w 3905
Plato 1 w 3911
ipse 2 w 3915
unde 4 w 3920
materia 1 w 3927
quam 2 w 3932
innatam 1 w 3939
volunt 1 w 3945
et 59 w 3948
originem 1 w 3956
et 60 w 3958
substantiam 1 w 3969
traxerit 1 w 3977
in 65 w 3979
omnem 1 w 3984
hanc 2 w 3988
struem 1 w 3994
mundi 1 w 3999
quod 9 w 4004
nec 4 w 4007
Mercurius 1 w 4016
ille 1 w 4020
Trismegistus 1 w 4032
magister 1 w 4041
omnium 2 w 4047
physicorum 1 w 4057
recogitavit 1 w 4068
Audisti 1 w 4076
conversionem 2 w 4088
genus 2 w 4094
aliud 2 w 4099
passionis 1 w 4108
Ex 2 w 4111
hac 1 w 4114
omnis 1 w 4119
anima 1 w 4124
huius 1 w 4129
mundi 2 w 4134
dicitur 1 w 4141
constitiese 1 w 4152
etiam 6 w 4158
ipsius 2 w 4164
Demiurgi 1 w 4172
id 14 w 4175
est 13 w 4178
dei 1 w 4181
nostri 1 w 4187
Audisti 2 w 4195
maerorem 1 w 4203
et 62 w 4205
timorem 1 w 4212
Ex 3 w 4215
his 1 w 4218
initiata 1 w 4226
sunt 3 w 4230
cetera 1 w 4236
Nam 2 w 4240
ex 17 w 4242
lacrimis 1 w 4250
eius 7 w 4254
universa 1 w 4262
aquarum 1 w 4269
natura 1 w 4275
manavit 1 w 4282
Hinc 1 w 4287
aestimandum 1 w 4298
quem 2 w 4302
exitum 1 w 4308
duxerit 1 w 4315
quantis 1 w 4323
lacrimarum 1 w 4333
generibus 1 w 4342
inundaverit 1 w 4353
Habuit 1 w 4360
et 64 w 4362
salsas 1 w 4368
habuit 1 w 4375
et 65 w 4377
amaras 1 w 4383
et 66 w 4385
dulces 1 w 4391
et 67 w 4393
calidas 1 w 4400
et 68 w 4402
frigidas 1 w 4410
guttas 1 w 4416
et 69 w 4418
bituminosas 1 w 4429
et 70 w 4431
ferruginantes 1 w 4444
et 71 w 4446
sulphurantes 1 w 4458
utique 2 w 4464
et 72 w 4466
venenatas 1 w 4475
ut 22 w 4478
et 73 w 4480
Nonacris 1 w 4488
inde 2 w 4492
sudaverit 1 w 4501
quae 4 w 4506
Alexandrum 1 w 4516
occidit 1 w 4523
et 74 w 4526
Lyncestarum 1 w 4537
inde 3 w 4541
defluxerit 1 w 4551
quae 5 w 4556
ebrios 1 w 4562
efficit 1 w 4569
et 75 w 4572
Salmacis 1 w 4580
inde 4 w 4584
se 23 w 4586
solverit 1 w 4594
quae 6 w 4599
masculos 1 w 4607
molles 1 w 4613
Caelestes 1 w 4623
imbres 1 w 4629
pipiavit 1 w 4637
Achamoth 3 w 4645
et 76 w 4648
nos 4 w 4651
in 74 w 4653
cisternis 1 w 4662
etiam 7 w 4667
alienos 1 w 4674
luctus 1 w 4680
et 78 w 4682
lacrimas 1 w 4690
servare 1 w 4697
curamus 1 w 4704
Proinde 1 w 4712
ex 20 w 4714
consternatione 2 w 4728
et 79 w 4730
pavore 1 w 4736
corporalia 1 w 4746
elementa 1 w 4754
ducta 1 w 4759
sunt 4 w 4763
Et 4 w 4766
tamen 4 w 4771
in 76 w 4773
tanta 1 w 4778
circumstantia 1 w 4791
solitudinis 1 w 4802
in 78 w 4805
tanto 1 w 4810
circumspectu 1 w 4822
destitutionis 1 w 4835
ridebat 1 w 4842
interdum 1 w 4850
qua 17 w 4854
conspecti 1 w 4863
Christi 3 w 4870
recordans 1 w 4879
eo 7 w 4882
de 43 w 4884
gaudii 2 w 4890
risu 1 w 4894
lumen 3 w 4899
effulsit 1 w 4907
Cuius 1 w 4913
hoc 2 w 4916
providentiae 1 w 4928
beneficium 1 w 4938
quale 2 w 4944
illam 1 w 4949
ridere 1 w 4955
cogebat 1 w 4962
idcirco 1 w 4970
ne 46 w 4972
semper 2 w 4978
nos 6 w 4981
in 80 w 4983
tenebris 1 w 4991
moraremur 1 w 5000
Nec 2 w 5004
obstupescas 1 w 5015
qui 13 w 5018
laetitia 2 w 5026
eius 8 w 5030
tam 11 w 5033
splendidum 1 w 5043
elementum 1 w 5052
radiaverit 1 w 5062
mundo 1 w 5067
cum 8 w 5071
maestitia 1 w 5080
quoque 4 w 5086
eius 9 w 5090
tam 12 w 5093
necessarium 1 w 5104
instrumentum 1 w 5116
defluxerit 2 w 5126
saeculo 1 w 5133
O 3 w 5135
risum 1 w 5140
illuminatorem 1 w 5153
o 286 w 5155
fletum 1 w 5161
rigatorem 1 w 5170
Et 5 w 5173
tamen 5 w 5178
poterat 1 w 5185
remedio 1 w 5192
iam 15 w 5195
agere 1 w 5200
cum 9 w 5203
illius 1 w 5209
loci 1 w 5213
horrore 1 w 5220
omnem 2 w 5226
enim 4 w 5230
obscuritatem 1 w 5242
eius 10 w 5246
discussisset 1 w 5258
quotiens 1 w 5266
ridere 2 w 5272
voluisset 1 w 5281
vel 1 w 5286
ne 50 w 5288
cogeretur 1 w 5297
desertores 1 w 5307
suos 1 w 5311
supplicare 1 w 5321