<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Itaque omnes forma et scientia peraequantur, facti omnes 
quod unusquisque; nemo aliud, quia alteri omnes. Refunduntur
in Nus omnes, in Homines, in Theletos, aeque feminae, in Sigas,
in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses
suas delevisset, si hodie maiorem cognovisset. Exinde refecti sunt,
et constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi magno
cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt. Diffundebatur et ipse
laetitia, utique bene cantantibus filiis et nepotibus. Quidni diffunderetur
omni iocunditate, Pleromate liberato? Quis nauclerus non
etiam cum dedecore laetatur? Videmus quotidie nauticorum lascivias
gaudiorum. Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale
aliquid et Aeones, unum iam omnes etiam forma, nedum sententia;
convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et
<pb xml:id="v.2.p.398"/>

Spiritu Sancto quod optimum atque pulcherrimum unusquisque
florebat conferunt in medium. Vane, opinor. Si enim unum erant
omnes, ex supra dicta peraequatione vacabat symbolae ratio, quae
ferme ex varietatis gratia constat. Unum omnes bonum conterebant,
quod omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de
forma ipsius iam peraequationis. Igitur ex aere collaticio, quod
aiunt, in honorem et gloriam patris pulcherrimum Pleromatis sidus
fructumque perfectum compingunt, Iesum. Eum cognominant
Soterem et Christum et Sermonem de patritis, et Omnia iam, ut
ex omnium defloratione constructum, Graculum Aesopi, Pandoram
Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolemaei.
Quam propius fuit de aliquibus Atticis curis Pancarpian
<pb xml:id="v.2.p.399"/>

vocari a tam otiosis auctoribus nominum. Ut autem tantum
sigillarium extrinsecus quoque inornassent, satellites ei angelos
proferunt, par genus; si inter se, potest fieri, si vero Soteri consubstantivos
(ambigue enim positum inveni), quae erit eminentia
eius inter satellites coaequales?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Continet hic igitur ordo primam processionem pariter et 
nascentium et nubentium et generantium Aeonum: Sophiae ex desiderio
patris periculosissimum casum, Hori oportunissimum auxilium,
Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et
Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum. Soteris
pavoninum ornatum, Angelorum comparaticium antistatum.
Quod superest, inquis, Vos valete et plaudite! Immo quod superest,
inquam, vos audite et proficite. Ceterum haec intra coetum
Pleromatis decucurrisse dicuntur, prima tragoediae scena. Alia
autem trans siparium cothurnatio est, extra Pleroma dico. Et tamen
si talis sub sinu patris intra ambitum Hori custodis, qualis
extra iam in libero, ubi deus non erat?</p><pb xml:id="v.2.p.400"/><bibl n="Cap. XIV."/><p>Namque Enthymesis, sive iam Achamoth, quod abhinc scriptum
hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae
Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res
est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco
est. Certe nec forma nec facies ulla, intempestiva scilicet et
abortiva genitura. Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus
Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis
viribus, solius substantiae, non etiam scientiae, forma. Et tamen
cum aliquo peculio relinquitur. Iteratur odor incorruptibilitatis,
quo compos casus sui potiorum desiderio superaretur. Hac misericordia
functus, non sine Spiritus Sancti societate, recurrit
Christus in Pleroma. Usus est rerum ex liberalitatibus quoque
nomina accedere. Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc
quaeritur, Sophia de patre manat, Spiritus Sanctus ex angelo.
Accipit Christi, a quo derelictam se statim senserat, desiderium.
Itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere quem si omnino non
<pb xml:id="v.2.p.401"/>

noverat, ut invisibiliter operatum, quomodo lumen eius ignotum
cum ipso requirebat? Et tamen temptavit, et fortasse adprehendisset,
si non idem IIoros, qui matri eius tam prospere venerat,
nune tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamaverit in
eam, Iao! quasi, Porro Quirites! aut, Fidem Caesaris! Inde invenitur
Iao in scripturis. Ita depulsa quominus pergeret, nec habens
supervolare crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum
fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica
multiplici atque perplexa, omni genere eius coepit adfligi, maerere,
quod non perpetrasset inceptum, metu, ne sicut luce, ita et vita
orbaretur, consternatione, tum ignorantia. Nec ut mater eius.
Illa enim Aeon. At haec pro condicione deterius, insurgente adhuc
et alio fluctu, conversionis scilicet in Christum, a quo vivificata
fuerat, et in hanc ipsam conversionem temperata.</p><pb xml:id="v.2.p.402"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Age nunc, discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse,
unde materia, quam innatam volunt, et originem et substantiam
traxerit in omnem hanc struem mundi; quod nec Mercurius ille
Trismegistus, magister omnium physicorum recogitavit. Audisti
conversionem, genus aliud passionis. Ex hac omnis anima huius
mundi dicitur constitiese, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri.
Audisti maerorem et timorem. Ex his initiata sunt cetera. Nam
ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit. Hinc aestimandum
quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit.
Habuit et salsas, habuit et amaras et dulces et calidas et
frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes utique
et venenatas, ut et Nonacris inde sudaverit, quae Alexandrum
occidit, et Lyncestarum inde defluxerit, quae ebrios efficit, et
Salmacis inde se solverit, quae masculos molles. Caelestes imbres
pipiavit Achamoth, et nos in cisternis etiam alienos luctus et
lacrimas servare curamus. Proinde ex consternatione et pavore
corporalia elementa ducta sunt. Et tamen in tanta circumstantia
solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum,
<pb xml:id="v.2.p.403"/>

qua conspecti Christi recordans; eo de gaudii risu lumen effulsit.
Cuius hoc providentiae beneficium, quale illam ridere cogebat,
idcirco ne semper nos in tenebris moraremur! Nec obstupescas
qui laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo,
cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defluxerit
saeculo. O risum illuminatorem! o fletum rigatorem! Et
tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore - omnem
enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset, -
vel ne cogeretur desertores suos supplicare.</p></div></div></body></text></TEI>