Scaife ATLAS

CTS Library / Galba

Galba (16-20)

urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2:16-20
Refs {'start': {'reference': '16', 'human_reference': 'Chapter 16'}, 'end': {'reference': '20', 'human_reference': 'Chapter 20'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
1

Per haec prope uniuersis ordinibus offensis uel praecipua flagrabat inuidia apud milites. nam cum in uerba eius absentis iurantibus donatiuum grandius solito praepositi pronuntiassent, neque ratam rem habuit et subinde iactauit legere se militem, non emere consuesse; atque eo quidem nomine omnis, qui ubique erant, exacerbauit. ceterum praetorianos etiam metu et indignitate commouit, remouens subinde plerosque ut suspectos et Nymphidi socios.

2
sed maxime fremebat superioris Germaniae exercitus fraudari se praemis nauatae aduersus Gallos et Vindicem operae. ergo primi obsequium rumpere ausi Kal. Ian. adigi sacramento nisi in nomen senatus recusarunt statimque legationem ad praetorianos cum mandatis destinauerunt: displicere imperatorem in Hispania factum; eligerent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent.

1

quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc quidem donatiui ulla mentione facta. quo faciliorem occasionem M. Saluio Othoni praebuit perficiendi conata intra sextum adoptionis diem.

1

Magna et assidua monstra iam inde a principio exitum ei, qualis euenit, portenderant. cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim uictimae caederentur, taurus securis ictu consternatus rupto uinculo essedum eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit; ac descendentem speculator impulsu turbae lancea prope uulnerauit. urbem quoque et deinde Palatium ingressum excepit terrae tremor et assimilis quidam mugitui sonus.

2
secuta sunt aliquanto manifestiora. monile margaritis gemmisque consertum ad ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza secreuerat; id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri dedicauit, ac proxima nocte somniauit speciem Fortunae querentis fraudatam se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam quae dedisset. cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo thus tenentem et in calice fictili merum.
3
obseruatum etiam est Kal. Ian. sacrificanti coronam de capite excidisse, auspicanti pullos auolasse; adoptionis die neque milites adlocuturo castrensem sellam de more positam pro tribunali oblitis ministris et in senatu curulem peruerse collocatam.

1

prius uero quam occideretur sacrificantem mane haruspex identidem monuit, caueret periculum, non longe percussores abesse.

Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suadentibusposse enim auctoritate et praesentia praeualere nihil amplius quam continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diuerseque tendebant. loricam tamen induit linteam, quanquam haud dissimulans parum aduersus tot mucrones profuturam.

2
sed extractus rumoribus falsis, quos conspirati, ut eum in publicum elicerent, de industria dissiparant, paucis temere affirmantibus transactum negotium, oppressos, qui tumultuarentur, aduenire frequentis ceteros gratulabundos et in omne obsequium paratos, iis ut occurreret prodiit tanta fiducia, ut militi cuidam occisum a se Othonem glorianti: 'quo auctore?' responderit, atque in forum usque processit. ibi equites, quibus mandata caedes erat, cum per publicum dimota paganorum turba equos adegissent, uiso procul eo parumper restiterunt; dein rursum incitati desertum a suis contrucidarunt.

1

Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum: 'quid agitis commilitones? ego uester sum et uos mei,' donatiuum etiam pollicitum. plures autem prodiderunt optulisse ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita uideretur, hortatum. illud mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum et omnes qui arcesserentur spreuisse nuntium excepta Germanicianorum uexillatione. ii ob recens meritum, quod se aegros et inualidos magno opere fouisset, in auxilium aduolauerunt, sed serius itinere deuio per ignorantiam locorum retardati.

2

Iugulatus est ad lacum Curti ac relictus ita uti erat, donec gregarius miles a frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputauit; et quoniam capillo arripere non poterat, in gremium abdidit, mox inserto per os pollice ad Othonem detulit. ille lixis calonibusque donauit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt adclamantes identidem: 'Galba Cupido, fruaris aetate tua,' maxime irritati ad talem iocorum petulantiam, quod ante paucos dies exierat in uulgus, laudanti cuidam formam suam ut adhuc floridam et uegetam respondisse eum:

ἔτι μοι μένοσ ἔμπεδόν ἐστιν. ab is Patrobii Neroniani libertus centum aureis redemptum eo loco, ubi iussu Galbae animaduersum in patronum suum fuerat, abiecit. sero tandem dispensator Argiuus et hoc et ceterum truncum in priuatis eius hortis Aurelia uia sepulturae dedit.
Per 1 w 3
haec 1 w 7
prope 1 w 12
uniuersis 1 w 21
ordinibus 1 w 30
offensis 1 w 38
uel 1 w 41
praecipua 1 w 50
flagrabat 1 w 59
inuidia 1 w 66
apud 1 w 70
milites 1 w 77
nam 1 w 81
cum 1 w 84
in 3 w 86
uerba 1 w 91
eius 1 w 95
absentis 1 w 103
iurantibus 1 w 113
donatiuum 1 w 122
grandius 1 w 130
solito 1 w 136
praepositi 1 w 146
pronuntiassent 1 w 160
neque 1 w 166
ratam 1 w 171
rem 1 w 174
habuit 1 w 180
et 1 w 182
subinde 1 w 189
iactauit 1 w 197
legere 1 w 203
se 3 w 205
militem 1 w 212
non 1 w 216
emere 1 w 221
consuesse 1 w 230
atque 1 w 236
eo 1 w 238
quidem 1 w 244
nomine 1 w 250
omnis 1 w 255
qui 2 w 259
ubique 1 w 265
erant 1 w 270
exacerbauit 1 w 282
ceterum 1 w 290
praetorianos 1 w 302
etiam 1 w 307
metu 1 w 311
et 6 w 313
indignitate 1 w 324
commouit 1 w 332
remouens 1 w 341
subinde 2 w 348
plerosque 1 w 357
ut 1 w 359
suspectos 1 w 368
et 7 w 370
Nymphidi 1 w 378
socios 1 w 384
sed 1 w 388
maxime 1 w 394
fremebat 1 w 402
superioris 1 w 412
Germaniae 1 w 421
exercitus 1 w 430
fraudari 1 w 438
se 6 w 440
praemis 1 w 447
nauatae 1 w 454
aduersus 1 w 462
Gallos 1 w 468
et 8 w 470
Vindicem 1 w 478
operae 1 w 484
ergo 1 w 489
primi 1 w 494
obsequium 1 w 503
rumpere 1 w 510
ausi 1 w 514
Kal 1 w 517
Ian 1 w 521
adigi 1 w 527
sacramento 1 w 537
nisi 1 w 541
in 9 w 543
nomen 1 w 548
senatus 1 w 555
recusarunt 1 w 565
statimque 1 w 574
legationem 1 w 584
ad 3 w 586
praetorianos 2 w 598
cum 2 w 601
mandatis 1 w 609
destinauerunt 1 w 622
displicere 1 w 633
imperatorem 1 w 644
in 11 w 646
Hispania 1 w 654
factum 1 w 660
eligerent 1 w 670
ipsi 1 w 674
quem 1 w 678
cuncti 1 w 684
exercitus 2 w 693
comprobarent 1 w 705
quod 1 w 710
ut 2 w 712
nuntiatum 1 w 721
est 2 w 724
despectui 1 w 734
esse 2 w 738
non 2 w 741
tam 2 w 744
senectam 1 w 752
suam 1 w 756
quam 1 w 760
orbitatem 1 w 769
ratus 1 w 774
Pisonem 1 w 782
Frugi 1 w 787
Licinianum 1 w 797
nobilem 1 w 804
egregiumque 1 w 815
iuuenem 1 w 822
ac 5 w 824
sibi 1 w 828
olim 1 w 832
probatissimum 1 w 845
testamentoque 1 w 858
semper 1 w 864
in 13 w 866
bona 1 w 870
et 10 w 872
nomen 2 w 877
adscitum 1 w 885
repente 1 w 892
e 118 w 893
media 1 w 898
salutantium 1 w 909
turba 1 w 914
adprehendit 1 w 925
filiumque 1 w 934
appellans 1 w 943
perduxit 1 w 951
in 14 w 953
castra 1 w 959
ac 6 w 961
pro 5 w 964
contione 1 w 972
adoptauit 1 w 981
ne 8 w 984
tunc 1 w 988
quidem 2 w 994
donatiui 1 w 1002
ulla 1 w 1006
mentione 1 w 1014
facta 1 w 1019
quo 2 w 1023
faciliorem 1 w 1033
occasionem 1 w 1043
M 1 w 1044
Saluio 1 w 1051
Othoni 1 w 1057
praebuit 1 w 1065
perficiendi 1 w 1076
conata 1 w 1082
intra 1 w 1087
sextum 1 w 1093
adoptionis 1 w 1103
diem 1 w 1107
Magna 1 w 1113
et 11 w 1115
assidua 1 w 1122
monstra 1 w 1129
iam 2 w 1132
inde 3 w 1136
a 107 w 1137
principio 1 w 1146
exitum 1 w 1152
ei 2 w 1154
qualis 1 w 1161
euenit 1 w 1167
portenderant 1 w 1180
cum 3 w 1184
per 8 w 1187
omne 1 w 1191
iter 1 w 1195
dextra 1 w 1201
sinistraque 1 w 1212
oppidatim 1 w 1221
uictimae 1 w 1229
caederentur 1 w 1240
taurus 1 w 1247
securis 1 w 1254
ictu 1 w 1258
consternatus 1 w 1270
rupto 1 w 1275
uinculo 1 w 1282
essedum 1 w 1289
eius 2 w 1293
inuasit 1 w 1300
elatisque 1 w 1309
pedibus 1 w 1316
totum 1 w 1321
cruore 1 w 1327
perfudit 1 w 1335
ac 9 w 1338
descendentem 1 w 1350
speculator 1 w 1360
impulsu 1 w 1367
turbae 1 w 1373
lancea 1 w 1379
prope 2 w 1384
uulnerauit 1 w 1394
urbem 1 w 1400
quoque 1 w 1406
et 12 w 1408
deinde 1 w 1414
Palatium 1 w 1422
ingressum 1 w 1431
excepit 1 w 1438
terrae 1 w 1444
tremor 1 w 1450
et 13 w 1452
assimilis 1 w 1461
quidam 1 w 1467
mugitui 1 w 1474
sonus 1 w 1479
secuta 1 w 1486
sunt 1 w 1490
aliquanto 1 w 1499
manifestiora 1 w 1511
monile 1 w 1518
margaritis 1 w 1528
gemmisque 1 w 1537
consertum 1 w 1546
ad 8 w 1548
ornandam 1 w 1556
Fortunam 1 w 1564
suam 2 w 1568
Tusculanam 1 w 1578
ex 8 w 1580
omni 2 w 1584
gaza 1 w 1588
secreuerat 1 w 1598
id 8 w 1601
repente 2 w 1608
quasi 1 w 1613
augustiore 1 w 1623
dignius 1 w 1630
loco 1 w 1634
Capitolinae 1 w 1645
Veneri 1 w 1651
dedicauit 1 w 1660
ac 10 w 1663
proxima 1 w 1670
nocte 1 w 1675
somniauit 1 w 1684
speciem 1 w 1691
Fortunae 1 w 1699
querentis 1 w 1708
fraudatam 1 w 1717
se 18 w 1719
dono 1 w 1723
destinato 1 w 1732
minantisque 1 w 1744
erepturam 1 w 1753
et 14 w 1755
ipsam 1 w 1760
quae 1 w 1764
dedisset 1 w 1772
cumque 1 w 1779
exterritus 1 w 1789
luce 1 w 1793
prima 1 w 1798
ad 9 w 1800
expiandum 1 w 1809
somnium 1 w 1816
praemissis 1 w 1827
qui 6 w 1830
rem 7 w 1833
diuinam 1 w 1840
appararent 1 w 1850
Tusculum 1 w 1859
excucurrisset 1 w 1872
nihil 1 w 1878
inuenit 1 w 1885
praeter 1 w 1892
tepidam 1 w 1899
in 28 w 1901
ara 2 w 1904
fauillam 1 w 1912
atratumque 1 w 1922
iuxta 1 w 1927
senem 1 w 1932
in 29 w 1934
catino 1 w 1940
uitreo 1 w 1946
t 154 w 1947
h 7 w 1948
us 23 w 1950
tenentem 1 w 1958
et 18 w 1960
in 31 w 1962
calice 1 w 1968
fictili 1 w 1975
merum 1 w 1980
obseruatum 1 w 1991
etiam 2 w 1996
est 6 w 1999
Kal 2 w 2002
Ian 2 w 2006
sacrificanti 1 w 2019
coronam 1 w 2026
de 18 w 2028
capite 1 w 2034
excidisse 1 w 2043
auspicanti 1 w 2054
pullos 1 w 2060
auolasse 1 w 2068
adoptionis 2 w 2079
die 2 w 2082
neque 2 w 2087
milites 2 w 2094
adlocuturo 1 w 2104
castrensem 1 w 2114
sellam 1 w 2120
de 19 w 2122
more 1 w 2126
positam 1 w 2133
pro 8 w 2136
tribunali 1 w 2145
oblitis 1 w 2152
ministris 1 w 2161
et 20 w 2163
in 33 w 2165
senatu 2 w 2171
curulem 1 w 2178
peruerse 1 w 2186
collocatam 1 w 2196
prius 1 w 2202
uero 1 w 2206
quam 2 w 2210
occideretur 1 w 2221
sacrificantem 1 w 2234
mane 1 w 2238
haruspex 1 w 2246
identidem 1 w 2255
monuit 1 w 2261
caueret 1 w 2269
periculum 1 w 2278
non 3 w 2282
longe 1 w 2287
percussores 1 w 2298
abesse 1 w 2304
Haud 1 w 2309
multo 1 w 2314
post 1 w 2318
cognoscit 1 w 2327
teneri 1 w 2333
castra 2 w 2339
ab 5 w 2341
Othone 1 w 2347
ac 13 w 2350
plerisque 1 w 2359
ut 6 w 2361
eodem 1 w 2366
quam 3 w 2370
primum 1 w 2376
pergeret 1 w 2384
suadentibus 1 w 2395
posse 1 w 2401
enim 1 w 2405
auctoritate 1 w 2416
et 24 w 2418
praesentia 1 w 2428
praeualere 1 w 2438
nihil 2 w 2444
amplius 1 w 2451
quam 4 w 2455
continere 1 w 2464
se 32 w 2466
statuit 1 w 2473
et 25 w 2475
legionariorum 1 w 2488
firmare 1 w 2495
praesidiis 1 w 2505
qui 7 w 2509
multifariam 1 w 2520
diuerseque 1 w 2530
tendebant 1 w 2539
loricam 1 w 2547
tamen 2 w 2552
induit 1 w 2558
linteam 1 w 2565
quanquam 1 w 2574
haud 1 w 2578
dissimulans 1 w 2589
parum 1 w 2594
aduersus 2 w 2602
tot 2 w 2605
mucrones 1 w 2613
profuturam 1 w 2623
sed 3 w 2627
extractus 1 w 2636
rumoribus 1 w 2645
falsis 1 w 2651
quos 1 w 2656
conspirati 1 w 2666
ut 8 w 2669
eum 1 w 2672
in 37 w 2674
publicum 1 w 2682
elicerent 1 w 2691
de 26 w 2694
industria 1 w 2703
dissiparant 1 w 2714
paucis 1 w 2721
temere 1 w 2727
affirmantibus 1 w 2740
transactum 1 w 2750
negotium 1 w 2758
oppressos 1 w 2768
qui 8 w 2772
tumultuarentur 1 w 2786
aduenire 1 w 2795
frequentis 1 w 2805
ceteros 1 w 2812
gratulabundos 1 w 2825
et 27 w 2827
in 39 w 2829
omne 2 w 2833
obsequium 2 w 2842
paratos 1 w 2849
iis 2 w 2853
ut 9 w 2855
occurreret 1 w 2865
prodiit 1 w 2872
tanta 1 w 2877
fiducia 1 w 2884
ut 10 w 2887
militi 1 w 2893
cuidam 1 w 2899
occisum 1 w 2906
a 264 w 2907
se 36 w 2909
Othonem 1 w 2916
glorianti 1 w 2925
quo 5 w 2930
auctore 1 w 2937
responderit 1 w 2950
atque 2 w 2956
in 40 w 2958
forum 1 w 2963
usque 1 w 2968
processit 1 w 2977
ibi 2 w 2981
equites 1 w 2988
quibus 1 w 2995
mandata 1 w 3002
caedes 1 w 3008
erat 3 w 3012
cum 6 w 3016
per 14 w 3019
publicum 2 w 3027
dimota 1 w 3033
paganorum 1 w 3042
turba 3 w 3047
equos 1 w 3052
adegissent 1 w 3062
uiso 1 w 3067
procul 1 w 3073
eo 4 w 3075
parumper 1 w 3083
restiterunt 1 w 3094
dein 2 w 3099
rursum 1 w 3105
incitati 1 w 3113
desertum 1 w 3121
a 280 w 3122
suis 1 w 3126
contrucidarunt 1 w 3140
Sunt 1 w 3145
qui 12 w 3148
tradant 1 w 3155
ad 17 w 3158
primum 2 w 3164
tumultum 1 w 3172
proclamasse 1 w 3183
eum 2 w 3186
quid 4 w 3192
agitis 1 w 3198
commilitones 1 w 3210
ego 2 w 3214
uester 1 w 3220
sum 4 w 3223
et 29 w 3225
uos 3 w 3228
mei 1 w 3231
donatiuum 2 w 3242
etiam 3 w 3247
pollicitum 1 w 3257
plures 1 w 3264
autem 1 w 3269
prodiderunt 1 w 3280
optulisse 1 w 3289
ultro 1 w 3294
iugulum 1 w 3301
et 31 w 3303
ut 12 w 3305
hoc 1 w 3308
agerent 1 w 3315
ac 16 w 3317
ferirent 1 w 3325
quando 1 w 3332
ita 6 w 3335
uideretur 1 w 3344
hortatum 1 w 3353
illud 1 w 3359
mirum 1 w 3364
admodum 1 w 3371
fuerit 1 w 3377
neque 3 w 3383
praesentium 1 w 3394
quemquam 1 w 3402
opem 1 w 3406
imperatori 1 w 3416
ferre 1 w 3421
conatum 1 w 3428
et 33 w 3430
omnes 1 w 3435
qui 14 w 3438
arcesserentur 1 w 3451
spreuisse 1 w 3460
nuntium 1 w 3467
excepta 1 w 3474
Germanicianorum 1 w 3489
uexillatione 1 w 3501
ii 4 w 3504
ob 8 w 3506
recens 1 w 3512
meritum 1 w 3519
quod 2 w 3524
se 44 w 3526
aegros 1 w 3532
et 34 w 3534
inualidos 1 w 3543
magno 1 w 3548
opere 1 w 3553
fouisset 1 w 3561
in 44 w 3564
auxilium 1 w 3572
aduolauerunt 1 w 3584
sed 4 w 3588
serius 1 w 3594
itinere 1 w 3601
deuio 1 w 3606
per 18 w 3609
ignorantiam 1 w 3620
locorum 1 w 3627
retardati 1 w 3636
Iugulatus 1 w 3646
est 9 w 3649
ad 20 w 3651
lacum 1 w 3656
Curti 1 w 3661
ac 18 w 3663
relictus 1 w 3671
ita 7 w 3674
uti 1 w 3677
erat 5 w 3681
donec 1 w 3687
gregarius 1 w 3696
miles 1 w 3701
a 323 w 3702
frumentatione 1 w 3715
rediens 1 w 3722
abiecto 1 w 3729
onere 1 w 3734
caput 1 w 3739
ei 7 w 3741
amputauit 1 w 3750
et 37 w 3753
quoniam 1 w 3760
capillo 1 w 3767
arripere 1 w 3775
non 4 w 3778
poterat 1 w 3785
in 46 w 3788
gremium 1 w 3795
abdidit 1 w 3802
mox 1 w 3806
inserto 1 w 3813
per 20 w 3816
os 22 w 3818
pollice 1 w 3825
ad 21 w 3827
Othonem 2 w 3834
detulit 1 w 3841
ille 1 w 3846
lixis 1 w 3851
calonibusque 1 w 3863
donauit 1 w 3870
qui 15 w 3874
hasta 1 w 3879
suffixum 1 w 3887
non 5 w 3890
sine 1 w 3894
ludibrio 1 w 3902
circum 1 w 3908
castra 3 w 3914
portarunt 1 w 3923
adclamantes 1 w 3934
identidem 2 w 3943
Galba 1 w 3950
Cupido 1 w 3956
fruaris 1 w 3964
aetate 1 w 3970
tua 2 w 3973
maxime 2 w 3981
irritati 1 w 3989
ad 23 w 3991
talem 1 w 3996
iocorum 1 w 4003
petulantiam 1 w 4014
quod 3 w 4019
ante 3 w 4023
paucos 1 w 4029
dies 1 w 4033
exierat 1 w 4040
in 49 w 4042
uulgus 1 w 4048
laudanti 1 w 4057
cuidam 2 w 4063
formam 1 w 4069
suam 3 w 4073
ut 16 w 4075
adhuc 1 w 4080
floridam 1 w 4088
et 41 w 4090
uegetam 1 w 4097
respondisse 1 w 4108
eum 3 w 4111
ἔτι 1 w 4115
μοι 1 w 4118
μένοσ 1 w 4123
ἔμπεδόν 1 w 4130
ἐστιν 1 w 4135
ab 9 w 4138
is 51 w 4140
Patrobii 1 w 4148
Neroniani 1 w 4157
libertus 1 w 4165
centum 1 w 4171
aureis 1 w 4177
redemptum 1 w 4186
eo 5 w 4188
loco 3 w 4192
ubi 4 w 4196
iussu 1 w 4201
Galbae 1 w 4207
animaduersum 1 w 4219
in 50 w 4221
patronum 1 w 4229
suum 1 w 4233
fuerat 1 w 4239
abiecit 1 w 4247
sero 1 w 4252
tandem 1 w 4258
dispensator 1 w 4269
Argiuus 1 w 4276
et 43 w 4278
hoc 2 w 4281
et 44 w 4283
ceterum 2 w 4290
truncum 1 w 4297
in 51 w 4299
priuatis 1 w 4307
eius 3 w 4311
hortis 1 w 4317
Aurelia 1 w 4324
uia 1 w 4327
sepulturae 1 w 4337
dedit 1 w 4342