<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Per haec prope uniuersis ordinibus offensis uel praecipua flagrabat inuidia apud
            milites. nam cum in uerba eius absentis iurantibus donatiuum grandius solito praepositi
            pronuntiassent, neque ratam rem habuit et subinde iactauit legere se militem, non emere
            consuesse; atque eo quidem nomine omnis, qui ubique erant, exacerbauit. ceterum
            praetorianos etiam metu et indignitate commouit, remouens subinde plerosque ut suspectos
            et Nymphidi socios. <milestone n="2" unit="section"/> sed maxime fremebat superioris
            Germaniae exercitus fraudari se praemis nauatae aduersus Gallos et Vindicem operae. ergo
            primi obsequium rumpere ausi Kal. Ian. adigi sacramento nisi in nomen senatus recusarunt
            statimque legationem ad praetorianos cum mandatis destinauerunt: displicere imperatorem
            in Hispania factum; eligerent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent.</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus,
            Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum
            testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba
            adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc
            quidem donatiui ulla mentione facta. quo faciliorem occasionem M. Saluio Othoni praebuit
            perficiendi conata intra sextum adoptionis diem.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Magna et assidua monstra iam inde a principio exitum ei, qualis euenit, portenderant.
            cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim uictimae caederentur, taurus securis ictu
            consternatus rupto uinculo essedum eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit;
            ac descendentem speculator impulsu turbae lancea prope uulnerauit. urbem quoque et
            deinde Palatium ingressum excepit terrae tremor et assimilis quidam mugitui sonus.
              <milestone n="2" unit="section"/> secuta sunt aliquanto manifestiora. monile
            margaritis gemmisque consertum ad ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza
            secreuerat; id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri dedicauit, ac
            proxima nocte somniauit speciem Fortunae querentis fraudatam se dono destinato,
            minantisque erepturam et ipsam quae dedisset. cumque exterritus luce prima ad expiandum
            somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit
            praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t<del>h</del>us
            tenentem et in calice fictili merum. <milestone n="3" unit="section"/> obseruatum etiam
            est Kal. Ian. sacrificanti coronam de capite excidisse, auspicanti pullos auolasse;
            adoptionis die neque milites adlocuturo castrensem sellam de more positam pro tribunali
            oblitis ministris et in senatu curulem peruerse collocatam.</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>prius uero quam occideretur sacrificantem mane haruspex identidem monuit, caueret
            periculum, non longe percussores abesse.</p><p>Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum
            pergeret suadentibus—posse enim auctoritate et praesentia praeualere —nihil amplius quam
            continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diuerseque
            tendebant. loricam tamen induit linteam, quanquam haud dissimulans parum aduersus tot
            mucrones profuturam. <milestone n="2" unit="section"/> sed extractus rumoribus falsis,
            quos conspirati, ut eum in publicum elicerent, de industria dissiparant, paucis temere
            affirmantibus transactum negotium, oppressos, qui tumultuarentur, aduenire frequentis
            ceteros gratulabundos et in omne obsequium paratos, iis ut occurreret prodiit tanta
            fiducia, ut militi cuidam occisum a se Othonem glorianti: 'quo auctore?' responderit,
            atque in forum usque processit. ibi equites, quibus mandata caedes erat, cum per
            publicum dimota paganorum turba equos adegissent, uiso procul eo parumper restiterunt;
            dein rursum incitati desertum a suis contrucidarunt.</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum: 'quid agitis commilitones? ego
            uester sum et uos mei,' donatiuum etiam pollicitum. plures autem prodiderunt optulisse
            ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita uideretur, hortatum. illud mirum
            admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum et omnes qui
            arcesserentur spreuisse nuntium excepta Germanicianorum uexillatione. ii ob recens
            meritum, quod se aegros et inualidos magno opere fouisset, in auxilium aduolauerunt, sed
            serius itinere deuio per ignorantiam locorum retardati. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Iugulatus est ad lacum Curti ac relictus ita uti erat, donec gregarius miles a
            frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputauit; et quoniam capillo arripere non
            poterat, in gremium abdidit, mox inserto per os pollice ad Othonem detulit. ille lixis
            calonibusque donauit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt
            adclamantes identidem: 'Galba Cupido, fruaris aetate tua,' maxime irritati ad talem
            iocorum petulantiam, quod ante paucos dies exierat in uulgus, laudanti cuidam formam
            suam ut adhuc floridam et uegetam respondisse eum:</p><l><foreign xml:lang="grc">ἔτι μοι μένοσ ἔμπεδόν ἐστιν.</foreign> ab is Patrobii Neroniani
            libertus centum aureis redemptum eo loco, ubi iussu Galbae animaduersum in patronum suum
            fuerat, abiecit. sero tandem dispensator Argiuus et hoc et ceterum truncum in priuatis
            eius hortis Aurelia uia sepulturae dedit.</l></div></div></body></text></TEI>