Scaife ATLAS

CTS Library / Divus Claudius

Divus Claudius (26-30)

urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2:26-30
Refs {'start': {'reference': '26', 'human_reference': 'Chapter 26'}, 'end': {'reference': '30', 'human_reference': 'Chapter 30'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
1

Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dictatoris Camilli. priorem, quod parentes eius Augustum offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso die, qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit.

2
uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari patre. cum utraque diuortium fecit, sed cum Paetina ex leuibus offensis, cum Vrgulanilla ob libidinum probra et homicidii suspicionem. post has Valeriam Messalinam, Barbati Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit. quam cum comperisset super cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi manibus ipsorum.
3
nec durare ualuit quin de condicionibus continuo tractaret, etiam de Paetinae, quam olim exegerat, deque Lolliae Paulinae, quae C. Caesari nupta fuerat. uerum inlecebris Agrippinae, Germanici fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem, subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad id tempus incesta habebantur. ac uix uno interposito die confecit nuptias, non repertis qui sequerentur exemplum, excepto libertino quodam et altero primipilari, cuius nuptiarum officium et ipse cum Agrippina celebrauit.

1

liberos ex tribus uxoribus tulit: ex Vrgulanilla Drusum et Claudiam, ex Paetina Antoniam, ex Messalina Octauiam et quem primo Germanicum, mox Britannicum cognominauit. Drusum pompeium puberem amisit piro per lusum in sublime iactato et hiatu oris excepto strangulatum, cum ei ante paucos dies filiam Seiani despondisset. quo magis miror fuisse qui traderent fraude a Seiano necatum. Claudiam ex liberto suo Botere conceptam, quamuis ante quintum mensem diuortii natam alique coeptam, exponi tamen ad matris ianuam et nudam iussit abici.

2
Antoniam Cn. Pompeio Magno, deinde Fausto Sullae, nobilissimis iuuenibus, Octauiam Neroni priuigno suo collocauit, Silano ante desponsam. Britannicum uicesimo imperii die inque secundo consulatu, natum sibi paruulum etiam tum, et militi pro contione manibus suis gestans et plebi per spectacula gremio aut ante se retinens assidue commendabat faustisque ominibus cum adclamantium turba prosequebatur. e generis Neronem adoptauit, Pompeium atque Silanum non recusauit modo, sed et interemit.

1

Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonem, quem etiam Britannico triumpho inter militares uiros hasta pura donauit; nec minus Felicem, quem cohortibus et alis prouinciaeque Iudaeae praeposuit, trium reginarum maritum; et Harpocran, cui lectica per urbem uehendi spectaculaque publice edendi ius tribuit; ac super hos Polybium ab studiis, qui saepe inter duos consules ambulabat; sed ante omnis Narcissum ab epistulis et Pallantem a rationibus, quos decreto quoque senatus non praemiis modo ingentibus, sed et quaestoriis praetoriisque ornamentis honorari libens passus est; tantum praeterea adquirere et rapere, ut querente eo quondam de fisci exiguitate non absurde dictum sit, abundaturum, si a duobus libertis in consortium reciperetur.

1

his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem se, sed ministrum egit, compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus. ac ne singillatim minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos: Appium Silanum consocerum suum Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla data occidit, item Cn. Pompeium maioris filiae uirum et L. Silanum minoris sponsum.

2
ex quibus Pompeius in concubitu dilecti adulescentuli confossus est, Silanus abdicare se praetura ante IIII. Kal. Ian. morique initio anni coactus die ipso Claudii et Agrippinae nuptiarum. in quinque et triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut, cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent.
3
nam illud omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse consignauerit, inductus, quasi de industria simularentur ad auertendum transferendumque periculum, quod imminere ipsi per quaedam ostenta portenderetur.

1

Auctoritas dignitasque formae non defuit et ueterum stanti uel sedenti ac praecipue quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque pulchra, opimis ceruicibus; ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid uel serio agentem multa dehonestabant: risus indecens, ira turpior spumante rictu, umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in quantulocumque actu uel maxime tremulum.

Tokens

Sponsas 1 w 7
admodum 1 w 14
adulescens 1 w 24
duas 1 w 28
habuit 1 w 34
Aemiliam 1 w 43
Lepidam 1 w 50
Augusti 1 w 57
proneptem 1 w 66
item 1 w 71
Liuiam 1 w 77
Medullinam 1 w 87
cui 1 w 91
et 1 w 93
cognomen 1 w 101
Camillae 1 w 109
erat 1 w 113
e 13 w 115
genere 1 w 121
antiquo 1 w 128
dictatoris 1 w 138
Camilli 1 w 145
priorem 1 w 153
quod 1 w 158
parentes 1 w 166
eius 1 w 170
Augustum 1 w 178
offenderant 1 w 189
uirginem 1 w 198
adhuc 1 w 203
repudiauit 1 w 213
posteriorem 1 w 225
ipso 1 w 229
die 1 w 232
qui 1 w 236
erat 2 w 240
nuptiis 1 w 247
destinatus 1 w 257
ex 1 w 260
ualitudine 1 w 270
amisit 1 w 276
uxores 1 w 283
deinde 1 w 289
duxit 1 w 294
Plautiam 1 w 302
Vrgulanillam 1 w 314
triumphali 1 w 324
et 2 w 326
mox 1 w 329
Aeliam 1 w 335
Paetinam 1 w 343
consulari 1 w 352
patre 1 w 357
cum 1 w 361
utraque 1 w 368
diuortium 1 w 377
fecit 1 w 382
sed 1 w 386
cum 2 w 389
Paetina 2 w 396
ex 2 w 398
leuibus 1 w 405
offensis 1 w 413
cum 3 w 417
Vrgulanilla 2 w 428
ob 1 w 430
libidinum 1 w 439
probra 1 w 445
et 5 w 447
homicidii 1 w 456
suspicionem 1 w 467
post 2 w 472
has 1 w 475
Valeriam 1 w 483
Messalinam 1 w 493
Barbati 1 w 501
Messalae 1 w 509
consobrini 1 w 519
sui 1 w 522
filiam 1 w 528
in 11 w 531
matrimonium 1 w 542
accepit 1 w 549
quam 1 w 554
cum 4 w 557
comperisset 1 w 568
super 1 w 573
cetera 1 w 579
flagitia 1 w 587
atque 1 w 592
dedecora 1 w 600
C 3 w 601
Silio 1 w 607
etiam 1 w 612
nupsisse 1 w 620
dote 1 w 624
inter 1 w 629
auspices 1 w 637
consignata 1 w 647
supplicio 1 w 657
adfecit 1 w 664
confirmauitque 1 w 678
pro 3 w 681
contione 1 w 689
apud 1 w 693
praetorianos 1 w 705
quatenus 1 w 714
sibi 1 w 718
matrimonia 1 w 728
male 1 w 732
cederent 1 w 740
permansurum 1 w 752
se 4 w 754
in 13 w 756
caelibatu 1 w 765
ac 2 w 768
nisi 1 w 772
permansisset 1 w 784
non 1 w 788
recusaturum 1 w 799
confodi 1 w 806
manibus 1 w 813
ipsorum 1 w 820
nec 1 w 824
durare 1 w 830
ualuit 1 w 836
quin 1 w 840
de 8 w 842
condicionibus 1 w 855
continuo 1 w 863
tractaret 1 w 872
etiam 2 w 878
de 9 w 880
Paetinae 1 w 888
quam 2 w 893
olim 1 w 897
exegerat 1 w 905
deque 1 w 911
Lolliae 1 w 918
Paulinae 1 w 926
quae 1 w 931
C 4 w 932
Caesari 1 w 940
nupta 1 w 945
fuerat 1 w 951
uerum 1 w 957
inlecebris 1 w 967
Agrippinae 1 w 977
Germanici 1 w 987
fratris 1 w 994
sui 2 w 997
filiae 1 w 1003
per 5 w 1007
ius 2 w 1010
osculi 1 w 1016
et 14 w 1018
blanditiarum 1 w 1030
occasiones 1 w 1040
pellectus 1 w 1049
in 20 w 1051
amorem 1 w 1057
subornauit 1 w 1068
proximo 1 w 1075
senatu 1 w 1081
qui 3 w 1084
censerent 1 w 1093
cogendum 1 w 1102
se 8 w 1104
ad 5 w 1106
ducendum 1 w 1114
eam 1 w 1117
uxorem 1 w 1123
quasi 1 w 1129
rei 1 w 1132
p 35 w 1133
maxime 1 w 1140
interesset 1 w 1150
dandamque 1 w 1160
ceteris 1 w 1167
ueniam 1 w 1173
talium 1 w 1179
coniugiorum 1 w 1190
quae 2 w 1195
ad 6 w 1197
id 4 w 1199
tempus 1 w 1205
incesta 1 w 1212
habebantur 1 w 1222
ac 4 w 1225
uix 1 w 1228
uno 1 w 1231
interposito 1 w 1242
die 2 w 1245
confecit 1 w 1253
nuptias 1 w 1260
non 2 w 1264
repertis 1 w 1272
qui 4 w 1275
sequerentur 1 w 1286
exemplum 1 w 1294
excepto 1 w 1302
libertino 1 w 1311
quodam 1 w 1317
et 17 w 1319
altero 1 w 1325
primipilari 1 w 1336
cuius 1 w 1342
nuptiarum 1 w 1351
officium 1 w 1359
et 18 w 1361
ipse 1 w 1365
cum 5 w 1368
Agrippina 2 w 1377
celebrauit 1 w 1387
liberos 1 w 1395
ex 6 w 1397
tribus 1 w 1403
uxoribus 1 w 1411
tulit 1 w 1416
ex 7 w 1419
Vrgulanilla 3 w 1430
Drusum 1 w 1436
et 19 w 1438
Claudiam 1 w 1446
ex 8 w 1449
Paetina 4 w 1456
Antoniam 1 w 1464
ex 9 w 1467
Messalina 2 w 1476
Octauiam 1 w 1484
et 21 w 1486
quem 1 w 1490
primo 1 w 1495
Germanicum 1 w 1505
mox 2 w 1509
Britannicum 1 w 1520
cognominauit 1 w 1532
Drusum 2 w 1539
pompeium 1 w 1548
puberem 1 w 1555
amisit 2 w 1561
piro 1 w 1565
per 7 w 1568
lusum 1 w 1573
in 29 w 1575
sublime 1 w 1582
iactato 1 w 1589
et 22 w 1591
hiatu 1 w 1596
oris 2 w 1600
excepto 2 w 1607
strangulatum 1 w 1619
cum 8 w 1623
ei 5 w 1625
ante 1 w 1629
paucos 1 w 1635
dies 1 w 1639
filiam 2 w 1645
Seiani 1 w 1651
despondisset 1 w 1663
quo 4 w 1667
magis 1 w 1672
miror 1 w 1677
fuisse 1 w 1683
qui 5 w 1686
traderent 1 w 1695
fraude 1 w 1701
a 153 w 1702
Seiano 1 w 1708
necatum 1 w 1715
Claudiam 2 w 1724
ex 11 w 1726
liberto 1 w 1733
suo 1 w 1736
Botere 1 w 1742
conceptam 1 w 1751
quamuis 1 w 1759
ante 2 w 1763
quintum 1 w 1770
mensem 1 w 1776
diuortii 1 w 1784
natam 1 w 1789
alique 1 w 1795
coeptam 1 w 1802
exponi 1 w 1809
tamen 1 w 1814
ad 8 w 1816
matris 1 w 1822
ianuam 1 w 1828
et 24 w 1830
nudam 1 w 1835
iussit 1 w 1841
abici 1 w 1846
Antoniam 2 w 1855
Cn 1 w 1857
Pompeio 1 w 1865
Magno 1 w 1870
deinde 2 w 1877
Fausto 1 w 1883
Sullae 1 w 1889
nobilissimis 1 w 1902
iuuenibus 1 w 1911
Octauiam 2 w 1920
Neroni 1 w 1926
priuigno 1 w 1934
suo 2 w 1937
collocauit 1 w 1947
Silano 1 w 1954
ante 3 w 1958
desponsam 1 w 1967
Britannicum 2 w 1979
uicesimo 1 w 1987
imperii 1 w 1994
die 4 w 1997
inque 1 w 2002
secundo 1 w 2009
consulatu 1 w 2018
natum 1 w 2024
sibi 2 w 2028
paruulum 1 w 2036
etiam 3 w 2041
tum 6 w 2044
et 26 w 2047
militi 1 w 2053
pro 5 w 2056
contione 2 w 2064
manibus 2 w 2071
suis 1 w 2075
gestans 1 w 2082
et 27 w 2084
plebi 1 w 2089
per 9 w 2092
spectacula 1 w 2102
gremio 1 w 2108
aut 2 w 2111
ante 4 w 2115
se 16 w 2117
retinens 1 w 2125
assidue 1 w 2132
commendabat 1 w 2143
faustisque 1 w 2153
ominibus 1 w 2161
cum 10 w 2164
adclamantium 1 w 2176
turba 1 w 2181
prosequebatur 1 w 2194
e 227 w 2196
generis 1 w 2203
Neronem 1 w 2210
adoptauit 1 w 2219
Pompeium 1 w 2228
atque 2 w 2233
Silanum 1 w 2240
non 3 w 2243
recusauit 1 w 2252
modo 1 w 2256
sed 2 w 2260
et 29 w 2262
interemit 1 w 2271
Libertorum 1 w 2282
praecipue 1 w 2291
suspexit 1 w 2299
Posiden 1 w 2306
spadonem 1 w 2314
quem 2 w 2319
etiam 4 w 2324
Britannico 1 w 2334
triumpho 1 w 2342
inter 5 w 2347
militares 1 w 2356
uiros 1 w 2361
hasta 1 w 2366
pura 1 w 2370
donauit 1 w 2377
nec 3 w 2381
minus 1 w 2386
Felicem 1 w 2393
quem 3 w 2398
cohortibus 1 w 2408
et 31 w 2410
alis 1 w 2414
prouinciaeque 1 w 2427
Iudaeae 1 w 2434
praeposuit 1 w 2444
trium 3 w 2450
reginarum 1 w 2459
maritum 1 w 2466
et 32 w 2469
Harpocran 1 w 2478
cui 3 w 2482
lectica 1 w 2489
per 10 w 2492
urbem 1 w 2497
uehendi 1 w 2504
spectaculaque 1 w 2517
publice 1 w 2524
edendi 1 w 2530
ius 5 w 2533
tribuit 1 w 2540
ac 8 w 2543
super 2 w 2548
hos 1 w 2551
Polybium 1 w 2559
ab 5 w 2561
studiis 1 w 2568
qui 7 w 2572
saepe 1 w 2577
inter 6 w 2582
duos 1 w 2586
consules 1 w 2594
ambulabat 1 w 2603
sed 3 w 2607
ante 5 w 2611
omnis 1 w 2616
Narcissum 1 w 2625
ab 7 w 2627
epistulis 1 w 2636
et 33 w 2638
Pallantem 1 w 2647
a 239 w 2648
rationibus 1 w 2658
quos 1 w 2663
decreto 1 w 2670
quoque 1 w 2676
senatus 1 w 2683
non 4 w 2686
praemiis 1 w 2694
modo 2 w 2698
ingentibus 1 w 2708
sed 4 w 2712
et 35 w 2714
quaestoriis 1 w 2725
praetoriisque 1 w 2738
ornamentis 1 w 2748
honorari 1 w 2756
libens 1 w 2762
passus 1 w 2768
est 5 w 2771
tantum 1 w 2778
praeterea 1 w 2787
adquirere 1 w 2796
et 38 w 2798
rapere 1 w 2804
ut 4 w 2807
querente 1 w 2815
eo 1 w 2817
quondam 1 w 2824
de 20 w 2826
fisci 1 w 2831
exiguitate 1 w 2841
non 5 w 2844
absurde 1 w 2851
dictum 1 w 2857
sit 5 w 2860
abundaturum 1 w 2872
si 19 w 2875
a 258 w 2876
duobus 1 w 2882
libertis 1 w 2890
in 42 w 2892
consortium 1 w 2902
reciperetur 1 w 2913
his 1 w 2917
ut 5 w 2920
dixi 1 w 2924
uxoribusque 1 w 2936
addictus 1 w 2944
non 6 w 2948
principem 1 w 2957
se 22 w 2959
sed 5 w 2963
ministrum 1 w 2972
egit 1 w 2976
compendio 1 w 2986
cuiusque 1 w 2994
horum 1 w 2999
uel 1 w 3002
etiam 5 w 3007
studio 1 w 3013
aut 3 w 3016
libidine 1 w 3024
honores 1 w 3031
exercitus 1 w 3040
impunitates 1 w 3051
supplicia 1 w 3060
largitus 1 w 3068
est 6 w 3071
et 41 w 3074
quidem 1 w 3080
insciens 1 w 3088
plerumque 1 w 3097
et 42 w 3099
ignarus 1 w 3106
ac 9 w 3109
ne 17 w 3111
singillatim 1 w 3122
minora 1 w 3128
quoque 2 w 3134
enumerem 1 w 3142
reuocatas 1 w 3152
liberalitates 1 w 3165
eius 2 w 3169
iudicia 1 w 3177
rescissa 1 w 3185
suppositos 1 w 3196
aut 4 w 3199
etiam 6 w 3204
palam 1 w 3209
immutatos 1 w 3218
datorum 1 w 3225
officiorum 1 w 3235
codicillos 1 w 3245
Appium 1 w 3252
Silanum 2 w 3259
consocerum 1 w 3269
suum 1 w 3273
Iuliasque 1 w 3282
alteram 1 w 3290
Drusi 1 w 3295
alteram 2 w 3303
Germanici 2 w 3312
filiam 3 w 3318
crimine 1 w 3326
incerto 1 w 3333
nec 4 w 3336
defensione 1 w 3346
ulla 2 w 3350
data 1 w 3354
occidit 1 w 3361
item 2 w 3366
Cn 2 w 3368
Pompeium 2 w 3377
maioris 1 w 3384
filiae 2 w 3390
uirum 1 w 3395
et 44 w 3397
L 5 w 3398
Silanum 3 w 3406
minoris 1 w 3413
sponsum 1 w 3420
ex 16 w 3423
quibus 1 w 3429
Pompeius 1 w 3437
in 52 w 3439
concubitu 1 w 3448
dilecti 1 w 3455
adulescentuli 1 w 3468
confossus 1 w 3477
est 7 w 3480
Silanus 1 w 3488
abdicare 1 w 3496
se 24 w 3498
praetura 1 w 3506
ante 7 w 3510
IIII 1 w 3514
Kal 1 w 3518
Ian 1 w 3522
morique 1 w 3530
initio 1 w 3536
anni 4 w 3540
coactus 1 w 3547
die 5 w 3550
ipso 3 w 3554
Claudi 3 w 3560
i 416 w 3561
et 46 w 3563
Agrippinae 2 w 3573
nuptiarum 2 w 3582
in 55 w 3585
quinque 1 w 3592
et 47 w 3594
triginta 1 w 3602
senatores 1 w 3611
trecentosque 1 w 3623
amplius 1 w 3630
equites 1 w 3637
R 1 w 3638
tanta 1 w 3644
facilitate 1 w 3654
animaduertit 1 w 3666
ut 9 w 3669
cum 11 w 3673
de 24 w 3675
nece 1 w 3679
consularis 1 w 3689
uiri 1 w 3693
renuntiante 1 w 3704
centurione 1 w 3714
factum 1 w 3720
esse 2 w 3724
quod 3 w 3728
imperasset 1 w 3738
negaret 1 w 3746
quicquam 1 w 3754
se 28 w 3756
imperasse 2 w 3765
nihilo 1 w 3772
minus 2 w 3777
rem 9 w 3780
comprobaret 1 w 3791
affirmantibus 1 w 3805
libertis 2 w 3813
officio 2 w 3820
milites 1 w 3827
functos 1 w 3834
quod 4 w 3839
ad 16 w 3841
ultionem 1 w 3849
imperatoris 1 w 3860
ultro 1 w 3865
procucurrissent 1 w 3880
nam 5 w 3884
illud 1 w 3889
omnem 1 w 3894
fidem 1 w 3899
excesserit 1 w 3909
quod 5 w 3913
nuptiis 2 w 3920
quas 2 w 3925
Messalina 3 w 3934
cum 12 w 3937
adultero 1 w 3945
Silio 2 w 3950
fecerat 1 w 3957
tabellas 1 w 3966
dotis 1 w 3971
et 51 w 3973
ipse 2 w 3977
consignauerit 1 w 3990
inductus 1 w 3999
quasi 2 w 4005
de 26 w 4007
industria 1 w 4016
simularentur 1 w 4028
ad 18 w 4030
auertendum 1 w 4040
transferendumque 1 w 4056
periculum 1 w 4065
quod 6 w 4070
imminere 1 w 4078
ipsi 1 w 4082
per 18 w 4085
quaedam 1 w 4092
ostenta 1 w 4099
portenderetur 1 w 4112
Auctoritas 1 w 4123
dignitasque 1 w 4134
formae 1 w 4140
non 7 w 4143
defuit 1 w 4149
et 53 w 4152
ueterum 1 w 4159
stanti 1 w 4165
uel 2 w 4168
sedenti 1 w 4175
ac 13 w 4177
praecipue 2 w 4186
quiescenti 1 w 4196
nam 6 w 4200
et 55 w 4202
prolixo 1 w 4209
nec 6 w 4212
exili 1 w 4217
corpore 1 w 4224
erat 7 w 4228
et 56 w 4230
specie 1 w 4236
canitieque 1 w 4246
pulchra 1 w 4253
opimis 1 w 4260
ceruicibus 1 w 4270
ceterum 1 w 4278
et 58 w 4280
ingredientem 1 w 4292
destituebant 1 w 4304
poplites 1 w 4312
minus 3 w 4317
firmi 1 w 4322
et 59 w 4325
remisse 1 w 4332
quid 2 w 4336
uel 3 w 4339
serio 1 w 4344
agentem 1 w 4351
multa 1 w 4356
dehonestabant 1 w 4369
risus 1 w 4375
indecens 1 w 4383
ira 1 w 4387
turpior 1 w 4394
spumante 1 w 4402
rictu 1 w 4407
umentibus 1 w 4417
naribus 1 w 4424
praeterea 2 w 4434
linguae 1 w 4441
titubantia 1 w 4451
caputque 1 w 4459
cum 13 w 4462
semper 1 w 4468
tum 11 w 4471
in 67 w 4473
quantulocumque 1 w 4487
actu 3 w 4491
uel 4 w 4494
maxime 2 w 4500
tremulum 1 w 4508