<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam
            Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dictatoris Camilli. priorem,
            quod parentes eius Augustum offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso
            die, qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit. <milestone n="2" unit="section"/> uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari
            patre. cum utraque diuortium fecit, sed cum Paetina ex leuibus offensis, cum Vrgulanilla
            ob libidinum probra et homicidii suspicionem. post has Valeriam Messalinam, Barbati
            Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit. quam cum comperisset super
            cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata,
            supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi
            matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non
            recusaturum confodi manibus ipsorum. <milestone n="3" unit="section"/> nec durare ualuit
            quin de condicionibus continuo tractaret, etiam de Paetinae, quam olim exegerat, deque
            Lolliae Paulinae, quae C. Caesari nupta fuerat. uerum inlecebris Agrippinae, Germanici
            fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem,
            subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei
            p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad id tempus
            incesta habebantur. ac uix uno interposito die confecit nuptias, non repertis qui
            sequerentur exemplum, excepto libertino quodam et altero primipilari, cuius nuptiarum
            officium et ipse cum Agrippina celebrauit.</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>liberos ex tribus uxoribus tulit: ex Vrgulanilla Drusum et Claudiam, ex Paetina
            Antoniam, ex Messalina Octauiam et quem primo Germanicum, mox Britannicum cognominauit.
            Drusum †pompeium puberem amisit piro per lusum in sublime iactato et hiatu oris excepto
            strangulatum, cum ei ante paucos dies filiam Seiani despondisset. quo magis miror fuisse
            qui traderent fraude a Seiano necatum. Claudiam ex liberto suo Botere conceptam, quamuis
            ante quintum mensem diuortii natam alique coeptam, exponi tamen ad matris ianuam et
            nudam iussit abici. <milestone n="2" unit="section"/> Antoniam Cn. Pompeio Magno, deinde
            Fausto Sullae, nobilissimis iuuenibus, Octauiam Neroni priuigno suo collocauit, Silano
            ante desponsam. Britannicum uicesimo imperii die inque secundo consulatu, natum sibi
            paruulum etiam tum, et militi pro contione manibus suis gestans et plebi per spectacula
            gremio aut ante se retinens assidue commendabat faustisque ominibus cum adclamantium
            turba prosequebatur. e generis Neronem adoptauit, Pompeium atque Silanum non recusauit
            modo, sed et interemit.</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonem, quem etiam Britannico triumpho inter
            militares uiros hasta pura donauit; nec minus Felicem, quem cohortibus et alis
            prouinciaeque Iudaeae praeposuit, trium reginarum maritum; et Harpocran, cui lectica per
            urbem uehendi spectaculaque publice edendi ius tribuit; ac super hos Polybium ab
            studiis, qui saepe inter duos consules ambulabat; sed ante omnis Narcissum ab epistulis
            et Pallantem a rationibus, quos decreto quoque senatus non praemiis modo ingentibus, sed
            et quaestoriis praetoriisque ornamentis honorari libens passus est; tantum praeterea
            adquirere et rapere, ut querente eo quondam de fisci exiguitate non absurde dictum sit,
            abundaturum, si a duobus libertis in consortium reciperetur.</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem <del>se</del>, sed ministrum egit,
            compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates
            supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus. ac ne singillatim
            minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut
            etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos: Appium Silanum consocerum suum
            Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla
            data occidit, item Cn. Pompeium maioris filiae uirum et L. Silanum minoris sponsum.
              <milestone n="2" unit="section"/> ex quibus Pompeius in concubitu dilecti
            adulescentuli confossus est, Silanus abdicare se praetura ante IIII. Kal. Ian. morique
            initio anni coactus die ipso Claudi<del>i</del> et Agrippinae nuptiarum. in quinque et
            triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut,
            cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret
            quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio
            milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent. <milestone n="3" unit="section"/> nam illud omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum
            adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse consignauerit, inductus, quasi de
            industria simularentur ad auertendum transferendumque periculum, quod imminere ipsi per
            quaedam ostenta portenderetur.</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Auctoritas dignitasque formae non defuit †et ueterum stanti uel sedenti ac praecipue
            quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque pulchra, opimis
            ceruicibus; ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid
            uel serio agentem multa dehonestabant: risus indecens, ira turpior spumante rictu,
            umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in
            quantulocumque actu uel maxime tremulum.</p></div></div></body></text></TEI>