Scaife ATLAS

CTS Library / Divus Claudius

Divus Claudius (21-25)

urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2:21-25
Refs {'start': {'reference': '21', 'human_reference': 'Chapter 21'}, 'end': {'reference': '25', 'human_reference': 'Chapter 25'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
1

Congiaria populo saepius distribuit. spectacula quoque complura et magnifica edidit, non usitata modo ac solitis locis, sed et commenticia et ex antiquitate repetita, et ubi praeterea nemo ante eum. ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.

2
fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori reseruatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse. quare uox praeconis irrisa est inuitantis more sollemni ad ludos, quos nec spectasset quisquam nec spectaturus esset, cum superessent adhuc qui spectauerant, et quidam histrionum producti olim tunc quoque producerentur. circenses frequenter etiam in Vaticano commisit, nonnumquam interiecta per quinos missus uenatione.
3
circo uero maximo marmoreis carceribus auratisque metis, quae utraque et tofina ac lignea antea fuerant, exculto propria senatoribus constituit loca promiscue spectare solitis; ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas, conficiente turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto; praeterea Thessalos equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt.
4

Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia exhibuit: anniuersarium in castris praetorianis sine uenatione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis; ibidem extraordinarium et breue dierumque paucorum, quodque appellare coepit 'sportulam,' quia primum daturums edixerat, uelut ad subitam condictamque cenulam inuitare se populum.

5
nec ullo spectaculi genere communior aut remissior erat, adeo ut oblatos uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo uoce digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem homines prouocaret, dominos identidem appellans, immixtis interdum frigidis et arcessitis iocis; qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se promisit, si captus esset. illud plane quantumuis salubriter et in tempore: cum essedario, pro quo quattuor fili deprecabantur, magno omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit admonens populum, quanto opere liberos suscipere deberet, quos uideret et gladiatori praesidio gratiaeque esse.
6
edidit et in Martio campo expugnationem direptionemque oppidi ad imaginem bellicam et deditionem Britanniae regum praeseditque paludatus. quin et emissurus Fucinum lacum naumachiam ante commisit. sed cum proclamantibus naumachiariis: 'haue imperator, morituri te salutant!' respondisset: 'aut non,' neque post hanc uocem quasi uenia data quisquam dimicare uellet, diu cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda uacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam compulit. hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat.

1

Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem morem, item circa omnium ordinum statum domi forisque aut correxit aut exoleta reuocauit aut etiam noua instituit. in cooptandis per collegia sacerdotibus neminem nisi iuratus nominauit; obseruauitque sedulo, ut quotiens terra in urbe mouisset, ferias aduocata contione praetor indiceret, utque dira aue in Capitolio uisa obsecratio haberetur, eamque ipse iure maximi pontificis pro rostris populo praeiret summotaque operariorum seruorumque turba.

1

Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit. iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum atque etiam per prouincias potestatibus demandauit. capiti Papiae Poppaeae legis a Tiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogauit.

2
sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur, utque ii, quibus a magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia summouerentur. ipse quosdam nouo exemplo relegauit, ut ultra lapidem tertium uetaret egredi ab urbe.

De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat. commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.

1

ornamenta consularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit. senatoriam dignitatem recusantibus equestrem quoque ademit. latum clauum, quamuis initio affirmasset non lecturum se senatorem nisi ciuis R. abnepotem, etiam libertini filio tribuit, sed sub condicione si prius ab equite R. adoptatus esset; ac sic quoque reprehensionem uerens, et Appium Caecum censorem, generis sui proauctorem, libertinorum filios in senatum adlegisse docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps aliquamdiu libertinos dictos non ipsos, qui manu emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos.

2
collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant.
3

Triumphalia ornamenta Silano, filiae suae sponso, nondum puberi dedit, maioribus uero natu tam multis tamque facile, ut epistula communis legionum nomine extiterit petentium, ut legatis consularibus simul cum exercitu et triumphalia darentur, ne causam belli quoquo modo quaererent. Aulo Plautio etiam ouationem decreuit ingressoque urbem obuiam progressus et in Capitolium eunti et inde rursus reuertenti latus texit. Gabinio Secundo Cauchis gente Germanica superatis cognomen Cauchius usurpare concessit.

1

Equestris militias ita ordinauit, ut post cohortem alam, post alam tribunatum legionis daret; stipendiaque instituit et imaginariae militiae genus, quod uocatur 'supra numerum,' quo absentes et titulo tenus fungerentur. milites domus senatorias salutandi causa ingredi etiam patrum decreto prohibuit. libertinos, qui se pro equitibus R. agerent, publicauit, ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem aduocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum.

2
cum quidam aegra et adfecta mancipia in insulam Aesculapii taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in dicionem domini, si conualuissent; quod si quis necare quem mallet quam exponere, caedis crimine teneri. uiatores ne per Italiae oppida nisi aut pedibus aut sella aut lectica transirent, monuit edicto. Puteolis et Ostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocauit.
3

Peregrinae condicionis homines uetuit usurpare Romana nomina dum taxat gentilicia. ciuitatem R. usurpantes in campo Esquilino securi percussit. prouincias Achaiam et Macedoniam, quas Tiberius ad curam suam transtulerat, senatui reddidit. Lyciis ob exitiabiles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam ueterum delictorum reddidit. Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes praestitisset.

4
Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantis Roma expulit. Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem uirtutem aut condicionem suam praedicantes.
5
Druidarum religionem apud Gallos dirae immanitatis et tantum ciuibus sub Augusto interdictam penitus aboleuit; contra sacra Eleusinia etiam transferre ex Attica Romam conatus est, templumque in Sicilia Veneris Erycinae uetustate conlapsum ut ex aerario pop. R. reficeretur, auctor fuit. cum regibus foedus in foro iecit porca caesa ac uetere fetialium praefatione adhibita. sed et haec et cetera totumque adeo ex parte magna principatum non tam suo quam uxorum libertorumque arbitrio administrauit, talis ubique plerumque, qualem esse eum aut expediret illis aut liberet.

Tokens

Congiaria 1 w 9
populo 1 w 15
saepius 1 w 22
distribuit 1 w 32
spectacula 1 w 43
quoque 1 w 49
complura 1 w 57
et 1 w 59
magnifica 1 w 68
edidit 1 w 74
non 1 w 78
usitata 1 w 85
modo 1 w 89
ac 2 w 91
solitis 1 w 98
locis 1 w 103
sed 1 w 107
et 2 w 109
commenticia 1 w 120
et 3 w 122
ex 1 w 124
antiquitate 1 w 135
repetita 1 w 143
et 5 w 146
ubi 1 w 149
praeterea 1 w 158
nemo 1 w 162
ante 1 w 166
eum 1 w 169
ludos 1 w 175
dedicationis 1 w 187
Pompeiani 1 w 196
theatri 1 w 203
quod 1 w 208
ambustum 1 w 216
restituerat 1 w 227
e 26 w 229
tribunali 1 w 238
posito 1 w 244
in 1 w 246
orchestra 1 w 255
commisit 1 w 263
cum 1 w 267
prius 1 w 272
apud 1 w 276
superiores 1 w 286
aedes 1 w 291
supplicasset 1 w 303
perque 1 w 309
mediam 1 w 315
caueam 1 w 321
sedentibus 1 w 331
ac 3 w 333
silentibus 1 w 343
cunctis 1 w 350
descendisset 1 w 362
fecit 1 w 368
et 9 w 370
saeculares 1 w 380
quasi 1 w 386
anticipatos 1 w 397
ab 1 w 399
Augusto 1 w 406
nec 1 w 409
legitimo 1 w 417
tempori 1 w 424
reseruatos 1 w 434
quamuis 1 w 442
ipse 1 w 446
in 2 w 448
historiis 1 w 457
suis 1 w 461
prodat 1 w 467
intermissos 1 w 479
eos 1 w 482
Augustum 1 w 490
multo 1 w 495
post 1 w 499
diligentissime 1 w 513
annorum 1 w 520
ratione 1 w 527
subducta 1 w 535
in 4 w 537
ordinem 1 w 544
redegisse 1 w 553
quare 1 w 559
uox 1 w 562
praeconis 1 w 571
irrisa 1 w 577
est 3 w 580
inuitantis 1 w 590
more 1 w 594
sollemni 1 w 602
ad 1 w 604
ludos 2 w 609
quos 1 w 614
nec 2 w 617
spectasset 1 w 627
quisquam 1 w 635
nec 3 w 638
spectaturus 1 w 649
esset 1 w 654
cum 2 w 658
superessent 1 w 669
adhuc 1 w 674
qui 3 w 677
spectauerant 1 w 689
et 12 w 692
quidam 1 w 698
histrionum 1 w 708
producti 1 w 716
olim 1 w 720
tunc 1 w 724
quoque 2 w 730
producerentur 1 w 743
circenses 1 w 753
frequenter 1 w 763
etiam 1 w 768
in 7 w 770
Vaticano 1 w 778
commisit 2 w 786
nonnumquam 1 w 797
interiecta 1 w 807
per 4 w 810
quinos 1 w 816
missus 1 w 822
uenatione 1 w 831
circo 1 w 837
uero 1 w 841
maximo 1 w 847
marmoreis 1 w 856
carceribus 1 w 866
auratisque 1 w 876
metis 1 w 881
quae 1 w 886
utraque 1 w 893
et 15 w 895
tofina 1 w 901
ac 4 w 903
lignea 1 w 909
antea 1 w 914
fuerant 1 w 921
exculto 1 w 929
propria 1 w 936
senatoribus 1 w 947
constituit 1 w 957
loca 1 w 961
promiscue 1 w 970
spectare 1 w 978
solitis 2 w 985
ac 5 w 988
super 3 w 993
quadrigarum 1 w 1004
certamina 1 w 1013
Troiae 1 w 1019
lusum 1 w 1024
exhibuit 1 w 1032
et 16 w 1034
Africanas 1 w 1043
conficiente 1 w 1055
turma 1 w 1060
equitum 1 w 1067
praetorianorum 1 w 1081
ducibus 1 w 1089
tribunis 1 w 1097
ipsoque 1 w 1104
praefecto 1 w 1113
praeterea 2 w 1123
Thessalos 1 w 1132
equites 1 w 1139
qui 8 w 1143
feros 1 w 1148
tauros 1 w 1154
per 6 w 1157
spatia 1 w 1163
circi 1 w 1168
agunt 1 w 1173
insiliuntque 1 w 1185
defessos 1 w 1193
et 19 w 1195
ad 4 w 1197
terram 1 w 1203
cornibus 1 w 1211
detrahunt 1 w 1220
Gladiatoria 1 w 1232
munera 1 w 1238
plurifariam 1 w 1249
ac 6 w 1251
multiplicia 1 w 1262
exhibuit 2 w 1270
anniuersarium 1 w 1284
in 13 w 1286
castris 1 w 1293
praetorianis 1 w 1305
sine 1 w 1309
uenatione 2 w 1318
apparatuque 1 w 1329
iustum 1 w 1336
atque 1 w 1341
legitimum 1 w 1350
in 15 w 1352
Saeptis 1 w 1359
ibidem 1 w 1366
extraordinarium 1 w 1381
et 22 w 1383
breue 1 w 1388
dierumque 1 w 1397
paucorum 1 w 1405
quodque 1 w 1413
appellare 1 w 1422
coepit 1 w 1428
sportulam 1 w 1438
quia 1 w 1444
primum 1 w 1450
daturu 1 w 1456
m 66 w 1457
s 120 w 1458
edixerat 1 w 1466
uelut 1 w 1472
ad 6 w 1474
subitam 1 w 1481
condictamque 1 w 1493
cenulam 1 w 1500
inuitare 1 w 1508
se 13 w 1510
populum 1 w 1517
nec 4 w 1521
ullo 1 w 1525
spectaculi 1 w 1535
genere 1 w 1541
communior 1 w 1550
aut 1 w 1553
remissior 1 w 1562
erat 3 w 1566
adeo 1 w 1571
ut 4 w 1573
oblatos 1 w 1580
uictoribus 1 w 1590
aureos 1 w 1596
prolata 1 w 1603
sinistra 1 w 1611
pariter 1 w 1618
cum 3 w 1621
uulgo 1 w 1626
uoce 1 w 1630
digitisque 1 w 1640
numeraret 1 w 1649
ac 8 w 1651
saepe 1 w 1656
hortando 1 w 1664
rogandoque 1 w 1674
ad 8 w 1676
hilaritatem 1 w 1687
homines 1 w 1694
prouocaret 1 w 1704
dominos 1 w 1712
identidem 1 w 1721
appellans 1 w 1730
immixtis 1 w 1739
interdum 1 w 1747
frigidis 1 w 1755
et 25 w 1757
arcessitis 1 w 1767
iocis 1 w 1772
qualis 1 w 1779
est 4 w 1782
ut 5 w 1784
cum 4 w 1787
Palumbum 1 w 1795
postulantibus 1 w 1808
daturum 1 w 1815
se 14 w 1817
promisit 1 w 1825
si 14 w 1828
captus 1 w 1834
esset 2 w 1839
illud 1 w 1845
plane 1 w 1850
quantumuis 1 w 1860
salubriter 1 w 1870
et 27 w 1872
in 22 w 1874
tempore 1 w 1881
cum 5 w 1885
essedario 1 w 1894
pro 9 w 1898
quo 6 w 1901
quattuor 1 w 1909
fili 1 w 1913
deprecabantur 1 w 1926
magno 1 w 1932
omnium 1 w 1938
fauore 1 w 1944
indulsisset 1 w 1955
rudem 1 w 1960
tabulam 1 w 1968
ilico 1 w 1973
misit 4 w 1978
admonens 1 w 1986
populum 2 w 1993
quanto 1 w 2000
opere 1 w 2005
liberos 1 w 2012
suscipere 1 w 2021
deberet 1 w 2028
quos 2 w 2033
uideret 1 w 2040
et 31 w 2042
gladiatori 1 w 2052
praesidio 1 w 2061
gratiaeque 1 w 2071
esse 5 w 2075
edidit 2 w 2082
et 32 w 2084
in 24 w 2086
Martio 1 w 2092
campo 1 w 2097
expugnationem 1 w 2110
direptionemque 1 w 2124
oppidi 1 w 2130
ad 11 w 2132
imaginem 1 w 2140
bellicam 1 w 2148
et 33 w 2150
deditionem 1 w 2160
Britanniae 1 w 2170
regum 1 w 2175
praeseditque 1 w 2187
paludatus 1 w 2196
quin 2 w 2201
et 34 w 2203
emissurus 1 w 2212
Fucinum 1 w 2219
lacum 1 w 2224
naumachiam 1 w 2234
ante 3 w 2238
commisit 3 w 2246
sed 5 w 2250
cum 7 w 2253
proclamantibus 1 w 2267
naumachiariis 1 w 2280
haue 1 w 2286
imperator 1 w 2295
morituri 1 w 2304
te 19 w 2306
salutant 1 w 2314
respondisset 1 w 2328
aut 2 w 2333
non 3 w 2336
neque 1 w 2343
post 3 w 2347
hanc 1 w 2351
uocem 1 w 2356
quasi 2 w 2361
uenia 1 w 2366
data 1 w 2370
quisquam 2 w 2378
dimicare 1 w 2386
uellet 1 w 2392
diu 1 w 2396
cunctatus 1 w 2405
an 28 w 2407
omnes 1 w 2412
igni 1 w 2416
ferroque 1 w 2424
absumeret 1 w 2433
tandem 1 w 2440
e 263 w 2441
sede 2 w 2445
sua 1 w 2448
prosiluit 1 w 2457
ac 12 w 2459
per 10 w 2462
ambitum 1 w 2469
lacus 1 w 2474
non 4 w 2477
sine 2 w 2481
foeda 1 w 2486
uacillatione 1 w 2498
discurrens 1 w 2508
partim 1 w 2514
minando 1 w 2521
partim 2 w 2527
adhortando 1 w 2537
ad 13 w 2539
pugnam 1 w 2545
compulit 1 w 2553
hoc 1 w 2557
spectaculo 1 w 2567
classis 1 w 2574
Sicula 1 w 2580
et 38 w 2582
Rhodia 1 w 2588
concurrerunt 1 w 2600
duodenarum 1 w 2611
triremium 1 w 2620
singulae 1 w 2628
exciente 1 w 2637
bucina 1 w 2643
Tritone 1 w 2650
argenteo 1 w 2658
qui 12 w 2662
e 283 w 2663
medio 1 w 2668
lacu 3 w 2672
per 11 w 2675
machinam 1 w 2683
emerserat 1 w 2692
Quaedam 1 w 2700
circa 1 w 2705
caerimonias 1 w 2716
ciuilemque 1 w 2726
et 39 w 2728
militarem 1 w 2737
morem 1 w 2742
item 1 w 2747
circa 2 w 2752
omnium 2 w 2758
ordinum 1 w 2765
statum 1 w 2771
domi 2 w 2775
forisque 1 w 2783
aut 3 w 2786
correxit 1 w 2794
aut 4 w 2797
exoleta 1 w 2804
reuocauit 1 w 2813
aut 5 w 2816
etiam 2 w 2821
noua 1 w 2825
instituit 1 w 2834
in 35 w 2837
cooptandis 1 w 2847
per 12 w 2850
collegia 1 w 2858
sacerdotibus 1 w 2870
neminem 1 w 2877
nisi 1 w 2881
iuratus 1 w 2888
nominauit 1 w 2897
obseruauitque 1 w 2911
sedulo 1 w 2917
ut 11 w 2920
quotiens 1 w 2928
terra 2 w 2933
in 38 w 2935
urbe 1 w 2939
mouisset 1 w 2947
ferias 1 w 2954
aduocata 1 w 2962
contione 1 w 2970
praetor 3 w 2977
indiceret 1 w 2986
utque 1 w 2992
dira 1 w 2996
aue 4 w 2999
in 40 w 3001
Capitolio 1 w 3010
uisa 1 w 3014
obsecratio 1 w 3024
haberetur 1 w 3033
eamque 1 w 3040
ipse 2 w 3044
iure 1 w 3048
maximi 1 w 3054
pontificis 1 w 3064
pro 12 w 3067
rostris 1 w 3074
populo 2 w 3080
praeiret 1 w 3088
summotaque 1 w 3098
operariorum 1 w 3109
seruorumque 1 w 3120
turba 1 w 3125
Rerum 1 w 3131
actum 1 w 3136
diuisum 1 w 3143
antea 2 w 3148
in 41 w 3150
hibernos 1 w 3158
aestiuosque 1 w 3169
menses 1 w 3175
coniunxit 1 w 3184
iuris 1 w 3190
dictionem 1 w 3199
de 20 w 3201
fidei 1 w 3206
commissis 1 w 3215
quotannis 1 w 3224
et 47 w 3226
tantum 1 w 3232
in 42 w 3234
urbe 2 w 3238
delegari 1 w 3246
magistratibus 1 w 3259
solitam 1 w 3266
in 43 w 3268
perpetuum 1 w 3277
atque 2 w 3282
etiam 3 w 3287
per 15 w 3290
prouincias 1 w 3300
potestatibus 1 w 3312
demandauit 1 w 3322
capiti 1 w 3329
Papiae 1 w 3335
Poppaeae 1 w 3343
legis 1 w 3348
a 303 w 3349
Tiberio 1 w 3356
Caesare 1 w 3363
quasi 3 w 3369
sexagenarii 1 w 3380
generare 1 w 3388
non 5 w 3391
possent 1 w 3398
addito 1 w 3405
obrogauit 1 w 3414
sanxit 1 w 3421
ut 13 w 3423
pupillis 1 w 3431
extra 2 w 3436
ordinem 2 w 3443
tutores 1 w 3450
a 314 w 3451
consulibus 1 w 3461
darentur 1 w 3469
utque 2 w 3475
ii 4 w 3477
quibus 1 w 3484
a 316 w 3485
magistratibus 2 w 3498
prouinciae 1 w 3508
interdicerentur 1 w 3523
urbe 3 w 3528
quoque 3 w 3534
et 50 w 3536
Italia 1 w 3542
summouerentur 1 w 3555
ipse 3 w 3560
quosdam 1 w 3567
nouo 1 w 3571
exemplo 1 w 3578
relegauit 1 w 3587
ut 16 w 3590
ultra 1 w 3595
lapidem 1 w 3602
tertium 1 w 3609
uetaret 1 w 3616
egredi 1 w 3622
ab 6 w 3624
urbe 4 w 3628
De 1 w 3631
maiore 1 w 3637
negotio 1 w 3644
acturus 1 w 3651
in 48 w 3653
curia 1 w 3658
medius 1 w 3664
inter 5 w 3669
consulum 1 w 3677
sellas 1 w 3683
tribunicio 1 w 3693
subsellio 1 w 3702
sedebat 1 w 3709
commeatus 1 w 3719
a 334 w 3720
senatu 1 w 3726
peti 2 w 3730
solitos 1 w 3737
benefici 1 w 3745
sui 2 w 3748
fecit 2 w 3753
ornamenta 1 w 3763
consularia 1 w 3773
etiam 4 w 3778
procuratoribus 1 w 3792
ducenariis 1 w 3802
indulsit 1 w 3810
senatoriam 1 w 3821
dignitatem 1 w 3831
recusantibus 1 w 3843
equestrem 1 w 3852
quoque 4 w 3858
ademit 1 w 3864
latum 1 w 3870
clauum 1 w 3876
quamuis 2 w 3884
initio 1 w 3890
affirmasset 1 w 3901
non 6 w 3904
lecturum 1 w 3912
se 40 w 3914
senatorem 1 w 3923
nisi 2 w 3927
ciuis 1 w 3932
R 3 w 3933
abnepotem 1 w 3943
etiam 5 w 3949
libertini 1 w 3958
filio 1 w 3963
tribuit 2 w 3970
sed 9 w 3974
sub 4 w 3977
condicione 1 w 3987
si 29 w 3989
prius 2 w 3994
ab 8 w 3996
equite 2 w 4002
R 4 w 4003
adoptatus 1 w 4013
esset 3 w 4018
ac 21 w 4021
sic 1 w 4024
quoque 5 w 4030
reprehensionem 1 w 4044
uerens 1 w 4050
et 58 w 4053
Appium 1 w 4059
Caecum 1 w 4065
censorem 1 w 4073
generis 1 w 4081
sui 3 w 4084
proauctorem 1 w 4095
libertinorum 1 w 4108
filios 1 w 4114
in 54 w 4116
senatum 1 w 4123
adlegisse 1 w 4132
docuit 1 w 4138
ignarus 1 w 4146
temporibus 1 w 4156
Appi 2 w 4160
et 59 w 4162
deinceps 1 w 4170
aliquamdiu 1 w 4180
libertinos 1 w 4190
dictos 1 w 4196
non 7 w 4199
ipsos 1 w 4204
qui 15 w 4208
manu 1 w 4212
emitterentur 1 w 4224
sed 10 w 4228
ingenuos 1 w 4236
ex 13 w 4238
his 3 w 4241
procreatos 1 w 4251
collegio 1 w 4260
quaestorum 1 w 4270
pro 18 w 4273
stratura 1 w 4281
uiarum 1 w 4287
gladiatorium 1 w 4299
munus 1 w 4304
iniunxit 1 w 4312
detractaque 1 w 4323
Ostiensi 1 w 4331
et 61 w 4333
Gallica 1 w 4340
prouincia 3 w 4349
curam 1 w 4354
aerari 1 w 4360
Saturni 1 w 4367
reddidit 1 w 4375
quam 7 w 4380
medio 2 w 4385
tempore 2 w 4392
praetores 1 w 4401
aut 6 w 4404
uti 1 w 4408
nunc 1 w 4412
praetura 1 w 4421
functi 1 w 4427
sustinuerant 1 w 4439
Triumphalia 1 w 4451
ornamenta 2 w 4460
Silano 1 w 4466
filiae 1 w 4473
suae 1 w 4477
sponso 1 w 4483
nondum 1 w 4490
puberi 1 w 4496
dedit 2 w 4501
maioribus 1 w 4511
uero 2 w 4515
natu 3 w 4519
tam 5 w 4522
multis 1 w 4528
tamque 2 w 4534
facile 1 w 4540
ut 19 w 4543
epistula 1 w 4551
communi 2 w 4558
s 327 w 4559
legionum 1 w 4567
nomine 1 w 4573
extiterit 1 w 4582
petentium 1 w 4591
ut 20 w 4594
legatis 1 w 4601
consularibus 1 w 4613
simul 1 w 4618
cum 9 w 4621
exercitu 1 w 4629
et 65 w 4631
triumphalia 1 w 4642
darentur 2 w 4650
ne 39 w 4653
causam 1 w 4659
belli 2 w 4664
quoquo 1 w 4670
modo 2 w 4674
quaererent 1 w 4684
Aulo 1 w 4689
Plautio 1 w 4696
etiam 6 w 4701
ouationem 1 w 4710
decreuit 1 w 4718
ingressoque 1 w 4729
urbem 1 w 4734
obuiam 1 w 4740
progressus 1 w 4750
et 67 w 4752
in 63 w 4754
Capitolium 1 w 4764
eunti 1 w 4769
et 68 w 4771
inde 1 w 4775
rursus 1 w 4781
reuertenti 1 w 4791
latus 1 w 4796
texit 1 w 4801
Gabinio 1 w 4809
Secundo 1 w 4816
Cauchis 1 w 4823
gente 2 w 4828
Germanica 1 w 4837
superatis 1 w 4846
cognomen 1 w 4854
Cauchius 1 w 4862
usurpare 1 w 4870
concessit 1 w 4879
Equestris 1 w 4889
militias 1 w 4897
ita 12 w 4900
ordinauit 1 w 4909
ut 22 w 4912
post 4 w 4916
cohortem 1 w 4924
alam 1 w 4928
post 5 w 4933
alam 2 w 4937
tribunatum 1 w 4947
legionis 1 w 4955
daret 1 w 4960
stipendiaque 1 w 4973
instituit 2 w 4982
et 70 w 4984
imaginariae 1 w 4995
militiae 1 w 5003
genus 1 w 5008
quod 3 w 5013
uocatur 1 w 5020
supra 1 w 5026
numerum 1 w 5033
quo 17 w 5038
absentes 1 w 5046
et 71 w 5048
titulo 1 w 5054
tenus 1 w 5059
fungerentur 1 w 5070
milites 1 w 5078
domus 1 w 5083
senatorias 1 w 5093
salutandi 1 w 5102
causa 2 w 5107
ingredi 1 w 5114
etiam 7 w 5119
patrum 1 w 5125
decreto 1 w 5132
prohibuit 1 w 5141
libertinos 2 w 5152
qui 16 w 5156
se 49 w 5158
pro 22 w 5161
equitibus 1 w 5170
R 5 w 5171
agerent 1 w 5179
publicauit 1 w 5190
ingratos 1 w 5199
et 74 w 5201
de 33 w 5203
quibus 2 w 5209
patroni 1 w 5216
quererentur 1 w 5227
reuocauit 2 w 5236
in 72 w 5238
seruitutem 1 w 5248
aduocatisque 1 w 5260
eorum 1 w 5265
negauit 1 w 5272
se 51 w 5274
aduersus 1 w 5282
libertos 1 w 5290
ipsorum 1 w 5297
ius 7 w 5300
dicturum 1 w 5308
cum 10 w 5312
quidam 2 w 5318
aegra 1 w 5323
et 75 w 5325
adfecta 1 w 5332
mancipia 1 w 5340
in 73 w 5342
insulam 1 w 5349
Aesculapi 1 w 5358
i 591 w 5359
taedio 1 w 5365
medendi 1 w 5372
exponerent 1 w 5382
omnes 2 w 5388
qui 20 w 5391
exponerentur 1 w 5403
liberos 2 w 5410
esse 7 w 5414
sanxit 2 w 5420
nec 5 w 5424
redire 1 w 5430
in 75 w 5432
dicionem 1 w 5440
domini 1 w 5446
si 35 w 5449
conualuissent 1 w 5462
quod 4 w 5467
si 36 w 5469
quis 3 w 5473
necare 1 w 5479
quem 1 w 5483
mallet 1 w 5489
quam 8 w 5493
exponere 3 w 5501
caedis 1 w 5508
crimine 1 w 5515
teneri 1 w 5521
uiatores 1 w 5530
ne 51 w 5532
per 17 w 5535
Italiae 1 w 5542
oppida 1 w 5548
nisi 3 w 5552
aut 8 w 5555
pedibus 1 w 5562
aut 9 w 5565
sella 2 w 5570
aut 10 w 5573
lectica 1 w 5580
transirent 1 w 5590
monuit 1 w 5597
edicto 1 w 5603
Puteolis 1 w 5612
et 77 w 5614
Ostiae 1 w 5620
singulas 1 w 5628
cohortes 1 w 5636
ad 23 w 5638
arcendos 1 w 5646
incendiorum 1 w 5657
casus 1 w 5662
collocauit 1 w 5672
Peregrinae 1 w 5683
condicionis 1 w 5694
homines 2 w 5701
uetuit 1 w 5707
usurpare 2 w 5715
Romana 1 w 5721
nomina 2 w 5727
dum 3 w 5730
taxat 1 w 5735
gentilicia 1 w 5745
ciuitatem 1 w 5755
R 7 w 5756
usurpantes 1 w 5767
in 83 w 5769
campo 2 w 5774
Esquilino 1 w 5783
securi 1 w 5789
percussit 1 w 5798
prouincias 2 w 5809
Achaiam 1 w 5816
et 79 w 5818
Macedoniam 1 w 5828
quas 4 w 5833
Tiberius 1 w 5841
ad 24 w 5843
curam 2 w 5848
suam 1 w 5852
transtulerat 1 w 5864
senatui 1 w 5872
reddidit 2 w 5880
Lyciis 1 w 5887
ob 6 w 5889
exitiabiles 1 w 5900
inter 6 w 5905
se 57 w 5907
discordias 1 w 5917
libertatem 1 w 5927
ademit 2 w 5933
Rhodiis 1 w 5941
ob 7 w 5943
paenitentiam 1 w 5955
ueterum 1 w 5962
delictorum 1 w 5972
reddidit 3 w 5980
Iliensibus 1 w 5991
quasi 4 w 5996
Romanae 1 w 6003
gentis 2 w 6009
auctoribus 1 w 6019
tributa 1 w 6026
in 87 w 6028
perpetuum 2 w 6037
remisit 1 w 6044
recitata 1 w 6052
uetere 1 w 6058
epistula 2 w 6066
Graeca 1 w 6072
senatus 1 w 6079
populique 1 w 6088
R 10 w 6089
Seleuco 1 w 6097
regi 1 w 6101
amicitiam 1 w 6110
et 83 w 6112
societatem 1 w 6122
ita 15 w 6125
demum 1 w 6130
pollicentis 1 w 6141
si 44 w 6144
consanguineos 1 w 6157
suos 1 w 6161
Ilienses 1 w 6169
ab 12 w 6171
omni 3 w 6175
onere 4 w 6180
immunes 1 w 6187
praestitisset 1 w 6200
Iudaeos 1 w 6208
impulsore 1 w 6217
Chresto 1 w 6224
assidue 1 w 6231
tumultuantis 1 w 6243
Roma 3 w 6247
expulit 1 w 6254
Germanorum 1 w 6265
legatis 2 w 6272
in 89 w 6274
orchestra 2 w 6283
sedere 1 w 6289
permisit 1 w 6297
simplicitate 1 w 6310
eorum 2 w 6315
et 86 w 6317
fiducia 1 w 6324
commotus 1 w 6332
quod 5 w 6337
in 90 w 6339
popularia 1 w 6348
deducti 1 w 6355
cum 11 w 6359
animaduertissent 1 w 6375
Parthos 1 w 6382
et 87 w 6384
Armenios 1 w 6392
sedentis 1 w 6400
in 91 w 6402
senatu 5 w 6408
ad 27 w 6411
eadem 1 w 6416
loca 3 w 6420
sponte 1 w 6426
transierant 1 w 6437
nihilo 1 w 6444
deteriorem 1 w 6454
uirtutem 1 w 6462
aut 11 w 6465
condicionem 1 w 6476
suam 2 w 6480
praedicantes 1 w 6492
Druidarum 1 w 6502
religionem 1 w 6512
apud 2 w 6516
Gallos 1 w 6522
dirae 1 w 6527
immanitatis 1 w 6538
et 89 w 6540
tantum 2 w 6546
ciuibus 1 w 6553
sub 5 w 6556
Augusto 2 w 6563
interdictam 1 w 6574
penitus 1 w 6581
aboleuit 1 w 6589
contra 1 w 6596
sacra 1 w 6601
Eleusinia 1 w 6610
etiam 8 w 6615
transferre 1 w 6625
ex 22 w 6627
Attica 1 w 6633
Romam 1 w 6638
conatus 1 w 6645
est 13 w 6648
templumque 1 w 6659
in 94 w 6661
Sicilia 1 w 6668
Veneris 1 w 6675
Erycinae 1 w 6683
uetustate 1 w 6692
conlapsum 1 w 6701
ut 32 w 6703
ex 23 w 6705
aerario 1 w 6712
pop 7 w 6715
R 13 w 6717
reficeretur 1 w 6729
auctor 3 w 6736
fuit 1 w 6740
cum 12 w 6744
regibus 1 w 6751
foedus 1 w 6757
in 96 w 6759
foro 1 w 6763
i 754 w 6764
e 741 w 6765
cit 7 w 6768
porca 1 w 6773
caesa 1 w 6778
ac 26 w 6780
uetere 2 w 6786
fetialium 1 w 6795
praefatione 1 w 6806
adhibita 1 w 6814
sed 13 w 6818
et 95 w 6820
haec 1 w 6824
et 96 w 6826
cetera 1 w 6832
totumque 1 w 6840
adeo 2 w 6844
ex 24 w 6846
parte 1 w 6851
magna 1 w 6856
principatum 1 w 6867
non 9 w 6870
tam 8 w 6873
suo 2 w 6876
quam 9 w 6880
uxorum 1 w 6886
libertorumque 1 w 6899
arbitrio 1 w 6907
administrauit 1 w 6920
talis 1 w 6926
ubique 1 w 6932
plerumque 1 w 6941
qualem 1 w 6948
esse 8 w 6952
eum 2 w 6955
aut 12 w 6958
expediret 1 w 6967
illis 2 w 6972
aut 13 w 6975
liberet 1 w 6982