Scaife ATLAS

CTS Library / Caligula

Caligula (21-25)

urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2:21-25
Refs {'start': {'reference': '21', 'human_reference': 'Chapter 21'}, 'end': {'reference': '25', 'human_reference': 'Chapter 25'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
1

Opera sub Tiberio semiperfecta, templum Augusti theatrumque Pompei, absoluit. incohauit autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum operum a successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est. Syracusis conlapsa uetustate moenia deorumque aedes refectae. destinauerat et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.

1

Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt.

Compluribus cognominibus adsumptisnam et 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater exercituum' et 'optimus maximus Caesar' uocabaturcum audiret forte reges, qui officii causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis, exclamauit:

εἷσ κοίρανοσ ἔστω, εἷσ βασιλεύς. nec multum afuit quin statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam conuerteret.
2
uerum admonitus et principum et regum se excessisse fastigium, diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit; datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat; et quidam eum Latiarem Iouem consalutarunt.
3
templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et excogitatissimas hostias instituit. in templo simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur. magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus comparabant. hostiae erant phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, quae generatim per singulos dies immolarentur.
4
et noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec sine iurgiis. nam uox comminantis audita est:
μ' ἀνάειρ' ἐγὼ σέ, donec exoratus, ut referebat, et in contubernium ultro inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso Palatium Capitoliumque coniunxit. mox, quo propior esset, in area Capitolina nouae domus fundamenta iecit.
1

Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent. praedicabat autem matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Iulia filia admisisset, procreatam; ac non contentus hac Augusti insectatione Actiacas Sinculasque uictorias, ut funestas p. R. et calamitosas, uetuit sollemnibus feriis celebrari.

2
Liuiam Augustam proauiam 'Vlixem stolatum' identidem appellans, etiam ignobilitatis quadam ad senatum epistula arguere ausus est quasi materno auo decurione Fundano ortam, cum publicis monumentis certum sit, Aufidium Lurconem Romae honoribus functum. auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno; nec defunctae ullum honorem habuit prospexitque e triclinio ardentem rogum.
3
fratrem Tiberium inopinantem repente immisso tribuno militum interemit Silanum item socerum ad necem secandasque nouacula fauces compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se turbatius mare non esset secutus ac spe occupandi urbem, si quid sibi per tempestates accideret, remansisset, ille antidotum oboleuisset, quasi ad praecauenda uenena sua sumptum, cum et Silanus inpatientiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi, et Tiberius propter assiduam et ingrauescentem tussim medicamento usus esset. nam Claudium patruum non nisi in ludibrium reseruauit.

1

Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoque conuiuio singulas infra se uicissim conlocabat uxore supra cubante. ex iis Drusillam uitiasse uirginem praetextatus adhuc creditur atque etiam in concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia auia, apud quam simul educabantur; mox Lucio Cassio Longino consulari conlocatam abduxit et in modum iustae uxoris propalam habuit; heredem quoque bonorum atque imperii aeger instituit.

2
eadem defuncta iustitium indixit, in quo risisse lauisse cenasse cum parentibus aut coniuge liberisue capital fuit. ac maeroris impatiens, cum repente noctu profugisset ab urbe transcucurrissetque Campaniam, Syracusas petit, rursusque inde propere rediit barba capilloque promisso; nec umquam postea quantiscumque de rebus, ne pro contione quidem populi aut apud milites, nisi per numen Drusillae deierauit.
3
reliquas sorores nec cupiditate tanta nec dignatione dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostrauerit; quo facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.

1

Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere. Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, ad se deduci imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegauit, quod repetisse usum prioris mariti tempore medio uidebatur. alii tradunt adhibitum cenae nuptiali mandasse ad Pisonem contra accumbentem: 'noli uxorem meam premere,' statimque e conuiuio abduxisse secum ac proximo die edixisse: matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et Augusti.

2
Lolliam Paulinam, C. Memmio consulari exercitus regenti nuptam, facta mentione auiae eius ut quondam pulcherrimae, subito ex prouincia euocauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique missam fecit interdicto cuiusquam in perpetuum coitu.
3
Caesoniam neque facie insigni neque aetate integra matremque iam ex alio uiro trium filiarum, sed luxuriae ac lasciuiae perditae, et ardentius et constantius amauit, ut saepe chlamyde peltaque et galea ornatam ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero etiam nudam. uxorio nomine dignatus est quam enixam, uno atque eodem die professus et maritum se eius et patrem infantis ex ea natae.
4
infantem autem, Iuliam Drusillam appellatam, per omnium dearum templa circumferens Mineruae gremio imposuit alendamque et instituendam commendauit. nec ullo firmiore indicio sui seminis esse credebat quam feritatis, quae illi quoque tanta iam tunc erat, ut infestis digitis ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.

Opera 1 w 5
sub 1 w 8
Tiberio 1 w 15
semiperfecta 1 w 27
templum 1 w 35
Augusti 1 w 42
theatrumque 1 w 53
Pompei 1 w 59
absoluit 1 w 68
incohauit 1 w 78
autem 1 w 83
aquae 1 w 88
ductum 1 w 94
regione 1 w 101
Tiburti 1 w 108
et 1 w 110
amphitheatrum 1 w 123
iuxta 1 w 128
Saepta 1 w 134
quorum 1 w 141
operum 1 w 147
a 14 w 148
successore 1 w 158
eius 1 w 162
Claudio 1 w 169
alterum 1 w 176
peractum 1 w 184
omissum 1 w 192
alterum 2 w 199
est 1 w 202
Syracusis 1 w 212
conlapsa 1 w 220
uetustate 1 w 229
moenia 1 w 235
deorumque 1 w 244
aedes 1 w 249
refectae 1 w 257
destinauerat 1 w 270
et 3 w 272
Sami 1 w 276
Polycratis 1 w 286
regiam 1 w 292
restituere 1 w 302
Mileti 1 w 309
Didymeum 1 w 317
peragere 1 w 325
in 3 w 328
iugo 1 w 332
Alpium 1 w 338
urbem 1 w 343
condere 1 w 350
sed 1 w 354
ante 1 w 358
omnia 1 w 363
Isthmum 1 w 370
in 4 w 372
Achaia 1 w 378
perfodere 1 w 387
miseratque 1 w 398
iam 2 w 401
ad 1 w 403
dimetiendum 1 w 414
opus 1 w 418
primipilarem 1 w 430
Hactenus 1 w 439
quasi 1 w 444
de 6 w 446
principe 1 w 454
reliqua 1 w 462
ut 2 w 464
de 7 w 466
monstro 1 w 473
narranda 1 w 481
sunt 1 w 485
Compluribus 1 w 497
cognominibus 1 w 509
adsumptis 1 w 518
nam 1 w 522
et 6 w 524
pius 1 w 529
et 7 w 532
castrorum 1 w 542
filius 1 w 548
et 8 w 551
pater 1 w 557
exercituum 1 w 567
et 9 w 570
optimus 1 w 578
maximus 1 w 585
Caesar 1 w 591
uocabatur 1 w 601
cum 1 w 605
audiret 1 w 612
forte 1 w 617
reges 1 w 622
qui 1 w 626
officii 1 w 633
causa 1 w 638
in 7 w 640
urbem 2 w 645
aduenerant 1 w 655
concertantis 1 w 668
apud 1 w 672
se 4 w 674
super 1 w 679
cenam 1 w 684
de 8 w 686
nobilitate 1 w 696
generis 1 w 703
exclamauit 1 w 714
εἷσ 1 w 718
κοίρανοσ 1 w 726
ἔστω 1 w 730
εἷσ 2 w 734
βασιλεύς 1 w 742
nec 1 w 746
multum 1 w 752
afuit 1 w 757
quin 1 w 761
statim 1 w 767
diadema 1 w 774
sumeret 1 w 781
speciemque 1 w 791
principatus 1 w 802
in 10 w 804
regni 1 w 809
formam 1 w 815
conuerteret 1 w 826
uerum 1 w 832
admonitus 1 w 841
et 13 w 843
principum 1 w 852
et 14 w 854
regum 1 w 859
se 5 w 861
excessisse 1 w 871
fastigium 1 w 880
diuinam 1 w 888
ex 4 w 890
eo 2 w 892
maiestatem 1 w 902
asserere 1 w 910
sibi 1 w 914
coepit 1 w 920
datoque 1 w 928
negotio 1 w 935
ut 3 w 938
simulacra 1 w 947
numinum 1 w 954
religione 1 w 963
et 15 w 965
arte 1 w 969
praeclara 1 w 978
inter 1 w 984
quae 2 w 988
Olympii 1 w 995
Iouis 1 w 1000
apportarentur 1 w 1014
e 126 w 1015
Graecia 1 w 1022
quibus 1 w 1029
capite 1 w 1035
dempto 1 w 1041
suum 1 w 1045
imponeret 1 w 1054
partem 1 w 1061
Palatii 1 w 1068
ad 6 w 1070
forum 1 w 1075
usque 1 w 1080
promouit 1 w 1088
atque 2 w 1094
aede 2 w 1098
Castoris 1 w 1106
et 17 w 1108
Pollucis 1 w 1116
in 15 w 1118
uestibulum 1 w 1128
transfigurata 1 w 1141
consistens 1 w 1152
saepe 1 w 1157
inter 2 w 1162
fratres 1 w 1169
deos 1 w 1173
medium 1 w 1180
adorandum 1 w 1189
se 8 w 1191
adeuntibus 1 w 1201
exhibebat 1 w 1210
et 18 w 1213
quidam 1 w 1219
eum 2 w 1222
Latiarem 1 w 1230
Iouem 1 w 1235
consalutarunt 1 w 1248
templum 2 w 1256
etiam 1 w 1261
numini 1 w 1267
suo 1 w 1270
proprium 1 w 1278
et 20 w 1280
sacerdotes 1 w 1290
et 21 w 1292
excogitatissimas 1 w 1308
hostias 1 w 1315
instituit 1 w 1324
in 19 w 1327
templo 1 w 1333
simulacrum 1 w 1343
stabat 1 w 1349
aureum 1 w 1355
iconicum 1 w 1363
amiciebaturque 1 w 1377
cotidie 1 w 1384
ueste 1 w 1389
quali 1 w 1395
ipse 1 w 1399
uteretur 1 w 1407
magisteria 1 w 1418
sacerdotii 1 w 1428
ditissimus 1 w 1438
quisque 1 w 1445
et 23 w 1447
ambitione 1 w 1456
et 24 w 1458
licitatione 1 w 1469
maxima 1 w 1475
uicibus 1 w 1482
comparabant 1 w 1493
hostiae 1 w 1501
erant 2 w 1506
phoenicopteri 1 w 1519
pauones 1 w 1527
tetraones 1 w 1537
numidicae 1 w 1547
meleagrides 1 w 1559
phasianae 1 w 1569
quae 3 w 1574
generatim 1 w 1583
per 8 w 1586
singulos 1 w 1594
dies 1 w 1598
immolarentur 1 w 1610
et 26 w 1613
noctibus 1 w 1621
quidem 1 w 1627
plenam 1 w 1633
fulgentemque 1 w 1645
lunam 1 w 1650
inuitabat 1 w 1659
assidue 1 w 1666
in 22 w 1668
amplexus 1 w 1676
atque 3 w 1681
concubitum 1 w 1691
interdiu 1 w 1700
uero 1 w 1704
cum 3 w 1707
Capitolino 1 w 1717
Ioue 2 w 1721
secreto 1 w 1728
fabulabatur 1 w 1739
modo 1 w 1744
insusurrans 1 w 1755
ac 8 w 1757
praebens 1 w 1765
in 26 w 1767
uicem 1 w 1772
aurem 1 w 1777
modo 2 w 1782
clarius 1 w 1789
nec 2 w 1792
sine 1 w 1796
iurgiis 1 w 1803
nam 6 w 1807
uox 1 w 1810
comminantis 1 w 1821
audita 1 w 1827
est 7 w 1830
1 w 1832
μ 1 w 1833
ἀνάειρ 1 w 1840
1 w 1842
ἐγὼ 1 w 1845
σέ 1 w 1847
donec 1 w 1853
exoratus 1 w 1861
ut 6 w 1864
referebat 1 w 1873
et 28 w 1876
in 29 w 1878
contubernium 1 w 1890
ultro 1 w 1895
inuitatus 1 w 1904
super 2 w 1909
templum 3 w 1916
Diui 1 w 1920
Augusti 2 w 1927
ponte 1 w 1932
transmisso 1 w 1942
Palatium 1 w 1950
Capitoliumque 1 w 1963
coniunxit 1 w 1972
mox 1 w 1976
quo 2 w 1980
propior 1 w 1987
esset 1 w 1992
in 31 w 1995
area 1 w 1999
Capitolina 1 w 2009
nouae 1 w 2014
domus 1 w 2019
fundamenta 1 w 2029
iecit 1 w 2034
Agrippae 1 w 2043
se 12 w 2045
nepotem 1 w 2052
neque 1 w 2057
credi 1 w 2062
neque 2 w 2067
dici 1 w 2071
ob 2 w 2073
ignobilitatem 1 w 2086
eius 2 w 2090
uolebat 1 w 2097
suscensebatque 1 w 2111
si 14 w 2114
qui 7 w 2117
uel 1 w 2120
oratione 1 w 2128
uel 2 w 2131
carmine 1 w 2138
imaginibus 1 w 2148
eum 4 w 2151
Caesarum 1 w 2159
insererent 1 w 2169
praedicabat 1 w 2181
autem 2 w 2186
matrem 1 w 2192
suam 1 w 2196
ex 9 w 2198
incesto 1 w 2205
quod 1 w 2210
Augustus 1 w 2218
cum 4 w 2221
Iulia 1 w 2226
filia 1 w 2231
admisisset 1 w 2241
procreatam 1 w 2252
ac 9 w 2255
non 1 w 2258
contentus 1 w 2267
hac 1 w 2270
Augusti 3 w 2277
insectatione 1 w 2289
Actiacas 1 w 2297
Si 1 w 2299
n 120 w 2300
culasque 1 w 2308
uictorias 1 w 2317
ut 8 w 2320
funestas 1 w 2328
p 68 w 2329
R 1 w 2331
et 31 w 2334
calamitosas 1 w 2345
uetuit 1 w 2352
sollemnibus 1 w 2363
feriis 1 w 2369
celebrari 1 w 2378
Liuiam 1 w 2385
Augustam 1 w 2393
proauiam 1 w 2401
Vlixem 1 w 2408
stolatum 1 w 2416
identidem 1 w 2426
appellans 1 w 2435
etiam 2 w 2441
ignobilitatis 1 w 2454
quadam 1 w 2460
ad 11 w 2462
senatum 1 w 2469
epistula 1 w 2477
arguere 1 w 2484
ausus 1 w 2489
est 10 w 2492
quasi 2 w 2497
materno 1 w 2504
auo 2 w 2507
decurione 1 w 2516
Fundano 1 w 2523
ortam 1 w 2528
cum 5 w 2532
publicis 1 w 2540
monumentis 1 w 2550
certum 1 w 2556
sit 1 w 2559
Aufidium 1 w 2568
Lurconem 1 w 2576
Romae 1 w 2581
honoribus 1 w 2590
functum 1 w 2597
auiae 1 w 2603
Antoniae 1 w 2611
secretum 1 w 2619
petenti 1 w 2626
denegauit 1 w 2635
nisi 1 w 2640
ut 9 w 2642
interueniret 1 w 2654
Macro 1 w 2659
praefectus 1 w 2669
ac 13 w 2672
per 10 w 2675
istius 1 w 2681
modi 1 w 2685
indignitates 1 w 2697
et 37 w 2699
taedia 1 w 2705
causa 2 w 2710
extitit 1 w 2717
mortis 1 w 2723
dato 2 w 2728
tamen 1 w 2733
ut 10 w 2736
quidam 2 w 2742
putant 1 w 2748
et 38 w 2751
ueneno 1 w 2757
nec 4 w 2761
defunctae 1 w 2770
ullum 1 w 2775
honorem 1 w 2782
habuit 1 w 2788
prospexitque 1 w 2800
e 321 w 2801
triclinio 1 w 2810
ardentem 1 w 2818
rogum 1 w 2823
fratrem 1 w 2831
Tiberium 1 w 2839
inopinantem 1 w 2850
repente 1 w 2857
immisso 1 w 2864
tribuno 1 w 2871
militum 1 w 2878
interemit 1 w 2887
Silanum 1 w 2894
item 1 w 2898
socerum 1 w 2905
ad 12 w 2907
necem 1 w 2912
secandasque 1 w 2923
nouacula 1 w 2931
fauces 1 w 2937
compulit 1 w 2945
causatus 1 w 2954
in 44 w 2956
utroque 1 w 2963
quod 2 w 2968
hic 1 w 2971
ingressum 1 w 2980
se 20 w 2982
turbatius 1 w 2991
mare 1 w 2995
non 2 w 2998
esset 2 w 3003
secutus 1 w 3010
ac 15 w 3012
spe 3 w 3015
occupandi 1 w 3024
urbem 3 w 3029
si 19 w 3032
quid 4 w 3036
sibi 2 w 3040
per 11 w 3043
tempestates 1 w 3054
accideret 1 w 3063
remansisset 1 w 3075
ille 1 w 3080
antidotum 1 w 3089
obol 1 w 3093
e 357 w 3094
uisset 1 w 3100
quasi 3 w 3106
ad 13 w 3108
praecauenda 1 w 3119
uenena 1 w 3125
sua 2 w 3128
sumptum 1 w 3135
cum 6 w 3139
et 43 w 3141
Silanus 1 w 3148
inpatientiam 1 w 3160
nauseae 1 w 3167
uitasset 1 w 3175
et 45 w 3177
molestiam 1 w 3186
nauigandi 1 w 3195
et 46 w 3198
Tiberius 1 w 3206
propter 1 w 3213
assiduam 1 w 3221
et 47 w 3223
ingrauescentem 1 w 3237
tussim 1 w 3243
medicamento 1 w 3254
usus 2 w 3258
esset 3 w 3263
nam 7 w 3267
Claudium 1 w 3275
patruum 1 w 3282
non 3 w 3285
nisi 2 w 3289
in 48 w 3291
ludibrium 1 w 3300
reseruauit 1 w 3310
Cum 1 w 3314
omnibus 1 w 3321
sororibus 1 w 3330
suis 1 w 3334
consuetudinem 1 w 3347
stupri 1 w 3353
fecit 1 w 3358
plenoque 1 w 3366
conuiuio 1 w 3374
singulas 1 w 3382
infra 1 w 3387
se 29 w 3389
uicissim 1 w 3397
conlocabat 1 w 3407
uxore 1 w 3412
supra 1 w 3417
cubante 1 w 3424
ex 12 w 3427
iis 3 w 3430
Drusillam 1 w 3439
uitiasse 1 w 3447
uirginem 1 w 3455
praetextatus 1 w 3467
adhuc 1 w 3472
creditur 1 w 3480
atque 5 w 3485
etiam 3 w 3490
in 53 w 3492
concubitu 2 w 3501
eius 3 w 3505
quondam 1 w 3512
deprehensus 1 w 3523
ab 11 w 3525
Antonia 2 w 3532
auia 3 w 3536
apud 2 w 3541
quam 1 w 3545
simul 3 w 3550
educabantur 1 w 3561
mox 2 w 3565
Lucio 1 w 3570
Cassio 1 w 3576
Longino 1 w 3583
consulari 1 w 3592
conlocatam 1 w 3602
abduxit 1 w 3609
et 52 w 3611
in 55 w 3613
modum 1 w 3618
iustae 1 w 3624
uxoris 1 w 3630
propalam 1 w 3638
habuit 2 w 3644
heredem 1 w 3652
quoque 1 w 3658
bonorum 1 w 3665
atque 6 w 3670
imperii 1 w 3677
aeger 1 w 3682
instituit 2 w 3691
eadem 1 w 3697
defuncta 2 w 3705
iustitium 1 w 3714
indixit 1 w 3721
in 58 w 3724
quo 7 w 3727
risisse 1 w 3734
lauisse 1 w 3741
cenasse 1 w 3748
cum 7 w 3751
parentibus 1 w 3761
aut 3 w 3764
coniuge 1 w 3771
liberisue 1 w 3780
capital 1 w 3787
fuit 2 w 3791
ac 17 w 3794
maeroris 1 w 3802
impatiens 1 w 3811
cum 8 w 3815
repente 2 w 3822
noctu 1 w 3827
profugisset 1 w 3838
ab 15 w 3840
urbe 4 w 3844
transcucurrissetque 1 w 3863
Campaniam 1 w 3872
Syracusas 1 w 3882
petit 1 w 3887
rursusque 1 w 3897
inde 1 w 3901
propere 1 w 3908
rediit 1 w 3914
barba 1 w 3919
capilloque 1 w 3929
promisso 1 w 3937
nec 6 w 3941
umquam 1 w 3947
postea 1 w 3953
quantiscumque 1 w 3966
de 28 w 3968
rebus 1 w 3973
ne 33 w 3976
pro 12 w 3979
contione 1 w 3987
quidem 2 w 3993
populi 1 w 3999
aut 4 w 4002
apud 3 w 4006
milites 1 w 4013
nisi 3 w 4018
per 14 w 4021
numen 2 w 4026
Drusillae 1 w 4035
deierauit 1 w 4044
reliquas 1 w 4053
sorores 1 w 4060
nec 7 w 4063
cupiditate 1 w 4073
tanta 1 w 4078
nec 8 w 4081
dignatione 1 w 4091
dilexit 1 w 4098
ut 16 w 4101
quas 5 w 4105
saepe 2 w 4110
exoletis 1 w 4118
suis 2 w 4122
prostrauerit 1 w 4134
quo 8 w 4138
facilius 1 w 4146
eas 1 w 4149
in 60 w 4151
causa 4 w 4156
Aemili 1 w 4162
Lepidi 1 w 4168
condemnauit 1 w 4179
quasi 4 w 4184
adulteras 1 w 4193
et 57 w 4195
insidiarum 1 w 4205
aduersus 1 w 4213
se 36 w 4215
conscias 1 w 4223
ei 6 w 4225
nec 9 w 4228
solum 1 w 4233
chirographa 1 w 4244
omnium 1 w 4250
requisita 1 w 4259
fraude 1 w 4265
ac 20 w 4267
stupro 1 w 4273
diuulgauit 1 w 4283
sed 2 w 4287
et 58 w 4289
tres 2 w 4293
gladios 1 w 4300
in 62 w 4302
necem 2 w 4307
suam 2 w 4311
praeparatos 1 w 4322
Marti 1 w 4327
Vltori 1 w 4333
addito 1 w 4339
elogio 1 w 4345
consecrauit 1 w 4356
Matrimonia 1 w 4367
contraxerit 1 w 4378
turpius 1 w 4385
an 30 w 4387
dimiserit 1 w 4396
an 31 w 4398
tenuerit 1 w 4406
non 4 w 4410
est 13 w 4413
facile 1 w 4419
discernere 1 w 4429
Liuiam 2 w 4436
Orestillam 1 w 4446
C 13 w 4447
Pisoni 1 w 4454
nubentem 1 w 4462
cum 10 w 4466
ad 20 w 4468
officium 1 w 4476
et 59 w 4478
ipse 2 w 4482
uenisset 1 w 4490
ad 21 w 4493
se 42 w 4495
deduci 1 w 4501
imperauit 1 w 4510
intraque 1 w 4518
paucos 1 w 4524
dies 2 w 4528
repudiatam 1 w 4538
biennio 1 w 4545
post 2 w 4549
relegauit 1 w 4558
quod 3 w 4563
repetisse 1 w 4572
usum 1 w 4576
prioris 1 w 4583
mariti 1 w 4589
tempore 1 w 4596
medio 1 w 4601
uidebatur 1 w 4610
alii 1 w 4615
tradunt 1 w 4622
adhibitum 1 w 4631
cenae 1 w 4636
nuptiali 1 w 4644
mandasse 1 w 4652
ad 24 w 4654
Pisonem 1 w 4661
contra 2 w 4667
accumbentem 1 w 4678
noli 1 w 4684
uxorem 1 w 4690
meam 1 w 4694
premere 1 w 4701
statimque 1 w 4712
e 531 w 4713
conuiuio 2 w 4721
abduxisse 1 w 4730
secum 1 w 4735
ac 23 w 4737
proximo 1 w 4744
die 4 w 4747
edixisse 1 w 4755
matrimonium 1 w 4767
sibi 3 w 4771
repertum 1 w 4779
exemplo 1 w 4786
Romuli 1 w 4792
et 62 w 4794
Augusti 4 w 4801
Lolliam 1 w 4809
Paulinam 1 w 4817
C 14 w 4819
Memmio 1 w 4826
consulari 2 w 4835
exercitus 1 w 4844
regenti 1 w 4851
nuptam 1 w 4857
facta 1 w 4863
mentione 1 w 4871
auiae 2 w 4876
eius 4 w 4880
ut 17 w 4882
quondam 2 w 4889
pulcherrimae 1 w 4901
subito 1 w 4908
ex 18 w 4910
prouincia 1 w 4919
euocauit 1 w 4927
ac 25 w 4929
perductam 1 w 4938
a 438 w 4939
marito 1 w 4945
coniunxit 2 w 4954
sibi 4 w 4958
breuique 1 w 4966
missam 1 w 4972
fecit 2 w 4977
interdicto 1 w 4987
cuiusquam 1 w 4996
in 67 w 4998
perpetuum 1 w 5007
coitu 1 w 5012
Caesoniam 1 w 5022
neque 3 w 5027
facie 1 w 5032
insigni 1 w 5039
neque 4 w 5044
aetate 1 w 5050
integra 1 w 5057
matremque 1 w 5066
iam 14 w 5069
ex 19 w 5071
alio 1 w 5075
uiro 1 w 5079
trium 1 w 5084
filiarum 1 w 5092
sed 3 w 5096
luxuriae 1 w 5104
ac 27 w 5106
lasciuiae 1 w 5115
perditae 1 w 5123
et 65 w 5126
ardentius 1 w 5135
et 66 w 5137
constantius 1 w 5148
amauit 2 w 5154
ut 18 w 5157
saepe 3 w 5162
chlamyde 1 w 5170
peltaque 1 w 5178
et 67 w 5180
galea 1 w 5185
ornatam 1 w 5192
ac 28 w 5194
iuxta 2 w 5199
adequitantem 1 w 5211
militibus 1 w 5220
ostenderit 1 w 5230
amicis 1 w 5237
uero 2 w 5241
etiam 4 w 5246
nudam 1 w 5251
uxorio 1 w 5258
nomine 1 w 5264
dignatus 1 w 5272
est 15 w 5275
quam 4 w 5280
enixam 1 w 5286
uno 2 w 5290
atque 7 w 5295
eodem 1 w 5300
die 5 w 5303
professus 1 w 5312
et 69 w 5314
maritum 1 w 5321
se 49 w 5323
eius 5 w 5327
et 70 w 5329
patrem 1 w 5335
infantis 1 w 5343
ex 20 w 5345
ea 12 w 5347
natae 1 w 5352
infantem 1 w 5361
autem 3 w 5366
Iuliam 1 w 5373
Drusillam 2 w 5382
appellatam 1 w 5392
per 20 w 5396
omnium 2 w 5402
dearum 1 w 5408
templa 1 w 5414
circumferens 1 w 5426
Mineruae 1 w 5434
gremio 1 w 5440
imposuit 1 w 5448
alendamque 1 w 5458
et 71 w 5460
instituendam 1 w 5472
commendauit 1 w 5483
nec 11 w 5487
ullo 1 w 5491
firmiore 1 w 5499
indicio 1 w 5506
sui 4 w 5509
seminis 1 w 5516
esse 4 w 5520
credebat 1 w 5528
quam 5 w 5532
feritatis 1 w 5541
quae 4 w 5546
illi 1 w 5550
quoque 2 w 5556
tanta 2 w 5561
iam 17 w 5564
tunc 1 w 5568
erat 4 w 5572
ut 20 w 5575
infestis 1 w 5583
digitis 1 w 5590
ora 4 w 5593
et 72 w 5595
oculos 1 w 5601
simul 4 w 5606
ludentium 1 w 5615
infantium 1 w 5624
incesseret 1 w 5634