<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Opera sub Tiberio semiperfecta, templum Augusti theatrumque Pompei, absoluit. incohauit
            autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum operum a
            successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est. Syracusis conlapsa
            uetustate moenia deorumque aedes refectae. destinauerat et Sami Polycratis regiam
            restituere, Mileti Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia
            Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt.</p><p>Compluribus cognominibus adsumptis—nam et 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater
            exercituum' et 'optimus maximus Caesar' uocabatur—cum audiret forte reges, qui officii
            causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis,
            exclamauit:</p><l><foreign xml:lang="grc">εἷσ κοίρανοσ ἔστω, εἷσ βασιλεύς.</foreign> nec multum afuit
            quin statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam conuerteret.
              <milestone n="2" unit="section"/> uerum admonitus et principum et regum se excessisse
            fastigium, diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit; datoque negotio, ut simulacra
            numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia,
            quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede
            Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos,
            medium adorandum se adeuntibus exhibebat; et quidam eum Latiarem Iouem consalutarunt.
              <milestone n="3" unit="section"/> templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et
            excogitatissimas hostias instituit. in templo simulacrum stabat aureum iconicum
            amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur. magisteria sacerdotii ditissimus
            quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus comparabant. hostiae erant
            phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, quae generatim per
            singulos dies immolarentur. <milestone n="4" unit="section"/> et noctibus quidem plenam
            fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum
            Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo
            clarius nec sine iurgiis. nam uox comminantis audita est:</l><l><foreign xml:lang="grc">ἤ μ' ἀνάειρ' ἢ ἐγὼ σέ,</foreign> donec exoratus, ut referebat,
            et in contubernium ultro inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso Palatium
            Capitoliumque coniunxit. mox, quo propior esset, in area Capitolina nouae domus
            fundamenta iecit.</l></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat
            suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent.
            praedicabat autem matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Iulia filia admisisset,
            procreatam; ac non contentus hac Augusti insectatione Actiacas Si<del>n</del>culasque
            uictorias, ut funestas p. R. et calamitosas, uetuit sollemnibus feriis celebrari.
              <milestone n="2" unit="section"/> Liuiam Augustam proauiam 'Vlixem stolatum' identidem
            appellans, etiam ignobilitatis quadam ad senatum epistula arguere ausus est quasi
            materno auo decurione Fundano ortam, cum publicis monumentis certum sit, Aufidium
            Lurconem Romae honoribus functum. auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut
            interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit
            mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno; nec defunctae ullum honorem habuit
            prospexitque e triclinio ardentem rogum. <milestone n="3" unit="section"/> fratrem
            Tiberium inopinantem repente immisso tribuno militum interemit Silanum item socerum ad
            necem secandasque nouacula fauces compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se
            turbatius mare non esset secutus ac spe occupandi urbem, si quid sibi per tempestates
            accideret, remansisset, ille antidotum obol<del>e</del>uisset, quasi ad praecauenda
            uenena sua sumptum, cum et Silanus inpatientiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi,
            et Tiberius propter assiduam et ingrauescentem tussim medicamento usus esset. nam
            Claudium patruum non nisi in ludibrium reseruauit.</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoque conuiuio singulas infra
            se uicissim conlocabat uxore supra cubante. ex iis Drusillam uitiasse uirginem
            praetextatus adhuc creditur atque etiam in concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia
            auia, apud quam simul educabantur; mox Lucio Cassio Longino consulari conlocatam abduxit
            et in modum iustae uxoris propalam habuit; heredem quoque bonorum atque imperii aeger
            instituit. <milestone n="2" unit="section"/> eadem defuncta iustitium indixit, in quo
            risisse lauisse cenasse cum parentibus aut coniuge liberisue capital fuit. ac maeroris
            impatiens, cum repente noctu profugisset ab urbe transcucurrissetque Campaniam,
            Syracusas petit, rursusque inde propere rediit barba capilloque promisso; nec umquam
            postea quantiscumque de rebus, ne pro contione quidem populi aut apud milites, nisi per
            numen Drusillae deierauit. <milestone n="3" unit="section"/> reliquas sorores nec
            cupiditate tanta nec dignatione dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostrauerit; quo
            facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus
            se conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed
            et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere.
            Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, ad se deduci
            imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegauit, quod repetisse usum
            prioris mariti tempore medio uidebatur. alii tradunt adhibitum cenae nuptiali mandasse
            ad Pisonem contra accumbentem: 'noli uxorem meam premere,' statimque e conuiuio
            abduxisse secum ac proximo die edixisse: matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et
            Augusti. <milestone n="2" unit="section"/> Lolliam Paulinam, C. Memmio consulari
            exercitus regenti nuptam, facta mentione auiae eius ut quondam pulcherrimae, subito ex
            prouincia euocauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique missam fecit interdicto
            cuiusquam in perpetuum coitu. <milestone n="3" unit="section"/> Caesoniam neque facie
            insigni neque aetate integra matremque iam ex alio uiro trium filiarum, sed luxuriae ac
            lasciuiae perditae, et ardentius et constantius amauit, ut saepe chlamyde peltaque et
            galea ornatam ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero etiam nudam.
            uxorio nomine dignatus est †quam enixam, uno atque eodem die professus et maritum se
            eius et patrem infantis ex ea natae. <milestone n="4" unit="section"/> infantem autem,
            Iuliam Drusillam appellatam, per omnium dearum templa circumferens Mineruae gremio
            imposuit alendamque et instituendam commendauit. nec ullo firmiore indicio sui seminis
            esse credebat quam feritatis, quae illi quoque tanta iam tunc erat, ut infestis digitis
            ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.</p></div></div></body></text></TEI>