Scaife ATLAS

CTS Library / Apologia

Apologia (86-90)

urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:86-90
Refs {'start': {'reference': '86', 'human_reference': 'Section 86'}, 'end': {'reference': '90', 'human_reference': 'Section 90'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Athenienses quidem propter commune ius humanitatis ex captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta; hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni. tales hostes aduersum hostem: tu qualis filius aduersum matrem. uides, quam similia contendam. tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes; pudore tamen aliquo impedirere. immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses. at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret. miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.

p.95

ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem accusatoris mei offuturas.

Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant blanditiis a me mulierem sollicitatam. cur ego blandirem, si magia confidebam? qua autem uia ad istos peruenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet? cur praeterea tam uitiosis uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum? cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire? sic est profecto, cuiuis palam est: hic, qui epistulam Pudentillae Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut suam facilius legit et aptius commendauit.

Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero: Pudentillam, quae scribserat dissimulamenti causa et deridiculi: ἐλθὲ τοίνυν, ἕως ἔτι σωφρονῶ, post hasce litteras euocasse ad se filios et nurum, cum his ferme duobus mensibus conuersatam. dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit; neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse; neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caueret; neget uere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset; neget post

p.96
ista quae dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem condicto loco nubsisse. quippe ita placuerat, in suburbana uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad sportulas conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum in populum expunxisset ea die, qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutus, praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.

Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in uilla suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum. estne causa idonea? miror tamen, quod tu am uillam tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere. lex quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad hunc modum interdicit: uxorem in uilla ne ducito; immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. mater futura in ipso materno sinu nubat, in segete adulta, super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet, in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines uitium et arborum germina. ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit: παίδων ἐπ ἀρότῳ γνησίων ἐπὶ σπορᾷ. Romanorum etiam maioribus

p.97
Quintis et Serranis et multis aliis similibus non modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in agris offerebantur. cohibebam me in tam prolixo loco, ne tibi gratum faciam, si uillam laudauero.

De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam non necesse est in re tam perspicua pluribus disputare.

Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius partim tabulario publico partim domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est, liberalius agam,—nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos Mezentius cum Vlixe errauit: quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari: nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius

p.98
quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et nimium, o mendacium uiginti annorum exilio puniendum. dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera. si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse. cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potest digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.

Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen habunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quae fieri potuerint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire: certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum

p.99
est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere. reputate uobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam: si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis, ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel his Moses uel Iohannes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.

Tokens

Athenienses 1 w 11
quidem 1 w 17
propter 1 w 24
commune 1 w 31
ius 1 w 34
humanitatis 1 w 45
ex 1 w 47
captiuis 1 w 55
epistulis 1 w 64
Philippi 1 w 72
Macedonis 1 w 81
hostis 1 w 87
sui 1 w 90
unam 1 w 94
epistulam 1 w 103
cum 1 w 107
singulae 1 w 115
publice 1 w 122
legerentur 1 w 132
recitari 1 w 141
prohibuerunt 1 w 153
quae 1 w 158
erat 1 w 162
ad 1 w 164
uxorem 1 w 170
Olympiadem 1 w 180
conscripta 1 w 190
hosti 2 w 196
potius 1 w 202
pepercerunt 1 w 213
ne 2 w 216
maritale 1 w 224
secretum 1 w 232
diuulgarent 1 w 243
praeferendum 1 w 256
rati 1 w 260
fas 1 w 263
commune 2 w 270
propriae 1 w 278
ultioni 1 w 285
tales 1 w 291
hostes 1 w 297
aduersum 1 w 305
hostem 1 w 311
tu 5 w 314
qualis 1 w 320
filius 1 w 326
aduersum 2 w 334
matrem 1 w 340
uides 1 w 346
quam 1 w 351
similia 1 w 358
contendam 1 w 367
tu 6 w 370
tamen 1 w 375
filius 2 w 381
matris 1 w 387
epistulas 1 w 396
de 4 w 398
amore 1 w 403
ut 1 w 406
ais 1 w 409
scriptas 1 w 418
in 2 w 420
isto 1 w 424
coetu 1 w 429
legis 1 w 434
in 3 w 437
quo 1 w 440
si 3 w 442
aliquem 1 w 449
poetam 1 w 455
lasciuiorem 1 w 466
iubereris 1 w 475
legere 2 w 481
profecto 1 w 490
non 1 w 493
auderes 1 w 500
pudore 1 w 507
tamen 2 w 512
aliquo 1 w 518
impedirere 1 w 528
immo 1 w 533
enim 1 w 537
nunquam 1 w 544
matris 2 w 550
tuae 1 w 554
litteras 1 w 562
attigisses 1 w 572
si 4 w 575
ullas 1 w 580
alias 1 w 585
litteras 2 w 593
attigisses 2 w 603
at 9 w 606
quam 3 w 610
ausus 1 w 615
es 8 w 617
tuam 1 w 621
ipsius 1 w 627
epistulam 2 w 636
legendam 1 w 644
dare 1 w 648
quam 4 w 653
nimis 1 w 658
irreuerenter 1 w 670
nimis 2 w 676
contumeliose 1 w 688
et 4 w 690
turpiter 1 w 698
de 6 w 700
matre 2 w 705
tua 3 w 708
scriptam 1 w 716
cum 2 w 720
adhuc 1 w 725
in 4 w 727
eius 1 w 731
sinu 1 w 735
alerere 1 w 742
miseras 1 w 750
clanculo 1 w 758
ad 6 w 760
Pontianum 1 w 769
scilicet 1 w 778
ne 4 w 780
semel 1 w 785
peccasses 1 w 794
ac 2 w 796
tam 5 w 799
bonum 1 w 804
tuum 1 w 808
factum 1 w 814
optutu 1 w 820
capesseret 1 w 830
miser 2 w 836
non 2 w 840
intellegis 1 w 850
iccirco 1 w 857
patruum 1 w 864
tuum 2 w 868
hoc 1 w 871
fieri 1 w 876
passum 1 w 882
quod 1 w 887
se 11 w 889
hominibus 1 w 898
purgaret 1 w 906
si 7 w 909
ex 2 w 911
litteris 1 w 919
tuis 1 w 923
nosceretur 1 w 933
te 11 w 935
etiam 1 w 940
prius 1 w 945
quam 5 w 950
ad 7 w 952
eum 1 w 955
commigrasses 1 w 967
etiam 2 w 973
cum 3 w 976
matri 3 w 981
blandirere 1 w 991
tamen 3 w 997
iam 3 w 1000
tum 4 w 1003
uolpionem 1 w 1012
et 11 w 1014
impium 1 w 1020
fuisse 1 w 1026
ceterum 1 w 1034
nequeo 1 w 1040
in 8 w 1042
animum 1 w 1048
inducere 1 w 1056
tam 7 w 1059
stultum 1 w 1066
Aemilianum 1 w 1076
esse 2 w 1080
ut 3 w 1083
arbitretur 1 w 1093
mihi 1 w 1097
litteras 3 w 1105
pueri 1 w 1110
et 14 w 1112
eiusdem 1 w 1119
accusatoris 1 w 1130
me 6 w 1132
i 123 w 1133
offuturas 1 w 1142
Fuit 1 w 1147
et 15 w 1149
illa 1 w 1153
commenticia 1 w 1164
epistula 4 w 1172
neque 2 w 1177
mea 1 w 1180
manu 1 w 1184
scripta 4 w 1191
neque 3 w 1196
uerisimiliter 1 w 1209
conficta 1 w 1217
qua 8 w 1221
uideri 1 w 1227
uolebant 1 w 1235
blanditiis 1 w 1245
a 103 w 1246
me 9 w 1248
mulierem 1 w 1256
sollicitatam 1 w 1268
cur 1 w 1272
ego 1 w 1275
blandirem 1 w 1284
si 9 w 1287
magia 1 w 1292
confidebam 1 w 1302
qua 9 w 1306
autem 1 w 1311
uia 1 w 1314
ad 8 w 1316
istos 1 w 1321
peruenit 1 w 1329
epistula 5 w 1337
ad 9 w 1340
Pudentillam 1 w 1351
scilicet 2 w 1359
per 3 w 1362
aliquem 2 w 1369
fidelem 1 w 1376
missa 1 w 1381
ut 6 w 1384
in 10 w 1386
re 31 w 1388
tali 1 w 1392
accurari 1 w 1400
solet 1 w 1405
cur 3 w 1409
praeterea 1 w 1418
tam 9 w 1421
uitiosis 1 w 1429
uerbis 1 w 1435
tam 10 w 1439
barbaro 1 w 1446
sermone 1 w 1453
ego 2 w 1456
scriberem 1 w 1465
quem 3 w 1470
idem 2 w 1474
dicunt 1 w 1480
nequaquam 1 w 1489
Graecae 1 w 1496
linguae 1 w 1503
imperitum 1 w 1512
cur 4 w 1516
autem 2 w 1521
tam 11 w 1524
absurdis 1 w 1532
tamque 1 w 1538
tabernariis 1 w 1549
blanditiis 2 w 1559
subigitarem 1 w 1570
quem 4 w 1575
idem 3 w 1579
aiunt 1 w 1584
uersibus 1 w 1592
amatoriis 1 w 1601
satis 1 w 1606
scite 1 w 1611
lasciuire 1 w 1620
sic 1 w 1624
est 1 w 1627
profecto 2 w 1635
cuiuis 1 w 1642
palam 1 w 1647
est 2 w 1650
hic 1 w 1654
qui 2 w 1658
epistulam 3 w 1667
Pudentillae 1 w 1678
Graecatiorem 1 w 1690
legere 3 w 1696
non 3 w 1699
potuerat 1 w 1707
hanc 1 w 1712
ut 8 w 1714
suam 1 w 1718
facilius 1 w 1726
legit 1 w 1731
et 19 w 1733
aptius 1 w 1739
commendauit 1 w 1750
Sed 1 w 1754
iam 4 w 1757
de 15 w 1759
epistulis 2 w 1768
satis 2 w 1773
dictum 1 w 1779
habebo 1 w 1785
si 13 w 1788
hoc 2 w 1791
unum 1 w 1795
addidero 1 w 1803
Pudentillam 2 w 1815
quae 2 w 1820
scribserat 1 w 1830
dissimulamenti 1 w 1844
causa 1 w 1849
et 20 w 1851
deridiculi 1 w 1861
ἐλθὲ 1 w 1866
τοίνυν 1 w 1872
ἕως 1 w 1876
ἔτι 1 w 1879
σωφρονῶ 1 w 1886
post 1 w 1891
hasce 1 w 1896
litteras 4 w 1904
euocasse 1 w 1912
ad 11 w 1914
se 18 w 1916
filios 1 w 1922
et 21 w 1924
nurum 1 w 1929
cum 4 w 1933
his 1 w 1936
ferme 1 w 1941
duobus 1 w 1947
mensibus 1 w 1955
conuersatam 1 w 1966
dicat 1 w 1972
hic 2 w 1975
pius 1 w 1979
filius 3 w 1985
quid 2 w 1990
in 12 w 1992
eo 2 w 1994
tempore 1 w 2001
sequius 1 w 2008
agentem 1 w 2015
uel 1 w 2018
loquentem 1 w 2027
matrem 2 w 2033
suam 2 w 2037
propter 2 w 2044
insaniam 1 w 2052
uiderit 1 w 2059
neget 1 w 2065
eam 1 w 2068
rationibus 1 w 2078
uilliconum 1 w 2088
et 23 w 2090
upilionum 1 w 2099
et 24 w 2101
equisonum 1 w 2110
sollertissime 1 w 2123
subscripsisse 1 w 2136
neget 2 w 2142
fratrem 1 w 2149
suum 1 w 2153
Pontianum 2 w 2162
grauiter 1 w 2170
ab 4 w 2172
ea 4 w 2174
monitum 1 w 2181
ut 9 w 2184
sibi 1 w 2188
ab 5 w 2190
insidiis 1 w 2198
Rufini 1 w 2204
caueret 1 w 2211
neget 3 w 2217
uere 3 w 2221
obiurgatum 1 w 2231
quod 2 w 2236
litteras 5 w 2244
quas 1 w 2249
ad 12 w 2251
eum 2 w 2254
miserat 1 w 2261
uulgo 1 w 2267
circumtulisset 1 w 2281
nec 1 w 2284
tamen 4 w 2289
bona 1 w 2293
fide 3 w 2297
legisset 1 w 2305
neget 4 w 2311
post 2 w 2315
ista 1 w 2319
quae 3 w 2323
dixi 1 w 2327
matrem 3 w 2333
suam 3 w 2337
mihi 2 w 2341
apud 1 w 2345
uillam 1 w 2351
iam 6 w 2354
pridem 1 w 2360
condicto 1 w 2368
loco 1 w 2372
nubsisse 1 w 2380
quippe 1 w 2387
ita 6 w 2390
placuerat 1 w 2399
in 16 w 2402
suburbana 1 w 2411
uilla 2 w 2416
potius 2 w 2422
ut 10 w 2424
coniungeremur 1 w 2437
ne 16 w 2440
ciues 1 w 2445
denuo 1 w 2450
ad 13 w 2452
sportulas 1 w 2461
conuolarent 1 w 2472
cum 6 w 2476
haud 1 w 2480
pridem 2 w 2486
Pudentilla 4 w 2496
de 25 w 2498
suo 1 w 2501
quinquaginta 1 w 2513
milia 3 w 2518
nummum 1 w 2524
in 19 w 2526
populum 1 w 2533
expunxisset 1 w 2544
ea 5 w 2546
die 1 w 2549
qua 16 w 2553
Pontianus 1 w 2562
uxorem 2 w 2568
duxit 1 w 2573
et 32 w 2575
hic 3 w 2578
puerulus 1 w 2586
toga 1 w 2590
est 3 w 2593
inuolutus 1 w 2602
praeterea 2 w 2612
ut 12 w 2615
conuiuiis 1 w 2624
multis 1 w 2630
ac 8 w 2632
molestiis 1 w 2641
supersederemus 1 w 2655
quae 4 w 2660
ferme 2 w 2665
ex 4 w 2667
more 2 w 2671
nouis 1 w 2676
maritis 1 w 2683
obeunda 1 w 2690
sunt 1 w 2694
Habes 1 w 2700
Aemiliane 1 w 2710
causam 1 w 2717
totam 1 w 2722
cur 5 w 2726
tabulae 1 w 2733
nubtiales 1 w 2742
inter 1 w 2747
me 17 w 2749
ac 9 w 2751
Pudentillam 3 w 2762
non 4 w 2765
in 22 w 2767
oppido 1 w 2773
sint 1 w 2777
sed 2 w 2781
in 24 w 2783
uilla 3 w 2788
suburbana 2 w 2797
consignatae 1 w 2808
ne 18 w 2811
quinquaginta 2 w 2823
milia 5 w 2828
nummum 2 w 2834
denuo 2 w 2839
profundenda 1 w 2850
essent 1 w 2856
nec 2 w 2859
tecum 1 w 2864
aut 3 w 2867
apud 2 w 2871
te 29 w 2873
cenandum 1 w 2881
estne 1 w 2887
causa 3 w 2892
idonea 1 w 2898
miror 1 w 2904
tamen 5 w 2909
quod 3 w 2914
tu 39 w 2916
a 253 w 2917
m 191 w 2918
uilla 4 w 2923
m 192 w 2924
tantopere 1 w 2933
abhorreas 1 w 2942
qui 9 w 2946
plerumque 1 w 2955
rure 1 w 2959
uersere 1 w 2966
lex 1 w 2970
quidem 2 w 2976
Iulia 1 w 2981
de 31 w 2983
maritandis 1 w 2993
ordinibus 1 w 3002
nusquam 1 w 3009
sui 2 w 3012
ad 14 w 3014
hunc 1 w 3018
modum 1 w 3023
interdicit 1 w 3033
uxorem 3 w 3040
in 29 w 3042
uilla 5 w 3047
ne 22 w 3049
ducito 1 w 3055
immo 2 w 3060
si 23 w 3062
uerum 1 w 3067
uelis 1 w 3072
uxor 4 w 3077
ad 15 w 3079
prolem 1 w 3085
multo 1 w 3090
auspicatius 1 w 3101
in 30 w 3103
uilla 6 w 3108
quam 8 w 3112
in 31 w 3114
oppido 2 w 3120
ducitur 1 w 3127
in 32 w 3130
solo 1 w 3134
uberi 1 w 3139
quam 9 w 3143
in 33 w 3145
loco 2 w 3149
sterili 1 w 3156
in 34 w 3159
agri 1 w 3163
cespite 1 w 3170
quam 10 w 3174
in 35 w 3176
fori 1 w 3180
silice 1 w 3186
mater 1 w 3192
futura 2 w 3198
in 36 w 3200
ipso 1 w 3204
materno 1 w 3211
si 25 w 3213
nu 25 w 3215
nubat 1 w 3220
in 37 w 3223
segete 1 w 3229
adulta 1 w 3235
super 2 w 3241
fecundam 1 w 3249
glebam 1 w 3255
uel 3 w 3259
enim 2 w 3263
sub 5 w 3266
ulmo 1 w 3270
marita 3 w 3276
cubet 1 w 3281
in 38 w 3284
ipso 2 w 3288
gremio 1 w 3294
terrae 1 w 3300
matris 3 w 3306
inter 3 w 3312
suboles 1 w 3319
herbarum 1 w 3327
et 36 w 3329
propagines 1 w 3339
uitium 1 w 3345
et 37 w 3347
arborum 1 w 3354
germina 1 w 3361
ibi 2 w 3365
et 38 w 3367
ille 1 w 3371
celeberrimus 1 w 3383
in 42 w 3385
comoediis 1 w 3394
uersus 1 w 3400
de 32 w 3402
proximo 1 w 3409
congruit 1 w 3417
παίδων 1 w 3424
ἐπ 1 w 3426
ἀρότῳ 1 w 3431
γνησίων 1 w 3438
ἐπὶ 1 w 3441
σπορᾷ 1 w 3446
Romanorum 1 w 3456
etiam 3 w 3461
maioribus 1 w 3470
Quintis 1 w 3477
et 40 w 3479
Serranis 1 w 3487
et 41 w 3489
multis 2 w 3495
aliis 1 w 3500
similibus 1 w 3509
non 5 w 3512
modo 1 w 3516
uxores 1 w 3522
uerum 2 w 3528
etiam 4 w 3533
consulatus 1 w 3543
et 43 w 3545
dictaturae 1 w 3555
in 44 w 3557
agris 1 w 3562
offerebantur 1 w 3574
cohibe 1 w 3581
b 58 w 3582
am 58 w 3584
me 19 w 3586
in 45 w 3588
tam 17 w 3591
prolixo 1 w 3598
loco 3 w 3602
ne 24 w 3605
tibi 1 w 3609
gratum 1 w 3615
faciam 1 w 3621
si 27 w 3624
uillam 2 w 3630
laudauero 1 w 3639
De 1 w 3642
aetate 1 w 3648
uero 2 w 3652
Pudentillae 2 w 3663
de 34 w 3666
qua 23 w 3669
post 3 w 3673
ista 2 w 3677
satis 3 w 3682
confidenter 1 w 3693
mentitus 1 w 3701
es 26 w 3703
ut 15 w 3706
etiam 5 w 3711
sexaginta 1 w 3720
annos 1 w 3725
natam 1 w 3730
diceres 1 w 3737
nubsisse 2 w 3745
de 36 w 3748
ea 9 w 3750
tibi 2 w 3754
paucis 1 w 3760
respondebo 1 w 3770
nam 2 w 3774
non 6 w 3777
necesse 1 w 3784
est 6 w 3787
in 47 w 3789
re 60 w 3791
tam 19 w 3794
perspicua 1 w 3803
pluribus 1 w 3811
disputare 1 w 3820
Pater 1 w 3826
eius 3 w 3830
natam 2 w 3835
sibi 2 w 3839
filiam 1 w 3845
more 3 w 3849
ceterorum 1 w 3858
professus 1 w 3867
est 7 w 3870
tabulae 2 w 3878
eius 4 w 3882
partim 1 w 3888
tabulario 1 w 3897
publico 1 w 3904
partim 2 w 3910
domo 1 w 3914
adseruantur 1 w 3925
quae 5 w 3930
iam 12 w 3933
tibi 3 w 3937
ob 4 w 3939
os 14 w 3941
obiciuntur 1 w 3951
porrige 1 w 3959
tu 49 w 3961
Aemiliano 1 w 3970
tabulas 1 w 3977
istas 1 w 3982
linum 1 w 3988
consideret 1 w 3998
signa 2 w 4004
quae 6 w 4008
impressa 1 w 4016
sunt 2 w 4020
recognoscat 1 w 4031
consules 1 w 4040
legat 1 w 4045
annos 2 w 4051
computet 1 w 4059
quos 1 w 4064
sexaginta 2 w 4073
mulieri 1 w 4080
adsignabat 1 w 4090
probet 1 w 4097
quinque 1 w 4104
et 50 w 4106
quinquaginta 3 w 4118
lustro 1 w 4125
mentitus 2 w 4133
sit 1 w 4136
parum 1 w 4142
hoc 3 w 4145
est 8 w 4148
liberalius 1 w 4159
agam 1 w 4163
nam 3 w 4168
et 51 w 4170
ipse 1 w 4174
Pudentillae 3 w 4185
multos 1 w 4191
annos 3 w 4196
largitus 1 w 4204
est 9 w 4207
redonabo 1 w 4216
igitur 1 w 4222
uicissim 1 w 4230
decem 1 w 4235
annos 4 w 4240
Mezentius 1 w 4250
cum 8 w 4253
Vlixe 1 w 4258
errauit 1 w 4265
quinquaginta 4 w 4278
saltem 1 w 4284
annorum 1 w 4291
mulierem 2 w 4299
ostendat 1 w 4307
quid 4 w 4312
multis 3 w 4318
ut 18 w 4321
cum 9 w 4324
quadruplatore 1 w 4337
agam 2 w 4341
bis 2 w 4345
duplum 1 w 4351
quinquennium 1 w 4363
faciam 2 w 4369
uiginti 1 w 4377
annos 5 w 4382
semel 2 w 4387
detraham 1 w 4395
iube 2 w 4400
Maxime 1 w 4407
consules 2 w 4416
computari 1 w 4425
nisi 1 w 4430
fallor 1 w 4436
inuenies 1 w 4445
nunc 1 w 4449
Pudentillae 4 w 4460
haud 2 w 4464
multo 3 w 4469
amplius 1 w 4476
quadragensimum 1 w 4490
annum 1 w 4495
aetatis 1 w 4502
ire 5 w 4505
o 207 w 4507
falsum 1 w 4513
audax 1 w 4518
et 54 w 4520
nimium 1 w 4526
o 208 w 4528
mendacium 1 w 4537
uiginti 2 w 4544
annorum 2 w 4551
exilio 1 w 4557
puniendum 1 w 4566
dimidio 1 w 4574
tanta 1 w 4579
Aemiliane 2 w 4589
mentiris 1 w 4598
falsa 1 w 4604
audes 1 w 4609
sesquealtera 1 w 4621
si 37 w 4624
triginta 1 w 4632
annos 6 w 4637
pro 14 w 4640
decem 2 w 4645
dixisses 1 w 4653
posses 1 w 4660
uideri 3 w 4666
computationis 1 w 4679
gestu 1 w 4684
errasse 1 w 4691
quos 2 w 4696
circulare 1 w 4705
debueris 1 w 4713
digitos 1 w 4720
adgessisse 1 w 4730
cum 10 w 4734
uero 3 w 4738
quadraginta 1 w 4749
quae 7 w 4754
facilius 2 w 4762
ceteris 1 w 4769
porrecta 1 w 4777
palma 1 w 4782
significantur 1 w 4795
ea 11 w 4798
quadraginta 2 w 4809
tu 55 w 4811
dimidio 2 w 4818
auges 1 w 4823
non 7 w 4827
potes 1 w 4832
t 355 w 4833
digitorum 1 w 4842
gestu 2 w 4847
errasse 2 w 4854
nisi 2 w 4859
forte 1 w 4864
triginta 2 w 4872
annorum 3 w 4879
Pudentillam 4 w 4890
ratus 1 w 4895
binos 1 w 4900
cuiusque 1 w 4908
anni 1 w 4912
consules 3 w 4920
numerasti 1 w 4929
Missa 1 w 4935
haec 1 w 4939
facio 1 w 4944
uenio 1 w 4950
nunc 2 w 4954
ad 24 w 4956
ipsum 1 w 4961
stirpem 1 w 4968
accusationis 1 w 4980
ad 25 w 4983
ipsam 1 w 4988
causam 2 w 4994
maleficii 1 w 5003
respondeat 1 w 5014
Aemilianus 1 w 5024
et 56 w 5026
Rufinus 1 w 5033
ob 7 w 5036
quod 4 w 5040
emolumentum 1 w 5051
etsi 1 w 5056
maxime 1 w 5062
magus 1 w 5067
forem 1 w 5072
Pudentillam 5 w 5084
carminibus 1 w 5094
et 58 w 5096
uenenis 1 w 5103
ad 26 w 5105
matrimonium 1 w 5116
pellexissem 1 w 5127
atque 1 w 5133
ego 3 w 5136
scio 1 w 5140
plerosque 1 w 5149
reos 1 w 5153
alicuius 1 w 5161
facinoris 1 w 5170
postulatos 1 w 5180
si 42 w 5183
fuisse 2 w 5189
quaepiam 1 w 5197
causae 1 w 5203
probarentur 1 w 5214
hoc 4 w 5218
uno 1 w 5221
se 46 w 5223
tamen 6 w 5228
h 32 w 5229
abunde 1 w 5235
defendisse 1 w 5245
uitam 1 w 5251
suam 4 w 5255
procul 1 w 5261
ab 15 w 5263
huiusmodi 1 w 5272
sceleribus 1 w 5282
abhorrere 1 w 5291
nec 4 w 5294
id 26 w 5296
sibi 3 w 5300
obesse 1 w 5306
debere 1 w 5312
quod 5 w 5317
uideantur 1 w 5326
quaedam 1 w 5333
fuisse 3 w 5339
ad 27 w 5341
maleficiundum 1 w 5354
inuitamenta 1 w 5365
non 8 w 5369
enim 3 w 5373
omnia 1 w 5378
quae 10 w 5382
fieri 2 w 5387
pot 5 w 5390
u 498 w 5391
erint 1 w 5396
pro 17 w 5399
factis 1 w 5405
habenda 1 w 5412
rerum 1 w 5418
uices 1 w 5423
uarias 1 w 5429
euenire 1 w 5436
certum 1 w 5443
indicem 1 w 5450
cuiusque 2 w 5458
animum 2 w 5464
esse 6 w 5468
qui 16 w 5472
semper 1 w 5478
eodem 1 w 5483
ingenio 1 w 5490
ad 28 w 5492
uirtutem 1 w 5500
uel 4 w 5503
malitiam 1 w 5511
moratus 1 w 5518
firmum 1 w 5524
argumentum 1 w 5534
est 12 w 5537
accipiendi 1 w 5547
criminis 1 w 5555
aut 4 w 5558
respuendi 1 w 5567
haec 2 w 5572
ego 4 w 5575
quamquam 1 w 5583
possim 1 w 5589
merito 1 w 5595
dicere 2 w 5601
tamen 8 w 5607
uobis 1 w 5612
condono 1 w 5619
nec 5 w 5622
satis 4 w 5627
mihi 3 w 5631
duco 1 w 5635
si 45 w 5638
me 34 w 5640
omnium 1 w 5646
quae 11 w 5650
insimulastis 1 w 5662
abunde 2 w 5668
purgaui 1 w 5675
ni 40 w 5678
si 47 w 5680
nusquam 2 w 5687
passus 1 w 5693
sum 6 w 5696
uel 5 w 5699
exiguam 1 w 5706
suspicionem 1 w 5717
magiae 1 w 5723
consistere 1 w 5733
reputate 1 w 5742
uobiscum 1 w 5750
quanta 1 w 5757
fiducia 1 w 5764
innocentiae 1 w 5775
meae 1 w 5779
quantoque 1 w 5788
despectu 1 w 5796
uestri 1 w 5802
agam 3 w 5806
si 49 w 5809
una 2 w 5812
causa 6 w 5817
uel 6 w 5820
minima 1 w 5826
fuerit 1 w 5832
inuenta 1 w 5839
cur 6 w 5843
ego 5 w 5846
debuerim 1 w 5854
Pudentillae 5 w 5865
nubtias 1 w 5872
ob 12 w 5874
aliquod 1 w 5881
meum 1 w 5885
commodum 1 w 5893
appetere 1 w 5901
si 50 w 5904
quamlibet 1 w 5913
modicum 1 w 5920
emolumentum 2 w 5931
probaueritis 1 w 5943
ego 6 w 5947
ille 2 w 5951
sim 10 w 5954
Carmendas 1 w 5963
uel 7 w 5966
Damigeron 1 w 5975
uel 8 w 5978
his 2 w 5982
Moses 1 w 5987
uel 9 w 5990
I 2 w 5991
oh 3 w 5993
annes 1 w 5998
uel 10 w 6001
Apollobex 1 w 6010
uel 11 w 6013
ipse 2 w 6017
Dardanus 1 w 6025
uel 12 w 6028
quicumque 1 w 6037
alius 2 w 6042
post 5 w 6046
Zoroastren 1 w 6056
et 61 w 6058
Hostanen 1 w 6066
inter 4 w 6071
magos 1 w 6076
celebratus 1 w 6086
est 14 w 6089