<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="86" subtype="section"><p>Athenienses quidem propter commune ius humanitatis
ex captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam
epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta;
hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni.
tales hostes aduersum hostem: tu qualis filius aduersum
matrem. uides, quam similia contendam. tu tamen filius
matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu
legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris
legere, profecto non auderes; pudore tamen aliquo impedirere. immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses. at quam ausus
es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis
irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre
tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras
clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam
bonum tuum factum optutu capesseret. miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se
hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam
prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri
blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse. <pb n="p.95"/>
               </p></div><div type="textpart" n="87" subtype="section"><p>ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem
accusatoris me<add>i</add> offuturas.</p><p>Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu
scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant
blanditiis a me mulierem sollicitatam. cur ego blandirem,
si magia confidebam? qua autem uia ad istos peruenit
epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa,
ut in re tali accurari solet? cur praeterea tam uitiosis
uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem
dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum? cur autem
tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem,
quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire?
sic est profecto, cuiuis palam est: hic, qui epistulam
Pudentillae Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut
suam facilius legit et aptius commendauit.</p><p>Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum
addidero: Pudentillam, quae scribserat dissimulamenti causa
et deridiculi: <foreign xml:lang="grc">ἐλθὲ τοίνυν, ἕως ἔτι σωφρονῶ,</foreign> post hasce
litteras euocasse ad se filios et nurum, cum his ferme
duobus mensibus conuersatam. dicat hic pius filius, quid
in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem
suam propter insaniam uiderit; neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse; neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea
monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caueret; neget uere
obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo
circumtulisset nec tamen bona fide legisset; neget post <pb n="p.96"/>
ista quae dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem
condicto loco nubsisse. quippe ita placuerat, in suburbana
uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad sportulas
conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum <add>in</add> populum expunxisset ea die,
qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutus, praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.</p></div><div type="textpart" n="88" subtype="section"><p>Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales
inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in uilla
suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum
denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum.
estne causa idonea? miror tamen, quod tu a<del>m</del> uilla<del>m</del>
tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere. lex
quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad
hunc modum interdicit: <q>uxorem in uilla ne ducito;</q>
immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius
in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in
loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. mater
futura in ipso materno si<add>nu</add> nubat, in segete adulta,
super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet,
in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et
propagines uitium et arborum germina. ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit: <foreign xml:lang="grc">παίδων
ἐπ᾽ ἀρότῳ γνησίων ἐπὶ σπορᾷ.</foreign> Romanorum etiam maioribus <pb n="p.97"/>
Quintis et Serranis et multis aliis similibus non
modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in
agris offerebantur. cohibe<del>b</del>am me in tam prolixo loco,
ne tibi gratum faciam, si uillam laudauero.</p></div><div type="textpart" n="89" subtype="section"><p>De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis
confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam
diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam <add>non</add>
necesse est in re tam perspicua pluribus disputare.</p><p>Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius partim tabulario publico partim
domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa
quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos
computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est,
liberalius agam,—nam et ipse Pudentillae multos annos
largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos—
Mezentius cum Vlixe errauit: quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti
annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari:
nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius <pb n="p.98"/>
quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et
nimium, o mendacium uiginti annorum exilio puniendum.
dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera.
si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse.
cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma
significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes<del>t</del>
digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.</p></div><div type="textpart" n="90" subtype="section"><p>Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime
magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen <del>h</del>abunde defendisse, uitam
suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id
sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad
maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quae fieri
pot<add>u</add>erint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire:
certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem
ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum <pb n="p.99"/>
est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego
quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono
nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis
abunde purgaui, <add>ni</add>si nusquam passus sum uel exiguam
suspicionem magiae consistere. reputate uobiscum, quanta
fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam:
si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim
Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis,
ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel † his Moses uel
I<del>oh</del>annes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.</p></div></div></body></text></TEI>