Scaife ATLAS

CTS Library / Satyricon

Satyricon (121-125)

urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:121-125
Refs {'start': {'reference': '121', 'human_reference': 'Section 121'}, 'end': {'reference': '125', 'human_reference': 'Section 125'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram
conatus rupto tellurem solvit hiatu.
Tune Fortuna levi defudit pectore voces:
'O genitor, cui Cocyti penetralia parent,
si modo vera mihi fas est impune profari,
vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat
pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas,
Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi
muneribusque meis irascor. Destruet istas
idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi
quippe cremare viros et sanguine pascere luxum.
Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos
Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.
Iam fragor armorum trepidantes personat aures.
EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra
Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum
atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus
sufficiet simulacra virum traducere cumba;
classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina,
pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande:
ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.'
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco
intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto
telluris pavitans fraternos palluit ictus.
Continuo clades hominum venturaque damna
auspiciis patuere deum. Namque ore cruento
deformis Titan[*] vultum caligine texit:
civiles acies iam tum spectare[*] putares.
Parte alia plenos exstinxit Cynthia vultus
et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant
verticibus lapsis montis iuga, nec vaga passim
flumina per notas ibant morientia ripas.
Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem
sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur
ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit.
Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis
umbrarum facies diro stridore minantur.
Fax stellis comitata novis incendia ducit,
sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.
Haec ostenta brevi solvit deus. Exuit omnes
quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore
Gallica proiecit, civilia sustulit arma.
Alpibus aeriis, ubi Graio numine[*] pulsae
descendunt rupes et se patiuntur adiri,
est locus Herculeis aris sacer: hunc nive dura
claudit hiemps canoque ad sidera vertice tollit.
caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti[*]
mansuescit radiis, non verni temporis aura,
sedglacie concreta rigent hiemisque pruinis:
totum ferre potest umeris minitantibus orbem.
Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto
optavitque[*] locum, summo de vertice montis
Hesperiae campos late prospexit et ambas
intentans cum voce manus ad sidera dixit:
'Iuppiter omnipotens, et te,[*] Saturnia tellus,
armis laeta meis olimque onerata triumphis,
testor, ad has acies invitum accersere Martem,
invitas me ferre manus. Sed vulnere cogor, [*]
pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tinguo,
dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes
Alpibus excludo, vincendo certior exsul.
Sanguine Germano sexagintaque triumphis
esse nocens coepi. Quanquam quos gloria terret,
aut qui sunt qui bella vident? Mercedibus emptae
ac viles operae, quorum est mea Roma noverca.
At[*] reor, haud impune, nec hanc sine vindice dextram
vinciet ignavus. Victores ite furentes,
ite mei comites, et causam dicite ferro.
Namque omnes unum crimen vocat, omnibus una
impendet clades. Reddenda est gratia vobis,
non solus vici. Quare, quia poena tropaeis
imminet et sordes meruit victoria nostra,
iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum
et temptate manus. Certe mea causa peracta est:
inter tot fortes armatus nescio vinci.'
Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales
omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
Nec non horrendi nemoris de parte sinistra
insolitae voces flamma sonuere sequenti.
Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe
crevit et aurato praecinxit fulgure vultus.
Fortior ominibus movit Mavortia signa
Caesar et insolitos gressu prior occupat ausus.
Prima quidem glacies et cana vincta pruina
non pugnavit humus mitique horrore quievit.
Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos
et pavidus quadrupes undarum vincula rupit,
incaluere nives. Mox flumina montibus altis
undabant modo nata, sed haec quoqueiussa putares
stabant,et vincta fluctus stupuere ruina,[*]
et paulo ante lues iam concidenda iacebat.
Tum vero male fida prius vestigia lusit
decepitque pedes; pariter turmaeque virique
armaque congesta strue deplorata iacebant.
Ecce etiam rigido concussae flamine nubes
exonerabantur, nec rupti turbine venti
derant aut tumida confractum grandine caelum.
Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant,
[*]
et concreta gelu ponti velut unda ruebat.
Victa erat ingenti tellus nive victaque caeli
sidera, victa suis haerentia flumina ripis;
nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam
horrida securis frangebat gressibus arva,
qualis Caucasea decurrens arduus arce
Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore,
cum se verticibus magni demisit Olympi
et periturorum disiecit[*] tela Gigantum.
Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces,
interea volucer motis conterrita pinnis
Fama volat summique petit iuga celsa Palati
atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
iam classes fluitare mari totasque per Alpes
fervere Germano perfusas sanguine turmas.
Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella
ante oculos volitant. Ergo pulsata tumultu
pectora perque duas scinduntur territa causas.
Huic fuga per terras, illi magis unda probatur
et patria pontus iam tutior. Est magis arma
qui temptare velit fatisque iubentibus uti.
Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse
hos inter motus populus, miserabile visu,
quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.
Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites
rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.
Ille manu pavida natos tenet, ille penates
occultat gremio deploratumque relinquit
limen et absentem votis interficit hostem.
Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant,
grandaevosque patres onerisque ignara iuventus
id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum
hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit:
ac velut ex alto cum magnus inhorruit auster
et pulsas evertit aquas, non arma ministris,
non regimen prodest, ligat alter pondera pinus,
alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit:
hic dat vela fugae Fortunaeque omnia credit.
Quid tam parva queror? Gemino cum consule Magnus,
ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis
et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem
luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus
et veneratus erat submissa Bosporos unda,
pro pudor, imperii deserto nomine fugit,
ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.
Ergo tanta lues divum quoque numina vicit,[*]
consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem
mitis turba deum terras exosa furentes
deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.
Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos
abscondit galea victum caput atque relicto
orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum.
Huic comes it submissa Fides et crine soluto
Iustitia ac maerens lacera Concordia palla.
At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit,
emergit late Ditis chorus, horrida Erinys
et Bellona minax facibusque armata Megaera
Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago.
Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis,
sanguineum late tollit caput oraque mille
vulneribus confossa cruenta casside velat;
haeret detritus laevae Mavortius umbo
innumerabilibus telis gravis, atque flagranti
stipite dextra minax terris incendia portat.
Sentit terra deos mutataque sidera pondus
quaesivere suum; namque omnis regia caeli
in partes diducta ruit. Primumque Dione
Caesaris acta sui ducit, comes additur illi
Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam.
Magnum[*] cum Phoebo soror et Cyllenia proles
excipit ac totis similis Tirynthius actis.
Intremuere tubae ac scisso Discordia crine
extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore
concretus sanguis, contusaque lumina flebant,
stabant aerati[*] scabra rubigine dentes,
tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora,
atque inter torto laceratam pectore vestem
sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
[*]
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit,
alta petit gradiens iuga nobilis Appennini,
unde omnes terras atque omnia litora posset
aspicere ac toto fluitantes orbe catervas,
atque has erumpit furibundo pectore voces:
Sumite nunc gentes accensis mentibus arma,
sumite et in medias immittite lampadasurbes.
Vincetur, quicunque latet; non femina cesset,
non puer aut aevo iam desolata senectus;
ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent.
Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem,
Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.
Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis,
non frangis portas, non muris oppida solvis
thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri
Romanas arces? Epidamni moenia quaere
Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.'
Factum est in terris, quicquid Discordia iussit.

Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate verborum effudisset, tandem Crotona intravimus. Ubi quidem parvo deversorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium, quod genus hominum aut unde veniremus. Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata
verborum volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus.
Qui statim opes suas [*] summo cum certamine in Eumolpum congesserunt.
Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi sollicitant
dum haec magno tempore Crotone aguntur et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae esset oblitus statim adeo, ut suis iactaret, neminem gratiae suae ibi posse resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio amicorum laturos. Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluentibus bonis saginatum corpus impleveram putabamque a custodia mei removisse vultum Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et quid aiebam
si callidus captator exploratorem in Africam miserit mendaciumque deprehenderit nostrum? Quid, si etiam mercennarius Eumolpi praesenti felicitate lassus indicium ad amicos detulerit totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit? Nempe rursus fugiendum erit et tandem expugnata paupertas nova mendicitate revocanda. Dii deaeque, quam male est extra legem viventibus: quicquid meruerunt, semper exspectant.

Tokens

Haec 1 w 4
ubi 1 w 7
dicta 1 w 12
dedit 1 w 17
dextrae 1 w 25
coniungere 1 w 35
dextram 1 w 42
conatus 1 w 49
rupto 1 w 54
tellurem 1 w 62
solvit 1 w 68
hiatu 1 w 73
Tune 1 w 78
Fortuna 1 w 85
levi 1 w 89
defudit 1 w 96
pectore 1 w 103
voces 1 w 108
O 1 w 111
genitor 1 w 118
cui 1 w 122
Cocyti 1 w 128
penetralia 1 w 138
parent 1 w 144
si 1 w 147
modo 1 w 151
vera 1 w 155
mihi 1 w 159
fas 1 w 162
est 1 w 165
impune 1 w 171
profari 1 w 178
vota 1 w 183
tibi 1 w 187
cedent 1 w 193
nec 1 w 197
enim 1 w 201
minor 1 w 206
ira 1 w 209
rebellat 1 w 217
pectore 2 w 224
in 2 w 226
hoc 1 w 229
leviorque 1 w 238
exurit 1 w 244
flamma 1 w 250
medullas 1 w 258
Omnia 1 w 264
quae 1 w 269
tribui 1 w 275
Romanis 1 w 282
arcibus 1 w 289
odi 1 w 293
muneribusque 1 w 305
meis 1 w 309
irascor 1 w 316
Destruet 1 w 325
istas 1 w 330
idem 1 w 334
qui 1 w 338
posuit 1 w 344
moles 1 w 350
deus 1 w 354
Et 1 w 357
mihi 2 w 361
cordi 1 w 366
quippe 1 w 372
cremare 1 w 379
viros 1 w 384
et 3 w 386
sanguine 1 w 394
pascere 1 w 401
luxum 1 w 406
Cerno 1 w 412
equidem 1 w 419
gemina 1 w 425
iam 1 w 428
stratos 1 w 435
morte 1 w 440
Philippos 1 w 449
Thessaliaeque 1 w 462
rogos 1 w 467
et 4 w 469
funera 1 w 475
gentis 1 w 481
Hiberae 1 w 488
Iam 1 w 492
fragor 1 w 498
armorum 1 w 505
trepidantes 1 w 516
personat 1 w 524
aures 1 w 529
EtLibyae 1 w 538
cerno 1 w 543
tua 1 w 546
Nile 1 w 551
gementia 1 w 560
claustra 1 w 568
Actiacosque 1 w 579
sinus 1 w 584
et 5 w 586
Apollinis 1 w 595
arma 1 w 599
timentes 1 w 607
Pande 1 w 613
age 1 w 617
terrarum 1 w 626
sitientia 1 w 635
regna 1 w 640
tuarum 1 w 646
atque 1 w 651
animas 1 w 657
accerse 1 w 664
novas 1 w 669
Vix 1 w 673
navita 1 w 679
Porthmeus 1 w 688
sufficiet 1 w 697
simulacra 1 w 706
virum 1 w 711
traducere 1 w 720
cumba 1 w 725
classe 1 w 732
opus 1 w 736
est 3 w 739
Tuque 1 w 745
ingenti 1 w 752
satiare 1 w 759
ruina 1 w 764
pallida 1 w 772
Tisiphone 1 w 781
concisaque 1 w 792
vulnera 1 w 799
mande 1 w 804
ad 2 w 807
Stygios 1 w 814
manes 1 w 819
laceratus 1 w 828
ducitur 1 w 835
orbis 1 w 840
Vixdum 1 w 850
finierat 1 w 858
cum 2 w 862
fulgure 1 w 869
rupta 1 w 874
corusco 1 w 881
intremuit 1 w 890
nubes 1 w 895
elisosque 1 w 904
abscidit 1 w 912
ignes 1 w 917
Subsedit 1 w 926
pater 1 w 931
umbrarum 1 w 939
gremioque 1 w 949
reducto 1 w 956
telluris 1 w 964
pavitans 1 w 972
fraternos 1 w 981
palluit 1 w 988
ictus 1 w 993
Continuo 1 w 1002
clades 1 w 1008
hominum 1 w 1015
venturaque 1 w 1025
damna 1 w 1030
auspiciis 1 w 1039
patuere 1 w 1046
deum 1 w 1050
Namque 1 w 1057
ore 3 w 1060
cruento 1 w 1067
deformis 1 w 1075
Titan 1 w 1080
Titan 2 w 1085
Delbenius 1 w 1094
titubans 1 w 1103
vultum 1 w 1110
caligine 1 w 1118
texit 1 w 1123
civiles 1 w 1131
acies 1 w 1136
iam 2 w 1139
tum 2 w 1142
spectare 1 w 1150
spectare 2 w 1158
Crusius 1 w 1165
spirare 1 w 1173
spitare 1 w 1181
Bernensis 1 w 1190
putares 1 w 1199
Parte 1 w 1205
alia 3 w 1209
plenos 1 w 1215
exstinxit 1 w 1224
Cynthia 1 w 1231
vultus 1 w 1237
et 7 w 1239
lucem 1 w 1244
sceleri 1 w 1251
subduxit 1 w 1259
Rupta 1 w 1265
tonabant 1 w 1273
verticibus 1 w 1283
lapsis 1 w 1289
montis 1 w 1295
iuga 1 w 1299
nec 2 w 1303
vaga 1 w 1307
passim 1 w 1313
flumina 1 w 1320
per 2 w 1323
notas 1 w 1328
ibant 1 w 1333
morientia 1 w 1342
ripas 1 w 1347
Armorum 1 w 1355
strepitu 1 w 1363
caelum 1 w 1369
furit 1 w 1374
et 8 w 1376
tuba 2 w 1380
Martem 1 w 1386
sideribus 1 w 1395
tremefacta 1 w 1405
ciet 2 w 1409
iamque 1 w 1416
Aetna 1 w 1421
voratur 1 w 1428
ignibus 1 w 1435
insolitis 1 w 1444
et 11 w 1446
in 17 w 1448
aethera 1 w 1455
fulmina 1 w 1462
mittit 1 w 1468
Ecce 1 w 1473
inter 1 w 1478
tumulos 1 w 1485
atque 2 w 1490
ossa 1 w 1494
carentia 1 w 1502
bustis 1 w 1508
umbrarum 2 w 1516
facies 1 w 1522
diro 1 w 1526
stridore 1 w 1534
minantur 1 w 1542
Fax 1 w 1546
stellis 1 w 1553
comitata 1 w 1561
novis 1 w 1566
incendia 1 w 1574
ducit 2 w 1579
sanguineoque 1 w 1592
recens 1 w 1598
descendit 1 w 1607
Iuppiter 1 w 1615
imbre 1 w 1620
Haec 2 w 1625
ostenta 1 w 1632
brevi 1 w 1637
solvit 2 w 1643
deus 2 w 1647
Exuit 1 w 1653
omnes 1 w 1658
quippe 2 w 1664
moras 1 w 1669
Caesar 1 w 1675
vindictaeque 1 w 1688
actus 1 w 1693
amore 1 w 1698
Gallica 1 w 1705
proiecit 1 w 1713
civilia 1 w 1721
sustulit 1 w 1729
arma 2 w 1733
Alpibus 1 w 1741
aeriis 1 w 1747
ubi 2 w 1751
Graio 1 w 1756
numine 1 w 1762
numine 2 w 1768
Reiske 1 w 1774
nomine 1 w 1781
pulsae 1 w 1788
descendunt 1 w 1798
rupes 1 w 1803
et 13 w 1805
se 4 w 1807
patiuntur 1 w 1816
adiri 1 w 1821
est 4 w 1827
locus 1 w 1832
Herculeis 1 w 1841
aris 1 w 1845
sacer 1 w 1850
hunc 1 w 1855
nive 1 w 1859
dura 1 w 1863
claudit 1 w 1870
hiemps 1 w 1876
canoque 1 w 1883
ad 5 w 1885
sidera 1 w 1891
vertice 1 w 1898
tollit 1 w 1904
caelum 2 w 1911
illinc 1 w 1917
cecidisse 1 w 1926
putes 1 w 1931
non 1 w 1935
solis 1 w 1940
adulti 1 w 1946
adulti 2 w 1952
cod 1 w 1955
Messaniensis 1 w 1968
adusti 1 w 1975
other 1 w 1980
MSS 1 w 1983
mansuescit 1 w 1994
radiis 1 w 2000
non 2 w 2004
verni 1 w 2009
temporis 1 w 2017
aura 1 w 2021
sedglacie 1 w 2031
concreta 1 w 2039
rigent 1 w 2045
hiemisque 1 w 2054
pruinis 1 w 2061
totum 1 w 2067
ferre 1 w 2072
potest 1 w 2078
umeris 1 w 2084
minitantibus 1 w 2096
orbem 1 w 2101
Haec 3 w 2106
ubi 3 w 2109
calcavit 1 w 2117
Caesar 2 w 2123
iuga 2 w 2127
milite 1 w 2133
laeto 1 w 2138
optavitque 1 w 2148
optavit 2 w 2155
margin 1 w 2161
ofL 1 w 2164
oravit 1 w 2171
locum 1 w 2177
summo 1 w 2183
de 19 w 2185
vertice 2 w 2192
montis 2 w 2198
Hesperiae 1 w 2207
campos 1 w 2213
late 1 w 2217
prospexit 1 w 2226
et 16 w 2228
ambas 1 w 2233
intentans 1 w 2242
cum 4 w 2245
voce 2 w 2249
manus 1 w 2254
ad 10 w 2256
sidera 2 w 2262
dixit 1 w 2267
Iuppiter 2 w 2277
omnipotens 1 w 2287
et 17 w 2290
te 24 w 2292
te 25 w 2295
Buecheler 1 w 2304
tu 24 w 2307
L 3 w 2308
eu 5 w 2311
O 3 w 2312
Saturnia 1 w 2321
tellus 1 w 2327
armis 1 w 2333
laeta 1 w 2338
meis 2 w 2342
olimque 1 w 2349
onerata 1 w 2356
triumphis 1 w 2365
testor 1 w 2372
ad 11 w 2375
has 1 w 2378
acies 3 w 2383
invitum 1 w 2390
accersere 1 w 2399
Martem 2 w 2405
invitas 1 w 2413
me 9 w 2415
ferre 2 w 2420
manus 2 w 2425
Sed 1 w 2429
vulnere 1 w 2436
cogor 1 w 2441
LO 1 w 2444
pulsus 1 w 2450
ab 3 w 2452
urbe 1 w 2456
mea 1 w 2459
dum 2 w 2463
Rhenum 1 w 2469
sanguine 3 w 2477
tinguo 1 w 2483
dum 3 w 2487
Gallos 1 w 2493
iterum 1 w 2499
Capitolia 1 w 2508
nostra 1 w 2514
petentes 1 w 2522
Alpibus 2 w 2529
excludo 1 w 2536
vincendo 1 w 2545
certior 1 w 2552
exsul 1 w 2557
Sanguine 1 w 2566
Germano 1 w 2573
sexagintaque 1 w 2585
triumphis 2 w 2594
esse 1 w 2598
nocens 1 w 2604
coepi 1 w 2609
Quanquam 1 w 2618
quos 1 w 2622
gloria 1 w 2628
terret 1 w 2634
aut 1 w 2638
qui 5 w 2641
sunt 1 w 2645
qui 6 w 2648
bella 2 w 2653
vident 1 w 2659
Mercedibus 1 w 2670
emptae 1 w 2676
ac 13 w 2678
viles 2 w 2683
operae 1 w 2689
quorum 1 w 2696
est 7 w 2699
mea 2 w 2702
Roma 2 w 2706
noverca 1 w 2713
At 1 w 2716
at 20 w 2718
Heinsius 1 w 2726
ut 4 w 2729
reor 1 w 2734
haud 1 w 2739
impune 2 w 2745
nec 3 w 2749
hanc 1 w 2753
sine 1 w 2757
vindice 1 w 2764
dextram 2 w 2771
vinciet 1 w 2778
ignavus 1 w 2785
Victores 1 w 2794
ite 5 w 2797
furentes 1 w 2805
ite 6 w 2809
mei 3 w 2812
comites 1 w 2819
et 22 w 2822
causam 1 w 2828
dicite 1 w 2834
ferro 1 w 2839
Namque 2 w 2846
omnes 2 w 2851
unum 1 w 2855
crimen 1 w 2861
vocat 1 w 2866
omnibus 1 w 2874
una 2 w 2877
impendet 1 w 2885
clades 2 w 2891
Reddenda 1 w 2900
est 8 w 2903
gratia 1 w 2909
vobis 1 w 2914
non 3 w 2918
solus 1 w 2923
vici 1 w 2927
Quare 1 w 2933
quia 1 w 2938
poena 1 w 2943
tropaeis 1 w 2951
imminet 1 w 2958
et 25 w 2960
sordes 1 w 2966
meruit 1 w 2972
victoria 1 w 2980
nostra 2 w 2986
iudice 1 w 2993
Fortuna 2 w 3000
cadat 1 w 3005
alea 1 w 3009
Sumite 1 w 3016
bellum 1 w 3022
et 26 w 3024
temptate 1 w 3032
manus 3 w 3037
Certe 1 w 3043
mea 3 w 3046
causa 2 w 3051
peracta 1 w 3058
est 9 w 3061
inter 2 w 3067
tot 2 w 3070
fortes 1 w 3076
armatus 1 w 3083
nescio 1 w 3089
vinci 2 w 3094
Haec 4 w 3100
ubi 4 w 3103
personuit 1 w 3112
de 27 w 3115
caelo 1 w 3120
Delphicus 1 w 3129
ales 1 w 3133
omina 1 w 3138
laeta 2 w 3143
dedit 2 w 3148
pepulitque 1 w 3158
meatibus 1 w 3166
auras 1 w 3171
Nec 1 w 3175
non 4 w 3178
horrendi 1 w 3186
nemoris 1 w 3193
de 29 w 3195
parte 1 w 3200
sinistra 1 w 3208
insolitae 1 w 3217
voces 2 w 3222
flamma 2 w 3228
sonuere 1 w 3235
sequenti 1 w 3243
Ipse 1 w 3248
nitor 2 w 3253
Phoebi 1 w 3259
vulgato 1 w 3266
laetior 1 w 3273
orbe 2 w 3277
crevit 1 w 3283
et 29 w 3285
aurato 1 w 3291
praecinxit 1 w 3301
fulgure 2 w 3308
vultus 2 w 3314
Fortior 1 w 3324
ominibus 1 w 3332
movit 1 w 3337
Mavortia 1 w 3345
signa 1 w 3350
Caesar 3 w 3356
et 30 w 3358
insolitos 1 w 3367
gressu 1 w 3373
prior 1 w 3378
occupat 1 w 3385
ausus 1 w 3390
Prima 1 w 3396
quidem 2 w 3402
glacies 1 w 3409
et 31 w 3411
cana 1 w 3415
vincta 1 w 3421
pruina 1 w 3427
non 5 w 3430
pugnavit 1 w 3438
humus 1 w 3443
mitique 1 w 3450
horrore 1 w 3457
quievit 1 w 3464
Sed 2 w 3468
postquam 1 w 3476
turmae 1 w 3482
nimbos 1 w 3488
fregere 1 w 3495
ligatos 1 w 3502
et 32 w 3504
pavidus 1 w 3511
quadrupes 1 w 3520
undarum 1 w 3527
vincula 1 w 3534
rupit 1 w 3539
incaluere 1 w 3549
nives 1 w 3554
Mox 1 w 3558
flumina 2 w 3565
montibus 1 w 3573
altis 1 w 3578
undabant 1 w 3586
modo 2 w 3590
nata 1 w 3594
sed 3 w 3598
haec 1 w 3602
quoque 1 w 3608
iussa 1 w 3614
putares 2 w 3621
stabant 1 w 3629
et 33 w 3632
vincta 2 w 3638
fluctus 1 w 3645
stupuere 1 w 3653
ruina 3 w 3658
ruina 4 w 3664
Reiske 2 w 3670
pruina 2 w 3677
et 34 w 3680
paulo 1 w 3685
ante 2 w 3689
lues 1 w 3693
iam 4 w 3696
concidenda 1 w 3706
iacebat 1 w 3713
Tum 1 w 3717
vero 1 w 3721
male 1 w 3725
fida 1 w 3729
prius 1 w 3734
vestigia 1 w 3742
lusit 1 w 3747
decepitque 1 w 3757
pedes 1 w 3762
pariter 1 w 3770
turmaeque 1 w 3779
virique 1 w 3786
armaque 1 w 3793
congesta 1 w 3801
strue 2 w 3806
deplorata 1 w 3815
iacebant 1 w 3823
Ecce 2 w 3828
etiam 1 w 3833
rigido 1 w 3839
concussae 1 w 3848
flamine 1 w 3855
nubes 2 w 3860
exonerabantur 1 w 3873
nec 4 w 3877
rupti 1 w 3882
turbine 1 w 3889
venti 1 w 3894
derant 1 w 3900
aut 2 w 3903
tumida 1 w 3909
confractum 1 w 3919
grandine 1 w 3927
caelum 3 w 3933
Ipsae 1 w 3939
iam 6 w 3942
nubes 3 w 3947
ruptae 1 w 3953
super 1 w 3958
arma 5 w 3962
cadebant 1 w 3970
LO 2 w 3973
et 36 w 3975
concreta 2 w 3983
gelu 1 w 3987
ponti 1 w 3992
velut 1 w 3997
unda 3 w 4001
ruebat 1 w 4007
Victa 1 w 4013
erat 4 w 4017
ingenti 2 w 4024
tellus 2 w 4030
nive 3 w 4034
victaque 1 w 4042
caeli 1 w 4047
sidera 3 w 4053
victa 2 w 4059
suis 1 w 4063
haerentia 1 w 4072
flumina 3 w 4079
ripis 1 w 4084
nondum 1 w 4091
Caesar 4 w 4097
erat 5 w 4101
sed 4 w 4105
magnam 1 w 4111
nixus 1 w 4116
in 66 w 4118
hastam 1 w 4124
horrida 1 w 4131
securis 1 w 4138
frangebat 1 w 4147
gressibus 1 w 4156
arva 1 w 4160
qualis 1 w 4167
Caucasea 1 w 4175
decurrens 1 w 4184
arduus 1 w 4190
arce 1 w 4194
Amphitryoniades 1 w 4209
aut 3 w 4213
torvo 1 w 4218
Iuppiter 3 w 4226
ore 8 w 4229
cum 5 w 4233
se 16 w 4235
verticibus 2 w 4245
magni 1 w 4250
demisit 1 w 4257
Olympi 1 w 4263
et 38 w 4265
periturorum 1 w 4276
disiecit 1 w 4284
disiecit 2 w 4292
Gulielmus 1 w 4301
deiecit 1 w 4309
tela 1 w 4314
Gigantum 1 w 4322
Dum 1 w 4326
Caesar 5 w 4332
tumidas 1 w 4339
iratus 1 w 4345
deprimit 1 w 4353
arces 1 w 4358
interea 1 w 4366
volucer 1 w 4373
motis 1 w 4378
conterrita 1 w 4388
pinnis 1 w 4394
Fama 1 w 4398
volat 1 w 4403
summique 1 w 4411
petit 1 w 4416
iuga 3 w 4420
celsa 1 w 4425
Palati 1 w 4431
atque 3 w 4436
hoc 2 w 4439
Romano 1 w 4445
tonitru 1 w 4452
ferit 1 w 4457
omnia 1 w 4462
signa 2 w 4467
iam 7 w 4471
classes 1 w 4478
fluitare 1 w 4486
mari 1 w 4490
totasque 1 w 4498
per 9 w 4501
Alpes 1 w 4506
fervere 1 w 4513
Germano 2 w 4520
perfusas 1 w 4528
sanguine 4 w 4536
turmas 1 w 4542
Arma 1 w 4547
cruor 1 w 4553
caedes 1 w 4560
incendia 2 w 4569
totaque 1 w 4576
bella 3 w 4581
ante 3 w 4585
oculos 1 w 4591
volitant 1 w 4599
Ergo 1 w 4604
pulsata 1 w 4611
tumultu 1 w 4618
pectora 1 w 4625
perque 1 w 4631
duas 1 w 4635
scinduntur 1 w 4645
territa 2 w 4652
causas 1 w 4658
Huic 1 w 4663
fuga 1 w 4667
per 12 w 4670
terras 1 w 4676
illi 2 w 4681
magis 1 w 4686
unda 4 w 4690
probatur 1 w 4698
et 40 w 4700
patria 1 w 4706
pontus 1 w 4712
iam 8 w 4715
tutior 1 w 4721
Est 1 w 4725
magis 2 w 4730
arma 6 w 4734
qui 10 w 4737
temptare 1 w 4745
velit 1 w 4750
fatisque 1 w 4758
iubentibus 1 w 4768
uti 2 w 4771
Quantum 1 w 4779
quisque 1 w 4786
timet 1 w 4791
tantum 1 w 4798
fugit 1 w 4803
Ocior 1 w 4809
ipse 1 w 4813
hos 1 w 4816
inter 4 w 4821
motus 1 w 4826
populus 1 w 4833
miserabile 1 w 4844
visu 1 w 4848
quo 4 w 4852
mens 1 w 4856
icta 6 w 4860
iubet 1 w 4865
deserta 1 w 4873
ducitur 2 w 4880
urbe 2 w 4884
Gaudet 1 w 4891
Roma 4 w 4895
fuga 2 w 4899
debellatique 1 w 4912
Quirites 1 w 4920
rumoris 1 w 4927
sonitu 1 w 4933
maerentia 1 w 4942
tecta 1 w 4947
relinquunt 1 w 4957
Ille 1 w 4962
manu 4 w 4966
pavida 1 w 4972
natos 1 w 4977
tenet 1 w 4982
ille 1 w 4987
penates 1 w 4994
occultat 1 w 5002
gremio 2 w 5008
deploratumque 1 w 5021
relinquit 1 w 5030
limen 1 w 5035
et 45 w 5037
absentem 1 w 5045
votis 1 w 5050
interficit 1 w 5060
hostem 1 w 5066
Sunt 1 w 5071
qui 13 w 5074
coniugibus 1 w 5084
maerentia 2 w 5093
pectora 2 w 5100
iungant 1 w 5107
grandaevosque 1 w 5121
patres 1 w 5127
onerisque 1 w 5136
ignara 1 w 5142
iuventus 1 w 5150
id 22 w 5152
pro 5 w 5155
quo 5 w 5158
metuit 1 w 5164
tantum 2 w 5171
trahit 1 w 5177
Omnia 2 w 5183
secum 1 w 5188
hic 2 w 5191
vehit 1 w 5196
imprudens 1 w 5205
praedamque 1 w 5215
in 76 w 5217
proelia 1 w 5224
ducit 4 w 5229
ac 19 w 5234
velut 2 w 5239
ex 12 w 5241
alto 1 w 5245
cum 7 w 5248
magnus 1 w 5254
inhorruit 1 w 5263
auster 1 w 5269
et 47 w 5271
pulsas 1 w 5277
evertit 1 w 5284
aquas 1 w 5289
non 7 w 5293
arma 7 w 5297
ministris 1 w 5306
non 8 w 5310
regimen 1 w 5317
prodest 1 w 5324
ligat 2 w 5330
alter 1 w 5335
pondera 1 w 5342
pinus 1 w 5347
alter 2 w 5353
tuta 1 w 5357
sinus 2 w 5362
tranquillaque 1 w 5375
litora 1 w 5381
quaerit 1 w 5388
hic 3 w 5392
dat 2 w 5395
vela 1 w 5399
fugae 1 w 5404
Fortunaeque 1 w 5415
omnia 2 w 5420
credit 1 w 5426
Quid 1 w 5431
tam 2 w 5434
parva 1 w 5439
queror 1 w 5445
Gemino 1 w 5452
cum 8 w 5455
consule 1 w 5462
Magnus 1 w 5468
ille 2 w 5473
tremor 1 w 5479
Ponti 1 w 5484
saevique 1 w 5492
repertor 1 w 5500
Hydaspis 1 w 5508
et 48 w 5510
piratarum 1 w 5519
scopulus 1 w 5527
modo 3 w 5532
quem 1 w 5536
ter 21 w 5539
ovantem 1 w 5546
luppiter 1 w 5554
horruerat 1 w 5563
quem 2 w 5568
fracto 1 w 5574
gurgite 1 w 5581
Pontus 1 w 5587
et 49 w 5589
veneratus 1 w 5598
erat 8 w 5602
submissa 1 w 5610
Bosporos 1 w 5618
unda 5 w 5622
pro 8 w 5626
pudor 1 w 5631
imperii 1 w 5639
deserto 1 w 5646
nomine 2 w 5652
fugit 2 w 5657
ut 13 w 5660
Fortuna 4 w 5667
levis 1 w 5672
Magni 1 w 5677
quoque 2 w 5683
terga 1 w 5688
videret 1 w 5695
Ergo 2 w 5702
tanta 1 w 5707
lues 2 w 5711
divum 1 w 5716
quoque 3 w 5722
numina 1 w 5728
vicit 1 w 5733
vicit 2 w 5739
Hermann 1 w 5746
vidit 1 w 5752
consensitque 1 w 5765
fugae 2 w 5770
caeli 2 w 5775
timor 1 w 5780
Ecce 3 w 5785
per 15 w 5788
orbem 2 w 5793
mitis 1 w 5798
turba 1 w 5803
deum 2 w 5807
terras 2 w 5813
exosa 1 w 5818
furentes 2 w 5826
deserit 1 w 5833
atque 4 w 5838
hominum 2 w 5845
damnatum 1 w 5853
avertitur 1 w 5862
agmen 1 w 5867
Pax 1 w 5871
prima 1 w 5876
ante 5 w 5880
alias 1 w 5885
niveos 1 w 5891
pulsata 2 w 5898
lacertos 1 w 5906
abscondit 1 w 5915
galea 1 w 5920
victum 1 w 5926
caput 1 w 5931
atque 5 w 5936
relicto 1 w 5943
orbe 4 w 5947
fugax 1 w 5952
Ditis 1 w 5957
petit 2 w 5962
inplacabile 1 w 5973
regnum 1 w 5979
Huic 2 w 5984
comes 1 w 5989
it 117 w 5991
submissa 2 w 5999
Fides 1 w 6004
et 52 w 6006
crine 1 w 6011
soluto 1 w 6017
Iustitia 1 w 6025
ac 23 w 6027
maerens 1 w 6034
lacera 2 w 6040
Concordia 1 w 6049
palla 1 w 6054
At 2 w 6057
contra 1 w 6063
sedes 1 w 6069
Erebi 1 w 6074
qua 8 w 6077
rupta 3 w 6082
dehiscit 1 w 6090
emergit 1 w 6098
late 2 w 6102
Ditis 2 w 6107
chorus 1 w 6113
horrida 2 w 6121
Erinys 1 w 6127
et 53 w 6129
Bellona 1 w 6136
minax 1 w 6141
facibusque 1 w 6151
armata 1 w 6157
Megaera 1 w 6164
Letumque 1 w 6172
Insidiaeque 1 w 6183
et 55 w 6185
lurida 1 w 6191
Mortis 1 w 6197
imago 1 w 6202
Quas 1 w 6207
inter 6 w 6212
Furor 1 w 6217
abruptis 1 w 6226
ceu 1 w 6229
liber 1 w 6234
habenis 1 w 6241
sanguineum 1 w 6252
late 3 w 6256
tollit 2 w 6262
caput 2 w 6267
oraque 1 w 6273
mille 1 w 6278
vulneribus 1 w 6288
confossa 1 w 6296
cruenta 1 w 6303
casside 1 w 6310
velat 1 w 6315
haeret 1 w 6322
detritus 1 w 6330
laevae 1 w 6336
Mavortius 1 w 6345
umbo 1 w 6349
innumerabilibus 1 w 6364
telis 1 w 6369
gravis 1 w 6375
atque 6 w 6381
flagranti 1 w 6390
stipite 1 w 6397
dextra 4 w 6403
minax 2 w 6408
terris 1 w 6414
incendia 3 w 6422
portat 1 w 6428
Sentit 1 w 6435
terra 4 w 6440
deos 1 w 6444
mutataque 1 w 6453
sidera 4 w 6459
pondus 1 w 6465
quaesivere 1 w 6475
suum 1 w 6479
namque 1 w 6486
omnis 1 w 6491
regia 1 w 6496
caeli 3 w 6501
in 94 w 6503
partes 1 w 6509
diducta 1 w 6516
ruit 3 w 6520
Primumque 1 w 6530
Dione 1 w 6535
Caesaris 1 w 6543
acta 3 w 6547
sui 3 w 6550
ducit 5 w 6555
comes 2 w 6561
additur 1 w 6568
illi 3 w 6572
Pallas 1 w 6578
et 58 w 6580
ingentem 1 w 6588
quatiens 1 w 6596
Mavortius 2 w 6605
hastam 2 w 6611
Magnum 1 w 6618
Magnum 2 w 6624
cod 2 w 6627
Messaniensis 2 w 6640
Magnaque 1 w 6649
other 2 w 6654
MSS 2 w 6657
cum 9 w 6661
Phoebo 1 w 6667
soror 1 w 6672
et 59 w 6674
Cyllenia 1 w 6682
proles 1 w 6688
excipit 1 w 6695
ac 27 w 6697
totis 1 w 6702
similis 1 w 6709
Tirynthius 1 w 6719
actis 1 w 6724
Intremuere 1 w 6735
tubae 1 w 6740
ac 29 w 6742
scisso 1 w 6748
Discordia 1 w 6757
crine 2 w 6762
extulit 1 w 6769
ad 18 w 6771
superos 1 w 6778
Stygium 1 w 6785
caput 3 w 6790
Huius 1 w 6796
in 97 w 6798
ore 9 w 6801
concretus 1 w 6810
sanguis 1 w 6817
contusaque 1 w 6828
lumina 4 w 6834
flebant 1 w 6841
stabant 2 w 6849
aerati 1 w 6855
aerati 2 w 6861
L 7 w 6862
irati 1 w 6868
O 9 w 6869
scabra 1 w 6876
rubigine 1 w 6884
dentes 1 w 6890
tabo 1 w 6895
lingua 1 w 6901
fluens 1 w 6907
obsessa 1 w 6915
draconibus 1 w 6925
ora 10 w 6928
atque 7 w 6934
inter 7 w 6939
torto 1 w 6944
laceratam 1 w 6953
pectore 3 w 6960
vestem 1 w 6966
sanguineam 1 w 6976
tremula 1 w 6983
quatiebat 1 w 6992
lampada 1 w 6999
dextra 5 w 7005
LO 3 w 7012
Haec 5 w 7016
ut 19 w 7018
Cocyti 2 w 7024
tenebras 1 w 7032
et 61 w 7034
Tartara 1 w 7041
liquit 1 w 7047
alta 1 w 7052
petit 3 w 7057
gradiens 1 w 7065
iuga 4 w 7069
nobilis 1 w 7076
Appennini 1 w 7085
unde 1 w 7090
omnes 3 w 7095
terras 3 w 7101
atque 8 w 7106
omnia 3 w 7111
litora 2 w 7117
posset 1 w 7123
aspicere 1 w 7131
ac 32 w 7133
toto 1 w 7137
fluitantes 1 w 7147
orbe 5 w 7151
catervas 1 w 7159
atque 9 w 7165
has 4 w 7168
erumpit 1 w 7175
furibundo 1 w 7184
pectore 4 w 7191
voces 3 w 7196
Sumite 2 w 7203
nunc 1 w 7207
gentes 1 w 7213
accensis 1 w 7221
mentibus 1 w 7229
arma 9 w 7233
sumite 1 w 7240
et 64 w 7242
in 104 w 7244
medias 1 w 7250
immittite 1 w 7259
lampadasurbes 1 w 7272
Vincetur 1 w 7281
quicunque 1 w 7291
latet 1 w 7296
non 9 w 7300
femina 1 w 7306
cesset 1 w 7312
non 10 w 7316
puer 2 w 7320
aut 4 w 7323
aevo 2 w 7327
iam 9 w 7330
desolata 1 w 7338
senectus 1 w 7346
ipsa 1 w 7351
tremat 1 w 7357
tellus 3 w 7363
lacerataque 1 w 7374
tecta 2 w 7379
rebellent 1 w 7388
Tu 4 w 7391
legem 1 w 7396
Marcelle 1 w 7405
tene 3 w 7410
Tu 5 w 7413
concute 1 w 7420
plebem 1 w 7426
Curio 1 w 7432
Tu 6 w 7435
fortem 1 w 7441
ne 52 w 7443
supprime 1 w 7451
Lentule 1 w 7459
Martem 3 w 7466
Quid 2 w 7471
porro 1 w 7476
tu 77 w 7478
dive 1 w 7483
tuis 1 w 7488
cunctaris 1 w 7497
in 107 w 7499
armis 2 w 7504
non 11 w 7508
frangis 1 w 7515
portas 1 w 7521
non 12 w 7525
muris 1 w 7530
oppida 1 w 7536
solvis 1 w 7542
thesaurosque 1 w 7554
rapis 1 w 7559
Nescis 1 w 7566
tu 79 w 7568
Magne 1 w 7574
tueri 1 w 7580
Romanas 1 w 7587
arces 2 w 7592
Epidamni 1 w 7601
moenia 1 w 7607
quaere 1 w 7613
Thessalicosque 1 w 7627
sinus 3 w 7632
humano 1 w 7638
sanguine 7 w 7646
tingue 1 w 7652
Factum 1 w 7660
est 14 w 7663
in 111 w 7665
terris 2 w 7671
quicquid 1 w 7680
Discordia 2 w 7689
iussit 1 w 7695
Cum 1 w 7702
haec 2 w 7706
Eumolpos 1 w 7714
ingenti 3 w 7721
volubilitate 1 w 7733
verborum 1 w 7741
effudisset 1 w 7751
tandem 1 w 7758
Crotona 1 w 7765
intravimus 1 w 7775
Ubi 1 w 7779
quidem 3 w 7785
parvo 1 w 7790
deversorio 1 w 7800
refecti 1 w 7807
postero 1 w 7815
die 2 w 7818
amplioris 1 w 7827
fortunae 1 w 7835
domum 1 w 7840
quaerentes 1 w 7850
incidimus 1 w 7859
in 115 w 7861
turbam 1 w 7867
heredipetarum 1 w 7880
sciscitantium 1 w 7893
quod 1 w 7898
genus 1 w 7903
hominum 3 w 7910
aut 5 w 7913
unde 2 w 7917
veniremus 1 w 7926
Ex 2 w 7929
praescripto 1 w 7940
ergo 1 w 7944
consilii 1 w 7952
communis 1 w 7960
exaggerata 1 w 7970
verborum 2 w 7978
volubilitate 2 w 7990
unde 3 w 7995
aut 6 w 7998
qui 20 w 8001
essemus 1 w 8008
haud 2 w 8013
dubie 1 w 8018
credentibus 1 w 8029
indicavimus 1 w 8040
Qui 4 w 8044
statim 1 w 8050
opes 1 w 8054
suas 1 w 8058
L 10 w 8059
summo 2 w 8064
cum 10 w 8067
certamine 1 w 8076
in 119 w 8078
Eumolpum 1 w 8086
congesserunt 1 w 8098
Certatim 1 w 8107
omnes 4 w 8112
heredipetae 1 w 8123
muneribus 2 w 8132
gratiam 1 w 8139
Eumolpi 1 w 8146
sollicitant 1 w 8157
dum 5 w 8160
haec 3 w 8164
magno 1 w 8169
tempore 1 w 8176
Crotone 1 w 8183
aguntur 1 w 8190
et 71 w 8192
Eumolpus 1 w 8200
felicitate 1 w 8210
plenus 1 w 8216
prioris 1 w 8223
fortunae 2 w 8231
esset 2 w 8236
oblitus 1 w 8243
statim 2 w 8249
adeo 1 w 8253
ut 24 w 8256
suis 2 w 8260
iactaret 1 w 8268
neminem 1 w 8276
gratiae 1 w 8283
suae 1 w 8287
ibi 2 w 8290
posse 2 w 8295
resistere 1 w 8304
impuneque 1 w 8313
suos 1 w 8317
si 38 w 8320
quid 5 w 8324
deliquissent 1 w 8336
in 121 w 8338
ea 10 w 8340
urbe 4 w 8344
beneficio 1 w 8354
amicorum 1 w 8362
laturos 1 w 8369
Ceterum 1 w 8377
ego 1 w 8380
etsi 1 w 8385
quotidie 1 w 8393
magis 3 w 8398
magisque 1 w 8406
superfluentibus 1 w 8421
bonis 1 w 8426
saginatum 1 w 8435
corpus 1 w 8441
impleveram 1 w 8451
putabamque 1 w 8461
a 787 w 8462
custodia 1 w 8470
mei 4 w 8473
removisse 1 w 8482
vultum 2 w 8488
Fortunam 1 w 8496
tamen 1 w 8502
saepius 1 w 8509
tam 7 w 8512
consuetudinem 1 w 8525
meam 1 w 8529
cogitabam 1 w 8538
quam 3 w 8542
causam 2 w 8548
et 77 w 8551
quid 6 w 8556
aiebam 1 w 8563
si 40 w 8566
callidus 1 w 8574
captator 1 w 8582
exploratorem 1 w 8594
in 124 w 8596
Africam 1 w 8603
miserit 1 w 8610
mendaciumque 1 w 8622
deprehenderit 1 w 8635
nostrum 1 w 8642
Quid 3 w 8647
si 41 w 8650
etiam 2 w 8655
mercennarius 1 w 8667
Eumolpi 2 w 8674
praesenti 1 w 8683
felicitate 2 w 8693
lassus 1 w 8699
indicium 1 w 8707
ad 23 w 8709
amicos 1 w 8715
detulerit 1 w 8724
totamque 1 w 8732
fallaciam 1 w 8741
invidiosa 1 w 8750
proditione 1 w 8760
detexerit 1 w 8769
Nempe 1 w 8775
rursus 1 w 8781
fugiendum 1 w 8790
erit 9 w 8794
et 81 w 8796
tandem 2 w 8802
expugnata 1 w 8811
paupertas 1 w 8820
nova 2 w 8824
mendicitate 1 w 8835
revocanda 1 w 8844
Dii 1 w 8848
deaeque 1 w 8855
quam 4 w 8860
male 2 w 8864
est 15 w 8867
extra 6 w 8872
legem 2 w 8877
viventibus 1 w 8887
quicquid 2 w 8896
meruerunt 1 w 8905
semper 1 w 8912
exspectant 1 w 8922