<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="121" subtype="section"><ab><lg><l>Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram</l><l>conatus rupto tellurem solvit hiatu.</l><l>Tune Fortuna levi defudit pectore voces:</l><l>'O genitor, cui Cocyti penetralia parent,</l><l>si modo vera mihi fas est impune profari,</l><l>vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat</l><l>pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas,</l><l>Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi</l><l>muneribusque meis irascor. Destruet istas</l><l>idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi</l><l>quippe cremare viros et sanguine pascere luxum.</l><l>Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos</l><l>Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.</l><l>Iam fragor armorum trepidantes personat aures.</l><l>EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra</l><l>Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.</l><l>Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum</l><l>atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus</l><l>sufficiet simulacra virum traducere cumba;</l></lg><pb xml:id="p.262"/><lg><l>classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina,</l><l>pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande:</l><l>ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.'</l></lg> ” “ </ab></div><div type="textpart" n="122" subtype="section"><ab><lg><l>Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco</l><l>intremuit nubes elisosque abscidit ignes.</l><l>Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto</l><l>telluris pavitans fraternos palluit ictus.</l><l>Continuo clades hominum venturaque damna</l><l>auspiciis patuere deum. Namque ore cruento</l><l>deformis Titan<note>Titan <hi rend="italics">Delbenius:</hi>
                                    titubans.</note> vultum caligine texit:</l><l>civiles acies iam tum spectare<note>spectare <hi rend="italics">Crusius:</hi> spirare (spitare <hi rend="italics">Bernensis.</hi>)</note> putares.</l><l>Parte alia plenos exstinxit Cynthia vultus</l><l>et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant</l><l>verticibus lapsis montis iuga, nec vaga passim</l><l>flumina per notas ibant morientia ripas.</l><l>Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem</l><l>sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur</l><l>ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit.</l><l>Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis</l><l>umbrarum facies diro stridore minantur.</l><l>Fax stellis comitata novis incendia ducit,</l><l>sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.</l><l>Haec ostenta brevi solvit deus. Exuit omnes</l><l>quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore</l><l>Gallica proiecit, civilia sustulit arma.</l><l>Alpibus aeriis, ubi Graio numine<note>numine <hi rend="italics">Reiske:</hi> nomine.</note> pulsae</l><l>descendunt rupes et se patiuntur adiri,</l></lg> ” “ <pb xml:id="p.264"/>
                        <lg><l>est locus Herculeis aris sacer: hunc nive dura</l><l>claudit hiemps canoque ad sidera vertice tollit.</l><l>caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti<note>adulti <hi rend="italics">cod. Messaniensis:</hi> adusti <hi rend="italics">other MSS.</hi></note></l><l>mansuescit radiis, non verni temporis aura,</l><l>sedglacie concreta rigent hiemisque pruinis:</l><l>totum ferre potest umeris minitantibus orbem.</l><l>Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto</l><l>optavitque<note>optavit <hi rend="italics">margin ofL:</hi>
                                    oravit.</note> locum, summo de vertice montis</l><l>Hesperiae campos late prospexit et ambas</l><l>intentans cum voce manus ad sidera dixit:</l><l>'Iuppiter omnipotens, et te,<note>te <hi rend="italics">Buecheler:</hi> tu <hi rend="italics">L:</hi> eu <hi rend="italics">O.</hi></note> Saturnia tellus,</l><l>armis laeta meis olimque onerata triumphis,</l><l>testor, ad has acies invitum accersere Martem,</l><l>invitas me ferre manus. Sed vulnere cogor, <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                            </l><l>pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tinguo,</l><l>dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes</l><l>Alpibus excludo, vincendo certior exsul.</l><l>Sanguine Germano sexagintaque triumphis</l><l>esse nocens coepi. Quanquam quos gloria terret,</l><l>aut qui sunt qui bella vident? Mercedibus emptae</l><l>ac viles operae, quorum est mea Roma noverca.</l><l>At<note>at <hi rend="italics">Heinsius: ut.</hi></note> reor, haud
                                impune, nec hanc sine vindice dextram</l><l>vinciet ignavus. Victores ite furentes,</l><l>ite mei comites, et causam dicite ferro.</l><l>Namque omnes unum crimen vocat, omnibus una</l><l>impendet clades. Reddenda est gratia vobis,</l><l>non solus vici. Quare, quia poena tropaeis</l><l>imminet et sordes meruit victoria nostra,</l></lg>
                        <pb xml:id="p.266"/>
                        <lg><l>iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum</l><l>et temptate manus. Certe mea causa peracta est:</l><l>inter tot fortes armatus nescio vinci.'</l><l>Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales</l><l>omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.</l><l>Nec non horrendi nemoris de parte sinistra</l><l>insolitae voces flamma sonuere sequenti.</l><l>Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe</l><l>crevit et aurato praecinxit fulgure vultus.</l></lg> ” “ </ab></div><div type="textpart" n="123" subtype="section"><ab><lg><l>Fortior ominibus movit Mavortia signa</l><l>Caesar et insolitos gressu prior occupat ausus.</l><l>Prima quidem glacies et cana vincta pruina</l><l>non pugnavit humus mitique horrore quievit.</l><l>Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos</l><l>et pavidus quadrupes undarum vincula rupit,</l><l>incaluere nives. Mox flumina montibus altis</l><l>undabant modo nata, sed haec quoque—iussa putares—</l><l>stabant,et vincta fluctus stupuere ruina,<note>ruina <hi rend="italics">Reiske:</hi> pruina.</note></l><l>et paulo ante lues iam concidenda iacebat.</l><l>Tum vero male fida prius vestigia lusit</l><l>decepitque pedes; pariter turmaeque virique</l><l>armaque congesta strue deplorata iacebant.</l><l>Ecce etiam rigido concussae flamine nubes</l><l>exonerabantur, nec rupti turbine venti</l><l>derant aut tumida confractum grandine caelum.</l><l>Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant,</l></lg><note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note><lg><l>et concreta gelu ponti velut unda ruebat.</l><l>Victa erat ingenti tellus nive victaque caeli</l><l>sidera, victa suis haerentia flumina ripis;</l><l>nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam</l></lg><pb xml:id="p.268"/><lg><l>horrida securis frangebat gressibus arva,</l><l>qualis Caucasea decurrens arduus arce</l><l>Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore,</l><l>cum se verticibus magni demisit Olympi</l><l>et periturorum disiecit<note>disiecit <hi rend="italics">Gulielmus:</hi> deiecit.</note> tela Gigantum.</l><l>Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces,</l><l>interea volucer motis conterrita pinnis</l><l>Fama volat summique petit iuga celsa Palati</l><l>atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:</l><l>iam classes fluitare mari totasque per Alpes</l><l>fervere Germano perfusas sanguine turmas.</l><l>Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella</l><l>ante oculos volitant. Ergo pulsata tumultu</l><l>pectora perque duas scinduntur territa causas.</l><l>Huic fuga per terras, illi magis unda probatur</l><l>et patria pontus iam tutior. Est magis arma</l><l>qui temptare velit fatisque iubentibus uti.</l><l>Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse</l><l>hos inter motus populus, miserabile visu,</l><l>quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.</l><l>Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites</l><l>rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.</l><l>Ille manu pavida natos tenet, ille penates</l><l>occultat gremio deploratumque relinquit</l><l>limen et absentem votis interficit hostem.</l><l>Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant,</l><l>grandaevosque patres onerisque ignara iuventus</l><l>id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum</l><l>hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit:</l></lg> ” “ <pb xml:id="p.270"/>
                        <lg><l>ac velut ex alto cum magnus inhorruit auster</l><l>et pulsas evertit aquas, non arma ministris,</l><l>non regimen prodest, ligat alter pondera pinus,</l><l>alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit:</l><l>hic dat vela fugae Fortunaeque omnia credit.</l><l>Quid tam parva queror? Gemino cum consule Magnus,</l><l>ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis</l><l>et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem</l><l>luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus</l><l>et veneratus erat submissa Bosporos unda,</l><l>pro pudor, imperii deserto nomine fugit,</l><l>ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.</l></lg> ” “ </ab></div><div type="textpart" n="124" subtype="section"><ab><lg><l>Ergo tanta lues divum quoque numina vicit,<note>vicit <hi rend="italics">Hermann:</hi> vidit.</note></l><l>consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem</l><l>mitis turba deum terras exosa furentes</l><l>deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.</l><l>Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos</l><l>abscondit galea victum caput atque relicto</l><l>orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum.</l><l>Huic comes it submissa Fides et crine soluto</l><l>Iustitia ac maerens lacera Concordia palla.</l><l>At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit,</l></lg><pb xml:id="p.272"/><lg><l>emergit late Ditis chorus, horrida Erinys</l><l>et Bellona minax facibusque armata Megaera</l><l>Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago.</l><l>Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis,</l><l>sanguineum late tollit caput oraque mille</l><l>vulneribus confossa cruenta casside velat;</l><l>haeret detritus laevae Mavortius umbo</l><l>innumerabilibus telis gravis, atque flagranti</l><l>stipite dextra minax terris incendia portat.</l><l>Sentit terra deos mutataque sidera pondus</l><l>quaesivere suum; namque omnis regia caeli</l><l>in partes diducta ruit. Primumque Dione</l><l>Caesaris acta sui ducit, comes additur illi</l><l>Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam.</l><l>Magnum<note>Magnum <hi rend="italics">cod. Messaniensis:</hi>
                                    Magnaque <hi rend="italics">other MSS.</hi></note> cum Phoebo
                                soror et Cyllenia proles</l><l>excipit ac totis similis Tirynthius actis.</l><l>Intremuere tubae ac scisso Discordia crine</l><l>extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore</l><l>concretus sanguis, contusaque lumina flebant,</l><l>stabant aerati<note>aerati <hi rend="italics">L:</hi> irati <hi rend="italics">O.</hi></note> scabra rubigine dentes,</l><l>tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora,</l><l>atque inter torto laceratam pectore vestem</l><l>sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.</l></lg> ” “ ” “ <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        <lg><l>Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit,</l><l>alta petit gradiens iuga nobilis Appennini,</l></lg>
                        <pb xml:id="p.274"/>
                        <lg><l>unde omnes terras atque omnia litora posset</l><l>aspicere ac toto fluitantes orbe catervas,</l><l>atque has erumpit furibundo pectore voces:</l><l>Sumite nunc gentes accensis mentibus arma,</l><l>sumite et in medias immittite lampadasurbes.</l><l>Vincetur, quicunque latet; non femina cesset,</l><l>non puer aut aevo iam desolata senectus;</l><l>ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent.</l><l>Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem,</l><l>Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.</l><l>Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis,</l><l>non frangis portas, non muris oppida solvis</l><l>thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri</l><l>Romanas arces? Epidamni moenia quaere</l><l>Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.'</l><l>Factum est in terris, quicquid Discordia iussit.</l></lg> ” “ ” <lb type="paragraph"/>Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate
                        verborum effudisset, tandem Crotona intravimus. Ubi quidem parvo deversorio
                        refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam
                        heredipetarum sciscitantium, quod genus hominum aut unde veniremus. Ex
                        praescripto ergo consilii communis exaggerata<pb xml:id="p.276"/> verborum
                        volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus. <pb ed="org"/> Qui statim opes suas <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> summo cum certamine in Eumolpum congesserunt. <lb type="paragraph"/>Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi
                        sollicitant <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="125" subtype="section"><ab>dum haec magno tempore Crotone
                        aguntur <gap reason="lost"/> et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae
                        esset oblitus statim adeo, ut suis iactaret, neminem gratiae suae ibi posse
                        resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio
                        amicorum laturos. Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluentibus
                        bonis saginatum corpus impleveram putabamque a custodia mei removisse vultum
                        Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et
                        “quid” aiebam “<lb type="paragraph"/>si callidus captator exploratorem in
                        Africam miserit mendaciumque deprehenderit nostrum? Quid, si etiam
                        mercennarius <del>Eumolpi</del> praesenti felicitate lassus indicium ad
                        amicos detulerit totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit? Nempe
                        rursus fugiendum erit et tandem expugnata paupertas nova mendicitate
                        revocanda. Dii deaeque, quam male est extra legem viventibus: quicquid
                        meruerunt, semper exspectant.<gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>