Scaife ATLAS

CTS Library / Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum (95-97)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:95-97
Refs {'start': {'reference': '95', 'human_reference': 'Chapter 95'}, 'end': {'reference': '97', 'human_reference': 'Chapter 97'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
Ceterum, dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra venit, quos uti ex Latio et a sociis cogeret, Romae relictus erat.

2
Sed quoniam nos tanti viri res admonuit, idoneum visum est de natura cultuque eius paucis dicere. neque enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus et L. Sisenna, optume et diligentissume omnium, qui eas res dixere, persecutus, parum mihi libero ore locutus videtur.
3
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta atque doctissume eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum sed gloriae cupidior; otio luxurioso esse, tamen ab negotiis numquam voluptas remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli; facundus, callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxume pecuniae largitor.
4
atque illi felicissumo omnium ante civilem victoriam numquam super industriam fortuna fuit, multique dubitavere, fortior an felicior esset. nam postea quae fecerit, incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere.

p.131

96
1
Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, sollertissumus omnium in paucis tempestatibus factus est.
2
ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, invitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuom reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurumi deberent, ioca atque seria cum humillumis agere,
3
in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod prava ambitio solet, consulis aut quoiusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire.
4
quibus rebus et artibus brevi Mario militibusque carissumus factus.

1
At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios mittit: quam primum in Numidiam copias adduceret; proeli faciundi tempus adesse.
2
quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere, rursus uti antea proxumos eius donis corrupit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris suis finibus bellum conpositum foret.
3
eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham adcedit.

Ita amborum exercitu coniuncto Marium, iam in hiberna proficiscentem, vix decuma parte die reliqua invadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento fore et, si vicissent, nullo impedimento, quia locorum scientes erant, contra Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem fore.

4
igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant,
p.132
et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas conligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quivit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed catervatim, uti quosque fors conglobaverat, in nostros incurrunt.
5
qui omnes trepidi inproviso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant aut capientis alios ab hostibus defensabant; pars equos escendere, obviam ire hostibus; pugna latrocinio magis quam proelio similis fieri. sine signis, sine ordinibus equites peditesque permixti cedere alii, alii obtruncari, multi contra advorsos acerrume pugnantes ab tergo circumveniri; neque virtus neque arma satis tegere, quia hostes numero plures et undique circumfusi erant. denique Romani veteres novique et ob ea scientes belli, si quos locus aut casus coniunxerat, orbis facere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.
98
1
neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissumis magis quam familiarissumis paraverat, vagari passim ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissumi obstiterant, invadere; manu consulere militibus, quoniam imperare conturbatis omnibus non poterat.
2
iamque dies consumptus erat, quom tamen barbari nihil remittere atque, uti reges praeceperant, noctem pro se rati acrius instare.
3
tum Marius ex copia rerum consilium trahit atque, uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos inter se occupat, quorum in uno castris parum amplo fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca
p.133
munimenta quaerebat.
4
ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare iubet, ipse paulatim disperses milites neque minus hostibus conturbatis in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit.
5
ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine circumdato effusi consedere.
6
dein crebris ignibus factis plerumque noctis barbari more suo laetari, exultare, strepere vocibus; et ipsi duces feroces, quia non fugerant, pro victoribus agere.
7
sed ea cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque hortamento erant.
99
1
plurumum vero Marius inperitia hostium confirmatus quam maxumum silentium haberi iubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere. deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de inproviso vigiles, item cohortium turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet.
2
Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut providere quicquam poterant:
3
ita cunctos strepitu clamore, nullo subveniente, nostris instantibus, tumultu formidine terror quasi vecordia ceperat. denique omnes fusi fugatique arma et signa militaria pleraque capta, pluresque eo proelio quam omnibus superioribus interempti. nam somno et metu insolito impedita fuga.

Tokens

Ceterum 1 w 7
dum 1 w 11
ea 1 w 13
res 1 w 16
geritur 1 w 23
L 1 w 25
Sulla 1 w 31
quaestor 1 w 39
cum 1 w 42
magno 1 w 47
equitatu 1 w 55
in 1 w 57
castra 1 w 63
venit 1 w 68
quos 1 w 73
uti 1 w 76
ex 1 w 78
Latio 1 w 83
et 2 w 85
a 9 w 86
sociis 1 w 92
cogeret 1 w 99
Romae 1 w 105
relictus 1 w 113
erat 1 w 117
Sed 1 w 121
quoniam 1 w 128
nos 1 w 131
tanti 1 w 136
viri 1 w 140
res 2 w 143
admonuit 1 w 151
idoneum 1 w 159
visum 1 w 164
est 2 w 167
de 1 w 169
natura 1 w 175
cultuque 1 w 183
eius 1 w 187
paucis 1 w 193
dicere 1 w 199
neque 1 w 205
enim 1 w 209
alio 1 w 213
loco 1 w 217
de 2 w 219
Sullae 1 w 225
rebus 1 w 230
dicturi 1 w 237
sumus 1 w 242
et 4 w 244
L 3 w 245
Sisenna 1 w 253
optume 1 w 260
et 5 w 262
diligentissume 1 w 276
omnium 1 w 282
qui 2 w 286
eas 1 w 289
res 3 w 292
dixere 1 w 298
persecutus 1 w 309
parum 1 w 315
mihi 1 w 319
libero 1 w 325
ore 1 w 328
locutus 1 w 335
videtur 1 w 342
Igitur 1 w 349
Sulla 3 w 354
gentis 2 w 360
patriciae 1 w 369
nobilis 1 w 376
fuit 1 w 380
familia 1 w 388
prope 1 w 393
iam 2 w 396
extincta 1 w 404
maiorum 1 w 411
ignavia 1 w 418
litteris 1 w 427
Graecis 1 w 434
atque 1 w 439
Latinis 1 w 446
iuxta 1 w 451
atque 2 w 456
doctissume 1 w 466
eruditus 1 w 474
animo 1 w 480
ingenti 1 w 487
cupidus 1 w 495
voluptatum 1 w 505
sed 1 w 508
gloriae 1 w 515
cupidior 1 w 523
otio 1 w 528
luxurioso 1 w 537
esse 1 w 541
tamen 1 w 547
ab 1 w 549
negotiis 1 w 557
numquam 1 w 564
voluptas 1 w 572
remorata 1 w 580
nisi 1 w 585
quod 1 w 589
de 4 w 591
uxore 1 w 596
potuit 1 w 602
honestius 1 w 611
consuli 1 w 618
facundus 1 w 627
callidus 1 w 636
et 7 w 638
amicitia 1 w 646
facilis 1 w 653
ad 2 w 656
simulanda 1 w 665
negotia 1 w 672
altitudo 1 w 680
ingeni 1 w 686
incredibilis 1 w 698
multarum 1 w 707
rerum 1 w 712
ac 3 w 714
maxume 1 w 720
pecuniae 1 w 728
largitor 1 w 736
atque 3 w 742
illi 1 w 746
felicissumo 1 w 757
omnium 2 w 763
ante 1 w 767
civilem 1 w 774
victoriam 1 w 783
numquam 2 w 790
super 1 w 795
industriam 1 w 805
fortuna 1 w 812
fuit 2 w 816
multique 1 w 825
dubitavere 1 w 835
fortior 1 w 843
an 5 w 845
felicior 1 w 853
esset 1 w 858
nam 1 w 862
postea 1 w 868
quae 2 w 872
fecerit 1 w 879
incertum 1 w 888
habeo 1 w 893
pudeat 1 w 899
an 6 w 901
pigeat 1 w 907
magis 1 w 912
disserere 1 w 921
Igitur 2 w 928
Sulla 4 w 933
uti 2 w 937
supra 1 w 942
dictum 1 w 948
est 4 w 951
postquam 1 w 960
in 9 w 962
Africam 1 w 969
atque 4 w 974
in 10 w 976
castra 2 w 982
Mari 1 w 986
cum 2 w 989
equitatu 2 w 997
venit 2 w 1002
rudis 1 w 1008
antea 1 w 1013
et 9 w 1015
ignarus 1 w 1022
belli 1 w 1027
sollertissumus 1 w 1042
omnium 3 w 1048
in 11 w 1050
paucis 2 w 1056
tempestatibus 1 w 1069
factus 1 w 1075
est 6 w 1078
ad 3 w 1081
hoc 1 w 1084
milites 1 w 1091
benigne 1 w 1098
appellare 1 w 1107
multis 1 w 1114
rogantibus 1 w 1124
aliis 1 w 1130
per 3 w 1133
se 7 w 1135
ipse 1 w 1139
dare 1 w 1143
beneficia 1 w 1152
invitus 1 w 1160
accipere 1 w 1168
sed 2 w 1172
ea 7 w 1174
properantius 1 w 1186
quam 4 w 1190
aes 2 w 1193
mutuom 1 w 1199
reddere 1 w 1206
ipse 2 w 1211
ab 3 w 1213
nullo 1 w 1218
repetere 1 w 1226
magis 2 w 1232
id 6 w 1234
laborare 1 w 1242
ut 6 w 1245
illi 2 w 1249
quam 5 w 1253
plurumi 1 w 1260
deberent 1 w 1268
ioca 1 w 1273
atque 5 w 1278
seria 1 w 1283
cum 3 w 1286
humillumis 1 w 1296
agere 1 w 1301
in 13 w 1304
operibus 1 w 1312
in 14 w 1315
agmine 1 w 1321
atque 6 w 1326
ad 4 w 1328
vigilias 1 w 1336
multus 1 w 1342
adesse 1 w 1348
neque 2 w 1354
interim 1 w 1361
quod 2 w 1366
prava 1 w 1371
ambitio 1 w 1378
solet 1 w 1383
consulis 1 w 1392
aut 1 w 1395
quoiusquam 1 w 1405
boni 1 w 1409
famam 1 w 1414
laedere 1 w 1421
tantummodo 1 w 1432
neque 3 w 1437
consilio 1 w 1445
neque 4 w 1450
manu 1 w 1454
priorem 1 w 1461
alium 1 w 1466
pati 1 w 1470
plerosque 1 w 1480
antevenire 1 w 1490
quibus 1 w 1497
rebus 2 w 1502
et 12 w 1504
artibus 1 w 1511
brevi 1 w 1516
Mario 1 w 1521
militibusque 1 w 1533
carissumus 1 w 1543
factus 2 w 1549
At 1 w 1552
Iugurtha 1 w 1560
postquam 2 w 1569
oppidum 1 w 1576
Capsam 1 w 1582
aliosque 1 w 1590
locos 1 w 1595
munitos 1 w 1602
et 13 w 1604
sibi 1 w 1608
utilis 1 w 1614
simul 2 w 1619
et 14 w 1621
magnam 1 w 1627
pecuniam 1 w 1635
amiserat 1 w 1643
ad 6 w 1646
Bocchum 1 w 1653
nuntios 1 w 1660
mittit 1 w 1666
quam 8 w 1671
primum 1 w 1677
in 17 w 1679
Numidiam 1 w 1687
copias 1 w 1693
adduceret 1 w 1702
proeli 1 w 1709
faciundi 1 w 1717
tempus 1 w 1723
adesse 2 w 1729
quem 1 w 1734
ubi 2 w 1737
cunctari 1 w 1745
accepit 1 w 1752
et 16 w 1754
dubium 1 w 1760
belli 2 w 1765
atque 7 w 1770
pacis 1 w 1775
rationes 1 w 1783
trahere 1 w 1790
rursus 1 w 1797
uti 4 w 1800
antea 2 w 1805
proxumos 1 w 1813
eius 2 w 1817
donis 1 w 1822
corrupit 1 w 1830
ipsique 1 w 1838
Mauro 1 w 1843
pollicetur 1 w 1853
Numidiae 1 w 1861
partem 1 w 1867
tertiam 1 w 1874
si 7 w 1877
aut 2 w 1880
Romani 1 w 1886
Africa 2 w 1892
expulsi 1 w 1899
aut 3 w 1902
integris 1 w 1910
suis 1 w 1914
finibus 1 w 1921
bellum 1 w 1927
conpositum 1 w 1937
foret 1 w 1942
eo 2 w 1945
praemio 1 w 1952
illectus 1 w 1960
Bocchus 1 w 1967
cum 4 w 1970
magna 2 w 1975
multitudine 1 w 1986
Iugurtham 1 w 1995
adcedit 1 w 2002
Ita 1 w 2006
amborum 1 w 2013
exercitu 1 w 2021
coniuncto 1 w 2030
Marium 1 w 2036
iam 8 w 2040
in 21 w 2042
hiberna 1 w 2049
proficiscentem 1 w 2063
vix 1 w 2067
decuma 1 w 2073
parte 2 w 2078
die 1 w 2081
reliqua 1 w 2088
invadunt 1 w 2096
rati 2 w 2101
noctem 1 w 2107
quae 3 w 2112
iam 9 w 2115
aderat 1 w 2121
et 19 w 2124
victis 1 w 2130
sibi 2 w 2134
munimento 1 w 2143
fore 2 w 2147
et 20 w 2149
si 11 w 2152
vicissent 1 w 2161
nullo 2 w 2167
impedimento 1 w 2178
quia 1 w 2183
locorum 1 w 2190
scientes 1 w 2198
erant 2 w 2203
contra 1 w 2210
Romanis 1 w 2217
utrumque 1 w 2225
casum 1 w 2230
in 23 w 2232
tenebris 1 w 2240
difficiliorem 1 w 2253
fore 3 w 2257
igitur 1 w 2264
simul 3 w 2269
consul 3 w 2275
ex 5 w 2277
multis 2 w 2283
de 13 w 2285
hostium 1 w 2292
adventu 1 w 2299
cognovit 1 w 2307
et 21 w 2310
ipsi 2 w 2314
hostes 1 w 2320
aderant 1 w 2327
et 22 w 2330
prius 1 w 2335
quam 9 w 2339
exercitus 1 w 2348
aut 4 w 2351
instrui 1 w 2358
aut 5 w 2361
sarcinas 1 w 2369
conligere 1 w 2378
denique 1 w 2386
ante 5 w 2390
quam 10 w 2394
signum 1 w 2400
aut 6 w 2403
imperium 1 w 2411
ullum 1 w 2416
accipere 2 w 2424
quivit 1 w 2430
equites 1 w 2438
Mauri 1 w 2443
atque 8 w 2448
Gaetuli 1 w 2455
non 1 w 2459
acie 1 w 2463
neque 5 w 2468
ullo 3 w 2472
more 1 w 2476
proeli 2 w 2482
sed 3 w 2485
catervatim 1 w 2495
uti 5 w 2499
quosque 1 w 2506
fors 1 w 2510
conglobaverat 1 w 2523
in 26 w 2526
nostros 1 w 2533
incurrunt 1 w 2542
qui 8 w 2546
omnes 1 w 2551
trepidi 1 w 2558
inproviso 1 w 2567
metu 1 w 2571
ac 12 w 2573
tamen 2 w 2578
virtutis 1 w 2586
memores 1 w 2593
aut 7 w 2596
arma 1 w 2600
capiebant 1 w 2609
aut 8 w 2612
capientis 1 w 2621
alios 2 w 2626
ab 5 w 2628
hostibus 1 w 2636
defensabant 1 w 2647
pars 1 w 2652
equos 1 w 2657
escendere 1 w 2666
obviam 1 w 2673
ire 2 w 2676
hostibus 2 w 2684
pugna 1 w 2690
latrocinio 1 w 2700
magis 3 w 2705
quam 11 w 2709
proelio 1 w 2716
similis 1 w 2723
fieri 1 w 2728
sine 1 w 2733
signis 1 w 2739
sine 2 w 2744
ordinibus 1 w 2753
equites 2 w 2760
peditesque 1 w 2770
permixti 1 w 2778
cedere 1 w 2784
alii 2 w 2788
alii 3 w 2793
obtruncari 1 w 2803
multi 5 w 2809
contra 2 w 2815
advorsos 1 w 2823
acerrume 1 w 2831
pugnantes 1 w 2840
ab 7 w 2842
tergo 1 w 2847
circumveniri 1 w 2859
neque 6 w 2865
virtus 1 w 2871
neque 7 w 2876
arma 2 w 2880
satis 1 w 2885
tegere 1 w 2891
quia 2 w 2896
hostes 2 w 2902
numero 1 w 2908
plures 1 w 2914
et 25 w 2916
undique 1 w 2923
circumfusi 1 w 2933
erant 4 w 2938
denique 2 w 2946
Romani 3 w 2952
veteres 1 w 2959
novique 1 w 2966
et 27 w 2968
ob 5 w 2970
ea 9 w 2972
scientes 2 w 2980
belli 3 w 2985
si 20 w 2988
quos 4 w 2992
locus 1 w 2997
aut 9 w 3000
casus 1 w 3005
coniunxerat 1 w 3016
orbis 1 w 3022
facere 1 w 3028
atque 9 w 3033
ita 4 w 3036
ab 8 w 3038
omnibus 1 w 3045
partibus 1 w 3053
simul 4 w 3058
tecti 1 w 3063
et 28 w 3065
instructi 1 w 3074
hostium 2 w 3081
vim 1 w 3084
sustentabant 1 w 3096
neque 8 w 3102
in 34 w 3104
eo 3 w 3106
tam 3 w 3109
aspero 1 w 3115
negotio 1 w 3122
Marius 1 w 3128
territus 1 w 3136
aut 10 w 3139
magis 4 w 3144
quam 12 w 3148
antea 3 w 3153
demisso 1 w 3160
animo 2 w 3165
fuit 3 w 3169
sed 4 w 3173
cum 8 w 3176
turma 1 w 3181
sua 1 w 3184
quam 13 w 3189
ex 7 w 3191
fortissumis 1 w 3202
magis 5 w 3207
quam 14 w 3211
familiarissumis 1 w 3226
paraverat 1 w 3235
vagari 1 w 3242
passim 1 w 3248
ac 15 w 3250
modo 2 w 3254
laborantibus 1 w 3266
suis 2 w 3270
succurrere 1 w 3280
modo 3 w 3285
hostis 1 w 3291
ubi 4 w 3295
confertissumi 1 w 3308
obstiterant 1 w 3319
invadere 1 w 3328
manu 2 w 3333
consulere 1 w 3342
militibus 2 w 3351
quoniam 2 w 3359
imperare 1 w 3367
conturbatis 1 w 3378
omnibus 2 w 3385
non 2 w 3388
poterat 1 w 3395
iamque 1 w 3402
dies 1 w 3406
consumptus 1 w 3416
erat 8 w 3420
quom 1 w 3425
tamen 3 w 3430
barbari 1 w 3437
nihil 1 w 3442
remittere 1 w 3451
atque 10 w 3456
uti 7 w 3460
reges 1 w 3465
praeceperant 1 w 3477
noctem 2 w 3484
pro 9 w 3487
se 18 w 3489
rati 3 w 3493
acrius 1 w 3499
instare 1 w 3506
tum 7 w 3510
Marius 2 w 3516
ex 8 w 3518
copia 2 w 3523
rerum 2 w 3528
consilium 1 w 3537
trahit 1 w 3543
atque 11 w 3548
uti 8 w 3552
suis 3 w 3556
receptui 1 w 3564
locus 2 w 3569
esset 2 w 3574
collis 1 w 3581
duos 1 w 3585
propinquos 1 w 3595
inter 2 w 3600
se 20 w 3602
occupat 1 w 3609
quorum 1 w 3616
in 39 w 3618
uno 1 w 3621
castris 1 w 3628
parum 2 w 3633
amplo 1 w 3638
fons 1 w 3642
aquae 1 w 3647
magnus 1 w 3653
erat 9 w 3657
alter 1 w 3663
usui 1 w 3667
opportunus 1 w 3677
quia 3 w 3682
magna 3 w 3687
parte 3 w 3692
editus 1 w 3698
et 30 w 3700
praeceps 1 w 3708
pauca 1 w 3713
munimenta 1 w 3722
quaerebat 1 w 3731
ceterum 1 w 3739
apud 1 w 3743
aquam 1 w 3748
Sullam 1 w 3754
cum 9 w 3757
equitibus 1 w 3766
noctem 3 w 3772
agitare 1 w 3779
iubet 1 w 3784
ipse 3 w 3789
paulatim 1 w 3797
disperses 1 w 3806
milites 2 w 3813
neque 9 w 3818
minus 1 w 3823
hostibus 3 w 3831
conturbatis 2 w 3842
in 41 w 3844
unum 1 w 3848
contrahit 1 w 3857
dein 1 w 3862
cunctos 1 w 3869
pleno 1 w 3874
gradu 1 w 3879
in 43 w 3881
collem 1 w 3887
subducit 1 w 3895
ita 6 w 3899
reges 2 w 3904
loci 1 w 3908
difficultate 1 w 3920
coacti 1 w 3926
proelio 2 w 3933
deterrentur 1 w 3944
neque 10 w 3950
tamen 4 w 3955
suos 1 w 3959
longius 1 w 3966
abire 1 w 3971
sinunt 1 w 3977
sed 5 w 3981
utroque 1 w 3988
colle 2 w 3993
multitudine 2 w 4004
circumdato 1 w 4014
effusi 1 w 4020
consedere 1 w 4029
dein 2 w 4034
crebris 1 w 4041
ignibus 1 w 4048
factis 1 w 4054
plerumque 1 w 4063
noctis 1 w 4069
barbari 2 w 4076
more 3 w 4080
suo 2 w 4083
laetari 1 w 4090
exultare 1 w 4099
strepere 1 w 4108
vocibus 1 w 4115
et 35 w 4118
ipsi 3 w 4122
duces 1 w 4127
feroces 1 w 4134
quia 4 w 4139
non 3 w 4142
fugerant 1 w 4150
pro 12 w 4154
victoribus 1 w 4164
agere 2 w 4169
sed 7 w 4173
ea 11 w 4175
cuncta 2 w 4181
Romanis 2 w 4188
ex 10 w 4190
tenebris 2 w 4198
et 36 w 4200
editioribus 1 w 4211
locis 1 w 4216
facilia 1 w 4223
visu 2 w 4227
magnoque 1 w 4235
hortamento 1 w 4245
erant 8 w 4250
plurumum 1 w 4259
vero 1 w 4263
Marius 3 w 4269
inperitia 1 w 4278
hostium 3 w 4285
confirmatus 1 w 4296
quam 16 w 4300
maxumum 1 w 4307
silentium 1 w 4316
haberi 1 w 4322
iubet 2 w 4327
ne 27 w 4330
signa 1 w 4335
quidem 1 w 4341
uti 9 w 4345
per 16 w 4348
vigilias 2 w 4356
solebant 1 w 4364
canere 1 w 4371
deinde 1 w 4378
ubi 5 w 4381
lux 2 w 4384
adventabat 1 w 4394
defessis 1 w 4403
iam 13 w 4406
hostibus 4 w 4414
ac 20 w 4416
paulo 1 w 4421
ante 8 w 4425
somno 1 w 4430
captis 1 w 4436
de 30 w 4439
inproviso 2 w 4448
vigiles 1 w 4455
item 1 w 4460
cohortium 1 w 4469
turmarum 1 w 4477
legionum 1 w 4485
tubicines 1 w 4494
simul 5 w 4499
omnis 1 w 4504
signa 2 w 4509
canere 2 w 4515
milites 3 w 4523
clamorem 1 w 4531
tollere 1 w 4538
atque 12 w 4543
portis 1 w 4549
erumpere 1 w 4557
iubet 3 w 4562
Mauri 2 w 4568
atque 13 w 4573
Gaetuli 2 w 4580
ignoto 1 w 4587
et 40 w 4589
horribili 1 w 4598
sonitu 1 w 4604
repente 1 w 4611
exciti 1 w 4617
neque 11 w 4623
fugere 1 w 4629
neque 12 w 4634
arma 3 w 4638
capere 1 w 4644
neque 13 w 4649
omnino 1 w 4655
facere 2 w 4661
aut 11 w 4664
providere 1 w 4673
quicquam 1 w 4681
poterant 1 w 4689
ita 7 w 4693
cunctos 2 w 4700
strepitu 1 w 4708
clamore 2 w 4715
nullo 3 w 4721
subveniente 1 w 4732
nostris 1 w 4740
instantibus 1 w 4751
tumultu 1 w 4759
formidine 1 w 4768
terror 1 w 4774
quasi 1 w 4779
vecordia 1 w 4787
ceperat 1 w 4794
denique 3 w 4802
omnes 2 w 4807
fusi 3 w 4811
fugatique 1 w 4820
arma 4 w 4824
et 41 w 4826
signa 3 w 4831
militaria 1 w 4840
pleraque 1 w 4848
capta 1 w 4853
pluresque 1 w 4863
eo 4 w 4865
proelio 3 w 4872
quam 18 w 4876
omnibus 3 w 4883
superioribus 1 w 4895
interempti 1 w 4905
nam 3 w 4909
somno 2 w 4914
et 42 w 4916
metu 2 w 4920
insolito 1 w 4928
impedita 1 w 4936
fuga 2 w 4940