Scaife ATLAS

CTS Library / Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum (88-92)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:88-92
Refs {'start': {'reference': '88', 'human_reference': 'Chapter 88'}, 'end': {'reference': '92', 'human_reference': 'Chapter 92'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissumis animis accipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, iuxta carus.

2
Sed Marius inpigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere: cognoscere, quid boni utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum antevenire, nihil apud se remissum neque aqud illos tutum pati.
3
itaque et Gaetulos et Iugurtham ex sociis nostris praedas agentis saepe aggressus in itinere fuderat ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat.
4
quae postquam gloriosa modo neque belli patrandi cognovit, statuit urbis, quae viris aut loco pro hostibus et advorsum se opportunissumae erant, singulas circumvenire: ita Iugurtham aut praesidiis nudatum iri, si ea pateretur, aut proelio certaturum.
5
nam Bocchus nuntios ad eum saepe miserat: velle populi Romani amicitiam; ne quid ab se hostile timeret.
6
id simulaveritne, quo inprovisus gravior accideret, an mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est.
89
1
sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut praemia ostentando avortere ab hostibus.
2
ac primo mediocria gerebat, existumans
p.125
Iugurtham ob suos tutandos in manus venturum.
3
sed ubi illum procul abesse et aliis negotiis intentum accepit, maiora et magis aspera aggredi tempus visum est.

4
Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens nomine Capsa, quoius conditor Hercules Libys memorabatur. eius cives apud Iugurtham immunes, levi imperio et ob ea fidelissumi habebantur, muniti advorsum hostis non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate.
5
nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quarum vis sicuti omnium ferarum inopia cibi acrior. ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur.
6
eius potiundi Marium maxuma cupido invaserat, quom propter usum belli tum quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia utebantur.
7
id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
8
cibus illis advorsum famem atque sitim, non lubidini neque luxuriae erat.
90
1
igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus nam contra tantas difficultates consilio satis providere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam arvo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca
p.126
munita contulerant, ager autem aridus et frugum vacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat —, tamen pro rei copia satis providenter exornat.
2
pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, equitibus auxiliariis agundum adtribuit, A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem venturum.
3
sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain.
91
1
ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti fierent, curabat; simul inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare quae mox usui forent. denique sexto die, quom ad flumen ventum est, maxuma vis utrium effecta.
2
ibi castris levi munimento positis milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare.
3
dein postquam tempus visum, castris egreditur, noctemque totam itinere facto consedit; idem proxuma facit; dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius duum milium intervallo, ibique quam occultissume potest cum omnibus copiis opperitur.
4
sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum iis velocissumos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet; deinde ipse intentus propere sequi neque milites praedari sinere.
5
quae postquam oppidani cognovere, res trepidae, metus ingens, malum inprovisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti deditionem facerent.
6
ceterum oppidum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venundati, praeda militibus divisa.
7
id facinus contra ius belli non avaritia neque scelere
p.127
consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.

1
Postquam tantam rem peregit Marius sine ullo suorum incommodo, magnus et clarus antea, maior atque clarior haberi coepit.
2
omnia non bene consulta in virtutem trahebantur: milites, modesto imperio habiti simul et locupletes, ad caelum ferre; Numidae magis quam mortalem timere; postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi.
3
sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura deserta propter Capsensium miserias igni corrumpit: luctu atque caede omnia conplentur.
4
denique multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento aliam rem aggreditur, non eadem asperitate qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem.

5
Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in inmensum editus, uno perangusto aditu relicto; nam omnis natura velut opere atque consulto praeceps.
6
quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. sed ea res forte quam consilio melius gesta.
7
nam castello virorum atque armorum satis magna vis et frumenti et fons aquae; aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus inportunus; iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum.
8
ea vineae cum ingenti periculo frustra agebantur; nam quom eae
p.128
paulo processerant, igni aut lapidibus corrumpebantur.
9
milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci neque inter vineas sine periculo administrare: optumus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus augeri.
93
1
at Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat.
2
quae quom multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod avorsum proeliantibus erat, animum advortit inter saxa repentis cocleas, quarum quom unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi paulatim prope ad summum montis egressus est.
3
ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia faciundi animum adorta.
4
et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert. quoius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.
5
exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens.
6
itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
7
Marius cum Ligure promissa eius cognitum ex praesentibus misit. quorum uti quoiusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nuntiavere; consulis animus tamen paulum adrectus.
8
itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam velocissumos delegit et cum
p.129
iis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proxumum diem constituit.
94
1
sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis conpositisque omnibus ad locum pergit. ceterum illi, qui escensuri erant, praedocti ab duce arma ornatumque mutaverant: capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret; super terga gladii et scuta, verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo levius streperent.
2
igitur praegrediens Ligus saxa et si quae vetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus adlevati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris levare manu; ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se inermos mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi; quae dubia nisui videbantur, potissumus temptare ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens ceteris audaciam addere.
3
igitur diu multumque fatigati tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea part, quod omnes sicut aliis diebus advorsum hostis aderant. Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere.
4
at Numidae, saepe antea vineis Romanorum subvorsis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
5
interim omnibus, Romanis hostibusque, proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria
p.130
atque imperio his illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere; ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proxumus erat, postremo cuncti, armati inermesque.
6
quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, avidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam omnium praeda morari.
7
sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.

Tokens

Metellus 1 w 8
interea 1 w 15
Romam 1 w 20
profectus 1 w 29
contra 1 w 35
spem 1 w 39
suam 1 w 43
laetissumis 1 w 54
animis 1 w 60
accipitur 1 w 69
plebi 1 w 75
patribusque 1 w 86
postquam 1 w 95
invidia 1 w 102
decesserat 1 w 112
iuxta 1 w 118
carus 1 w 123
Sed 1 w 127
Marius 1 w 133
inpigre 1 w 140
prudenterque 1 w 152
suorum 1 w 158
et 3 w 160
hostium 1 w 167
res 1 w 170
pariter 1 w 177
attendere 1 w 186
cognoscere 1 w 197
quid 1 w 202
boni 1 w 206
utrisque 1 w 214
aut 1 w 217
contra 2 w 223
esset 1 w 228
explorare 1 w 238
itinera 1 w 245
regum 1 w 250
consilia 1 w 259
et 5 w 261
insidias 1 w 269
eorum 1 w 274
antevenire 1 w 284
nihil 1 w 290
apud 1 w 294
se 3 w 296
remissum 1 w 304
neque 1 w 309
aqud 1 w 313
illos 1 w 318
tutum 1 w 323
pati 1 w 327
itaque 1 w 334
et 6 w 336
Gaetulos 1 w 344
et 8 w 346
Iugurtham 1 w 355
ex 2 w 357
sociis 1 w 363
nostris 1 w 370
praedas 1 w 377
agentis 1 w 384
saepe 1 w 389
aggressus 1 w 398
in 6 w 400
itinere 1 w 407
fuderat 1 w 414
ipsumque 1 w 422
regem 1 w 427
haud 1 w 431
procul 1 w 437
ab 1 w 439
oppido 1 w 445
Cirta 1 w 450
armis 1 w 455
exuerat 1 w 462
quae 1 w 467
postquam 2 w 475
gloriosa 1 w 483
modo 1 w 487
neque 2 w 492
belli 1 w 497
patrandi 1 w 505
cognovit 1 w 513
statuit 1 w 521
urbis 1 w 526
quae 2 w 531
viris 1 w 536
aut 2 w 539
loco 1 w 543
pro 3 w 546
hostibus 1 w 554
et 9 w 556
advorsum 1 w 564
se 4 w 566
opportunissumae 1 w 581
erant 1 w 586
singulas 1 w 595
circumvenire 1 w 607
ita 2 w 611
Iugurtham 2 w 620
aut 3 w 623
praesidiis 1 w 633
nudatum 1 w 640
iri 2 w 643
si 5 w 646
ea 2 w 648
pateretur 1 w 657
aut 4 w 661
proelio 1 w 668
certaturum 1 w 678
nam 1 w 682
Bocchus 1 w 689
nuntios 1 w 696
ad 2 w 698
eum 1 w 701
saepe 2 w 706
miserat 1 w 713
velle 1 w 719
populi 1 w 725
Romani 1 w 731
amicitiam 1 w 740
ne 5 w 743
quid 2 w 747
ab 2 w 749
se 6 w 751
hostile 1 w 758
timeret 1 w 765
id 7 w 768
simulaveritne 1 w 781
quo 1 w 785
inprovisus 1 w 795
gravior 1 w 802
accideret 1 w 811
an 6 w 814
mobilitate 1 w 824
ingeni 1 w 830
pacem 1 w 835
atque 1 w 840
bellum 1 w 846
mutare 1 w 852
solitus 1 w 859
parum 1 w 865
exploratum 1 w 875
est 1 w 878
sed 1 w 882
consul 1 w 888
uti 1 w 892
statuerat 1 w 901
oppida 1 w 908
castellaque 1 w 919
munita 1 w 925
adire 1 w 930
partim 1 w 937
vi 6 w 939
alia 1 w 944
metu 1 w 948
aut 5 w 951
praemia 1 w 958
ostentando 1 w 968
avortere 1 w 976
ab 3 w 978
hostibus 2 w 986
ac 4 w 989
primo 1 w 994
mediocria 1 w 1003
gerebat 1 w 1010
existumans 1 w 1021
Iugurtham 3 w 1030
ob 2 w 1032
suos 1 w 1036
tutandos 1 w 1044
in 11 w 1046
manus 1 w 1051
venturum 1 w 1059
sed 2 w 1063
ubi 1 w 1066
illum 1 w 1071
procul 2 w 1077
abesse 1 w 1083
et 14 w 1085
aliis 1 w 1090
negotiis 1 w 1098
intentum 1 w 1106
accepit 1 w 1113
maiora 1 w 1120
et 15 w 1122
magis 1 w 1127
aspera 1 w 1133
aggredi 1 w 1140
tempus 1 w 1146
visum 1 w 1151
est 2 w 1154
Erat 1 w 1159
inter 2 w 1164
ingentis 1 w 1172
solitudines 1 w 1183
oppidum 1 w 1190
magnum 1 w 1196
atque 2 w 1201
valens 1 w 1207
nomine 1 w 1213
Capsa 1 w 1218
quoius 1 w 1225
conditor 1 w 1233
Hercules 1 w 1241
Libys 1 w 1246
memorabatur 1 w 1257
eius 1 w 1262
cives 1 w 1267
apud 2 w 1271
Iugurtham 4 w 1280
immunes 1 w 1287
levi 1 w 1292
imperio 1 w 1299
et 16 w 1301
ob 3 w 1303
ea 3 w 1305
fidelissumi 1 w 1316
habebantur 1 w 1326
muniti 1 w 1333
advorsum 2 w 1341
hostis 1 w 1347
non 1 w 1350
moenibus 1 w 1358
modo 2 w 1362
et 17 w 1364
armis 2 w 1369
atque 3 w 1374
viris 2 w 1379
verum 1 w 1385
etiam 1 w 1390
multo 1 w 1395
magis 2 w 1400
locorum 1 w 1407
asperitate 1 w 1417
nam 2 w 1421
praeter 1 w 1428
oppido 2 w 1434
propinqua 1 w 1443
alia 2 w 1447
omnia 1 w 1452
vasta 1 w 1457
inculta 1 w 1465
egentia 1 w 1473
aquae 1 w 1478
infesta 1 w 1486
serpentibus 1 w 1497
quarum 1 w 1504
vis 3 w 1507
sicuti 1 w 1513
omnium 1 w 1519
ferarum 1 w 1526
inopia 1 w 1532
cibi 1 w 1536
acrior 1 w 1542
ad 5 w 1545
hoc 1 w 1548
natura 1 w 1554
serpentium 1 w 1564
ipsa 1 w 1568
perniciosa 1 w 1578
siti 1 w 1582
magis 3 w 1587
quam 3 w 1591
alia 3 w 1595
re 22 w 1597
accenditur 1 w 1607
eius 2 w 1612
potiundi 1 w 1620
Marium 1 w 1626
maxuma 1 w 1632
cupido 1 w 1638
invaserat 1 w 1647
quom 1 w 1652
propter 1 w 1659
usum 1 w 1663
belli 2 w 1668
tum 6 w 1671
quia 1 w 1675
res 3 w 1678
aspera 2 w 1684
videbatur 1 w 1693
et 20 w 1695
Metellus 2 w 1703
oppidum 2 w 1710
Thalam 1 w 1716
magna 1 w 1721
gloria 1 w 1727
ceperat 1 w 1734
haud 2 w 1739
dissimiliter 1 w 1751
situm 1 w 1756
munitumque 1 w 1766
nisi 1 w 1771
quod 1 w 1775
apud 3 w 1779
Thalam 2 w 1785
non 2 w 1788
longe 1 w 1793
a 178 w 1794
moenibus 2 w 1802
aliquot 1 w 1809
fontes 1 w 1815
erant 2 w 1820
Capsenses 1 w 1830
una 1 w 1833
modo 3 w 1837
atque 4 w 1842
ea 4 w 1844
intra 1 w 1849
oppidum 3 w 1856
iugi 1 w 1860
aqua 2 w 1864
cetera 1 w 1871
pluvia 1 w 1877
utebantur 1 w 1886
id 17 w 1889
ibique 1 w 1895
et 23 w 1897
in 23 w 1899
omni 3 w 1903
Africa 1 w 1909
quae 4 w 1914
procul 3 w 1920
a 193 w 1921
mari 1 w 1925
incultius 1 w 1934
agebat 1 w 1940
eo 2 w 1943
facilius 1 w 1951
tolerabatur 1 w 1962
quia 2 w 1967
Numidae 1 w 1974
plerumque 1 w 1983
lacte 1 w 1988
et 24 w 1990
ferina 1 w 1996
carne 1 w 2001
vescebantur 1 w 2012
et 25 w 2014
neque 3 w 2019
salem 1 w 2024
neque 4 w 2029
alia 4 w 2033
irritamenta 1 w 2044
gulae 1 w 2049
quaerebant 1 w 2059
cibus 1 w 2065
illis 1 w 2070
advorsum 3 w 2078
famem 1 w 2083
atque 5 w 2088
sitim 1 w 2093
non 3 w 2097
lubidini 1 w 2105
neque 5 w 2110
luxuriae 1 w 2118
erat 8 w 2122
igitur 1 w 2129
consul 2 w 2135
omnibus 1 w 2142
exploratis 1 w 2152
credo 1 w 2158
dis 2 w 2161
fretus 1 w 2167
nam 3 w 2171
contra 3 w 2177
tantas 1 w 2183
difficultates 1 w 2196
consilio 1 w 2204
satis 1 w 2209
providere 1 w 2218
non 4 w 2221
poterat 1 w 2228
quippe 1 w 2235
etiam 2 w 2240
frumenti 1 w 2248
inopia 2 w 2254
temptabatur 1 w 2265
quia 3 w 2270
Numidae 2 w 2277
pabulo 1 w 2283
pecoris 1 w 2290
magis 4 w 2295
quam 4 w 2299
arvo 1 w 2303
student 1 w 2310
et 28 w 2312
quodcumque 1 w 2323
natum 1 w 2328
fuerat 1 w 2334
iussu 1 w 2340
regis 1 w 2345
in 28 w 2347
loca 1 w 2351
munita 2 w 2357
contulerant 1 w 2368
ager 1 w 2373
autem 1 w 2378
aridus 1 w 2384
et 29 w 2386
frugum 1 w 2392
vacuos 1 w 2398
ea 5 w 2400
tempestate 1 w 2410
nam 4 w 2414
aestatis 1 w 2422
extremum 1 w 2430
erat 11 w 2434
tamen 2 w 2441
pro 11 w 2444
rei 1 w 2447
copia 1 w 2452
satis 2 w 2457
providenter 1 w 2468
exornat 1 w 2475
pecus 1 w 2481
omne 1 w 2485
quod 3 w 2490
superioribus 1 w 2502
diebus 1 w 2508
praedae 1 w 2515
fuerat 2 w 2521
equitibus 1 w 2531
auxiliariis 1 w 2542
agundum 1 w 2549
adtribuit 1 w 2558
A 2 w 2560
Manlium 1 w 2568
legatum 1 w 2575
cum 3 w 2578
cohortibus 1 w 2588
expeditis 1 w 2597
ad 8 w 2599
oppidum 4 w 2606
Laris 1 w 2611
ubi 3 w 2615
stipendium 1 w 2625
et 30 w 2627
commeatum 1 w 2636
locaverat 1 w 2645
ire 4 w 2649
iubet 1 w 2654
dicitque 1 w 2662
se 15 w 2664
praedabundum 1 w 2676
post 3 w 2680
paucos 1 w 2686
dies 1 w 2690
eodem 1 w 2695
venturum 2 w 2703
sic 2 w 2707
incepto 1 w 2714
suo 3 w 2717
occultato 1 w 2726
pergit 1 w 2732
ad 9 w 2734
flumen 1 w 2740
Tanain 1 w 2746
ceterum 1 w 2754
in 31 w 2756
itinere 2 w 2763
cottidie 1 w 2771
pecus 2 w 2776
exercitui 1 w 2785
per 9 w 2788
centurias 1 w 2797
item 1 w 2802
turmas 1 w 2808
aequaliter 1 w 2818
distribuerat 1 w 2830
et 33 w 2832
ex 11 w 2835
coriis 1 w 2841
utres 1 w 2846
uti 3 w 2849
fierent 1 w 2856
curabat 1 w 2864
simul 2 w 2870
inopiam 1 w 2877
frumenti 2 w 2885
lenire 1 w 2891
et 34 w 2893
ignaris 1 w 2900
omnibus 2 w 2907
parare 1 w 2913
quae 6 w 2917
mox 1 w 2920
usui 1 w 2924
forent 1 w 2930
denique 1 w 2938
sexto 1 w 2943
die 4 w 2946
quom 2 w 2951
ad 10 w 2953
flumen 2 w 2959
ventum 1 w 2965
est 6 w 2968
maxuma 2 w 2975
vis 4 w 2978
utrium 1 w 2984
effecta 1 w 2991
ibi 3 w 2995
castris 1 w 3002
levi 2 w 3006
munimento 1 w 3015
positis 1 w 3022
milites 1 w 3029
cibum 1 w 3034
capere 1 w 3040
atque 6 w 3045
uti 4 w 3049
simul 3 w 3054
cum 4 w 3057
occasu 1 w 3063
solis 1 w 3068
egrederentur 1 w 3080
paratos 1 w 3088
esse 4 w 3092
iubet 2 w 3097
omnibus 3 w 3105
sarcinis 1 w 3113
abiectis 1 w 3121
aqua 3 w 3125
modo 4 w 3129
seque 1 w 3134
et 36 w 3136
iumenta 1 w 3143
onerare 1 w 3150
dein 1 w 3155
postquam 3 w 3163
tempus 2 w 3169
visum 2 w 3174
castris 2 w 3182
egreditur 1 w 3191
noctemque 1 w 3201
totam 1 w 3206
itinere 3 w 3213
facto 1 w 3218
consedit 1 w 3226
idem 1 w 3231
proxuma 1 w 3238
facit 1 w 3243
dein 2 w 3248
tertia 1 w 3254
multo 2 w 3259
ante 2 w 3263
lucis 1 w 3268
adventum 1 w 3276
pervenit 1 w 3284
in 38 w 3286
locum 1 w 3291
tumulosum 1 w 3300
ab 13 w 3302
Capsa 2 w 3307
non 5 w 3310
amplius 1 w 3317
duum 1 w 3321
milium 1 w 3327
intervallo 1 w 3337
ibique 2 w 3344
quam 6 w 3348
occultissume 1 w 3360
potest 1 w 3366
cum 6 w 3369
omnibus 4 w 3376
copiis 1 w 3382
opperitur 1 w 3391
sed 4 w 3395
ubi 4 w 3398
dies 2 w 3402
coepit 1 w 3408
et 37 w 3410
Numidae 3 w 3417
nihil 2 w 3422
hostile 2 w 3429
metuentes 1 w 3438
multi 1 w 3443
oppido 3 w 3449
egressi 1 w 3456
repente 1 w 3464
omnem 1 w 3469
equitatum 1 w 3478
et 39 w 3480
cum 7 w 3483
iis 8 w 3486
velocissumos 1 w 3498
pedites 1 w 3505
cursu 1 w 3510
tendere 2 w 3517
ad 12 w 3519
Capsam 1 w 3525
et 40 w 3527
portas 1 w 3533
obsidere 1 w 3541
iubet 3 w 3546
deinde 1 w 3553
ipse 1 w 3557
intentus 1 w 3565
propere 1 w 3572
sequi 1 w 3577
neque 6 w 3582
milites 2 w 3589
praedari 1 w 3597
sinere 1 w 3603
quae 7 w 3608
postquam 4 w 3616
oppidani 1 w 3624
cognovere 1 w 3633
res 6 w 3637
trepidae 1 w 3645
metus 1 w 3651
ingens 1 w 3657
malum 1 w 3663
inprovisum 1 w 3673
ad 13 w 3676
hoc 2 w 3679
pars 1 w 3683
civium 1 w 3689
extra 1 w 3694
moenia 1 w 3700
in 45 w 3702
hostium 2 w 3709
potestate 1 w 3718
coegere 1 w 3725
uti 5 w 3729
deditionem 1 w 3739
facerent 1 w 3747
ceterum 2 w 3755
oppidum 5 w 3762
incensum 1 w 3770
Numidae 4 w 3778
puberes 1 w 3785
interfecti 1 w 3795
alii 2 w 3800
omnes 1 w 3805
venundati 1 w 3814
praeda 5 w 3821
militibus 1 w 3830
divisa 1 w 3836
id 34 w 3839
facinus 1 w 3846
contra 4 w 3852
ius 9 w 3855
belli 3 w 3860
non 6 w 3863
avaritia 1 w 3871
neque 7 w 3876
scelere 1 w 3883
consulis 1 w 3891
admissum 1 w 3899
sed 5 w 3903
quia 4 w 3907
locus 1 w 3912
Iugurthae 1 w 3921
opportunus 1 w 3931
nobis 1 w 3937
aditu 1 w 3942
difficilis 1 w 3952
genus 1 w 3958
hominum 1 w 3965
mobile 1 w 3971
infidum 1 w 3979
ante 3 w 3984
neque 8 w 3989
beneficio 1 w 3998
neque 9 w 4003
metu 4 w 4007
coercitum 1 w 4016
Postquam 1 w 4025
tantam 1 w 4031
rem 3 w 4034
peregit 1 w 4041
Marius 2 w 4047
sine 2 w 4051
ullo 1 w 4055
suorum 2 w 4061
incommodo 1 w 4070
magnus 1 w 4077
et 45 w 4079
clarus 1 w 4085
antea 1 w 4090
maior 2 w 4096
atque 7 w 4101
clarior 1 w 4108
haberi 1 w 4114
coepit 2 w 4120
omnia 2 w 4126
non 7 w 4129
bene 2 w 4133
consulta 1 w 4141
in 53 w 4143
virtutem 1 w 4151
trahebantur 1 w 4162
milites 3 w 4170
modesto 1 w 4178
imperio 2 w 4185
habiti 1 w 4191
simul 4 w 4196
et 46 w 4198
locupletes 1 w 4208
ad 16 w 4211
caelum 1 w 4217
ferre 1 w 4222
Numidae 5 w 4230
magis 5 w 4235
quam 9 w 4239
mortalem 1 w 4247
timere 2 w 4253
postremo 1 w 4262
omnes 2 w 4267
socii 2 w 4273
atque 8 w 4278
hostes 1 w 4284
credere 1 w 4292
illi 2 w 4296
aut 7 w 4299
mentem 1 w 4305
divinam 1 w 4312
esse 5 w 4316
aut 8 w 4319
deorum 1 w 4325
nutu 1 w 4329
cuncta 1 w 4335
portendi 1 w 4343
sed 6 w 4347
consul 5 w 4353
ubi 5 w 4357
ea 8 w 4359
res 8 w 4362
bene 3 w 4366
evenit 1 w 4372
ad 17 w 4375
alia 5 w 4379
oppida 3 w 4385
pergit 2 w 4391
pauca 1 w 4397
repugnantibus 1 w 4410
Numidis 1 w 4417
capit 1 w 4422
plura 1 w 4428
deserta 1 w 4435
propter 2 w 4442
Capsensium 1 w 4452
miserias 1 w 4460
igni 1 w 4464
corrumpit 1 w 4473
luctu 1 w 4479
atque 9 w 4484
caede 1 w 4489
omnia 3 w 4494
conplentur 1 w 4504
denique 2 w 4512
multis 1 w 4518
locis 2 w 4523
potitus 1 w 4530
ac 15 w 4532
plerisque 1 w 4541
exercitu 2 w 4549
incruento 1 w 4558
aliam 1 w 4563
rem 5 w 4566
aggreditur 1 w 4576
non 8 w 4580
eadem 1 w 4585
asperitate 2 w 4595
qua 22 w 4598
Capsensium 2 w 4608
ceterum 3 w 4616
haud 3 w 4620
secus 1 w 4625
difficilem 1 w 4635
Namque 1 w 4642
haud 4 w 4646
longe 2 w 4651
a 411 w 4652
flumine 1 w 4659
Muluccha 1 w 4667
quod 4 w 4672
Iugurthae 2 w 4681
Bocchique 1 w 4690
regnum 1 w 4696
diiungebat 1 w 4706
erat 15 w 4711
inter 5 w 4716
ceteram 1 w 4723
planitiem 1 w 4732
mons 1 w 4736
saxeus 1 w 4742
mediocri 2 w 4751
castello 1 w 4759
satis 3 w 4764
patens 1 w 4770
in 58 w 4773
inmensum 1 w 4781
editus 1 w 4787
uno 1 w 4791
perangusto 1 w 4801
aditu 2 w 4806
relicto 1 w 4813
nam 6 w 4817
omnis 1 w 4822
natura 2 w 4828
velut 1 w 4833
opere 2 w 4838
atque 10 w 4843
consulto 1 w 4851
praeceps 1 w 4859
quem 1 w 4864
locum 2 w 4869
Marius 3 w 4875
quod 5 w 4880
ibi 5 w 4883
regis 2 w 4888
thesauri 1 w 4896
erant 4 w 4901
summa 1 w 4907
vi 23 w 4909
capere 2 w 4915
intendit 1 w 4923
sed 7 w 4927
ea 10 w 4929
res 9 w 4932
forte 1 w 4937
quam 10 w 4941
consilio 2 w 4949
melius 1 w 4955
gesta 1 w 4960
nam 7 w 4964
castello 2 w 4972
virorum 1 w 4979
atque 11 w 4984
armorum 1 w 4991
satis 4 w 4996
magna 2 w 5001
vis 8 w 5004
et 50 w 5006
frumenti 3 w 5014
et 51 w 5016
fons 1 w 5020
aquae 2 w 5025
aggeribus 1 w 5035
turribusque 1 w 5046
et 52 w 5048
aliis 2 w 5053
machinationibus 1 w 5068
locus 2 w 5073
inportunus 1 w 5083
iter 4 w 5088
castellanorum 1 w 5101
angustum 1 w 5109
admodum 1 w 5116
utrimque 1 w 5125
praecisum 1 w 5134
ea 11 w 5137
vineae 1 w 5143
cum 9 w 5146
ingenti 2 w 5153
periculo 1 w 5161
frustra 1 w 5168
agebantur 1 w 5177
nam 8 w 5181
quom 3 w 5185
eae 2 w 5188
paulo 1 w 5193
processerant 1 w 5205
igni 2 w 5210
aut 9 w 5213
lapidibus 1 w 5222
corrumpebantur 1 w 5236
milites 4 w 5244
neque 10 w 5249
pro 18 w 5252
opere 3 w 5257
consistere 1 w 5267
propter 3 w 5274
iniquitatem 1 w 5285
loci 3 w 5289
neque 11 w 5294
inter 6 w 5299
vineas 1 w 5305
sine 3 w 5309
periculo 2 w 5317
administrare 1 w 5329
optumus 1 w 5337
quisque 1 w 5344
cadere 1 w 5350
aut 10 w 5353
sauciari 1 w 5361
ceteris 1 w 5369
metus 2 w 5374
augeri 1 w 5380
at 71 w 5383
Marius 4 w 5389
multis 2 w 5395
diebus 2 w 5401
et 55 w 5403
laboribus 1 w 5412
consumptis 1 w 5422
anxius 1 w 5428
trahere 1 w 5435
cum 10 w 5438
animo 1 w 5443
suo 5 w 5446
omitteretne 1 w 5458
inceptum 1 w 5466
quoniam 1 w 5474
frustra 2 w 5481
erat 16 w 5485
an 37 w 5488
fortunam 1 w 5496
opperiretur 1 w 5507
qua 25 w 5511
saepe 3 w 5516
prospere 1 w 5524
usus 1 w 5528
fuerat 3 w 5534
quae 9 w 5539
quom 4 w 5543
multos 1 w 5549
dies 3 w 5553
noctisque 1 w 5562
aestuans 1 w 5570
agitaret 1 w 5578
forte 2 w 5584
quidam 1 w 5590
Ligus 1 w 5595
ex 15 w 5598
cohortibus 2 w 5608
auxiliariis 2 w 5619
miles 1 w 5624
gregarius 1 w 5633
castris 3 w 5641
aquatum 1 w 5648
egressus 1 w 5656
haud 5 w 5660
procul 4 w 5666
ab 17 w 5668
latere 1 w 5674
castelli 1 w 5682
quod 6 w 5687
avorsum 1 w 5694
proeliantibus 1 w 5707
erat 18 w 5711
animum 1 w 5718
advortit 1 w 5726
inter 7 w 5731
saxa 1 w 5735
repentis 1 w 5743
cocleas 1 w 5750
quarum 2 w 5757
quom 5 w 5761
unam 2 w 5765
atque 12 w 5770
alteram 1 w 5777
dein 4 w 5782
plures 1 w 5788
peteret 1 w 5795
studio 1 w 5802
legundi 1 w 5809
paulatim 1 w 5817
prope 2 w 5822
ad 24 w 5824
summum 1 w 5830
montis 1 w 5836
egressus 2 w 5844
est 12 w 5847
ubi 6 w 5851
postquam 5 w 5859
solitudinem 1 w 5870
intellexit 1 w 5880
more 1 w 5885
ingeni 2 w 5891
humani 1 w 5897
cupido 2 w 5903
difficilia 1 w 5913
faciundi 1 w 5921
animum 2 w 5927
adorta 1 w 5933
et 61 w 5936
forte 3 w 5941
in 76 w 5943
eo 5 w 5945
loco 3 w 5949
grandis 1 w 5956
ilex 1 w 5960
coaluerat 1 w 5969
inter 8 w 5974
saxa 2 w 5978
paulum 1 w 5985
modo 6 w 5989
prona 1 w 5994
deinde 2 w 6001
inflexa 1 w 6008
atque 13 w 6013
aucta 1 w 6018
in 80 w 6020
altitudinem 1 w 6031
quo 16 w 6035
cuncta 2 w 6041
gignentium 1 w 6051
natura 3 w 6057
fert 1 w 6061
quoius 2 w 6068
ramis 1 w 6073
modo 7 w 6077
modo 8 w 6082
eminentibus 1 w 6093
saxis 1 w 6098
nisus 1 w 6103
Ligus 2 w 6108
in 83 w 6110
castelli 2 w 6118
planitiem 2 w 6127
pervenit 2 w 6135
quod 7 w 6140
cuncti 1 w 6146
Numidae 6 w 6153
intenti 1 w 6160
proeliantibus 2 w 6173
aderant 1 w 6180
exploratis 2 w 6191
omnibus 5 w 6198
quae 10 w 6203
mox 2 w 6206
usui 2 w 6210
fore 2 w 6214
ducebat 1 w 6221
eadem 2 w 6227
regreditur 1 w 6237
non 9 w 6241
temere 1 w 6247
uti 6 w 6251
ascenderat 1 w 6261
sed 8 w 6265
temptans 1 w 6273
omnia 4 w 6278
et 62 w 6280
circumspiciens 1 w 6294
itaque 2 w 6301
Marium 2 w 6307
propere 2 w 6314
adit 3 w 6318
acta 1 w 6323
edocet 1 w 6329
hortatur 1 w 6338
ab 18 w 6341
ea 17 w 6343
parte 1 w 6348
qua 31 w 6351
ipse 2 w 6355
ascenderat 2 w 6365
castellum 1 w 6374
temptet 1 w 6381
pollicetur 1 w 6392
sese 1 w 6396
itineris 1 w 6404
periculique 1 w 6415
ducem 1 w 6420
Marius 5 w 6427
cum 12 w 6430
Ligure 1 w 6436
promissa 1 w 6444
eius 3 w 6448
cognitum 1 w 6456
ex 20 w 6458
praesentibus 1 w 6470
misit 1 w 6475
quorum 1 w 6482
uti 7 w 6485
quoiusque 1 w 6494
ingenium 1 w 6502
erat 22 w 6506
ita 13 w 6510
rem 6 w 6513
difficilem 2 w 6523
aut 11 w 6526
facilem 1 w 6533
nuntiavere 1 w 6543
consulis 2 w 6552
animus 1 w 6558
tamen 3 w 6563
paulum 2 w 6569
adrectus 1 w 6577
itaque 3 w 6584
ex 21 w 6586
copia 2 w 6591
tubicinum 1 w 6600
et 66 w 6602
cornicinum 1 w 6612
numero 1 w 6618
quinque 1 w 6625
quam 12 w 6629
velocissumos 2 w 6641
delegit 1 w 6648
et 67 w 6650
cum 13 w 6653
iis 11 w 6656
praesidio 1 w 6666
qui 15 w 6669
forent 2 w 6675
quattuor 1 w 6684
centuriones 1 w 6695
omnisque 1 w 6704
Liguri 1 w 6710
parere 1 w 6716
iubet 4 w 6721
et 69 w 6723
ei 10 w 6725
negotio 1 w 6732
proxumum 1 w 6740
diem 1 w 6744
constituit 1 w 6754
sed 9 w 6758
ubi 8 w 6761
ex 22 w 6763
praecepto 1 w 6772
tempus 3 w 6778
visum 4 w 6783
paratis 1 w 6791
conpositisque 1 w 6804
omnibus 6 w 6811
ad 30 w 6813
locum 3 w 6818
pergit 3 w 6824
ceterum 4 w 6832
illi 3 w 6836
qui 16 w 6840
escensuri 1 w 6849
erant 7 w 6854
praedocti 1 w 6864
ab 19 w 6866
duce 3 w 6870
arma 1 w 6874
ornatumque 1 w 6884
mutaverant 1 w 6894
capite 1 w 6901
atque 14 w 6906
pedibus 1 w 6913
nudis 1 w 6918
uti 8 w 6922
prospectus 1 w 6932
nisusque 1 w 6940
per 30 w 6943
saxa 3 w 6947
facilius 2 w 6955
foret 1 w 6960
super 2 w 6966
terga 1 w 6971
gladii 1 w 6977
et 72 w 6979
scuta 1 w 6984
verum 2 w 6990
ea 18 w 6992
Numidica 1 w 7000
ex 23 w 7002
coriis 2 w 7008
ponderis 1 w 7017
gratia 1 w 7023
simul 5 w 7028
et 73 w 7030
offensa 1 w 7037
quo 21 w 7040
levius 1 w 7046
streperent 1 w 7056
igitur 2 w 7063
praegrediens 1 w 7075
Ligus 3 w 7080
saxa 4 w 7084
et 74 w 7086
si 32 w 7088
quae 11 w 7092
vetustate 1 w 7101
radices 1 w 7108
eminebant 1 w 7117
laqueis 1 w 7125
vinciebat 1 w 7134
quibus 1 w 7141
adlevati 1 w 7149
milites 5 w 7156
facilius 3 w 7164
escenderent 1 w 7175
interdum 1 w 7184
timidos 1 w 7191
insolentia 1 w 7201
itineris 2 w 7209
levare 1 w 7215
manu 2 w 7219
ubi 9 w 7223
paulo 2 w 7228
asperior 1 w 7236
ascensus 1 w 7244
erat 23 w 7248
singulos 1 w 7257
prae 16 w 7261
se 39 w 7263
inermos 1 w 7270
mittere 2 w 7277
deinde 3 w 7284
ipse 3 w 7288
cum 15 w 7291
illorum 1 w 7298
armis 3 w 7303
sequi 2 w 7308
quae 12 w 7313
dubia 1 w 7318
nisui 1 w 7323
videbantur 1 w 7333
potissumus 1 w 7344
temptare 1 w 7352
ac 22 w 7354
saepius 1 w 7361
eadem 3 w 7366
ascendens 1 w 7375
descendensque 1 w 7388
dein 7 w 7393
statim 1 w 7399
digrediens 1 w 7409
ceteris 2 w 7416
audaciam 1 w 7424
addere 1 w 7430
igitur 3 w 7437
diu 2 w 7440
multumque 1 w 7449
fatigati 1 w 7457
tandem 1 w 7463
in 99 w 7465
castellum 2 w 7474
perveniunt 1 w 7484
desertum 1 w 7493
ab 20 w 7495
ea 20 w 7497
part 3 w 7501
quod 8 w 7506
omnes 3 w 7511
sicut 2 w 7516
aliis 3 w 7521
diebus 3 w 7527
advorsum 4 w 7535
hostis 2 w 7541
aderant 2 w 7548
Marius 6 w 7555
ubi 11 w 7558
ex 24 w 7560
nuntiis 1 w 7567
quae 13 w 7571
Ligus 4 w 7576
egerat 1 w 7582
cognovit 2 w 7590
quamquam 1 w 7599
toto 1 w 7603
die 12 w 7606
intentos 1 w 7614
proelio 2 w 7621
Numidas 1 w 7628
habuerat 1 w 7636
tum 25 w 7640
vero 1 w 7644
cohortatus 1 w 7654
milites 6 w 7661
et 77 w 7663
ipse 4 w 7667
extra 2 w 7672
vineas 2 w 7678
egressus 3 w 7686
testudine 1 w 7695
acta 2 w 7699
succedere 1 w 7708
et 78 w 7710
simul 6 w 7715
hostem 1 w 7721
tormentis 1 w 7730
sagittariisque 1 w 7744
et 79 w 7746
funditoribus 1 w 7758
eminus 1 w 7764
terrere 1 w 7771
at 103 w 7774
Numidae 7 w 7781
saepe 4 w 7787
antea 2 w 7792
vineis 1 w 7798
Romanorum 1 w 7807
subvorsis 1 w 7816
item 2 w 7821
incensis 1 w 7829
non 10 w 7833
castelli 3 w 7841
moenibus 3 w 7849
sese 2 w 7853
tutabantur 1 w 7863
sed 10 w 7867
pro 31 w 7870
muro 1 w 7874
dies 4 w 7878
noctisque 2 w 7887
agitare 2 w 7894
male 1 w 7899
dicere 1 w 7905
Romanis 1 w 7912
ac 25 w 7914
Mario 1 w 7919
vecordiam 1 w 7928
obiectare 1 w 7937
militibus 2 w 7947
nostris 2 w 7954
Iugurthae 3 w 7963
servitium 1 w 7972
minari 1 w 7978
secundis 1 w 7987
rebus 1 w 7992
feroces 1 w 7999
esse 7 w 8003
interim 1 w 8011
omnibus 7 w 8018
Romanis 2 w 8026
hostibusque 1 w 8037
proelio 3 w 8045
intentis 1 w 8053
magna 3 w 8059
utrimque 2 w 8067
vi 36 w 8069
pro 33 w 8072
gloria 2 w 8078
atque 15 w 8083
imperio 3 w 8090
his 1 w 8093
illis 2 w 8098
pro 34 w 8101
salute 1 w 8107
certantibus 1 w 8118
repente 2 w 8126
a 702 w 8127
tergo 1 w 8132
signa 1 w 8137
canere 1 w 8143
ac 26 w 8146
primo 2 w 8151
mulieres 1 w 8159
et 80 w 8161
pueri 1 w 8166
qui 19 w 8170
visum 5 w 8175
processerant 2 w 8187
fugere 1 w 8194
deinde 4 w 8201
uti 9 w 8204
quisque 2 w 8211
muro 2 w 8215
proxumus 1 w 8223
erat 26 w 8227
postremo 2 w 8236
cuncti 2 w 8242
armati 1 w 8249
inermesque 1 w 8259
quod 9 w 8264
ubi 12 w 8267
accidit 1 w 8274
eo 6 w 8277
acrius 1 w 8283
Romani 4 w 8289
instare 1 w 8296
fundere 1 w 8304
ac 29 w 8306
plerosque 1 w 8315
tantummodo 1 w 8325
sauciare 1 w 8333
dein 9 w 8338
super 3 w 8343
occisorum 1 w 8352
corpora 1 w 8359
vadere 1 w 8365
avidi 1 w 8371
gloriae 1 w 8378
certantes 1 w 8387
murum 1 w 8392
petere 2 w 8398
neque 12 w 8404
quemquam 1 w 8412
omnium 2 w 8418
praeda 6 w 8424
morari 1 w 8430
sic 4 w 8434
forte 4 w 8439
correcta 1 w 8447
Mari 10 w 8451
temeritas 1 w 8460
gloriam 1 w 8467
ex 26 w 8469
culpa 1 w 8474
invenit 1 w 8481