Scaife ATLAS

CTS Library / Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum (77-82)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:77-82
Refs {'start': {'reference': '77', 'human_reference': 'Chapter 77'}, 'end': {'reference': '82', 'human_reference': 'Chapter 82'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepci ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem factiosum, novis rebus studere, advorsum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore.
2
nam Lepcitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum.
3
deinde ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata nave fecerant.
4
itaque ab imperatore facile quae petebant adepti. emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.

1
Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis navibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum.
2
nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, inpares magnitudine, pari natura; quorum proxuma terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta alia, alia in tempestate vadosa.
3
nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa
p.114
ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur.
4
Syrtes ab tractu nominatae. eius civitatis lingua modo convorsa conubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant.
5
inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.

1
Sed quoniam in eas regiones per Lepcitanorum negotia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit.
2
qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere.
3
ager in medio harenosus, una specie; neque flumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret. quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit.
4
postquam utrimque legiones, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantum adtriverant, veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur: quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur.
5
igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere. Cyrenenses tardius iere. id socordiane an casu accident, parum cognovi.
6
ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere. nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus harenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque inplere solet: ita prospectu impedito morari iter.
7
postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptam domi poenas metuont, criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos,
p.115
conturbare rem, denique omnia malle quam victi abire.
8
sed quom Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur, vel eadem condicione sese quem in locum vellent processuros.
9
Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti.
10
Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere, aliique illis domi honores instituti. nunc ad rem redeo.

1
Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani.
2
eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere, signa sequi, imperium observare, item alia militaria facere.
3
praeterea regis Bocchi proxumos magnis muneribus et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem aggressus inpellit, uti advorsus Romanos bellum incipiat.
4
id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum,
5
quam rem opportunissumam incepto bello pauci impediverant caeci avaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.
6
et iam antea Iugurthae filia Boccho nupserat. verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurumas uxores, denas alii, alii pluris habent, sed reges eo amplius.
7
ita animus multitudine distrahitur: nulla pro socia obtinet, pariter omnes viles sunt.
81
1
igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanos iniustos, profunda
p.116
avaritia, communis omnium hostis esse; eandem illos causam belli cum Boccho habere, quam secum et cum aliis gentibus, lubidinem imperitandi, quis omnia regna advorsa sint; tum sese, paulo ante Carthaginiensis, item regem Persen, post uti quisque opulentissumus videatur, ita Romanis hostem fore.
2
his atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod ibi Q. Metellus praedam captivosque et impedimenta locaverat.
3
ita Iugurtha ratus aut capta urbe operae pretium fore aut, si Romanus auxilio suis venisset, proelio sese certaturos.
4
nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem inminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet.

1
Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere neque, uti saepe iam victo Iugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam facit. ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus cognitis Mauris, quoniam is novos hostis adcesserat, ex commodo pugnam facere.
2
interim Roma per litteras certior fit provinciam Numidiam Mario datam; nam consulem factum ante acceperat. quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrumas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati.
3
quam rem alii in superbiam vortebant, alii bonum ingenium contumelia accensum esse, multi quod iam parta victoria ex manibus eriperetur. nobis satis cognitum est illum magis honore Mari quam iniuria sua excruciatum, neque tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur.
83
1
igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque
p.117
coniungundae, quae potior bello esset, et, quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare. omne bellum sumi facile, ceterum aegerrume desinere; non in eiusdem potestate initium eius et finem esse; incipere quoivis etiam ignavo licere, deponi quom victores velint. proinde sibi regnoque suo consuleret neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret.
2
ad ea rex satis placide verba facit: sese pacem cupere, sed Iugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret, omnia conventura.
3
rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare partim, alia abnuere. eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere, et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.

Tokens

Sed 1 w 3
pariter 1 w 10
cum 1 w 13
capta 1 w 18
Thala 1 w 23
legati 1 w 29
ex 1 w 31
oppido 1 w 37
Lepci 1 w 42
ad 1 w 44
Metellum 1 w 52
venerant 1 w 60
orantes 1 w 67
uti 1 w 71
praesidium 1 w 81
praefectumque 1 w 94
eo 1 w 96
mitteret 1 w 104
Hamilcarem 1 w 115
quendam 1 w 122
hominem 1 w 130
nobilem 1 w 137
factiosum 1 w 146
novis 1 w 152
rebus 1 w 157
studere 1 w 164
advorsum 1 w 173
quem 1 w 177
neque 1 w 182
imperia 1 w 189
magistratuum 1 w 201
neque 2 w 206
leges 1 w 211
valerent 1 w 219
ni 1 w 222
id 3 w 224
festinaret 1 w 234
in 3 w 237
summo 1 w 242
periculo 1 w 250
suam 1 w 254
salutem 1 w 261
illorum 1 w 269
socios 1 w 275
fore 1 w 279
nam 1 w 283
Lepcitani 1 w 292
iam 1 w 295
inde 1 w 299
a 27 w 300
principio 1 w 309
belli 1 w 314
Iugurthini 1 w 324
ad 3 w 326
Bestiam 1 w 333
consulem 1 w 341
et 4 w 343
postea 1 w 349
Romam 1 w 354
miserant 1 w 362
amicitiam 1 w 371
societatemque 1 w 384
rogatum 1 w 391
deinde 1 w 398
ubi 1 w 401
ea 2 w 403
impetrata 1 w 412
semper 1 w 419
boni 1 w 423
fidelesque 1 w 433
mansere 1 w 440
et 7 w 442
cuncta 1 w 448
a 42 w 449
Bestia 2 w 455
Albino 1 w 462
Metelloque 1 w 472
imperata 1 w 480
nave 1 w 484
fecerant 1 w 492
itaque 1 w 499
ab 1 w 501
imperatore 1 w 511
facile 1 w 517
quae 1 w 521
petebant 1 w 529
adepti 1 w 535
emissae 1 w 543
eo 2 w 545
cohortes 1 w 553
Ligurum 1 w 560
quattuor 1 w 568
et 10 w 570
C 1 w 571
Annius 1 w 578
praefectus 1 w 588
Id 1 w 591
oppidum 1 w 598
ab 2 w 600
Sidoniis 1 w 608
conditum 1 w 616
est 4 w 619
quos 1 w 624
accepimus 1 w 633
profugos 1 w 641
ob 2 w 643
discordias 1 w 653
civilis 1 w 660
navibus 1 w 667
in 9 w 669
eos 1 w 672
locos 1 w 677
venisse 1 w 684
ceterum 1 w 692
situm 1 w 697
inter 1 w 702
duas 1 w 706
Syrtis 1 w 712
quibus 1 w 719
nomen 1 w 724
ex 2 w 726
re 10 w 728
inditum 1 w 735
nam 2 w 739
duo 1 w 742
sunt 1 w 746
sinus 1 w 751
prope 1 w 756
in 13 w 758
extrema 1 w 765
Africa 1 w 771
inpares 1 w 779
magnitudine 1 w 790
pari 2 w 795
natura 1 w 801
quorum 1 w 808
proxuma 1 w 815
terrae 1 w 821
praealta 1 w 829
sunt 2 w 833
cetera 1 w 840
uti 2 w 843
fors 1 w 847
tulit 1 w 852
alta 2 w 856
alia 1 w 860
alia 2 w 865
in 16 w 867
tempestate 1 w 877
vadosa 1 w 883
nam 3 w 887
ubi 2 w 890
mare 1 w 894
magnum 1 w 900
esse 1 w 904
et 13 w 906
saevire 1 w 913
ventis 1 w 919
coepit 1 w 925
limum 1 w 931
harenamque 1 w 941
et 14 w 943
saxa 1 w 947
ingentia 1 w 955
fluctus 1 w 962
trahunt 1 w 969
ita 3 w 973
facies 1 w 979
locorum 1 w 986
cum 2 w 989
ventis 2 w 995
simul 1 w 1000
mutatur 1 w 1007
Syrtes 1 w 1014
ab 3 w 1016
tractu 1 w 1022
nominatae 1 w 1031
eius 1 w 1036
civitatis 1 w 1045
lingua 1 w 1051
modo 1 w 1055
convorsa 1 w 1063
conubio 1 w 1070
Numidarum 1 w 1079
legum 1 w 1085
cultusque 1 w 1094
pleraque 1 w 1102
Sidonica 1 w 1110
quae 2 w 1115
eo 4 w 1117
facilius 1 w 1125
retinebant 1 w 1135
quod 1 w 1140
procul 1 w 1146
ab 4 w 1148
imperio 1 w 1155
regis 1 w 1160
aetatem 1 w 1167
agebant 1 w 1174
inter 2 w 1180
illos 1 w 1185
et 17 w 1187
frequentem 1 w 1197
Numidiam 1 w 1205
multi 1 w 1210
vastique 1 w 1218
loci 1 w 1222
erant 4 w 1227
Sed 2 w 1231
quoniam 1 w 1238
in 22 w 1240
eas 1 w 1243
regiones 1 w 1251
per 7 w 1254
Lepcitanorum 1 w 1266
negotia 1 w 1273
venimus 1 w 1280
non 1 w 1284
indignum 1 w 1292
videtur 1 w 1299
egregium 1 w 1307
atque 1 w 1312
mirabile 1 w 1320
facinus 1 w 1327
duorum 1 w 1333
Carthaginiensium 1 w 1349
memorare 1 w 1357
eam 1 w 1361
rem 3 w 1364
nos 1 w 1367
locus 1 w 1372
admonuit 1 w 1380
qua 4 w 1384
tempestate 2 w 1394
Carthaginienses 1 w 1409
pleraque 2 w 1417
Africa 2 w 1423
imperitabant 1 w 1435
Cyrenenses 1 w 1446
quoque 1 w 1452
magni 2 w 1457
atque 2 w 1462
opulenti 1 w 1470
fuere 1 w 1475
ager 1 w 1480
in 27 w 1482
medio 1 w 1487
harenosus 1 w 1496
una 1 w 1500
specie 1 w 1506
neque 3 w 1512
flumen 1 w 1518
neque 4 w 1523
mons 1 w 1527
erat 3 w 1531
qui 2 w 1535
finis 1 w 1540
eorum 1 w 1545
discerneret 1 w 1556
quae 3 w 1561
res 2 w 1564
eos 2 w 1567
in 29 w 1569
magno 1 w 1574
diuturnoque 1 w 1585
bello 1 w 1590
inter 3 w 1595
se 8 w 1597
habuit 1 w 1603
postquam 1 w 1612
utrimque 1 w 1620
legiones 1 w 1628
item 1 w 1633
classes 1 w 1640
saepe 1 w 1645
fusae 1 w 1650
fugataeque 1 w 1660
et 20 w 1662
alteri 1 w 1668
alteros 1 w 1675
aliquantum 1 w 1685
adtriverant 1 w 1696
veriti 1 w 1703
ne 14 w 1706
mox 1 w 1709
victos 1 w 1715
victoresque 1 w 1726
defessos 1 w 1734
alius 1 w 1739
aggrederetur 1 w 1751
per 9 w 1755
indutias 1 w 1763
sponsionem 1 w 1773
faciunt 1 w 1780
uti 4 w 1784
certo 1 w 1789
die 1 w 1792
legati 2 w 1798
domo 1 w 1802
proficiscerentur 1 w 1818
quo 6 w 1822
in 32 w 1824
loco 3 w 1828
inter 4 w 1833
se 10 w 1835
obvii 1 w 1840
fuissent 1 w 1848
is 18 w 1851
communis 1 w 1859
utriusque 1 w 1868
populi 1 w 1874
finis 2 w 1879
haberetur 1 w 1888
igitur 1 w 1895
Carthagine 1 w 1905
duo 3 w 1908
fratres 1 w 1915
missi 1 w 1920
quibus 2 w 1927
nomen 2 w 1932
Philaenis 1 w 1941
erat 4 w 1945
maturavere 1 w 1956
iter 2 w 1960
pergere 1 w 1967
Cyrenenses 2 w 1978
tardius 1 w 1985
iere 1 w 1989
id 11 w 1992
socordiane 1 w 2002
an 16 w 2004
casu 1 w 2008
accident 1 w 2016
parum 1 w 2022
cognovi 1 w 2029
ceterum 2 w 2037
solet 1 w 2042
in 36 w 2044
illis 1 w 2049
locis 1 w 2054
tempestas 1 w 2063
haud 1 w 2067
secus 1 w 2072
atque 3 w 2077
in 37 w 2079
mari 1 w 2083
retinere 1 w 2091
nam 5 w 2095
ubi 4 w 2098
per 11 w 2101
loca 1 w 2105
aequalia 1 w 2113
et 26 w 2115
nuda 1 w 2119
gignentium 1 w 2129
ventus 1 w 2135
coortus 1 w 2142
harenam 2 w 2149
humo 1 w 2153
excitavit 1 w 2162
ea 6 w 2165
magna 1 w 2170
vi 12 w 2172
agitata 1 w 2179
ora 3 w 2182
oculosque 1 w 2191
inplere 1 w 2198
solet 2 w 2203
ita 9 w 2207
prospectu 1 w 2216
impedito 1 w 2224
morari 1 w 2230
iter 3 w 2234
postquam 2 w 2243
Cyrenenses 3 w 2253
aliquanto 1 w 2262
posteriores 1 w 2273
se 15 w 2275
esse 2 w 2279
vident 1 w 2285
et 28 w 2287
ob 4 w 2289
rem 4 w 2292
corruptam 1 w 2301
domi 1 w 2305
poenas 1 w 2311
metuont 1 w 2318
criminari 1 w 2328
Carthaginiensis 1 w 2343
ante 2 w 2347
tempus 1 w 2353
domo 2 w 2357
digressos 1 w 2366
conturbare 1 w 2377
rem 5 w 2380
denique 1 w 2388
omnia 1 w 2393
malle 1 w 2398
quam 3 w 2402
victi 1 w 2407
abire 1 w 2412
sed 1 w 2416
quom 1 w 2420
Poeni 1 w 2425
aliam 1 w 2430
condicionem 1 w 2441
tantummodo 1 w 2452
aequam 1 w 2458
peterent 1 w 2467
Graeci 1 w 2474
optionem 1 w 2482
Carthaginiensium 2 w 2498
faciunt 2 w 2505
ut 10 w 2508
vel 1 w 2511
illi 2 w 2515
quos 2 w 2520
finis 3 w 2525
populo 1 w 2531
suo 1 w 2534
peterent 2 w 2542
ibi 1 w 2546
vivi 1 w 2550
obruerentur 1 w 2561
vel 2 w 2565
eadem 1 w 2570
condicione 2 w 2580
sese 1 w 2584
quem 2 w 2588
in 44 w 2590
locum 1 w 2595
vellent 1 w 2602
processuros 1 w 2613
Philaeni 2 w 2622
condicione 3 w 2632
probata 1 w 2639
seque 1 w 2644
vitamque 1 w 2652
suam 2 w 2656
rei 1 w 2659
publicae 1 w 2667
condonavere 1 w 2678
ita 11 w 2682
vivi 2 w 2686
obruti 1 w 2692
Carthaginienses 2 w 2708
in 46 w 2710
eo 7 w 2712
loco 4 w 2716
Philaenis 2 w 2725
fratribus 1 w 2734
aras 1 w 2738
consecravere 1 w 2750
aliique 1 w 2758
illis 2 w 2763
domi 2 w 2767
honores 1 w 2774
instituti 1 w 2783
nunc 1 w 2788
ad 9 w 2790
rem 6 w 2793
redeo 1 w 2798
Iugurtha 1 w 2807
postquam 3 w 2815
amissa 1 w 2821
Thala 2 w 2826
nihil 1 w 2831
satis 1 w 2836
firmum 1 w 2842
contra 1 w 2848
Metellum 2 w 2856
putat 1 w 2861
per 12 w 2865
magnas 1 w 2871
solitudines 1 w 2882
cum 4 w 2885
paucis 1 w 2891
profectus 1 w 2900
pervenit 1 w 2908
ad 10 w 2910
Gaetulos 1 w 2918
genus 1 w 2924
hominum 1 w 2931
ferum 1 w 2936
incultumque 1 w 2947
et 34 w 2949
eo 9 w 2951
tempore 1 w 2958
ignarum 1 w 2965
nominis 1 w 2972
Romani 1 w 2978
eorum 2 w 2984
multitudinem 1 w 2996
in 53 w 2998
unum 1 w 3002
cogit 1 w 3007
ac 11 w 3009
paulatim 1 w 3017
consuefacit 1 w 3028
ordines 1 w 3035
habere 2 w 3041
signa 1 w 3047
sequi 1 w 3052
imperium 1 w 3061
observare 1 w 3070
item 2 w 3075
alia 5 w 3079
militaria 1 w 3088
facere 1 w 3094
praeterea 1 w 3104
regis 2 w 3109
Bocchi 1 w 3115
proxumos 1 w 3123
magnis 1 w 3129
muneribus 1 w 3138
et 36 w 3140
maioribus 1 w 3149
promissis 1 w 3158
ad 11 w 3160
studium 1 w 3167
sui 1 w 3170
perducit 1 w 3178
quis 1 w 3183
adiutoribus 1 w 3194
regem 1 w 3199
aggressus 1 w 3208
inpellit 1 w 3216
uti 7 w 3220
advorsus 1 w 3228
Romanos 1 w 3235
bellum 1 w 3241
incipiat 1 w 3249
id 14 w 3252
ea 9 w 3254
gratia 1 w 3260
facilius 2 w 3268
proniusque 1 w 3278
fuit 1 w 3282
quod 2 w 3287
Bocchus 1 w 3294
initio 1 w 3300
huiusce 1 w 3307
belli 2 w 3312
legatos 1 w 3319
Romam 2 w 3324
miserat 1 w 3331
foedus 1 w 3337
et 37 w 3339
amicitiam 2 w 3348
petitum 1 w 3355
quam 6 w 3360
rem 7 w 3363
opportunissumam 1 w 3378
incepto 1 w 3385
bello 2 w 3390
pauci 2 w 3395
impediverant 1 w 3407
caeci 1 w 3412
avaritia 1 w 3420
quis 2 w 3425
omnia 2 w 3430
honesta 1 w 3437
atque 4 w 3442
inhonesta 1 w 3451
vendere 1 w 3458
mos 2 w 3461
erat 6 w 3465
et 39 w 3468
iam 8 w 3471
antea 1 w 3476
Iugurthae 1 w 3485
filia 1 w 3490
Boccho 1 w 3496
nupserat 1 w 3504
verum 1 w 3510
ea 11 w 3512
necessitudo 1 w 3523
apud 1 w 3527
Numidas 1 w 3534
Maurosque 1 w 3543
levis 1 w 3548
ducitur 1 w 3555
quia 1 w 3560
singuli 1 w 3567
pro 13 w 3570
opibus 1 w 3576
quisque 1 w 3583
quam 7 w 3587
plurumas 1 w 3595
uxores 1 w 3601
denas 1 w 3607
alii 2 w 3611
alii 3 w 3616
pluris 1 w 3622
habent 1 w 3628
sed 2 w 3632
reges 1 w 3637
eo 11 w 3639
amplius 1 w 3646
ita 13 w 3650
animus 1 w 3656
multitudine 2 w 3667
distrahitur 1 w 3678
nulla 1 w 3684
pro 14 w 3687
socia 1 w 3692
obtinet 1 w 3699
pariter 2 w 3707
omnes 1 w 3712
viles 1 w 3717
sunt 3 w 3721
igitur 2 w 3728
in 63 w 3730
locum 2 w 3735
ambobus 1 w 3742
placitum 1 w 3750
exercitus 1 w 3759
conveniunt 1 w 3769
ibi 2 w 3773
fide 2 w 3777
data 1 w 3781
et 41 w 3783
accepta 1 w 3790
Iugurtha 3 w 3798
Bocchi 2 w 3804
animum 1 w 3810
oratione 1 w 3818
accendit 1 w 3826
Romanos 2 w 3834
iniustos 1 w 3842
profunda 1 w 3851
avaritia 2 w 3859
communis 2 w 3868
omnium 1 w 3874
hostis 1 w 3880
esse 3 w 3884
eandem 1 w 3891
illos 2 w 3896
causam 1 w 3902
belli 3 w 3907
cum 6 w 3910
Boccho 2 w 3916
habere 3 w 3922
quam 8 w 3927
secum 1 w 3932
et 42 w 3934
cum 8 w 3937
aliis 1 w 3942
gentibus 1 w 3950
lubidinem 1 w 3960
imperitandi 1 w 3971
quis 4 w 3976
omnia 3 w 3981
regna 1 w 3986
advorsa 1 w 3993
sint 1 w 3997
tum 11 w 4001
sese 2 w 4005
paulo 1 w 4011
ante 4 w 4015
Carthaginiensis 2 w 4030
item 3 w 4035
regem 2 w 4040
Persen 1 w 4046
post 6 w 4051
uti 8 w 4054
quisque 2 w 4061
opulentissumus 1 w 4075
videatur 1 w 4083
ita 15 w 4087
Romanis 1 w 4094
hostem 1 w 4100
fore 2 w 4104
his 1 w 4108
atque 5 w 4113
aliis 2 w 4118
talibus 1 w 4125
dictis 1 w 4131
ad 15 w 4133
Cirtam 1 w 4139
oppidum 2 w 4146
iter 5 w 4150
constituunt 1 w 4161
quod 3 w 4166
ibi 3 w 4169
Q 1 w 4170
Metellus 1 w 4179
praedam 1 w 4186
captivosque 1 w 4197
et 44 w 4199
impedimenta 1 w 4210
locaverat 1 w 4219
ita 16 w 4223
Iugurtha 4 w 4231
ratus 1 w 4236
aut 1 w 4239
capta 2 w 4244
urbe 1 w 4248
operae 1 w 4254
pretium 1 w 4261
fore 3 w 4265
aut 2 w 4268
si 16 w 4271
Romanus 1 w 4278
auxilio 1 w 4285
suis 1 w 4289
venisset 1 w 4297
proelio 1 w 4305
sese 3 w 4309
certaturos 1 w 4319
nam 7 w 4323
callidus 1 w 4331
id 21 w 4333
modo 3 w 4337
festinabat 1 w 4347
Bocchi 3 w 4354
pacem 1 w 4359
inminuere 1 w 4368
ne 38 w 4371
moras 1 w 4376
agitando 1 w 4384
aliud 1 w 4389
quam 9 w 4393
bellum 2 w 4399
mallet 1 w 4405
Imperator 1 w 4415
postquam 4 w 4423
de 20 w 4425
regum 1 w 4430
societate 2 w 4439
cognovit 1 w 4447
non 2 w 4451
temere 1 w 4457
neque 5 w 4462
uti 9 w 4466
saepe 2 w 4471
iam 9 w 4474
victo 3 w 4479
Iugurtha 5 w 4487
consueverat 1 w 4498
omnibus 1 w 4506
locis 2 w 4511
pugnandi 1 w 4519
copiam 1 w 4525
facit 2 w 4530
ceterum 3 w 4538
haud 2 w 4542
procul 2 w 4548
ab 14 w 4550
Cirta 2 w 4555
castris 1 w 4562
munitis 1 w 4569
reges 2 w 4574
opperitur 1 w 4583
melius 1 w 4590
esse 4 w 4594
ratus 2 w 4599
cognitis 1 w 4607
Mauris 1 w 4613
quoniam 2 w 4621
is 63 w 4623
novos 1 w 4628
hostis 2 w 4634
adcesserat 1 w 4644
ex 6 w 4647
commodo 1 w 4654
pugnam 1 w 4660
facere 2 w 4666
interim 1 w 4674
Roma 8 w 4678
per 20 w 4681
litteras 1 w 4689
certior 1 w 4696
fit 1 w 4699
provinciam 1 w 4709
Numidiam 2 w 4717
Mario 1 w 4722
datam 1 w 4727
nam 9 w 4731
consulem 2 w 4739
factum 1 w 4745
ante 5 w 4749
acceperat 1 w 4758
quibus 3 w 4765
rebus 2 w 4770
supra 1 w 4775
bonum 1 w 4780
aut 3 w 4783
honestum 1 w 4791
perculsus 1 w 4800
neque 6 w 4805
lacrumas 1 w 4813
tenere 1 w 4819
neque 7 w 4824
moderari 1 w 4832
linguam 1 w 4839
vir 2 w 4843
egregius 1 w 4851
in 74 w 4853
aliis 3 w 4858
artibus 1 w 4865
nimis 1 w 4870
molliter 1 w 4878
aegritudinem 1 w 4890
pati 1 w 4894
quam 11 w 4899
rem 8 w 4902
alii 7 w 4906
in 76 w 4908
superbiam 1 w 4917
vortebant 1 w 4926
alii 8 w 4931
bonum 2 w 4936
ingenium 1 w 4944
contumelia 1 w 4954
accensum 1 w 4962
esse 6 w 4966
multi 4 w 4972
quod 4 w 4976
iam 15 w 4979
parta 1 w 4984
victoria 1 w 4992
ex 7 w 4994
manibus 1 w 5001
eriperetur 1 w 5011
nobis 1 w 5017
satis 2 w 5022
cognitum 1 w 5030
est 12 w 5033
illum 1 w 5038
magis 2 w 5043
honore 2 w 5049
Mari 2 w 5053
quam 12 w 5057
iniuria 1 w 5064
sua 3 w 5067
excruciatum 1 w 5078
neque 8 w 5084
tam 5 w 5087
anxie 1 w 5092
laturum 1 w 5099
fuisse 2 w 5105
si 17 w 5108
adempta 1 w 5115
provincia 2 w 5124
alii 9 w 5128
quam 13 w 5132
Mario 2 w 5137
traderetur 1 w 5147
igitur 3 w 5154
eo 12 w 5156
dolore 1 w 5162
impeditus 1 w 5171
et 52 w 5173
quia 2 w 5177
stultitiae 1 w 5187
videbatur 1 w 5196
alienam 1 w 5203
rem 9 w 5206
periculo 2 w 5214
suo 2 w 5217
curare 1 w 5223
legatos 2 w 5231
ad 19 w 5233
Bocchum 1 w 5240
mittit 1 w 5246
postulatum 1 w 5256
ne 46 w 5259
sine 1 w 5263
causa 2 w 5268
hostis 3 w 5274
populo 2 w 5280
Romano 3 w 5286
fieret 1 w 5292
habere 4 w 5299
tum 18 w 5302
magnam 1 w 5308
copiam 2 w 5314
societatis 1 w 5324
amicitiaeque 1 w 5336
coniungundae 1 w 5348
quae 4 w 5353
potior 1 w 5359
bello 3 w 5364
esset 1 w 5369
et 56 w 5372
quamquam 1 w 5381
opibus 2 w 5387
suis 2 w 5391
confideret 1 w 5401
tamen 1 w 5407
non 3 w 5410
debere 1 w 5416
incerta 1 w 5423
pro 20 w 5426
certis 1 w 5432
mutare 1 w 5438
omne 2 w 5443
bellum 3 w 5449
sumi 1 w 5453
facile 2 w 5459
ceterum 4 w 5467
aegerrume 1 w 5476
desinere 1 w 5484
non 4 w 5488
in 83 w 5490
eiusdem 1 w 5497
potestate 1 w 5506
initium 1 w 5513
eius 3 w 5517
et 59 w 5519
finem 1 w 5524
esse 8 w 5528
incipere 1 w 5537
quoivis 1 w 5544
etiam 1 w 5549
ignavo 1 w 5555
licere 1 w 5561
deponi 1 w 5568
quom 2 w 5572
victores 2 w 5580
velint 1 w 5586
proinde 1 w 5594
sibi 1 w 5598
regnoque 1 w 5606
suo 3 w 5609
consuleret 1 w 5619
neu 1 w 5622
florentis 1 w 5631
res 11 w 5634
suas 1 w 5638
cum 9 w 5641
Iugurthae 2 w 5650
perditis 1 w 5658
misceret 1 w 5666
ad 20 w 5669
ea 14 w 5671
rex 1 w 5674
satis 3 w 5679
placide 1 w 5686
verba 1 w 5691
facit 3 w 5696
sese 4 w 5701
pacem 2 w 5706
cupere 1 w 5712
sed 3 w 5716
Iugurthae 3 w 5725
fortunarum 1 w 5735
misereri 1 w 5743
si 21 w 5746
eadem 2 w 5751
illi 4 w 5755
copia 3 w 5760
fieret 2 w 5766
omnia 4 w 5772
conventura 1 w 5782
rursus 1 w 5789
imperator 2 w 5798
contra 2 w 5804
postulata 1 w 5813
Bocchi 4 w 5819
nuntios 1 w 5826
mittit 2 w 5832
ille 1 w 5837
probare 1 w 5844
partim 1 w 5850
alia 6 w 5855
abnuere 1 w 5862
eo 13 w 5865
modo 5 w 5869
saepe 3 w 5874
ab 17 w 5876
utroque 1 w 5883
missis 2 w 5889
remissisque 1 w 5900
nuntiis 1 w 5907
tempus 2 w 5913
procedere 1 w 5922
et 64 w 5925
ex 10 w 5927
Metelli 1 w 5934
voluntate 1 w 5943
bellum 4 w 5949
intactum 1 w 5957
trahi 2 w 5962