Scaife ATLAS

CTS Library / Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum (66-75)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:66-75
Refs {'start': {'reference': '66', 'human_reference': 'Chapter 66'}, 'end': {'reference': '75', 'human_reference': 'Chapter 75'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare: cogere exercitum; civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia adfectare; conmunire suos locos, arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut conmercari; servitia Romanorum adlicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare.
2
igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant. nam volgus, uti plerumque solet et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat,
p.107
cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. dein conpositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat.
3
sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant. eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur.
4
idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.
67
1
Romani milites, inproviso metu incerti ignarique, quid potissumum facerent, trepidare. arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium obsidebat; portae ante clausae fugam prohibebant; ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere.
2
ita neque caveri anceps malum neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse: iuxta boni malique, strenui et inbelles inulti obtruncari.
3
in ea tanta asperitate saevissumis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, inprobus intestabilisque videtur.

1
Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex conspectu abit. deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire iniurias festinat.
2
legionem, cum qua hiemabat, et quam plurumos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expedites educit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandam planitiem locis paulo superioribus circumventam.
3
ibi milites fessos itineris magnitudine et
p.108
iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos reliquom laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat.
4
sic animis eorum adrectis equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare iubet.
69
1
Vagenses ubi animum advortere ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere; deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt.
2
equites peditesque repente signo dato alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse.
3
ita Vagenses biduom modo ex perfidia laetati; civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit.
4
Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio erat.

1
Per idem tempus Bomilcar, quoius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspicions novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
2
denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam. hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto
p.109
superaverant; ex quo illi gloria opesque inventae.
3
igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur; cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit.
4
Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur.
5
is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iuravisset, monere, ne praemia Metelli in pestem convorteret: Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari; proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.
71
1
sed quom eae litterae adlatae, forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura,
2
deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit.
3
erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissumi particeps.
4
qui postquam adlatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in pulvino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
5
Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, ex perfugis cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia adcedit: dicit. quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa; lacrumans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet.
72
1
ad ea rex, aliter atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios
p.110
insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oreretur.
2
neque post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali quoiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine quasi vecordia exagitari.

1
Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque.
2
Marium fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit.
3
et Romae plebes litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant.
4
imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat. ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata.
5
praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare.
6
denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent.
7
ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. et postea populus a tribune plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. sed paulo ... decreverat: ea res frustra fuit.

p.111

74
1
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, quom neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. neque illi res neque consilium aut quisquam hominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare; modo advorsum hostis, interdum in solitudines pergere; saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere; dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet: ita quocumque intenderat, res advorsae erant.
2
sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur.
3
qua in parte rex pugnae adfuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum et aliquanto numero, hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.

1
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
2
quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur.
3
igitur omnia iumenta sarcinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari.
4
praeterea conquirit ex agris
p.112
quam plurumum potest domiti pecoris eoque inponit vasa quoiusque modi, sed pleraque lignea collecta ex tuguriis Numidarum; ad hoc finitumis imperat,
5
qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fuerint, praedicit; ipse ex flumine,
6
quam proxumam oppido aquam esse supra diximus, iumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur.
7
deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret.
8
praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant.
9
ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit, nam rati sese dis inmortalibus curae esse. deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri facere.
76
1
sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit. neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare, ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi.
2
at Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit.
3
dein duobus locis ex copia maxume idoneis vineas agere, superque eas aggerem iacere et
p.113
super aggerem inpositis turribus opus et administros tutari; contra haec oppidani festinare,
4
parare; prorsus ab utrisque nihil reliquom fieri.
5
denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti; praeda omnis ab perfugis corrupta.
6
ii postquam murum arietibus feriri resque suas adflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam conportant. ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt, et, quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.

Tokens

Interim 1 w 7
Iugurtha 1 w 15
postquam 1 w 24
omissa 1 w 30
deditione 1 w 39
bellum 1 w 45
incipit 1 w 52
cum 1 w 56
magna 1 w 61
cura 1 w 65
parare 1 w 71
omnia 1 w 76
festinare 1 w 86
cogere 1 w 93
exercitum 1 w 102
civitatis 1 w 112
quae 1 w 117
ab 1 w 119
se 1 w 121
defecerant 1 w 131
formidine 1 w 141
aut 1 w 144
ostentando 1 w 154
praemia 1 w 161
adfectare 1 w 170
conmunire 1 w 180
suos 1 w 184
locos 1 w 189
arma 1 w 194
tela 1 w 198
aliaque 1 w 205
quae 2 w 210
spe 1 w 213
pacis 1 w 218
amiserat 1 w 226
reficere 1 w 235
aut 2 w 238
conmercari 1 w 248
servitia 1 w 257
Romanorum 1 w 266
adlicere 1 w 274
et 1 w 276
eos 1 w 279
ipsos 1 w 284
qui 1 w 288
in 4 w 290
praesidiis 1 w 300
erant 2 w 305
pecunia 1 w 313
temptare 1 w 321
prorsus 1 w 329
nihil 1 w 334
intactum 1 w 342
neque 1 w 347
quietum 1 w 354
pati 1 w 358
cuncta 1 w 365
agitare 1 w 372
igitur 1 w 379
Vagenses 1 w 387
quo 1 w 391
Metellus 1 w 399
initio 1 w 405
Iugurtha 2 w 413
pacificante 1 w 424
praesidium 1 w 434
imposuerat 1 w 444
fatigati 1 w 453
regis 1 w 458
suppliciis 1 w 468
neque 2 w 473
antea 1 w 478
voluntate 1 w 487
alienati 1 w 495
principes 1 w 505
civitatis 2 w 514
inter 1 w 519
se 5 w 521
coniurant 1 w 530
nam 1 w 534
volgus 1 w 540
uti 1 w 544
plerumque 1 w 553
solet 1 w 558
et 5 w 560
maxume 1 w 566
Numidarum 1 w 575
ingenio 1 w 583
mobili 1 w 589
seditiosum 1 w 600
atque 1 w 605
discordiosum 1 w 617
erat 3 w 621
cupidum 1 w 629
novarum 1 w 636
rerum 1 w 641
quieti 1 w 648
et 7 w 650
otio 1 w 654
advorsum 1 w 662
dein 1 w 667
conpositis 1 w 677
inter 2 w 682
se 7 w 684
rebus 1 w 689
in 12 w 691
diem 1 w 695
tertium 1 w 702
constituunt 1 w 713
quod 1 w 718
is 11 w 720
festus 1 w 726
celebratusque 1 w 739
per 1 w 742
omnem 1 w 747
Africam 1 w 754
ludum 1 w 759
et 8 w 761
lasciviam 1 w 770
magis 1 w 775
quam 2 w 779
formidinem 1 w 789
ostentabat 1 w 799
sed 2 w 803
ubi 1 w 806
tempus 1 w 812
fuit 1 w 816
centuriones 1 w 828
tribunosque 1 w 839
militaris 1 w 848
et 9 w 850
ipsum 1 w 855
praefectum 1 w 865
oppidi 1 w 871
T 1 w 872
Turpilium 1 w 882
Silanum 1 w 889
alius 1 w 894
alium 1 w 899
domos 1 w 904
suas 1 w 908
invitant 1 w 916
eos 2 w 920
omnis 1 w 925
praeter 1 w 932
Turpilium 2 w 941
inter 3 w 946
epulas 1 w 952
obtruncant 1 w 962
postea 1 w 969
milites 1 w 976
palantis 1 w 984
inermos 1 w 991
quippe 1 w 998
in 17 w 1000
tali 1 w 1004
die 2 w 1007
ac 4 w 1009
sine 1 w 1013
imperio 1 w 1020
aggrediuntur 1 w 1033
idem 1 w 1038
plebes 1 w 1044
facit 1 w 1049
pars 1 w 1054
edocti 1 w 1060
ab 3 w 1062
nobilitate 1 w 1072
alii 1 w 1077
studio 1 w 1083
talium 1 w 1089
rerum 2 w 1094
incitati 1 w 1102
quis 1 w 1107
acta 1 w 1111
consiliumque 1 w 1123
ignorantibus 1 w 1135
tumultus 1 w 1143
ipse 1 w 1147
et 11 w 1149
res 1 w 1152
novae 1 w 1157
satis 1 w 1162
placebant 1 w 1171
Romani 1 w 1178
milites 2 w 1185
inproviso 1 w 1195
metu 1 w 1199
incerti 1 w 1206
ignarique 1 w 1215
quid 1 w 1220
potissumum 1 w 1230
facerent 1 w 1238
trepidare 1 w 1248
arcem 1 w 1254
oppidi 2 w 1260
ubi 2 w 1264
signa 1 w 1269
et 13 w 1271
scuta 1 w 1276
erant 3 w 1281
praesidium 2 w 1292
hostium 1 w 1299
obsidebat 1 w 1308
portae 1 w 1315
ante 3 w 1319
clausae 1 w 1326
fugam 1 w 1331
prohibebant 1 w 1342
ad 4 w 1345
hoc 1 w 1348
mulieres 1 w 1356
puerique 1 w 1364
pro 4 w 1367
tectis 1 w 1373
aedificiorum 1 w 1385
saxa 1 w 1389
et 14 w 1391
alia 2 w 1395
quae 3 w 1400
locus 1 w 1405
praebebat 1 w 1414
certatim 1 w 1423
mittere 1 w 1430
ita 8 w 1434
neque 3 w 1439
caveri 1 w 1445
anceps 1 w 1451
malum 1 w 1456
neque 4 w 1461
a 134 w 1462
fortissumis 1 w 1473
infirmissumo 1 w 1485
generi 1 w 1491
resisti 1 w 1498
posse 1 w 1503
iuxta 1 w 1509
boni 1 w 1513
malique 1 w 1520
strenui 1 w 1528
et 15 w 1530
inbelles 1 w 1538
inulti 1 w 1544
obtruncari 1 w 1554
in 25 w 1557
ea 3 w 1559
tanta 1 w 1564
asperitate 1 w 1574
saevissumis 1 w 1585
Numidis 1 w 1592
et 16 w 1594
oppido 1 w 1600
undique 1 w 1607
clauso 1 w 1613
Turpilius 1 w 1622
praefectus 1 w 1632
unus 1 w 1636
ex 2 w 1638
omnibus 1 w 1645
Italicis 1 w 1653
intactus 1 w 1661
profugit 1 w 1669
id 16 w 1672
misericordiane 1 w 1686
hospitis 1 w 1694
an 21 w 1696
pactione 1 w 1704
aut 3 w 1707
casu 1 w 1711
ita 10 w 1714
evenerit 1 w 1722
parum 1 w 1728
comperimus 1 w 1738
nisi 1 w 1743
quia 1 w 1748
illi 1 w 1752
in 27 w 1754
tanto 1 w 1759
malo 1 w 1763
turpis 1 w 1769
vita 4 w 1773
integra 1 w 1780
fama 1 w 1784
potior 1 w 1790
fuit 2 w 1794
inprobus 1 w 1803
intestabilisque 1 w 1818
videtur 1 w 1825
Metellus 2 w 1834
postquam 2 w 1842
de 7 w 1844
rebus 2 w 1849
Vagae 1 w 1854
actis 1 w 1859
comperit 1 w 1867
paulisper 1 w 1877
maestus 1 w 1884
ex 3 w 1886
conspectu 1 w 1895
abit 1 w 1899
deinde 1 w 1906
ubi 3 w 1909
ira 1 w 1912
et 19 w 1914
aegritudo 1 w 1923
permixta 1 w 1931
sunt 1 w 1935
cum 2 w 1939
maxuma 1 w 1945
cura 2 w 1949
ultum 1 w 1954
ire 2 w 1957
iniurias 1 w 1965
festinat 1 w 1973
legionem 1 w 1982
cum 3 w 1986
qua 7 w 1989
hiemabat 1 w 1997
et 20 w 2000
quam 4 w 2004
plurumos 1 w 2012
potest 1 w 2018
Numidas 1 w 2025
equites 1 w 2032
pariter 1 w 2039
cum 4 w 2042
occasu 1 w 2048
solis 1 w 2053
expedites 1 w 2062
educit 1 w 2068
et 21 w 2070
postera 1 w 2077
die 3 w 2080
circiter 1 w 2088
hora 1 w 2092
tertia 1 w 2098
pervenit 1 w 2106
in 34 w 2108
quandam 1 w 2115
planitiem 1 w 2124
locis 1 w 2129
paulo 1 w 2134
superioribus 1 w 2146
circumventam 1 w 2158
ibi 1 w 2162
milites 3 w 2169
fessos 1 w 2175
itineris 1 w 2183
magnitudine 1 w 2194
et 22 w 2196
iam 2 w 2199
abnuentis 1 w 2208
omnia 2 w 2213
docet 1 w 2218
oppidum 1 w 2225
Vagam 1 w 2230
non 1 w 2233
amplius 1 w 2240
mille 1 w 2245
passuum 1 w 2252
abesse 1 w 2258
decere 1 w 2265
illos 1 w 2270
reliquom 1 w 2278
laborem 1 w 2285
aequo 1 w 2290
animo 1 w 2295
pati 2 w 2299
dum 4 w 2303
pro 7 w 2306
civibus 1 w 2313
suis 1 w 2317
viris 1 w 2323
fortissumis 2 w 2334
atque 2 w 2339
miserrumis 1 w 2349
poenas 1 w 2356
caperent 1 w 2364
praeterea 1 w 2374
praedam 1 w 2381
benigne 1 w 2388
ostentat 1 w 2396
sic 1 w 2400
animis 1 w 2406
eorum 1 w 2411
adrectis 1 w 2419
equites 2 w 2426
in 37 w 2428
primo 1 w 2433
late 1 w 2437
pedites 2 w 2445
quam 5 w 2449
artissume 1 w 2458
ire 3 w 2461
et 25 w 2463
signa 2 w 2468
occultare 1 w 2477
iubet 1 w 2482
Vagenses 2 w 2491
ubi 4 w 2494
animum 1 w 2500
advortere 1 w 2509
ad 7 w 2511
se 15 w 2513
vorsum 2 w 2519
exercitum 2 w 2528
pergere 1 w 2535
primo 2 w 2541
uti 2 w 2545
erat 4 w 2549
res 4 w 2552
Metellum 1 w 2561
esse 2 w 2565
rati 1 w 2569
portas 1 w 2575
clausere 1 w 2583
deinde 2 w 2590
ubi 5 w 2593
neque 5 w 2598
agros 1 w 2603
vastari 1 w 2610
et 28 w 2612
eos 3 w 2615
qui 10 w 2619
primi 1 w 2624
aderant 1 w 2631
Numidas 2 w 2639
equites 3 w 2646
vident 1 w 2652
rursum 1 w 2659
Iugurtham 1 w 2668
arbitrati 1 w 2677
cum 6 w 2680
magno 1 w 2685
gaudio 1 w 2691
obvii 1 w 2696
procedunt 1 w 2705
equites 4 w 2713
peditesque 1 w 2723
repente 1 w 2730
signo 1 w 2735
dato 1 w 2739
alii 2 w 2743
volgum 1 w 2749
effusum 1 w 2756
oppido 2 w 2762
caedere 1 w 2769
alii 3 w 2774
ad 9 w 2776
portas 2 w 2782
festinare 2 w 2791
pars 2 w 2796
turris 1 w 2802
capere 2 w 2808
ira 2 w 2812
atque 3 w 2817
praedae 1 w 2824
spes 1 w 2828
amplius 2 w 2835
quam 6 w 2839
lassitudo 1 w 2848
posse 2 w 2853
ita 12 w 2857
Vagenses 3 w 2865
biduom 1 w 2871
modo 1 w 2875
ex 6 w 2877
perfidia 1 w 2885
laetati 1 w 2892
civitas 1 w 2900
magna 2 w 2905
et 30 w 2907
opulens 1 w 2914
cuncta 2 w 2920
poenae 1 w 2926
aut 4 w 2929
praedae 2 w 2936
fuit 3 w 2940
Turpilius 2 w 2950
quem 1 w 2955
praefectum 2 w 2965
oppidi 3 w 2971
unum 1 w 2975
ex 7 w 2977
omnibus 2 w 2984
profugisse 1 w 2994
supra 1 w 2999
ostendimus 1 w 3009
iussus 1 w 3016
a 271 w 3017
Metello 1 w 3024
causam 1 w 3030
dicere 1 w 3036
postquam 3 w 3045
sese 1 w 3049
parum 2 w 3054
expurgat 1 w 3062
condemnatus 1 w 3074
verberatusque 1 w 3087
capite 1 w 3093
poenas 2 w 3099
solvit 1 w 3105
nam 2 w 3109
is 51 w 3111
civis 1 w 3116
ex 9 w 3118
Latio 1 w 3123
erat 6 w 3127
Per 1 w 3131
idem 2 w 3135
tempus 2 w 3141
Bomilcar 1 w 3149
quoius 1 w 3156
impulsu 1 w 3163
Iugurtha 4 w 3171
deditionem 1 w 3181
quam 8 w 3186
metu 2 w 3190
deseruit 1 w 3198
inceperat 1 w 3208
suspectus 1 w 3218
regi 2 w 3222
et 33 w 3224
ipse 2 w 3228
eum 1 w 3231
suspicions 1 w 3241
novas 1 w 3246
res 5 w 3249
cupere 1 w 3255
ad 10 w 3258
perniciem 1 w 3267
eius 1 w 3271
dolum 1 w 3276
quaerere 1 w 3284
die 4 w 3288
noctuque 1 w 3296
fatigare 1 w 3304
animum 2 w 3310
denique 1 w 3318
omnia 3 w 3323
temptando 1 w 3332
socium 1 w 3338
sibi 1 w 3342
adiungit 1 w 3350
Nabdalsam 1 w 3359
hominem 1 w 3367
nobilem 1 w 3374
magnis 1 w 3381
opibus 1 w 3387
clarum 1 w 3394
acceptumque 1 w 3405
popularibus 1 w 3416
suis 2 w 3420
qui 13 w 3424
plerumque 2 w 3433
seorsum 1 w 3440
ab 11 w 3442
rege 1 w 3446
exercitum 3 w 3455
ductare 1 w 3462
et 34 w 3464
omnis 2 w 3469
res 6 w 3472
exequi 1 w 3478
solitus 1 w 3485
erat 8 w 3489
quae 5 w 3494
Iugurthae 1 w 3503
fesso 2 w 3508
aut 5 w 3511
maioribus 1 w 3520
adstricto 1 w 3529
superaverant 1 w 3541
ex 12 w 3544
quo 6 w 3547
illi 2 w 3551
gloria 1 w 3557
opesque 1 w 3564
inventae 1 w 3572
igitur 2 w 3579
utriusque 1 w 3588
consilio 1 w 3596
dies 1 w 3600
insidiis 1 w 3608
statuitur 1 w 3617
cetera 1 w 3624
uti 3 w 3628
res 7 w 3631
posceret 1 w 3639
ex 13 w 3642
tempore 1 w 3649
parari 1 w 3655
placuit 1 w 3662
Nabdalsa 2 w 3671
ad 13 w 3673
exercitum 4 w 3682
profectus 1 w 3691
quem 2 w 3696
inter 4 w 3701
hiberna 1 w 3708
Romanorum 2 w 3717
iussus 2 w 3723
habebat 1 w 3730
ne 23 w 3733
ager 1 w 3737
inultis 1 w 3744
hostibus 1 w 3752
vastaretur 1 w 3762
is 58 w 3765
postquam 4 w 3773
magnitudine 2 w 3784
facinoris 1 w 3793
perculsus 1 w 3802
ad 14 w 3804
tempus 3 w 3810
non 2 w 3813
venit 2 w 3818
metusque 1 w 3826
rem 2 w 3829
impediebat 1 w 3839
Bomilcar 2 w 3848
simul 1 w 3854
cupidus 1 w 3861
incepta 1 w 3868
patrandi 1 w 3876
et 39 w 3878
timore 1 w 3884
soci 2 w 3888
anxius 1 w 3894
ne 25 w 3897
omisso 1 w 3903
vetere 1 w 3909
consilio 2 w 3917
novom 1 w 3922
quaereret 1 w 3931
litteras 1 w 3940
ad 15 w 3942
eum 2 w 3945
per 19 w 3948
homines 1 w 3955
fidelis 1 w 3962
mittit 1 w 3968
in 50 w 3971
quis 2 w 3975
mollitiam 1 w 3984
socordiamque 1 w 3996
viri 2 w 4000
accusare 1 w 4008
testari 1 w 4016
deos 1 w 4020
per 20 w 4024
quos 1 w 4028
iuravisset 1 w 4038
monere 1 w 4045
ne 28 w 4048
praemia 2 w 4055
Metelli 1 w 4062
in 51 w 4064
pestem 1 w 4070
convorteret 1 w 4081
Iugurthae 2 w 4091
exitium 1 w 4098
adesse 1 w 4104
ceterum 1 w 4112
suane 1 w 4117
an 36 w 4119
Metelli 2 w 4126
virtute 1 w 4133
periret 1 w 4140
id 30 w 4143
modo 2 w 4147
agitari 1 w 4154
proinde 1 w 4162
reputaret 1 w 4171
cum 7 w 4174
animo 2 w 4179
suo 2 w 4182
praemia 3 w 4190
an 38 w 4192
cruciatum 1 w 4201
mallet 1 w 4207
sed 3 w 4211
quom 2 w 4215
eae 1 w 4218
litterae 1 w 4226
adlatae 1 w 4233
forte 1 w 4239
Nabdalsa 3 w 4247
exercito 1 w 4255
corpore 1 w 4262
fessus 1 w 4268
in 53 w 4270
lecto 1 w 4275
quiescebat 1 w 4285
ubi 6 w 4289
cognitis 1 w 4297
Bomilcaris 1 w 4307
verbis 1 w 4313
primo 3 w 4318
cura 3 w 4322
deinde 3 w 4329
uti 4 w 4333
aegrum 1 w 4339
animum 3 w 4345
solet 2 w 4350
somnus 1 w 4357
cepit 1 w 4362
erat 9 w 4367
ei 6 w 4369
Numida 4 w 4375
quidam 1 w 4381
negotiorum 1 w 4391
curator 1 w 4398
fidus 1 w 4404
acceptusque 1 w 4415
et 51 w 4417
omnium 1 w 4423
consiliorum 1 w 4434
nisi 2 w 4438
novissumi 1 w 4447
particeps 1 w 4456
qui 18 w 4460
postquam 5 w 4468
adlatas 1 w 4475
litteras 2 w 4483
audivit 1 w 4490
et 52 w 4492
ex 17 w 4494
consuetudine 1 w 4506
ratus 3 w 4511
opera 1 w 4516
aut 6 w 4519
ingenio 2 w 4526
suo 3 w 4529
opus 1 w 4533
esse 4 w 4537
in 57 w 4539
tabernaculum 1 w 4551
introiit 1 w 4559
dormiente 1 w 4569
illo 2 w 4573
epistulam 1 w 4582
super 3 w 4587
caput 1 w 4592
in 59 w 4594
pulvino 1 w 4601
temere 1 w 4607
positam 1 w 4614
sumit 1 w 4619
ac 18 w 4621
perlegit 1 w 4629
dein 5 w 4634
propere 1 w 4641
cognitis 2 w 4649
insidiis 2 w 4657
ad 19 w 4659
regem 1 w 4664
pergit 1 w 4670
Nabdalsa 4 w 4679
paulo 2 w 4684
post 8 w 4688
experrectus 1 w 4699
ubi 7 w 4702
neque 6 w 4707
epistulam 2 w 4716
repperit 1 w 4724
et 54 w 4726
rem 3 w 4729
omnem 2 w 4734
uti 5 w 4738
acta 2 w 4742
erat 10 w 4746
ex 19 w 4749
perfugis 1 w 4757
cognovit 1 w 4765
primo 4 w 4771
indicem 1 w 4778
persequi 1 w 4786
conatus 1 w 4793
postquam 6 w 4802
id 35 w 4804
frustra 1 w 4811
fuit 4 w 4815
Iugurtham 2 w 4825
placandi 1 w 4833
gratia 1 w 4839
adcedit 1 w 4846
dicit 1 w 4852
quae 7 w 4857
ipse 3 w 4861
paravisset 1 w 4871
facere 2 w 4877
perfidia 2 w 4886
clientis 1 w 4894
sui 3 w 4897
praeventa 1 w 4906
lacrumans 1 w 4916
obtestatur 1 w 4926
per 32 w 4929
amicitiam 1 w 4938
perque 1 w 4944
sua 3 w 4947
antea 2 w 4952
fideliter 1 w 4961
acta 3 w 4965
ne 34 w 4968
super 4 w 4973
tali 4 w 4977
scelere 1 w 4984
suspectum 1 w 4993
sese 2 w 4997
haberet 1 w 5004
ad 21 w 5007
ea 7 w 5009
rex 1 w 5012
aliter 1 w 5019
atque 4 w 5024
animo 3 w 5029
gerebat 1 w 5036
placide 1 w 5044
respondit 1 w 5053
Bomilcare 1 w 5063
aliisque 1 w 5071
multis 1 w 5077
quos 2 w 5082
socios 1 w 5088
insidiarum 1 w 5098
cognoverat 1 w 5108
interfectis 1 w 5120
iram 1 w 5124
oppresserat 1 w 5135
ne 35 w 5138
qua 21 w 5141
ex 21 w 5143
eo 7 w 5145
negotio 2 w 5152
seditio 2 w 5159
oreretur 1 w 5167
neque 7 w 5173
post 10 w 5177
id 40 w 5179
locorum 1 w 5186
Iugurthae 3 w 5195
dies 2 w 5199
aut 7 w 5202
nox 1 w 5205
ulla 1 w 5209
quieta 1 w 5215
fuit 5 w 5219
neque 8 w 5225
loco 3 w 5229
neque 9 w 5234
mortali 1 w 5241
quoiquam 1 w 5249
aut 8 w 5252
tempori 1 w 5259
satis 2 w 5264
credere 1 w 5271
civis 2 w 5277
hostisque 1 w 5286
iuxta 2 w 5291
metuere 1 w 5298
circumspectare 1 w 5313
omnia 4 w 5318
et 60 w 5320
omni 10 w 5324
strepitu 1 w 5332
pavescere 1 w 5341
alio 1 w 5346
atque 5 w 5351
alio 2 w 5355
loco 4 w 5359
saepe 1 w 5365
contra 1 w 5371
decus 1 w 5376
regium 1 w 5382
noctu 2 w 5388
requiescere 1 w 5399
interdum 1 w 5408
somno 1 w 5413
excitus 1 w 5420
arreptis 1 w 5428
armis 1 w 5433
tumultum 1 w 5441
facere 3 w 5447
ita 16 w 5451
formidine 3 w 5460
quasi 1 w 5465
vecordia 1 w 5473
exagitari 1 w 5482
Igitur 1 w 5489
Metellus 3 w 5497
ubi 8 w 5501
de 32 w 5503
casu 3 w 5507
Bomilcaris 2 w 5517
et 62 w 5519
indicio 1 w 5526
patefacto 1 w 5535
ex 24 w 5537
perfugis 2 w 5545
cognovit 2 w 5553
rursus 1 w 5560
tamquam 1 w 5567
ad 22 w 5569
integrum 1 w 5577
bellum 2 w 5583
cuncta 3 w 5589
parat 1 w 5594
festinatque 1 w 5605
Marium 1 w 5612
fatigantem 1 w 5622
de 33 w 5624
profectione 1 w 5635
simul 2 w 5641
et 63 w 5643
invitum 1 w 5650
et 64 w 5652
offensum 1 w 5660
sibi 2 w 5664
parum 3 w 5669
idoneum 1 w 5676
ratus 4 w 5681
domum 1 w 5687
dimittit 1 w 5695
et 65 w 5698
Romae 1 w 5703
plebes 2 w 5709
litteris 1 w 5717
quae 8 w 5722
de 34 w 5724
Metello 2 w 5731
ac 27 w 5733
Mario 1 w 5738
missae 1 w 5744
erant 6 w 5749
cognitis 3 w 5758
volenti 1 w 5765
animo 4 w 5770
de 35 w 5772
ambobus 1 w 5779
acceperant 1 w 5789
imperatori 1 w 5800
nobilitas 1 w 5809
quae 9 w 5814
antea 3 w 5819
decori 1 w 5825
fuit 6 w 5829
invidiae 1 w 5838
esse 6 w 5842
at 68 w 5845
illi 3 w 5849
alteri 1 w 5855
generis 1 w 5862
humilitas 1 w 5871
favorem 1 w 5878
addiderat 1 w 5887
ceterum 2 w 5895
in 73 w 5897
utroque 1 w 5904
magis 2 w 5909
studia 1 w 5915
partium 1 w 5922
quam 14 w 5926
bona 1 w 5930
aut 9 w 5933
mala 1 w 5937
sua 4 w 5940
moderata 1 w 5948
praeterea 2 w 5958
seditiosi 1 w 5967
magistratus 1 w 5978
volgum 2 w 5984
exagitare 1 w 5993
Metellum 2 w 6002
omnibus 3 w 6009
contionibus 1 w 6020
capitis 1 w 6027
arcessere 1 w 6036
Mari 3 w 6041
virtutem 1 w 6049
in 74 w 6051
maius 1 w 6056
celebrare 1 w 6065
denique 2 w 6073
plebes 3 w 6079
sic 2 w 6082
accensa 1 w 6089
uti 6 w 6093
opifices 1 w 6101
agrestesque 1 w 6112
omnes 1 w 6117
quorum 1 w 6124
res 11 w 6127
fidesque 1 w 6135
in 75 w 6137
manibus 1 w 6144
sitae 1 w 6149
erant 8 w 6154
relictis 1 w 6163
operibus 1 w 6171
frequentarent 1 w 6184
Marium 2 w 6190
et 70 w 6192
sua 5 w 6195
necessaria 1 w 6205
post 11 w 6209
illius 1 w 6215
honorem 1 w 6222
ducerent 1 w 6230
ita 22 w 6234
perculsa 1 w 6242
nobilitate 2 w 6252
post 12 w 6256
multas 1 w 6262
tempestates 1 w 6273
novo 2 w 6277
homini 1 w 6283
consulatus 1 w 6293
mandatur 1 w 6301
et 71 w 6304
postea 2 w 6310
populus 1 w 6317
a 556 w 6318
tribune 1 w 6325
plebis 1 w 6331
T 6 w 6332
Manlio 1 w 6339
Mancino 1 w 6346
rogatus 1 w 6353
quem 3 w 6358
vellet 1 w 6364
cum 9 w 6367
Iugurtha 9 w 6375
bellum 3 w 6381
gerere 1 w 6387
frequens 1 w 6396
Marium 3 w 6402
iussit 1 w 6408
sed 6 w 6412
paulo 3 w 6417
decreverat 1 w 6430
ea 11 w 6433
res 12 w 6436
frustra 2 w 6443
fuit 7 w 6447
Eodem 1 w 6453
tempore 2 w 6460
Iugurtha 10 w 6468
amissis 1 w 6475
amicis 1 w 6481
quorum 2 w 6488
plerosque 1 w 6497
ipse 4 w 6501
necaverat 1 w 6510
ceteri 1 w 6517
formidine 4 w 6526
pars 3 w 6530
ad 24 w 6532
Romanos 1 w 6539
alii 5 w 6544
ad 25 w 6546
regem 2 w 6551
Bocchum 1 w 6558
profugerant 1 w 6569
quom 3 w 6574
neque 10 w 6579
bellum 4 w 6585
geri 1 w 6589
sine 2 w 6593
administris 1 w 6604
posset 1 w 6610
et 75 w 6612
novorum 1 w 6619
fidem 1 w 6624
in 81 w 6626
tanta 2 w 6631
perfidia 3 w 6639
veterum 1 w 6646
experiri 1 w 6654
periculosum 1 w 6665
duceret 1 w 6672
varius 1 w 6679
incertusque 1 w 6690
agitabat 1 w 6698
neque 11 w 6704
illi 5 w 6708
res 13 w 6711
neque 12 w 6716
consilium 2 w 6725
aut 10 w 6728
quisquam 1 w 6736
hominum 1 w 6743
satis 3 w 6748
placebat 1 w 6756
itinera 1 w 6764
praefectosque 1 w 6777
in 85 w 6779
dies 3 w 6783
mutare 1 w 6789
modo 3 w 6794
advorsum 2 w 6802
hostis 2 w 6808
interdum 2 w 6817
in 87 w 6819
solitudines 1 w 6830
pergere 2 w 6837
saepe 2 w 6843
in 89 w 6845
fuga 2 w 6849
ac 31 w 6851
post 14 w 6855
paulo 4 w 6860
in 90 w 6862
armis 2 w 6867
spem 1 w 6871
habere 2 w 6877
dubitare 1 w 6886
virtuti 1 w 6894
an 57 w 6896
fidei 1 w 6901
popularium 1 w 6911
minus 1 w 6916
crederet 1 w 6924
ita 26 w 6928
quocumque 1 w 6937
intenderat 1 w 6947
res 14 w 6951
advorsae 1 w 6959
erant 10 w 6964
sed 7 w 6968
inter 8 w 6973
eas 1 w 6976
moras 1 w 6981
repente 2 w 6988
sese 3 w 6992
Metellus 4 w 7000
cum 11 w 7003
exercitu 5 w 7011
ostendit 1 w 7019
Numidae 1 w 7027
ab 20 w 7029
Iugurtha 11 w 7037
pro 15 w 7040
tempore 3 w 7047
parati 1 w 7053
instructique 1 w 7065
dein 6 w 7070
proelium 1 w 7078
incipitur 1 w 7087
qua 29 w 7091
in 97 w 7093
parte 1 w 7098
rex 2 w 7101
pugnae 1 w 7107
adfuit 1 w 7113
ibi 4 w 7117
aliquamdiu 1 w 7127
certatum 1 w 7135
ceteri 2 w 7142
eius 2 w 7146
omnes 2 w 7151
milites 4 w 7158
primo 5 w 7163
congressu 1 w 7172
pulsi 1 w 7177
fugatique 1 w 7186
Romani 2 w 7193
signorum 1 w 7201
et 81 w 7203
armorum 1 w 7210
et 82 w 7212
aliquanto 1 w 7221
numero 1 w 7227
hostium 2 w 7235
paucorum 1 w 7243
potiti 1 w 7249
nam 3 w 7253
ferme 1 w 7258
Numidis 2 w 7265
in 98 w 7267
omnibus 4 w 7274
proeliis 1 w 7282
magis 4 w 7287
pedes 1 w 7292
quam 17 w 7296
arma 2 w 7300
tuta 1 w 7304
sunt 2 w 7308
Ea 1 w 7311
fuga 4 w 7315
Iugurtha 12 w 7323
impensius 1 w 7332
modo 4 w 7336
rebus 3 w 7341
suis 3 w 7345
diffidens 1 w 7354
cum 12 w 7357
perfugis 3 w 7365
et 83 w 7367
parte 2 w 7372
equitatus 1 w 7381
in 99 w 7383
solitudines 2 w 7394
dein 7 w 7399
Thalam 1 w 7405
pervenit 2 w 7413
in 102 w 7416
oppidum 2 w 7423
magnum 1 w 7429
atque 7 w 7434
opulentum 1 w 7443
ubi 10 w 7447
plerique 1 w 7455
thesauri 1 w 7463
filiorumque 1 w 7474
eius 3 w 7478
multus 2 w 7484
pueritiae 1 w 7493
cultus 1 w 7499
erat 19 w 7503
quae 10 w 7508
postquam 7 w 7516
Metello 3 w 7523
comperta 1 w 7531
sunt 3 w 7535
quamquam 1 w 7544
inter 9 w 7549
Thalam 2 w 7555
flumenque 1 w 7564
proxumum 1 w 7572
in 104 w 7574
spatio 1 w 7580
milium 1 w 7586
quinquaginta 1 w 7598
loca 1 w 7602
arida 1 w 7607
atque 8 w 7612
vasta 3 w 7617
esse 8 w 7621
cognoverat 2 w 7631
tamen 1 w 7637
spe 10 w 7640
patrandi 2 w 7648
belli 1 w 7653
si 38 w 7656
eius 4 w 7660
oppidi 4 w 7666
potitus 1 w 7673
foret 1 w 7678
omnis 3 w 7684
asperitates 1 w 7695
supervadere 1 w 7706
ac 32 w 7708
naturam 1 w 7715
etiam 1 w 7720
vincere 1 w 7727
aggreditur 1 w 7737
igitur 3 w 7744
omnia 5 w 7749
iumenta 1 w 7756
sarcinis 1 w 7764
levari 1 w 7770
iubet 2 w 7775
nisi 3 w 7779
frumento 1 w 7787
dierum 1 w 7793
decem 1 w 7798
ceterum 3 w 7806
utris 1 w 7811
modo 5 w 7815
et 89 w 7817
alia 3 w 7821
aquae 1 w 7826
idonea 1 w 7832
portari 1 w 7839
praeterea 3 w 7849
conquirit 1 w 7858
ex 29 w 7860
agris 1 w 7865
quam 21 w 7869
plurumum 1 w 7877
potest 2 w 7883
domiti 1 w 7889
pecoris 1 w 7896
eoque 1 w 7901
inponit 1 w 7908
vasa 1 w 7912
quoiusque 1 w 7921
modi 1 w 7925
sed 8 w 7929
pleraque 1 w 7937
lignea 1 w 7943
collecta 1 w 7951
ex 30 w 7953
tuguriis 1 w 7961
Numidarum 2 w 7970
ad 31 w 7973
hoc 2 w 7976
finitumis 1 w 7985
imperat 2 w 7992
qui 26 w 7996
se 48 w 7998
post 16 w 8002
regis 2 w 8007
fugam 2 w 8012
Metello 4 w 8019
dederant 1 w 8027
quam 22 w 8032
plurumum 2 w 8040
quisque 1 w 8047
aquae 2 w 8052
portaret 1 w 8060
diem 2 w 8065
locumque 1 w 8073
ubi 11 w 8077
praesto 1 w 8084
fueri 1 w 8089
n 378 w 8090
t 640 w 8091
praedicit 1 w 8101
ipse 5 w 8106
ex 31 w 8108
flumine 1 w 8115
quam 23 w 8120
proxumam 1 w 8128
oppido 3 w 8134
aquam 1 w 8139
esse 9 w 8143
supra 2 w 8148
diximus 1 w 8155
iumenta 2 w 8163
onerat 1 w 8169
eo 9 w 8172
modo 6 w 8176
instructus 1 w 8186
ad 32 w 8188
Thalam 3 w 8194
proficiscitur 1 w 8207
deinde 4 w 8214
ubi 12 w 8217
ad 33 w 8219
id 59 w 8221
loci 2 w 8225
ventum 1 w 8231
quo 16 w 8235
Numidis 3 w 8242
praeceperat 1 w 8253
et 93 w 8256
castra 1 w 8262
posita 2 w 8268
munitaque 1 w 8277
sunt 4 w 8281
tanta 3 w 8287
repente 3 w 8294
caelo 1 w 8299
missa 3 w 8304
vis 8 w 8307
aquae 3 w 8312
dicitur 1 w 8319
ut 28 w 8322
ea 16 w 8324
modo 7 w 8328
exercitui 1 w 8337
satis 4 w 8342
superque 1 w 8350
foret 2 w 8355
praeterea 4 w 8365
commeatus 1 w 8374
spe 12 w 8377
amplior 1 w 8384
quia 2 w 8389
Numidae 2 w 8396
sicuti 1 w 8403
plerique 2 w 8411
in 114 w 8413
nova 4 w 8417
deditione 3 w 8426
officia 1 w 8434
intenderant 1 w 8445
ceterum 4 w 8453
milites 5 w 8460
religione 1 w 8469
pluvia 1 w 8475
magis 5 w 8480
usi 1 w 8483
eaque 1 w 8489
res 16 w 8492
multum 2 w 8498
animis 2 w 8504
eorum 2 w 8509
addidit 1 w 8516
nam 4 w 8520
rati 5 w 8524
sese 4 w 8528
dis 5 w 8531
inmortalibus 1 w 8543
curae 1 w 8548
esse 10 w 8552
deinde 5 w 8559
postero 1 w 8566
die 11 w 8569
contra 2 w 8575
opinionem 1 w 8584
Iugurthae 4 w 8593
ad 35 w 8595
Thalam 4 w 8601
perveniunt 1 w 8611
oppidani 1 w 8620
qui 29 w 8624
se 54 w 8626
locorum 2 w 8633
asperitate 3 w 8643
munitos 1 w 8650
crediderant 1 w 8661
magna 3 w 8667
atque 9 w 8672
insolita 1 w 8680
re 141 w 8682
perculsi 1 w 8690
nihilo 1 w 8697
segnius 1 w 8704
bellum 5 w 8710
parare 2 w 8716
idem 4 w 8721
nostri 1 w 8727
facere 4 w 8733
sed 9 w 8737
rex 3 w 8740
nihil 3 w 8746
iam 7 w 8749
infectum 1 w 8757
Metello 5 w 8764
credens 1 w 8771
quippe 2 w 8778
qui 31 w 8781
omnia 6 w 8786
arma 3 w 8791
tela 2 w 8795
locos 2 w 8801
tempora 1 w 8808
denique 3 w 8816
naturam 2 w 8823
ipsam 1 w 8828
ceteris 1 w 8835
imperitantem 1 w 8847
industria 1 w 8856
vicerat 1 w 8863
cum 14 w 8867
liberis 1 w 8874
et 99 w 8876
magna 4 w 8881
parte 3 w 8886
pecuniae 1 w 8894
ex 34 w 8896
oppido 4 w 8902
noctu 3 w 8907
profugit 2 w 8915
neque 13 w 8921
postea 3 w 8927
in 122 w 8929
ullo 1 w 8933
loco 7 w 8937
amplius 3 w 8944
uno 2 w 8947
die 12 w 8950
aut 11 w 8953
una 1 w 8956
nocte 1 w 8961
moratus 1 w 8968
simulabat 1 w 8978
sese 5 w 8982
negoti 3 w 8988
gratia 2 w 8994
properare 1 w 9003
ceterum 5 w 9011
proditionem 1 w 9022
timebat 1 w 9029
quam 25 w 9034
vitare 1 w 9040
posse 4 w 9045
celeritate 1 w 9055
putabat 1 w 9062
nam 5 w 9066
talia 1 w 9071
consilia 1 w 9079
per 57 w 9082
otium 1 w 9087
et 101 w 9089
ex 35 w 9091
opportunitate 1 w 9104
capi 3 w 9108
at 112 w 9111
Metellus 5 w 9119
ubi 13 w 9123
oppidanos 1 w 9132
proelio 1 w 9139
intentos 1 w 9147
simul 4 w 9153
oppidum 3 w 9160
et 103 w 9162
operibus 2 w 9170
et 104 w 9172
loco 8 w 9176
munitum 1 w 9183
videt 2 w 9188
vallo 1 w 9194
fossaque 1 w 9202
moenia 1 w 9208
circumvenit 1 w 9219
dein 10 w 9224
duobus 1 w 9230
locis 2 w 9235
ex 36 w 9237
copia 1 w 9242
maxume 2 w 9248
idoneis 1 w 9255
vineas 1 w 9261
agere 1 w 9266
superque 2 w 9275
eas 3 w 9278
aggerem 1 w 9285
iacere 1 w 9291
et 106 w 9293
super 8 w 9298
aggerem 2 w 9305
inpositis 1 w 9314
turribus 1 w 9322
opus 2 w 9326
et 107 w 9328
administros 1 w 9339
tutari 1 w 9345
contra 3 w 9352
haec 1 w 9356
oppidani 2 w 9364
festinare 3 w 9373
parare 3 w 9380
prorsus 2 w 9388
ab 23 w 9390
utrisque 1 w 9398
nihil 4 w 9403
reliquom 2 w 9411
fieri 1 w 9416
denique 4 w 9424
Romani 3 w 9430
multo 1 w 9436
ante 8 w 9440
labore 2 w 9446
proeliisque 1 w 9457
fatigati 2 w 9465
post 19 w 9470
dies 4 w 9474
quadraginta 1 w 9485
quam 26 w 9489
eo 11 w 9491
ventum 2 w 9497
erat 25 w 9501
oppido 5 w 9508
modo 8 w 9512
potiti 2 w 9518
praeda 4 w 9525
omnis 4 w 9530
ab 25 w 9532
perfugis 4 w 9540
corrupta 1 w 9548
ii 15 w 9551
postquam 8 w 9559
murum 1 w 9564
arietibus 1 w 9573
feriri 1 w 9579
resque 1 w 9585
suas 2 w 9589
adflictas 1 w 9598
vident 2 w 9604
aurum 1 w 9610
atque 10 w 9615
argentum 1 w 9623
et 109 w 9625
alia 5 w 9629
quae 14 w 9634
prima 1 w 9639
ducuntur 1 w 9647
domum 2 w 9653
regiam 1 w 9659
conportant 1 w 9669
ibi 5 w 9673
vino 2 w 9677
et 110 w 9679
epulis 1 w 9685
onerati 1 w 9692
illaque 1 w 9699
et 111 w 9701
domum 3 w 9706
et 112 w 9708
semet 1 w 9713
igni 1 w 9717
corrumpunt 1 w 9727
et 114 w 9730
quas 2 w 9735
victi 1 w 9740
ab 26 w 9742
hostibus 2 w 9750
poenas 3 w 9756
metuerant 1 w 9765
eas 4 w 9769
ipsi 1 w 9773
volentes 1 w 9781
pependere 1 w 9790