Scaife ATLAS

CTS Library / Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum (31-32)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:31-32
Refs {'start': {'reference': '31', 'human_reference': 'Chapter 31'}, 'end': {'reference': '32', 'human_reference': 'Chapter 32'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
'Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet: opes factionis, vostra patientia, ius nullum, ac maxume quod innocentiae plus periculi quam honoris est.
2
nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit,
3
qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
4
sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit.
5
certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar. verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites.

6
Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vostri fecere, uti contra iniurias armati eatis. nihil vi, nihil secessione opus est; necesse est suomet ipsi more praecipites eant.
7
occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt; post C. Cracchi et C. Fulvi caedem item vostri ordinis multi mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis non lex, verum lubido eorum finem fecit.
8
sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit.
9
superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maistas vostra,
p.79
divina et humana omnia hostibus tradita sunt.
10
neque eos qui ea fecere pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vostra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes; proinde quasi ea honori, non praedae habeant.
11
servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, in imperio nati aequo animo servitutem toleratis?
12
at qui sunt ii, qui rem publicam occupavere? homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et idem superbissumi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt.
13
pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent.
14
ita quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est. metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere, quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit.
15
sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est.
16
quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica sicuti nunc vastaretur et beneficia vostra penes optumos, non audacissumos forent.
17
maiores vostri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere; vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse.

18
Dicet aliquis 'quid igitur censes?' vindicandum in eos, qui hosti prodidere rem publicam, non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae.
p.80
19
qui si dediticius est, profecto iussis vostris oboediens erit; sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maxumae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint;
20
nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, quom regna provinciae leges iura iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere. nam servitutem quidem quis vostrum recusare audebat?

21
Atque ego tametsi viro flagitiosissumum existumo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset.
22
nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, quom intellegetis aut serviundum esse aut per manus libertatem retinendam.
23
nam fidei quidem aut concordiae quae spes est? dominari illi volunt, vos liberi esse; facere illi iniurias, vos prohibere; postremo sociis nostris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur.
24
potestne in tam divorsis mentibus pax aut amicitia esse?

25
Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus inpunitum omittatis. non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur;
p.81
hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vostrum est; domi militiaeque res publica venalis fuit.
26
quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquom, nisi ut illis qui ea fecere oboedientes vivamus? nam impune quae lubet facere, id est regem esse.
27
neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscundo malis bonos perditum eatis.
28
ad hoc in re publica multo praestat benefici quam malefici inmemorem esse: bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus inprobior.
29
ad hoc si iniuriae non sint, haud saepe auxili egeas.'

1
Haec atque alia huiusce modi saepe in dicundo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae arcessebat, delicta patefierent.

2
Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui pluruma et flagitiosissuma facinora fecere.
3
fuere qui auro corrupti elephantos Iugurthae traderent, alii perfugas venderent, pars ex pacatis praedas agebant:
4
tanta vis avaritiae in animos eorum veluti tabes invaserat.
5
at Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet. privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat: talis ea tempestate fama de Cassio erat.

p.82

33
1
Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam maxume miserabili cum Cassio Romam venit.
2
ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, quoius inpudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret.
3
at C. Memmius advocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore.
4
post ubi silentium coepit, producto Iugurtha verba facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit. quibus iuvantibus quibusque ministris ea egerit, quamquam intellegat popolus Romanus, tamen velle manufesta magis ex illo habere. si verum aperiat, in fide et dementia populi Romani magnam spem illi sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes corrupturum.
34
1
deinde ubi Memmius dicundi finem fecit et Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere iubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, voltu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen inpudentia.
2
ita populus ludibrio habitus ex contione discedit; Iugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.

Tokens

Multa 1 w 6
me 1 w 8
dehortantur 1 w 19
a 3 w 20
vobis 1 w 25
Quirites 1 w 34
ni 1 w 37
studium 1 w 44
rei 1 w 47
publicae 1 w 55
omnia 1 w 60
superet 1 w 67
opes 1 w 72
factionis 1 w 81
vostra 1 w 88
patientia 1 w 97
ius 1 w 101
nullum 1 w 107
ac 2 w 110
maxume 1 w 116
quod 1 w 120
innocentiae 1 w 131
plus 1 w 135
periculi 1 w 143
quam 1 w 147
honoris 1 w 154
est 1 w 157
nam 1 w 161
illa 1 w 165
quidem 1 w 171
piget 1 w 176
dicere 1 w 182
his 1 w 186
annis 1 w 191
quindecim 1 w 200
quam 2 w 204
ludibrio 1 w 212
fueritis 1 w 220
superbiae 1 w 229
paucorum 1 w 237
quam 3 w 242
foede 1 w 247
quamque 1 w 254
inulti 1 w 260
perierint 1 w 269
vostri 1 w 275
defensores 1 w 285
ut 1 w 288
vobis 2 w 293
animus 1 w 299
ab 1 w 301
ignavia 1 w 308
atque 1 w 313
socordia 1 w 321
corruptus 1 w 330
sit 1 w 333
qui 3 w 337
ne 1 w 339
nunc 1 w 343
quidem 2 w 349
obnoxiis 1 w 357
inimicis 1 w 365
exurgitis 1 w 374
atque 2 w 379
etiam 1 w 384
nunc 2 w 388
timetis 1 w 395
eos 1 w 398
quibus 1 w 405
decet 1 w 410
terrori 1 w 417
esse 1 w 421
sed 1 w 425
quamquam 1 w 433
haec 1 w 437
talia 1 w 442
sunt 1 w 446
tamen 1 w 452
obviam 1 w 458
ire 1 w 461
factionis 2 w 470
potentiae 1 w 479
animus 2 w 485
subigit 1 w 492
certe 1 w 498
ego 1 w 501
libertatem 1 w 511
quae 1 w 516
mihi 1 w 520
a 42 w 521
parente 1 w 528
meo 1 w 531
tradita 1 w 538
est 2 w 541
experiar 1 w 550
verum 1 w 556
id 3 w 558
frustra 1 w 565
an 5 w 567
ob 5 w 569
rem 1 w 572
faciam 1 w 578
in 6 w 581
vostra 2 w 587
manu 1 w 591
situm 1 w 596
est 3 w 599
Quirites 2 w 608
Neque 1 w 614
ego 2 w 617
vos 4 w 620
hortor 1 w 626
quod 2 w 631
saepe 1 w 636
maiores 1 w 643
vostri 2 w 649
fecere 1 w 655
uti 1 w 659
contra 1 w 665
iniurias 1 w 673
armati 1 w 679
eatis 1 w 684
nihil 1 w 690
vi 3 w 692
nihil 2 w 698
secessione 1 w 708
opus 1 w 712
est 4 w 715
necesse 1 w 723
est 5 w 726
suomet 1 w 732
ipsi 1 w 736
more 1 w 740
praecipites 1 w 751
eant 1 w 755
occiso 1 w 762
Ti 1 w 764
Graccho 1 w 772
quem 1 w 777
regnum 1 w 783
parare 1 w 789
aiebant 1 w 796
in 8 w 799
plebem 1 w 805
Romanam 1 w 812
quaestiones 1 w 823
habitae 1 w 830
sunt 2 w 834
post 1 w 839
C 1 w 840
Cracchi 1 w 848
et 7 w 850
C 3 w 851
Fulvi 1 w 857
caedem 1 w 863
item 1 w 867
vostri 3 w 873
ordinis 1 w 880
multi 1 w 885
mortales 1 w 893
in 10 w 895
carcere 1 w 902
necati 1 w 908
sunt 3 w 912
utriusque 1 w 922
cladis 1 w 928
non 1 w 931
lex 1 w 934
verum 2 w 940
lubido 1 w 946
eorum 1 w 951
finem 1 w 956
fecit 1 w 961
sed 2 w 965
sane 1 w 969
fuerit 2 w 975
regni 1 w 980
paratio 1 w 987
plebi 1 w 992
sua 1 w 995
restituere 1 w 1005
quicquid 1 w 1014
sine 1 w 1018
sanguine 1 w 1026
civium 1 w 1032
ulcisci 1 w 1039
nequitur 1 w 1047
iure 1 w 1052
factum 1 w 1058
sit 3 w 1061
superioribus 1 w 1074
annis 2 w 1079
taciti 1 w 1085
indignabamini 1 w 1098
aerarium 1 w 1106
expilari 1 w 1114
reges 1 w 1120
et 8 w 1122
populos 1 w 1129
liberos 1 w 1136
paucis 1 w 1142
nobilibus 1 w 1151
vectigal 1 w 1159
pendere 1 w 1166
penes 1 w 1172
eosdem 1 w 1178
et 9 w 1180
summam 1 w 1186
gloriam 1 w 1193
et 10 w 1195
maxumas 1 w 1202
divitias 1 w 1210
esse 3 w 1214
tamen 2 w 1220
haec 2 w 1224
talia 2 w 1229
facinora 1 w 1237
impune 1 w 1243
suscepisse 1 w 1253
parum 1 w 1258
habuere 1 w 1265
itaque 1 w 1272
postremo 1 w 1280
leges 1 w 1285
maistas 1 w 1293
vostra 3 w 1299
divina 1 w 1306
et 11 w 1308
humana 1 w 1314
omnia 2 w 1319
hostibus 1 w 1327
tradita 2 w 1334
sunt 4 w 1338
neque 1 w 1344
eos 3 w 1347
qui 9 w 1350
ea 3 w 1352
fecere 2 w 1358
pudet 1 w 1363
aut 1 w 1366
paenitet 1 w 1374
sed 3 w 1378
incedunt 1 w 1386
per 7 w 1389
ora 2 w 1392
vostra 4 w 1398
magnifici 1 w 1407
sacerdotia 1 w 1418
et 14 w 1420
consulatus 1 w 1430
pars 1 w 1435
triumphos 1 w 1444
suos 1 w 1448
ostentantes 1 w 1459
proinde 1 w 1467
quasi 1 w 1472
ea 4 w 1474
honori 2 w 1480
non 2 w 1484
praedae 1 w 1491
habeant 1 w 1498
servi 1 w 1504
aere 1 w 1508
parati 2 w 1514
iniusta 1 w 1521
imperia 1 w 1528
dominorum 1 w 1537
non 3 w 1540
perferunt 1 w 1549
vos 9 w 1553
Quirites 3 w 1562
in 22 w 1565
imperio 1 w 1572
nati 1 w 1576
aequo 1 w 1581
animo 1 w 1586
servitutem 1 w 1596
toleratis 1 w 1605
at 13 w 1608
qui 10 w 1611
sunt 5 w 1615
ii 2 w 1617
qui 11 w 1621
rem 3 w 1624
publicam 1 w 1632
occupavere 1 w 1642
homines 1 w 1650
sceleratissumi 1 w 1664
cruentis 1 w 1673
manibus 1 w 1680
immani 1 w 1687
avaritia 1 w 1695
nocentissumi 1 w 1708
et 15 w 1710
idem 3 w 1714
superbissumi 1 w 1726
quibus 2 w 1733
fides 1 w 1738
decus 1 w 1743
pietas 1 w 1749
postremo 2 w 1758
honesta 1 w 1765
atque 3 w 1770
inhonesta 1 w 1779
omnia 3 w 1784
quaestui 1 w 1792
sunt 6 w 1796
pars 2 w 1801
eorum 2 w 1806
occidisse 1 w 1815
tribunos 1 w 1823
plebis 1 w 1829
alii 1 w 1834
quaestiones 2 w 1845
iniustas 1 w 1853
plerique 1 w 1862
caedem 2 w 1868
in 26 w 1870
vos 10 w 1873
fecisse 1 w 1880
pro 2 w 1883
munimento 1 w 1892
habent 1 w 1898
ita 5 w 1902
quam 7 w 1906
quisque 1 w 1913
pessume 1 w 1920
fecit 2 w 1925
tam 3 w 1929
maxume 2 w 1935
tutus 1 w 1940
est 12 w 1943
metum 1 w 1949
ab 7 w 1951
scelere 1 w 1958
suo 3 w 1961
ad 4 w 1963
ignaviam 1 w 1971
vostram 1 w 1978
transtulere 1 w 1989
quos 1 w 1994
omnis 1 w 1999
eadem 1 w 2004
cupere 1 w 2010
eadem 2 w 2016
odisse 1 w 2022
eadem 3 w 2028
metuere 1 w 2035
in 27 w 2037
unum 1 w 2041
coegit 1 w 2047
sed 4 w 2051
haec 3 w 2055
inter 1 w 2060
bonos 1 w 2065
amicitia 1 w 2073
inter 2 w 2079
malos 1 w 2084
factio 3 w 2090
est 13 w 2093
quod 3 w 2098
si 8 w 2100
tam 4 w 2103
vos 12 w 2106
libertatis 1 w 2116
curam 1 w 2121
haberetis 1 w 2130
quam 8 w 2135
illi 1 w 2139
ad 8 w 2141
dominationem 1 w 2153
accensi 1 w 2160
sunt 7 w 2164
profecto 1 w 2173
neque 2 w 2178
res 4 w 2181
publica 3 w 2188
sicuti 1 w 2194
nunc 3 w 2198
vastaretur 1 w 2208
et 21 w 2210
beneficia 1 w 2219
vostra 6 w 2225
penes 2 w 2230
optumos 1 w 2237
non 4 w 2241
audacissumos 1 w 2253
forent 1 w 2259
maiores 2 w 2267
vostri 4 w 2273
parandi 1 w 2280
iuris 1 w 2285
et 22 w 2287
maiestatis 1 w 2297
constituendae 1 w 2310
gratia 1 w 2316
bis 5 w 2319
per 13 w 2322
secessionem 1 w 2333
armati 2 w 2339
Aventinum 1 w 2348
occupavere 2 w 2358
vos 15 w 2362
pro 4 w 2365
libertate 2 w 2374
quam 9 w 2379
ab 9 w 2381
illis 1 w 2386
accepistis 1 w 2396
nonne 1 w 2402
summa 2 w 2407
ope 2 w 2410
nitemini 1 w 2418
atque 4 w 2424
eo 7 w 2426
vehementius 1 w 2437
quo 6 w 2441
maius 1 w 2446
dedecus 1 w 2453
est 15 w 2456
parta 1 w 2461
amittere 1 w 2469
quam 10 w 2473
omnino 1 w 2479
non 6 w 2482
paravisse 1 w 2491
Dicet 1 w 2497
aliquis 1 w 2504
quid 4 w 2509
igitur 1 w 2515
censes 1 w 2521
vindicandum 1 w 2534
in 35 w 2536
eos 4 w 2539
qui 16 w 2543
hosti 2 w 2548
prodidere 1 w 2557
rem 5 w 2560
publicam 2 w 2568
non 7 w 2572
manu 2 w 2576
neque 3 w 2581
vi 13 w 2583
quod 4 w 2588
magis 1 w 2593
vos 16 w 2596
fecisse 2 w 2603
quam 11 w 2607
illis 2 w 2612
accidisse 1 w 2621
indignum 1 w 2629
est 16 w 2632
verum 3 w 2638
quaestionibus 1 w 2651
et 24 w 2653
indicio 1 w 2660
ipsius 1 w 2666
Iugurthae 1 w 2675
qui 17 w 2679
si 13 w 2681
dediticius 1 w 2691
est 18 w 2694
profecto 2 w 2703
iussis 1 w 2709
vostris 1 w 2716
oboediens 1 w 2725
erit 3 w 2729
sin 2 w 2733
ea 9 w 2735
contemnit 1 w 2744
scilicet 1 w 2753
existumabitis 1 w 2766
qualis 1 w 2773
illa 2 w 2777
pax 1 w 2780
aut 2 w 2783
deditio 1 w 2790
sit 4 w 2793
ex 6 w 2796
qua 19 w 2799
ad 9 w 2801
Iugurtham 1 w 2810
scelerum 1 w 2818
impunitas 1 w 2827
ad 10 w 2830
paucos 1 w 2836
potentis 1 w 2844
maxumae 1 w 2851
divitiae 1 w 2859
ad 11 w 2862
rem 6 w 2865
publicam 3 w 2873
damna 1 w 2878
atque 5 w 2883
dedecora 1 w 2891
pervenerint 1 w 2902
nisi 1 w 2907
forte 1 w 2912
nondum 1 w 2918
etiam 2 w 2923
vos 18 w 2926
dominationis 1 w 2938
eorum 3 w 2943
satietas 1 w 2951
tenet 1 w 2956
et 29 w 2958
illa 3 w 2962
quam 12 w 2966
haec 4 w 2970
tempora 1 w 2977
magis 2 w 2982
placent 1 w 2989
quom 1 w 2994
regna 1 w 2999
provinciae 1 w 3009
leges 2 w 3014
iura 1 w 3018
iudicia 1 w 3025
bella 1 w 3030
atque 6 w 3035
paces 1 w 3040
postremo 3 w 3049
divina 2 w 3055
et 30 w 3057
humana 2 w 3063
omnia 4 w 3068
penes 3 w 3073
paucos 2 w 3079
erant 1 w 3084
vos 19 w 3088
autem 1 w 3093
hoc 1 w 3097
est 19 w 3100
populus 1 w 3107
Romanus 1 w 3114
invicti 1 w 3122
ab 11 w 3124
hostibus 2 w 3132
imperatores 1 w 3144
omnium 1 w 3150
gentium 1 w 3157
satis 1 w 3163
habebatis 1 w 3172
animam 1 w 3178
retinere 1 w 3186
nam 3 w 3190
servitutem 2 w 3200
quidem 3 w 3206
quis 3 w 3210
vostrum 1 w 3217
recusare 1 w 3225
audebat 1 w 3232
Atque 1 w 3238
ego 3 w 3241
tametsi 1 w 3248
viro 1 w 3252
flagitiosissumum 1 w 3268
existumo 1 w 3276
impune 2 w 3282
iniuriam 1 w 3290
accepisse 1 w 3299
tamen 3 w 3305
vos 21 w 3308
hominibus 1 w 3317
sceleratissumis 1 w 3332
ignoscere 1 w 3341
quoniam 1 w 3349
cives 1 w 3354
sunt 8 w 3358
aequo 2 w 3364
animo 2 w 3369
paterer 1 w 3376
ni 42 w 3379
misericordia 1 w 3391
in 47 w 3393
perniciem 1 w 3402
casura 1 w 3408
esset 1 w 3413
nam 4 w 3417
et 34 w 3419
illis 3 w 3424
quantum 1 w 3432
importunitatis 1 w 3446
habent 2 w 3452
parum 2 w 3458
est 20 w 3461
impune 3 w 3467
male 1 w 3471
fecisse 3 w 3478
nisi 2 w 3483
deinde 1 w 3489
faciundi 1 w 3497
licentia 1 w 3505
eripitur 1 w 3513
et 35 w 3516
vobis 3 w 3521
aeterna 1 w 3528
sollicitudo 1 w 3539
remanebit 1 w 3548
quom 2 w 3553
intellegetis 1 w 3565
aut 4 w 3568
serviundum 1 w 3578
esse 5 w 3582
aut 5 w 3585
per 17 w 3588
manus 2 w 3593
libertatem 2 w 3603
retinendam 1 w 3613
nam 5 w 3617
fidei 1 w 3622
quidem 4 w 3628
aut 6 w 3631
concordiae 1 w 3641
quae 6 w 3645
spes 1 w 3649
est 21 w 3652
dominari 1 w 3661
illi 5 w 3665
volunt 1 w 3671
vos 22 w 3675
liberi 1 w 3681
esse 6 w 3685
facere 1 w 3692
illi 6 w 3696
iniurias 2 w 3704
vos 23 w 3708
prohibere 1 w 3717
postremo 4 w 3726
sociis 1 w 3732
nostris 1 w 3739
veluti 1 w 3745
hostibus 3 w 3753
hostibus 4 w 3762
pro 9 w 3765
sociis 2 w 3771
utuntur 1 w 3778
potestne 1 w 3787
in 53 w 3789
tam 7 w 3792
divorsis 1 w 3800
mentibus 1 w 3808
pax 2 w 3811
aut 7 w 3814
amicitia 2 w 3822
esse 7 w 3826
Quare 1 w 3832
moneo 1 w 3837
hortorque 1 w 3846
vos 24 w 3849
ne 35 w 3852
tantum 1 w 3858
scelus 1 w 3864
inpunitum 1 w 3873
omittatis 1 w 3882
non 9 w 3886
peculatus 1 w 3895
aerari 2 w 3901
factus 1 w 3907
est 23 w 3910
neque 4 w 3915
per 18 w 3918
vim 1 w 3921
sociis 3 w 3927
ereptae 1 w 3934
pecuniae 1 w 3942
quae 7 w 3947
quamquam 2 w 3955
gravia 1 w 3961
sunt 9 w 3965
tamen 4 w 3971
consuetudine 1 w 3983
iam 9 w 3986
pro 10 w 3989
nihilo 1 w 3995
habentur 1 w 4003
hosti 6 w 4009
acerrumo 1 w 4017
prodita 1 w 4024
senatus 1 w 4031
auctoritas 1 w 4041
proditum 1 w 4050
imperium 1 w 4058
vostrum 2 w 4065
est 24 w 4068
domi 5 w 4073
militiaeque 1 w 4084
res 7 w 4087
publica 6 w 4094
venalis 1 w 4101
fuit 1 w 4105
quae 8 w 4110
nisi 3 w 4114
quaesita 1 w 4122
erunt 2 w 4127
nisi 4 w 4132
vindicatum 1 w 4142
in 57 w 4144
noxios 1 w 4150
quid 7 w 4155
erit 4 w 4159
reliquom 1 w 4167
nisi 5 w 4172
ut 17 w 4174
illis 4 w 4179
qui 22 w 4182
ea 10 w 4184
fecere 3 w 4190
oboedientes 1 w 4201
vivamus 1 w 4208
nam 6 w 4212
impune 4 w 4218
quae 10 w 4222
lubet 1 w 4227
facere 2 w 4233
id 16 w 4236
est 25 w 4239
regem 1 w 4244
esse 8 w 4248
neque 5 w 4254
ego 4 w 4257
vos 26 w 4260
Quirites 4 w 4269
hortor 3 w 4276
ut 18 w 4279
malitis 1 w 4286
civis 1 w 4291
vostros 1 w 4298
perperam 1 w 4306
quam 15 w 4310
recte 1 w 4315
fecisse 4 w 4322
sed 5 w 4326
ne 40 w 4328
ignoscundo 1 w 4338
malis 1 w 4343
bonos 2 w 4348
perditum 1 w 4356
eatis 2 w 4361
ad 12 w 4364
hoc 2 w 4367
in 58 w 4369
re 63 w 4371
publica 7 w 4378
multo 1 w 4383
praestat 1 w 4391
benefici 2 w 4399
quam 16 w 4403
malefici 1 w 4411
inmemorem 1 w 4420
esse 9 w 4424
bonus 1 w 4430
tantummodo 1 w 4440
segnior 1 w 4447
fit 1 w 4450
ubi 3 w 4454
neglegas 1 w 4462
at 41 w 4465
malus 1 w 4470
inprobior 1 w 4479
ad 13 w 4482
hoc 3 w 4485
si 26 w 4487
iniuriae 1 w 4495
non 10 w 4498
sint 1 w 4502
haud 1 w 4507
saepe 2 w 4512
auxili 1 w 4518
egeas 1 w 4523
Haec 1 w 4529
atque 7 w 4534
alia 3 w 4538
huiusce 1 w 4545
modi 1 w 4549
saepe 3 w 4554
in 63 w 4556
dicundo 1 w 4563
Memmius 1 w 4570
populo 2 w 4576
persuadet 1 w 4585
uti 4 w 4589
L 1 w 4590
Cassius 1 w 4598
qui 23 w 4602
tum 14 w 4605
praetor 1 w 4612
erat 5 w 4616
ad 15 w 4619
Iugurtham 2 w 4628
mitteretur 1 w 4638
eumque 1 w 4644
interposita 1 w 4655
fide 3 w 4659
publica 8 w 4666
Romam 1 w 4671
duceret 1 w 4678
quo 13 w 4682
facilius 1 w 4690
indicio 2 w 4697
regis 1 w 4702
Scauri 1 w 4708
et 45 w 4710
reliquorum 1 w 4720
quos 2 w 4725
pecuniae 2 w 4733
captae 1 w 4739
arcessebat 1 w 4749
delicta 1 w 4757
patefierent 1 w 4768
Dum 1 w 4772
haec 5 w 4776
Romae 1 w 4781
geruntur 1 w 4789
qui 24 w 4793
in 66 w 4795
Numidia 1 w 4802
relicti 1 w 4809
a 408 w 4810
Bestia 1 w 4816
exercitui 1 w 4825
praeerant 1 w 4834
secuti 1 w 4841
morem 2 w 4846
imperatoris 1 w 4857
sui 1 w 4860
pluruma 1 w 4867
et 46 w 4869
flagitiosissuma 1 w 4884
facinora 2 w 4892
fecere 4 w 4898
fuere 1 w 4904
qui 25 w 4907
auro 1 w 4911
corrupti 1 w 4919
elephantos 1 w 4929
Iugurthae 2 w 4938
traderent 1 w 4947
alii 2 w 4952
perfugas 1 w 4960
vendere 1 w 4967
nt 58 w 4969
pars 3 w 4974
ex 9 w 4976
pacatis 1 w 4983
praedas 1 w 4990
agebant 1 w 4997
tanta 1 w 5003
vis 3 w 5006
avaritiae 1 w 5015
in 68 w 5017
animos 1 w 5023
eorum 4 w 5028
veluti 2 w 5034
tabes 1 w 5039
invaserat 1 w 5048
at 49 w 5051
Cassius 2 w 5058
praetor 2 w 5065
perlata 1 w 5072
rogatione 1 w 5081
a 446 w 5082
C 6 w 5083
Memmio 1 w 5090
ac 27 w 5092
perculsa 1 w 5100
omni 8 w 5104
nobilitate 1 w 5114
ad 17 w 5116
Iugurtham 3 w 5125
proficiscitur 1 w 5138
eique 1 w 5143
timido 1 w 5149
et 48 w 5151
ex 10 w 5153
conscientia 1 w 5164
diffidenti 1 w 5174
rebus 1 w 5179
suis 1 w 5183
persuadet 2 w 5192
quoniam 2 w 5200
se 38 w 5202
populo 3 w 5208
Romano 1 w 5214
dedisset 1 w 5222
ne 44 w 5225
vim 2 w 5228
quam 17 w 5232
misericordiam 1 w 5245
eius 1 w 5249
experiri 1 w 5257
mallet 1 w 5263
privatim 1 w 5272
praeterea 1 w 5281
fidem 1 w 5286
suam 1 w 5290
interponit 1 w 5300
quam 18 w 5305
ille 1 w 5309
non 11 w 5312
minoris 1 w 5319
quam 19 w 5323
publicam 4 w 5331
ducebat 1 w 5338
talis 1 w 5344
ea 14 w 5346
tempestate 1 w 5356
fama 1 w 5360
de 42 w 5362
Cassio 1 w 5368
erat 8 w 5372
Igitur 1 w 5379
Iugurtha 6 w 5387
contra 2 w 5393
decus 3 w 5398
regium 1 w 5404
cultu 1 w 5409
quam 20 w 5413
maxume 3 w 5419
miserabili 1 w 5429
cum 1 w 5432
Cassio 2 w 5438
Romam 2 w 5443
venit 1 w 5448
ac 28 w 5451
tametsi 2 w 5458
in 72 w 5460
ipso 1 w 5464
magna 1 w 5469
vis 4 w 5472
animi 1 w 5477
erat 9 w 5481
confirmatus 1 w 5493
ab 17 w 5495
omnibus 1 w 5502
quorum 2 w 5509
potentia 2 w 5517
aut 8 w 5520
scelere 2 w 5527
cuncta 1 w 5533
ea 15 w 5535
gesserat 1 w 5543
quae 11 w 5548
supra 1 w 5553
diximus 1 w 5560
C 9 w 5562
Baebium 1 w 5570
tribunum 1 w 5578
plebis 2 w 5584
magna 2 w 5589
mercede 1 w 5596
parat 3 w 5601
quoius 1 w 5608
inpudentia 1 w 5618
contra 3 w 5624
ius 17 w 5627
et 54 w 5629
iniurias 3 w 5637
omnis 2 w 5642
munitus 1 w 5649
foret 1 w 5654
at 61 w 5657
C 10 w 5658
Memmius 2 w 5666
advocata 1 w 5674
contione 1 w 5682
quamquam 3 w 5691
regi 3 w 5695
infesta 1 w 5702
plebes 1 w 5708
erat 11 w 5712
et 56 w 5714
pars 4 w 5718
in 76 w 5720
vincula 1 w 5727
duci 1 w 5731
iubebat 1 w 5738
pars 5 w 5743
nisi 6 w 5748
socios 1 w 5754
sceleris 1 w 5762
sui 3 w 5765
aperiret 1 w 5773
more 4 w 5778
maiorum 1 w 5785
de 46 w 5787
hoste 1 w 5792
supplicium 1 w 5802
sumi 5 w 5806
dignitati 1 w 5816
quam 23 w 5820
irae 1 w 5824
magis 3 w 5829
consulens 1 w 5838
sedare 1 w 5844
motus 1 w 5849
et 58 w 5851
animos 2 w 5857
eorum 5 w 5862
mollire 1 w 5869
postremo 5 w 5878
confirmare 1 w 5888
fidem 2 w 5893
publicam 5 w 5901
per 31 w 5904
sese 1 w 5908
inviolatam 1 w 5918
fore 3 w 5922
post 7 w 5927
ubi 4 w 5930
silentium 1 w 5939
coepit 1 w 5945
producto 1 w 5954
Iugurtha 7 w 5962
verba 1 w 5967
facit 1 w 5972
Romae 2 w 5978
Numidiaeque 1 w 5989
facinora 3 w 5997
eius 2 w 6001
memorat 1 w 6008
scelera 3 w 6016
in 80 w 6018
patrem 1 w 6024
fratresque 1 w 6034
ostendit 1 w 6042
quibus 3 w 6049
iuvantibus 1 w 6059
quibusque 1 w 6068
ministris 1 w 6077
ea 16 w 6079
egerit 1 w 6085
quamquam 4 w 6094
intellegat 1 w 6104
popolus 1 w 6111
Romanus 2 w 6118
tamen 5 w 6124
velle 1 w 6129
manufesta 1 w 6138
magis 4 w 6143
ex 12 w 6145
illo 1 w 6149
habere 2 w 6155
si 37 w 6158
verum 4 w 6163
aperiat 1 w 6170
in 83 w 6173
fide 7 w 6177
et 59 w 6179
dementia 1 w 6187
populi 1 w 6193
Romani 1 w 6199
magnam 1 w 6205
spem 1 w 6209
illi 8 w 6213
sitam 1 w 6218
sin 4 w 6222
reticeat 1 w 6230
non 12 w 6234
sociis 4 w 6240
saluti 1 w 6246
fore 4 w 6250
sed 7 w 6254
se 47 w 6256
suasque 1 w 6263
spes 2 w 6267
corrupturum 1 w 6278
deinde 2 w 6285
ubi 5 w 6288
Memmius 3 w 6295
dicundi 1 w 6302
finem 2 w 6307
fecit 3 w 6312
et 61 w 6314
Iugurtha 8 w 6322
respondere 1 w 6332
iussus 1 w 6338
est 31 w 6341
C 11 w 6343
Baebius 1 w 6351
tribunus 1 w 6359
plebis 3 w 6365
quem 2 w 6370
pecunia 3 w 6377
corruptum 1 w 6386
supra 2 w 6391
diximus 2 w 6398
regem 2 w 6404
tacere 1 w 6410
iubet 1 w 6415
ac 32 w 6418
tametsi 3 w 6425
multitudo 1 w 6434
quae 12 w 6439
in 87 w 6441
contione 2 w 6449
aderat 1 w 6455
vehementer 1 w 6466
accensa 1 w 6473
terrebat 1 w 6481
eum 2 w 6484
clamore 1 w 6491
voltu 1 w 6497
saepe 4 w 6503
impetu 1 w 6509
atque 8 w 6514
aliis 1 w 6519
omnibus 2 w 6526
quae 13 w 6531
ira 2 w 6534
fieri 1 w 6539
amat 1 w 6543
vicit 1 w 6549
tamen 6 w 6554
inpudentia 2 w 6564
ita 15 w 6568
populus 2 w 6575
ludibrio 2 w 6583
habitus 1 w 6590
ex 13 w 6592
contione 3 w 6600
discedit 1 w 6608
Iugurthae 3 w 6618
Bestiaeque 1 w 6628
et 65 w 6630
ceteris 1 w 6637
quos 3 w 6642
illa 4 w 6646
quaestio 4 w 6654
exagitabat 1 w 6664
animi 2 w 6670
augescunt 1 w 6679